Obrazy na stronie
PDF
ePub

sancire,tum Scripturas earumque inspirationem, A explicant ac disjiciunt; nec novarum sectarum aninterpretationem et canonem statuere. Ubi enim apparuerit esse veritatem et disciplinæ et fidei Christianæ, illic erit veritas Scripturarum et expositionum, et omnium traditionum Christianarum (Lib. de Prescript. cap. 19).

Pauca addere est iis quæ antea de Scripturarum inspiratione, plenitudine adoranda, apostolica interpretatione ac legitimo canone, ex Tertulliano diximus; tantummodo, eum debere esse librorum sacrorum usum, ut hæretici, parabolis abutentes, non effingant ipsas materias doctrinarum,nec igitur ud eas provocetur, nec in his constituatur certamen, in quibus aut nulla, aut incerta victoria est, aut par incertæ (Præscr., c. 19): examinandum in primis esse cujus sint Scripturæ, a quo, [et per quos, et quando, et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt Christiani; Deum permisisse, imo voluisse eo modo dispositas Scripturas, ut hæreticis materias subministrarent, qui sine Scripturis, esse non possunt (Ibid. cap. 39). Præterea in Tertulliano notatu dignus atque percelebris habetur locus de apostolorum litteris authenticis, in quem viri perdocti varia commenti sunt (Ibid., 36) (36). Nec omittenda quæ passim disserit tum de LXX Interpretum versione (37), tum de antiquissimis Bibliorum Latinis translationibus, jam nunc in Occidente vulgatis, majorique, eademve ac Græcorum codicum auctoritate receptis.

His autem positis Ecclesiæ fundamentis, idem ut obiter subvertat caducas hæreticorum ædificationes, nunc eorum in verbo Dei facinora ac Scripturarum cædes exprobrat, nunc hæresim et idololatriam et profanam philosophiam parum inter se differre ostendit, nunc hæreseos characteres a vera Ecclesia alienos omnino describit (Advers. Marcion., lib. v. cap. 17; lib. iv, cap. 19 de Præscript., cap. 7, 17, 37, 40, 41, 44); omnesque uno præscriptionis argumento sive præsentes sive futuras, ipsum que Montanismum ac Tertullianismum insanabili vulnere confodit et opprimit.

B

tesignani plura ac olim sive Marcio sive Valentinus signa legitimæ ac divinæ auctoritatis exhibent;nec ante nec post eos successionis apostolicæ vestigium volamve habent; præterea eorum doctrinas respuunt simul et Ecclesia Romana, et omnes in orbe terrarum, sive apud Græcos, sive apud Asiaticos Ecclesiæ (39).

Subinde,ut ad Tertullianum redeamus,recitanda foret una ex tribus fidei formulis, quas Septimius libris inseruit, aut saltem conferenda, nisi premerent procmii angustiæ, cum fidei symbolis quos Irenæus, Gregoriusque Thaumaturgus et alii

edidere.

Paucis agemus cum Septimio de Deo ejusque attributis, cum uberrimam ac copiosissimam dissertat. D. Le Nourry, infra damus; huc igitur velim adeas ac videas quonam sextuplici argumento Deus esse probetur a Tertuliano (cap. 7, art. 1 pag. 804 et sqq.); quonam sensu dicatur hominibus cognitus,quamvis sit invisibilis, incomprehensibilis, inestimabilis; quæ hujus veri Dei et vivi scientia, sapientia et æternitas (pag. 809 et sqq.); quid sibi vult vox illa Septimii toties agitata, Deum corpus esse, etsi Deus spiritus est (pag. 811 et sqq.) (40). Item luculenter asserit Tertullianus Deum non esse nisi bonum (Scorp. 5); æque ac Dei bonitatem, ejus tuetur justitiam contra Marcionem (lib. II, c. 11), etsi dicat bonitatem esse Deo ingenitam, justitiam vero accidentem, seu quoad effectum, accommodatam creaturæ, peccato C posteriorem (Ibid.): hinc Deum ex nihilo omnia creavisse, nec æternam esse materiam, adversus Hermogenem egregie contendit (Contr. Hermog., cap. 19 et sqq.).

Nec tantummodo, ut voluit in recenti opere Neander (38), in Gnotiscos, imo et in omnes hæreticos, ne novissimis quidem Protestantium sectis exceptis, 21 invicte valet id genus argumentandi. Eadem enim præ se ferunt errorum capita neoterici ac veteres hæretici; ab unitate ac auctoritate D Ecclesiæ apostolicæ deficiunt; spreta traditione, ad Scripturas solas provocant; canonem pro libitu

(36) Vide Pamel. nott. ad loc. citat. Hug. Grotii tract. de veritate Christ. Relig. lib. 11, notat.; Dodwel, Dissert., § 41; Richard. Simon. Hist. crit. du N. T. ch. 4, p. 40; Nathan. Lardner. Glaubourdigkeit der Evangelischen Geschichte, part. II, cap. 27, § 8. p. 501-508. Lumper. De vita et scriptis Tertulliani in Hist. Theol. crit. litter. SS. PP: t.VII, p. 257-262.

[ocr errors]

(37) Cf. Christ. Cellarii Dissert. XIII, de LXX Interpretib.; Simon de Magistris, Dissert. subjuncias editioni Septuagintavirali versión. Daniel. ex

Perspicue adeo ac exacte loquitur Tertullianus de Trinitate divinarum Personarum et earum consubstantialitate, ut nihil amplius desiderari queat: distinguit quippe clarissime, æque ac nostri ævi theologi et doctores, tres divinas personas, et de qualibet earum prædicat actualem existentiam in unitate unius ejusdemque naturæ, ex quibus sane constituitur catholicæ Ecclesiæ doctrina circa hoc mysterium. (Cf. lib. adv. Hermog. cap. 45; Adv. Praxeam, cap. 2, 3, 4, 11, 12, 13, 26, 31).

De Filii vero divinitate, generatione, consubstantialitate, filiatione, æternitate, de Christo Deo et homine prophetarum vaticiniis prænuntiato, in Judæa carne induto ac conversato, mortuo, ad

codice Chigiano; Lump. loc. citat. p. 666 et sqq. Adisis infra D. Le Nourry Dissertat. c. 6, ar. 2, 3, p. 787 et sqq.

(38) Antignostikus. Geist. des Tertullian. a. e. i. (39) Vid. J. A. Mohler Patrolog. oder christliche Literærgeschichte, t. II, p. 354, vers. gallic. Paris. 1843.

(40) Cf. Nat. Alex. Hist. eccl. sæc. 11, art. VIII, t. III. Cantova in Dissert. de Septimii et Epiphanii athropomorphismo. Mediol. 1773, in-8°.

vitam regresso ac in cœlis assumpto,iterum remit- A temus 22 ad eximium opus D. Le Nourry (inf. cap. 9), qui egregie contundit pervicaces Marcionis, Apellis, aliorumque Gnosticorum adinventiones.

Idem adamussim ea quæ de angelis et dæmonibus habet Tertullianus, explicat ibid. cap. 40.

Tertullianus, de homine disserens variis suis in scriptis, primo tradit hominem facturam esse Dei creatoris, constare ex duabus substantiis, corpore ac anima, ad similitudinem Filii et Spiritus factum opus, et imaginem Dei, totius universitatis possessorem esse, atque in hoc ab ipso Deo extructum fuisse, ut dominus esse posset, dum fit a Domino (lib. iv, adv. Marc., cap. 37, lib. v cap. 17; adv. Praxeam, cap. 12; de Spect., cap. 2; de Resurrect. B carnis. cap. 5, 6).

Tertullianus etsi quibusdam, carptim ejus scripta libantibus, videatur de homine et anima duriori ac pinguiori minerva philosophari, si penitus mens ejus introspiciatur,merito ardua ac subtilis. sima anthropologiæ ac psychologia arcana acutissimo obtutu penetrasse æstimabitur (41).

Platonis enim instar, partem animæ distinguit duplicem,unam quidem intelligentem ac sapientiæ sedem, alteram vero cæcam et intelligentiæ expertem λόγικον et ἄλογον); animam autem a spiritu distingui, sensu gnostico, negat: Si separas spiritum et animam, separa el opera; aganl in discreto aliquid ambo, seorsum anima, seorsum spiritus; anima sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret... C Ergo duo non erunt, quæ dividi non possunt (De Anima, cap. 10).

Cum anima idem sit ac spiritus, necessario sequitur animæ proprietates easdem esse ac proprietates spiritus; hinc animam esse simplicem, a corpore separatam ; tam duas res quam diversas; nec proinde impingendum est in id quod et ab eo appellatur corporalis et effigiata,seu in specie et re subsistens; aliunde confitetur eam Dei flatu natam, natura Christianam, substantia simplicem,liberam arbitrii, rationalem, immortalem, non ex gratia,ut omnes ferme veteres, sed ex natura sua eam vero post præsentem hanc vitam, vel dolere apud inferos, vel gaudere in cœlis (Ibid., cap. 58). Etsi alio loco doceat animam, ante universalem resurrectionem nec puniri, nec gaudere: insuper quædam peccata post mortem illico nobis luenda fore sub expectatione resurrectionis.

Carnem ipsam hominis mirum in modum glorificat Tertullianus, nec quemquam forsan ex Patribus reperias qui de ea insigniora dixerit. Quodcunque, inquit, limus exprimebatur, Christus cogitabatur homo futurus... Ita limus ille jam tunc induens imaginem Christi futuri in carne, non tantum Dei opus erat, sed et pignus (De resurr. carn. c. 6.

Rursus eamdem carnem a peccato recreatam et cum anima rediviva resurgentem, his adumbrat delineamentis: Cum anima Deo allegitur, ipsa (caro) est, quæ efficit, ut anima allegi possit. Scilicet caro abluitur, 23 ut anima emaculetur. Caro ungitur, ut anima consecretur.Caro signatur, ut et anima muniatur. Caro manus impositione adumbratur, ut et anima spiritu illuminetur. Caro corpore et sanguine Christi vescitur, ut et anima de Deo saginetur (De Resurr. carn., 8). Sequitur animam nubentem spiritu caro, ut dotale mancipium, et jam non animæ famula,sed spiritus.O beatum connubium si non admiserit adulterium! (De Anima,41.) Carnis demum cum Christo ovantis triumphum splendide describit: Hic (Jesus Christus)... carnis quoque depositum servat in semetipso, arrhabonem summæ tolius. Quemadmodum enim nobis arrhabonem spiritus reliquit, ita et a nobis arrhabonem carnis accedit, et vexit in cælum pignus totius summæ illuc quandoque redigendæ. Securi estole, curo et sanguis; usurpastis et cælum et regnum Dei in Christo (De Resurr. carn. c. 54).

Nec in hoc animæ integræ et innocuæ, quam in lapsæ ac maculatæ statu describendo infelicior. Originale peccatum admittit, docetque egregie quomodo, quam late et primigenia labes serpserit ac omnes in fecerit Anima hominis velul surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta et genitalibus feminæ foveis commandata, cum omni sua paratura pullulabit, etc. (De Anim. 19). Satacumventus ut præceptum Dei excederet, et propterea nam pronuntias... per quem homo a primordio cirin mortem datus, exinde totum genus de suo semine infectum, suæ etiam damnationis traducem fecit (De Testim. Anim. 3).

Audiamus nunc eumdem Christi ortum in terris quasi novo cantico concinentem: Nove nasci debebat novæ nativitatis dedicator... Hæc est nativitas nova, dum homo nascitur in Deo, in quo homine Deus natus est, carne antiqui seminis suscepta, sine semine antiquo, ut illam novo semine, id est spiritaliter, reformaret exclusis antiquitatis sordibus expiatam (De carne Christi, c. 17).

Tertulliano apparuit humanitas et benignitas Salvatoris in carne, Verbum caro factum,tanquam omnium fidei mysteriorum principium et finis, D novæ creationis fastigium et fundamentum, unicum mundi orientis meditullium, unde omnia in nos bona derivantur, quo cuncta quæ Deum religant et homines, remeant et connectantur. Hinc Septimii vehemens et acrior impetus quo in admirationem Verbi incarnati rapitur, quo cujuslibet hoc magnum pietatis sacramentum vel leviter impugnantis impios ausus carpit et retundit: quo insanire videtur, præ nimio in Christum natum et passum stupore: Sed jam hic, inquit Marcioni, responde, interfector veritatis: Nonne vere crucifixus

(41) Vide hæc luculenter exposita in opere jam laudato J. A. Mohler. Patrolog, t. II, p. 364. vers.

gall.

neficio donatos fuisse.

est Deus? nonne vere mortuus, ut vere crucifixus? A baptizatos sive infantes, sive adultos, eodem benonne vere resuscitatus ?... Purce unicæ spei totius orbis. Quid destruis necessarium dedecus fidei? Quodcunque Deo indignum est, mihi expedit. Salvus sum, si non confundar de Domino meo. Qui mei, inquil, confusus fuerit, confundar et ego ejus. Alias non invenio materias confusionis, quæ me per contemptum ruboris probent bene impudentem et feliciter stultum. Natus est Dei Filius, non 24 pudet, quia pudendum est. Et mortuus est Dei Filius. Prorsus credibile est, quia ineptum est; et sepultus, resurrexit. Certum est, quia impossibile (De Carn. Chr., cap. 5).

Hæc satis sunto, ut quantum in exponenda fide dogmatica prodesse possit Tertullianus innotescat. Alia perplura sunt dogmata quæ, ab eo eadem ubertate asserta ac uberius a doctissimo D. Le Nourry commentata, habes in hujusce tomi decursu iterum in lucem prolata.

Quam egregie recteque Septimius intellexerit veram sinceramque operose et practicæ fidei nostræ notionem, nihil magis nobis ostendit quam amplissima disciplinæ liturgica descriptio, confertaque veterum rituum copia, in omnibus ejus scriptis diffusa. Cum maximi pretii sint quæ hanc primorum sæculorum disciplinam atque consue. tudines exhibent, singula afferemus quam accurate liturgica documenta, quæ in Septimii scriptis memorantur.

Hierarchiam ecclesiasticam a laicis distinctam, variis instructam ordinibus,quibus sua sunt munia, suaque propria nomina, apud hæreticos disturbatam aut penitus exstinctam, inconcussam vero et ab apostolis ad usque novissima tempora perenni successione apud Catholicos servatam,Tertullianus passim profitetur, ac præsertim in aureo illo de Præscriptionibus libro, quem forte adhuc Catholicus conscripsit, jam vero Montanista edidit, in quo hæreticos sui temporis suggillat, quod ordinationes eorum temerariæ,leves, inconstantes, quippe cum alius hodie 25 episcopus, eras alius: hodie diaconus, qui eras lector; hodie presbyter, qui Beras laicus. (Ibid., c. 41.)

Et ut a baptismo ordiamus, vetustus hic doctor tradit primo loco laboriosa opera ante baptismum C suscipienda, crebras orationes, jejunia, geniculationes et pervigilias, cum confessione saltem occulta omnium retro peccatorum; deinde quæ ad collationem baptismi pertineant, trinam immersionem, et trium sanctissimæ Trinitatis personarum invocationein, postremo quæ subsequantur, nempe unctionem post lavacrum, impositionem manuum, et, ut pluribus merito visum est, collationem Spiritus sancti per confirmationis sacramentum, imo et Eucharistiæ participationem (Cf. lib. de Baptismo).

Tertullianus peculiarem tractatum de Pœnitentia concinnavit, pulchrum adeo ac elegantem, ut eum nonnulli ausi sint ipsi perperam abjudicare, in quo omnes Pœnitentiæ ante vel post baptismum publice privatimve peractæ ritus affectusque apprime describit, uti aliquatenus videre est paulo infra, ubi de exomologesi, quæ cum provolvit hominem, magis relevat; cum squalidum facit, magis mundatum reddit; cum accusat, excusat; cum condemnat, absolvit. (De Pœnit. c. 9.)

De Eucharistia disserens Tertullianus tradit Christianos summo mane convenire consuevisse ad mysterium hoc celebrandum; laicos de præsidentium manu sacramentum sumpsisse; in propriis manibus accepisse ; in proprias domos intulisse. ut jejuni, sub una specie participarent: recens

D

Matrimonium, cum Apostolo vocat magnum sacramentum; at juxta mæchiam et fornicationem docet reputari conjunctiones occultas, nec prius apud Ecclesiam professas, nec ab episcopo presbyteris et diaconis monogamis postulatas (De Pudicit, c. 4). Cuique illud notum: Unde sufficiamus ad enarrandam felicitatem ejus matrimonii, quod Ecclesia conciliat et confirmat oblatio et obsignat benedictio, angeli renuntiant, Pater rato habet? (Ad Ux. 1. 11, c. 6.)

Hæc demum de prece sive privata, sive publica, de sacris synaxibus, ac Dominica cana, Tertullianus habet: Christiani orabant, cœlum suspicientes, expansis manibus, in Christi cruci affixi modum ac formam, capite nudo, vultu voceque demissa, ad Orientem conversi; ante orationem manus abluere, penulam deponere, plerumque soliti; alii inter orandum assidentes, alii sub conspectu Dei, angelo adhuc orationis stante, stare et ipsis reverentius æstimantes; alternis demum Psalmorum cantibus et hymnis sese recreantes, ac post precem osculum pacis non subtrahentes; sine monitore, qui voce præiret, sed de pectore atque intimo cordis affectu deprecantes; die solis cum lætitia convenientes; tum sacrorum librorum lectioni vacantes; scripta simul prophetarum, commentariaque Apostolorum recitantes; admonitionem præsidentis audientes; tum castigationes et censuram divinam excipientes, a communicatione orationis et conventus et omnis sancti commercii

delinquentibus relegatis. Episcopi his synaxibus præsidebant, et eorum auctoritate, præsbyteri et diaconi, probati electi, seniores nuncupati; a quibus nec de aliorum manu, in tempore victus, etiam antelucanis cœtibus, Eucharistiæ sacramentum sive sumendum, sive reservandum, ut domi sumerent, excipiebant. Erant et præter diem solis, jejuniorum et stationum dies, quibus prolixius orabant, genua flectentes cum reliquo humilitatis more, ad aram diutius, accepto corpore Domini, stantes. Erant et horæ diei solemniores, nempe tertia, sexta, nona, præter legitimas orationes quæ ingressu lucis et noctis debebantur, cibum et la

vacrum præire solebant, vigiliisque noctis interci- A de patientiæ virtute, de vano mulierum cultu et

debant; cæterum nihil omnino præscriptum est, nisi omni in tempore et loco orare. Nihil vero celebrius quam cum cœna fit quæ Agape dicitur ; non prius discumbitur quam oratio ad Deum prægustetur; editur, quantum esurientes frugique capiunt; bibitur, quantum pudicis utile est. Post cienam, aqua ad manus abluendas porrigitur, lumina ad usque lucem diei accendebantur; tum remota mensa, unusquisque ad hymnum aliquem, aut desumptum ex Scriptura sancta, aut de proprio ingenio elicitum, in totius consessus et coronæ medio canendum, provocatur : tum precibus grates Deo referuntur, et inde disceditur ad eamdem curam modestiæ et pudicitiæ, qui non tam cœnam cœnaverint, quam disciplinam. Hanc hostiam de corde devotam, fide pastam, veritate curatam, 26 innocentia integram, castitate mundam, agape coronatam, cum pompa operum bonorum, inter psalmos et hymnos deductam ad Dei altare, omnia a Deo impetraturam. Christiani mactabant.

Strictius ac festino pede cujusnam sit usus Tertulliani in re morali et ascetica, ut promisimus, carpimus. Illico ac primo explorandum foret quinam qualesve fuerint Christianorum mores. Ea disciplina patientiæ divinæ agere nos, inquit Noster, satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars pene major civitatis cujusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis quam omnes; nec aliunde noscibiles, quam de emendatione vitiorum (Ad Scapul., c. 2).

Jam vero quanta Christianorum charitas quæ vel ethnicos in admirationem rapit: Vide, inquiunt, ut invicem se diligant, et ut pro alterutro mori sint parati! Ipsi enim ethnici ad occidendum alterutrum paratiores (Apolog. 39). Quanta conjugum Cbristianorum castitas, et cælibum multorum integritas, et virginum innocentia ! Quid enim insigne præferimus, nisi primam sapientiam, qua frivola humanæ manus opera non adoramus; abstinentiam, qua ab alieno temperamus; pudicitiam, quam nec oculis contaminamus; misericordiam, qua super indigentes flectimur; ipsam veritatem, qua offendimus; ipsum libertatem, pro qua mori novimus! (Lib. 1, ad Nation., c. 4.)Cuinam inauditum est quam invicte Tertullianus cum Christianorum moribus conferat philosophorum præstantissima exempla modestiæ, æquanimitatis, fidei, simplicitatis (Apolog. cap. 46)? Cæteras inter Christianorum virtutes maxime emicuit tam sedula quam dura jejuniorum observantia, qua non minus quam aliis virtutibus ab ethnicis discrepabant. Nec iis satis fuit non solum publicis in calamitatibus, sed aliis etiam diebus tam severa austeraque jejuniorum observatione iram Dei placare, sed in sacco etiam, ait Tertullianus, et cinere volutantes, invidia cælum tundimus (Apolog, cap. 40). Huc referenda forent pulcherrima quæ in libris specialibus concinnavit Noster de oratione,

B

ornamento, de illicita spectaculorum frequentia, de idololatria et variis ejusdem speciebus, de martyrii præ omnibus excellentiori magnanimitate.

His, coronidis instar, ad nectantur selecta ex Tertulliani operibus ascetica documenta. Christianus Deum timet, non homines. << Nos, qui sub Deo omnium speculatore dispungimur, quique æternam ab eo pœnam providemus, merito soli innocentiæ occurrimus, et pro scientiæ plenitudine, et pro latebrarum difficultate, et pro magnitudine cruciatus, non diuturni, verum sempiterni, eum timentes, quem timere debebit et ipse, qui timentes judicat; Deum, non proconsulem timentes (In Apolog. cap. 45). »

Deus ad pœnitentiam impellit. «<< Bonum est pœnitere, an non? Quid revolvis ? Deus præcipit. At etenim ille non præcipit tantum, sed etiam hortatur. Invitat præmio salutem; jurans, etiam vivo dicens, cupit credi 27 sibi. O beatos nos, quorum causa Deus jurat! O miserrimos, si nec juranti Domino credimus (lib. de Panit. cap. 4). »

Peccatorem ad se revertentem Deus benigne suscipit. -«Quis ille nobis intelligendus Pater? Deus scilicet; tam Pater nemo, tam pius nemo. Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti: magisque de regressu tuo, quam de alterius sobrietate lætabitur. Sed si poeniteat ex animo... si porcos, immundum relinquas pecus, si patrem repetas vel C offensum, Deliqui, dicens, Pater, nec dignus ego jam vocari tuus. Tantum relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumacia (Ibidem, cap. 8).

D

Exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem injungens misericordiæ illicem. De ipso quoque habitu atque victu mandat, sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum mororibus dejicere, illa quæ peccavit, tristi tractatione mutare; cæterum pastum et potum pura noзse, non ventris scilicet, sed animæ causa: plerumque vero jejuniis preces alere, ingemiscere, lacrymari, et mugire dies noctesque ad Dominum Deum tuum, presbyteris advolvi, et charis Dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suæ injungere (Ibidem, c. 9).

Ridenda pænitentia, quæ delicias non abjicit.

« Adjicito ad sumptum, conquirito altilium enormem saginam, defæcato senectutem vini: cumque qui interrogarit cuinam ea largiaris, Deliqui, dicito, in Deum, et periclitor in æternum perire. Itaque nunc pendeo et maceror et excrucior, ut Deum reconciliem mihi, quem delinquendo læsi (Ibid. cap. 14). »

Christiano mundus est instar carceris. - « Si recogitemus ipsum magis mundum carcerem esse,

confessio est malæ rei, cujus auctores quam acceptissimi sine nota non sunt!» (Ibid., cap. 22.)

--

exiisse vos e carcere, quam in carcerem introisse, A noribus omnibus simul et ornamentis... Quanta intelligemus. Majores tenebras habet mundus, quæ hominum præcordia excæcant; græviores catenas induit mundus, quæ ipsas animas hominum constringunt; pejores immunditias exspirat mundus, libidines hominum. Plures postremo mundus reos continet, scilicet universum hominum genus. Judicia denique non proconsulis, sed Dei sustinet (lib. ad Martyr., cap. 2). »

Exemplo Christi contemnendæ divitiæ. - «< Omni pene in loco de contemnendo sæculo Scripturis dominicis commonetur. Nec major ad pecuniæ contemptum exhortatio subjacet, quam quod ipse Dominus in ullis divitiis invenitur; semper pauperes justificat, divites prædamnat. Ita detrimentum patientiæ fastidium opulentiæ præministravit : de- B monstrans per abjectionem divitiarum, læsuras quoque earum computandas non esse (lib. de Patient. cap. 7). »

[ocr errors]

Cur de morte amicorum non dolendum. << Cum constet de resurrectione mortuorum, vacat dolor mentis, vacat et impatientia doloris. Cur ergo doleas, si periisse non credis? Profectio est, quam putas mortem. Non est lugendus, qui antecedit, sed plane desiderandus. 28 Id quoque desiderium patientia temperandum. Cur enim immoderate feras abiisse, quem mox subsequeris? Cæterum impatientia in hujusmodi et spei nostræ male ominatur, et fidem prævaricatur. Et Christum lædimus, cum evocatos quosque ab illo, quasi miserandos, non æquanimiter accipimus (Ibidem C c. 9). »

[ocr errors]

Patientiæ encomia. « Satis idoneus patientiæ sequester Deus. Si injuriam deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor est; si dolorem, medicus est; si mortem, resuscitator est. Quantum patientiæ licet, ut Deum habeat debitorem? nec immerito; omnia enim placita ejus tuetur, omnibus mandatis ejus intervenit. Fidem munit, pacem gubernat, dilectionem adjuvat, humilitatem instruit, pœnitentiam exspectat, exomologesim assignat, carnem regit, spiritum servat, linguam frenat, manum continet, tentationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat, pauperem consolatur, divitem temperat,infirmum non extendit, valentem non consumit, fidelem dele- D ctat, gentilem invitat, servum Domino, Dominum Deo commendat, feminam exornat, virum approbat; amatur in puero, laudatur in juvene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni ætate formosa est (Ibidem, cap. 17). »

Adversus spectacula et theatra. - «< Impudicitiam omnem amoliri jubemur. Hoc igitur modo etiam a theatro separamur,quod est privatum consistorium impudicitiæ, ubi nihil probatur, quam quod alibi non probatur (lib. de Spect., cap. 17)..

[blocks in formation]

Comædiis Christianis vetitum interesse. <<< An ille recogitabit eo tempore de Deo, posito illic, ubi nihil est de Deo ?... Pudicitiam ediscet, attonitus in mimos? imo in omni spectaculo nullum magis scandalum occurret, quam ipse ille mulierum et virorum accuratior cultus, ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio, inter se de commercio scintillas libidinum conflabellant.Nemo denique in spectaculo ineundo prius cogitat, nisi videri et videre... Avertat Deus a suis tantam voluptatis exitiosæ cupiditatem (Ibid. cap. 25). »

--

Veræ Christianorum voluptates in hoc sæculo. « Jam nunc si putas delectamentis exigere spatium hoc, cur tam ingratus es, ut tot et tales voluptates a Deo contributas tibi satis non habeas, neque recognoscas? Quid enim jucundius, quam Dei Patris et Domini reconciliatio? quam veritatis revelatio? quam errorum recognitio? quam tantorum retro criminium venia? Quæ major voluptas,quam fastidium ipsius voluptatis, quam sæculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus (Ibid., cap. 29)? »

Mali sacerdotes Judæis pejores. -«Proh scelus ! Semel Judæi Christo manus intulerunt; isti impii sacerdotes 29 quotidie corpus ejus lacessunt. O manus præcidenda! Viderint an jam per similitudinem dictum sit: Si te manus tua scandalizat, amputa eam. Quæ magis amputanda, quam in quibus Domini corpus scandalizatur! » (lib.de Idololatria, cap. 7.)

Mulier Christiana hominibus placere negligit, imo horret. « Perfectæ, id est Christianæ pudicæ, appetitionem sui non tantum non appetendam, sed etiam exsecrandam vobis sciatis primo, quod non de integra conscientia venit studium placendi per decorem, quem naturaliter invitatorem libidinis scimus. Quid igitur in te excitas malum istud? quid invitas, cujus te profiteris extraneam? tum quod tentationibus viam aperire non debemus, quæ nonnunquam (quod Deus a suis abigat) instando perficiunt; certe vel spiritu scandalum permovent (De Cultu fem., lib. 11, cap. 2). »

[merged small][merged small][ocr errors]
« PoprzedniaDalej »