Obrazy na stronie
PDF
ePub

tura sunt annuntiabit vobis. Quod ipsum tamen ca- A Matth. ex circumcisione Apostoli, publicanorum tholice interpretatur dicto lib. de Præscript. adv. hæret. c. 8,n. 62, de apostolis loquens : « Consecuturi mox Spiritum sanctum Paracletum, qui illos deducturus esset in omnem veritatem,» et rursum : Nationibus destinati apostoli, ipsi quoque doctorem consecuturi erant Paracletum. » Ubi pro eisdem habet, Spiritum sanctum, et Paracletum, cum perperam illi distinguerent (uti vel ex ipso Tertulliano dictum est) Spiritum sanctum, et Paracletum et illud ipse contextus evangelista convincat, atque adeo sic locum illum interpretantur veteres omnes, ex professo vero adv. hanc hæresim S. Aug. tractatibus tribus in Evangelium Joannis: quo lectorem compendii gratia remittimus.

§ 27. De Pænitentia machis neganda, tom. V, integro libro de Pudicitia.

B

Sicut in Vita Auctoris adnotavimus, cum omnino 204 pœnitentiam omnem tollerent Montanus et ejus sectatores Cataphryges (vel B. Hieronymo teste Epist. nod semel citata ad Marcellam, et S. Paciano Tract. adversus Novatianos), in hoc ab iis dissentit Tertullianus, quod solis machis eam negandam senserit, fortassis primum seductus ab illis suæ ætatis Episcopis, qui, S. Cypriano teste lib. de Lapsis, dandam mochis pœnitentiam non putarunt. Verum præterquam quod ex Scripturis ille ibidem contrariam sententiam comprobet, de omnium peccatorum veniæ potestate in Ecclesia, C auctor adhuc catholicus tom. 11, lib. de Pænitentia quem ibidem ille imitatur disertis verbis, panitentiam de omnibus delictis necessariam deducit. Atque hoc est, quod dicit libro de Pudicit. cap. 1, num. 9, « Adversus meæ quoque sententiæ retro penes illos societatem ; » et haud absimiliter verbis etiam alibi non semel citatis S. Pacianus ad Novatianos verba faciens: Tertullianus post hæresim vester est, nam multa inde sumpsistis. Ipsum epiotola sua, et ea quam catholicus edidit, audies confitentem, posse Ecclesiam peccata dimittere. Item et S. Hieronymus dum dicit Tertullianum in libro quem de Pudicitia adversus pœnitentiam scripsit, sententiam veterem nova opinione dissolvisse, in hoc secutum insanas et blasphemas feminas suas. Quibus addere licebit lectori scripta illa veterum omnia de Pœnitentia, quorum a nobis facta est mentio: Tom. II, dict. libr. de Pænit. cap. 1, et quæ a nobis dicta sunt, tum ad illum librum, tum ad alterum illum de Pud.,ubi ad singula auctoris in contrarium argumenta plerumque ex Paciano respondimus, adducta ad id præterea Scripturarum aliquot explicatione sæpe ex ipso Tertulliano. Citavimus etiam ad cap. 9, num. 72 et 73, S. Hieron., epist. ad Damas. de duobus filiis, ubi ex professo contra auctorem agit, et inter cætera etiam defendit, publicanos fuisse, non ethnicos, quod ille volebat, sed Judæos, idque exemplis,

a Joanne baptizatorum, et publicani orantis in templo, Luc.v, VII ac xvIII, qui, si ethnici fuissent, cum illis Christus non habuisset convivium, ne legem solveret, neque hic in templum admissus fuisset. Et vero quoties id in Christo denotabant, quod cum publicanis cœtum communicaret, fere simul conjunguntur peccatores et publicani: atque adeo quod cum ethnicis convivaretur, non reprehendebatur, sed quia cum peccatoribus. Quo pertinet Pharisæi murmuratio, Luc. vII, de peccatrice femina, in qua pænitentiam agnoscit et veniam ipse Tertul. lib. iv, adv. Marc., cap. 18, num. 265, quam tamen ethnicam, nusquam auctor audet dicere, quia ejus castellum Hierosolymis vicinum fuisse constat, Joan. xi. Neque pro auctore quidquam facit illud: Non erit vectigal pendens ex filiis Israel: quia,etiamsi non deberent pendere vectigal, antequam, Deo sic disponente, Romanis subjecti essent; quanquam odiosum fuisse publicanorum exercitium satis constet et infame,tamen sine peccato etiam potuisse exerceri, videtur ex illis Joannis Baptistæ ad illos verbis (Luc. 111): Nihil amplius 205 quam constitutum est vobis faciatis, sive uti ex Græco vertitur,exigatis. De cateris dictas Adnotationes nostras consulat studiosus lector.

§ 28. De Psychicis, quo nomine Catholicis calumniam fecit, tom. III adv. Marc., lib. iv, cap. 22, n. 325; advers. Prax. cap. 1, n. 17, tom. V, lib. de Monogam., cap. 1, n. 4 et 5; ac cap. 11, n. 86, 87, 88; et cap. 16, n. 120; lib. de Jejun. adv. Psychicos, integro; et lib. de Pudicitia, cap. 1, n. 8; cap. 6, n. 47; cap. 10, n. 83, et cap. 21, n. 190.

Psychicos, animales intelligi, satis comprobavimus, vel ex Apost. I Cor. 11, ad initium lib. de Jejur. advers. Psychicos, num. 2; quod nomen jam in hæresim lapsus, catholicis impingit, suos Montanistas e contrario spiritales, quod spiritum Paracletum Montanum sequerentur, nuncupans; illis calumniam faciens quasi prorsus animales, passivitatem, id est, licentiam vitæ sequerentur, utpote ad secundas nuptias transeuntes, martyria fuga vitantes.et jejunia Montanistica improbantes. Verum miser non animadvertit, Montanum aniD malem vitam gessisse, utpote cum scorta essent Priscilla et Maximilia, quæ, relictis maritis. Montanum sequebantur, et earum assectæ martyria Christo negato evaserint; et si quid passi sint, ob latrocinia ante acta id toleraverint; denique etsi tres Quadragesimas (de quo mox latius) celebrarent, tamen reliquo anni tempore genio indulgebant. Neque tamen novum id hæreticis, ut catholicos Psychicorum nomine appellarint, seque spirituales; nam idipsum ridet auctor in Valentinianis lib. contra Valent.c. 29 et 30, S. Irenæum secutus: quod post hos etiam scripsit B. Epiphan. lib. de

Hæres.

§ 29. De Quadragesimis duabus, tom. V, lib. de A Monog. cap. 9, num. 70, et cap. 11, num. 89. Jejunio advers Psychicas, in earum defensionem conscripto, maxime cap. 15, n. 90.

Cum Montanistæ tres observarent quotannis plenas septem septimanarum Quadragesimas, in hoc ab illis dissenssive videtur Tertullianus, cum separata ab illis cœpit habere conventicula, quod duas duntaxat, sic enim ille : « Quantula est apud nos interdictio ciborum ? duas in anno hebdomadas Xerophagiarum, nec totas, exceptis scilicet Sabbatis et Dominicis, offerimus Deo. >> Neque tamen propterea illi hæretici cessendi sunt. Nam Amalaribus, lib. 1 de Divinis offic., cap. 36, et lib. Iv, cap. 37, describit piorum quorumdam jejunia, qui tres. Quadragesimas observarent: unam ante Pascha, juxta traditionem apostolicam, alteram ex devotione ante S. Joannis aut potius post Pentecosten, tertiam vero ante Nativitatem Domini; nec absimiliter secundam Quadragesimam pro poenitentibus recenset Micrologus noster de Observ. Eccles. cap.35,quæ etiam hodie quibusdam monachis in usu est. Quo pertinet et illud S. Hieron. Epist. ab Amalario citatum: Utinam omni tempore jejunare possimus, quod in Actibus apostolorum diebus Pentecostes, et 206 die Dominico Paulum Apostolum, et cum eo credentes fecisse legimus; item jejunia illa strictissima priscorum monachorum, tam ab illo quam a Theodoreto et Nicephoro late descripta. Verum hoc pro hæresi in Montanistis damnatum est, quod necessitatem observandi has Quadragesimas, seu tres seu duas, usque adco ur

gerent, ut vel eo nomine catholicos Psychicorum,

B

C

id est, sicuti jam dictum est, animalium hominum
appellatione calumniarentur, quod secum eas ob-
servare nollent. Atque hoc est quod epist. 54 ad
Marcell. adv. Montanum urget S. Hieron. : « Nos
(inquit) unam Quadragesimam secundum traditio-
nem apostolorum, tempore nobis congruo jejuna-
mus, illi tres in anno faciunt Quadragesimas, quasi
tres passi sint Salvatores, non quod et per totum
annum, excepta Pentecoste, jejunare non liceat,
sed quod aliud sit necessitate, aliud voluntate
munus offerre. » Hinc et Eusebius (juxta emenda-
tiorem ex Græco translationem, antea corruptam
a quibusdam, uti in universum jejunia ecclesiastica
tanquam Montanica damnarent) lib. v. Eccl. Hist..
cap. 17; Theodor. Hæret. Fabul. lib. ш, de Mon- D
tanistis; et Nicephorus lib. iv Hist. Eccl., c. 22,
Montanum novas jejuniorum leges præter Ecclesiæ
consuetudinem introduxisse et sanxisse scribunt.

[blocks in formation]

Priori quidem loco, de repudiata uxore sic loquitur: « Ut in totum sive per nuptias, sive vulgo, alterius viri admissio, adulterium pronuntietur a Deo; » et mox clarius: «Per mortem utique, non per repudium facta solutione, quia repuditatis non permitteret Apostolus nubere adversus pristinum præceptum. » Valeant itaque Erasinus et ejus asseclæ qui pro se auctorem perperam citant. Certe contrarium jam definitum est concilii Trident. sess. 31, can. 9.

§ 31. Circa Trinitatem, tom. I, Apolog., cap. 21, n. 316; et lib. advers. Hermog. cap. 3, n. 15; 1. advers. Prax. cap. 3, n. 29, 34; cap. 4, n. 39; cap. 8, n. 55, 59 et 60; cap. 9. n. 62 ac 63, Item, tom. V, Novatian. lib. de Trinit. cap. 11, n. 56, c. 22, n. 98, cap. 24, n. 106, et cap. 31, n. 14.

De Trinitatis fide, id est, trium Personarum, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed unius essentiæ, non dubitasse Tertullianum, ex compluribus ejus locis manifestius est quam ut probatione sit opus maxime toto libro ejus argumenti, imo et tituli juxta editionem nostram adversus Praxean, ubi adversus illam ejusque sectatores Montanistas, qui secundum Æschinem dicebantur, non modo probat eumdem 207 non posse dici Patrem et Filium, sed etiam disertis verbis asserlt, regulam fidei quæ ab initio Evangelii decucurrit unitatem in Trinitatem disponere: Patrem, Filium, et Spiritum sanctum. Nec aliter Novatianus, libro de Trinitate,

regulam fidei proponit. c. 1, 3, ac 29, qua credamus

in Deum Patrem et Dominum omnipotentem, rerum omnium perfectissimum creatorem, et in Filium Dei Jesum Christum Dominum Deum nostrum, et etiam in Spiritum sanctum. Verum dum illis Paradoxa circa Trinitatem ascribimus, hoc solum volumus, subinde ipsos, utpote ante omnem de Trinitate hæresim, obscure loqui in hac materia; et ut ne quis inde fortassis occasionem sui erroris aut hæreseos accipiat, quomodo sano intellectu tales loci explicari possint, adjicimus, omittentes jam primum Rhenani calumnias in scholasticos theologos, quas habet illa sua ad lectorem admonitione de quibusdam Tertulliani dogmatis maxime quod calumniam faciat ipsi quoque Tertulliani, tum in locis quibusdam corruptis aut male intellectis, de quibus mox latius, tum in quod falso illi hæresim adscribat putantium in Eucharistia corpus Christi tantum esse in figura, a qua illum vindicamus Adnot. nostris in lib. iv adv. Marc., cap. 40, n. 552; tum quod inter dogmata sive paradoxa ponat, quæ ille pulcherrime non solum de pœnitentia publica, sed etiam de confessione secreta, vel ipso fatente, late deducit in libro de Pænitentia, de quo etiam dubitare non est veritus an Tertulliani esset, cum tamen S. Pacianus ex illo multa descripserit. Quo magis miror, non solum retentam fuisse in postrema anni 1580 editione Parisiensi dictam illam admonitionem integram, sed

det, in primo signo originis, quia a se eam habet : Filius in secundo signo originis, quia ab uno per generationem communicatum a Patre; Spiritus sanctus in tertio signo, quia a duobus per spirationem eamdem numero essentiam accipit. Atque hoc est quod aliis verbis postea auctor extulit : <«< Ex uno Patre omnia, quæ in Deo per substantiæ unilatem, et in unitate Trinitas unius substantiæ.» Item:<«< Unitas in semetipsa derivans Trinitatem,non destruitur ab illa, sed administrans ; » ut tola substantia sit idem quod una substantia indivisa in tribus. Denique videtur Filius ab auctore appellari portio, quia nec Pater, nec Spiritus sanctus est, tametsi, unus Deus sint tres personæ, et non Filius, qui Pater, nec Pater qui Spiritus sanctus. Cum vero dicit ibidem: Patrem majorem esse Filio, intelligi debet, non quoad deitatem quæ sit minor in eo, sed quatenus (sicuti indicant verba sequentia) a Patre generato genitus. Atqui quanquam hic satis obscure dicatur: « Ipsum quod Pater et Filius dicuntur, nonne aliud pro aliud est ? »> pulchre seipsum explicat postea, ita ut cum scholasticis in eo consentat, quod « alius dicatur Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus, sed non aliud,» eo quod non sint idem Pater, Filius et Spiritus sanctus, et tamen ejusdem substantiæ. Si quæ præterea sunt alia dicta lib. adv. Praxean, quæ durius ante obscurius dicta sint, meminerit lector totum hunc librum caute legi et commode intelligi debere. Ad Novatiani redeamus librum de

præterea universos errores Rhenani hæresim ple- A res, dum dicunt : Pater plenitudinem deitatis possirumque sapientes,sine addito antidoto: usque adeo ut catholicus lector mihi monendns sit, non minus illas illi cavendas adnotationes, etsi subinde omisso Rhenani nomine, quam eas quæ per Pium IV et V, Romanos pontifices, interdicta sunt in editionibus prioribus, donec repurgatæ fuerint. Verum ad rem veniamus. Primum ubi sic loquitur Tertullianus in Apolog. et adv. Praxean: « Tres sunt non statu, sed gradu, nec substantia, sed forma; nec potestate, sed species; unius autem substantiæ, et unius potestatis; quia unus Deus, ex quo et gradus isti et formæ et species; » vocat statum, quod schclastici, et ipse quoque substantiam; gradum, quod illi notionem formam, quod illi proprietates; speciem, quod illi habendi modum. p Deinde illud lib. adv. Hermog.« Fuit tempus, cum delictum et filius non fuit. » ex zelo secundum scientiam dictum est vehementius, ut ostenderet materiam non esse æternam; volens per hoc significare duntaxat, quod habet S. Hilarius lib. x11, de Trinit. solum Patrem æternum, Filium autem illi coæternum esse, ut omittam quod ibidem ad similia verba, quæ sibi ex persona Ariani proponit respondeat: Hoc humanum sensum et intelligentiam excedere mundi, non hoc capere rationem humanæ intelligentiæ, sed prudentiæ fidelis professionem esse. Seipsum autem explicat eodem sensu 208 auctor lib. adv. Prax., c, 5, n. 43 et seq. et totius cap. 5 ac 7. Deinceps his verbis eod. lib. adv. Prax.: « Filio et Spiritu sancto secundum et tertium sortis locum, tam consortibus substantiæ Patris; » id vult quod dicunt scholastici, duabus emanationibus productos Filium et Spiritum sanctum a Patre improducto; aut «< Filium esse secundam personam, et tertiam Spiritum sanctum, «< sicuti postea non semel loquitur. Verum perperam illi impigit ibidem Rhenanus, quasi Filium et Spiritum sanctum appellet membra,priora, et instrumenta, cum ca verba referantur ad angelos, alienos a substantia Patris, qui tamen monarchiam Dei non evertunt. Similiter cum Spiritum sanctum tertium gradum dicit, gradum intelligit originem. Quod rursum lib. adv. Рrax. прoбoλv non solum Spiritui sancto, sed etiam Filio ex Patre attribuit, malunt ita distinguere SS. Hilarius ac August. lib. de Trinil. et alii Patres posteriores, D num. 141. Nec 210 aliter quam jam diximus,

ut generationem Filio, processionem attribuant Spiritui sancto. Quod ibidem eam interpretatur prolationem rei alterius ex altera, intelligit personas realiter non essentialiter disjunctas, sequitur enim « Quia prolatum dicimus Filium a Patre, sed non separatum. » Commode etiam sunt interpretandæ propositiones illæ : « Omnis origo parens est, et omne quod ex origine profertur, progenies est; item: Trinitas per connexos et consertos gradus a Patre decurrens. » Jam vero ibi « Pater est tota substantia, Filius vero derivatio totius et portio; totum accipit pro pleno seu plenitudine, non aliter atque scholastici docto

C

Trinitate. Imprimis quod habet 209 c. 11, divinitate sermonis in ipsa concretione permista, etsi quid tale inveniatur jam dicto lib. adv. Praxean, intelligi debere de per istione unionis, non vero permistione naturarum divinæ et humanæ, ibi adnotavimus n. 56, id comprobantes ex aliis pluribus ejus libri locis. Est fides recta (juxta Athanasii Symbolum) ut credamus et confiteamur quod unus sit Christus, non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum, unus omnino non confusione substantiæ, sed unitate personæ. Deinde illud ibidem: Ante quem nihil præter Patrem, eodem intellectu accipiendum, quo id quod supra adduximus ex Tertul. lib.adv. Hermog., juxta quod adnotavimus ad eomdem lib. cap. 31,

quod ibidem minorem Patre dicit ut Filium. Cautc etiam debet legi illud, quodo videatur non aliam unitatem Patris et Filii interpretari quam societalis concordiam, afferens perperam ad æunc locum I Cor. III, pro sua sententia; quia catholica fides et Scripturæ etiam veritatem essentiæ agnoscunt in Patre et Filio, Denique quod de Spiritu sancto non videatur consentire catholicæ Patrum traditioni ex Scriptus, factum putamus, non quod negaret Spiritum sanctum æqualem Patri et Filio; sed nondum re definita, obscurius solent loqui Patres veteres ob materiæ summam obscuritatem, ita lamen ut commodum aliquem sensum patiantur.

PROVERBIALES

FORMULE TOTO OPERE

HOC TERTULLIANICO CONTENTE, BREVIBUS SCHOLIIS ILLUSTRATÆ,

AUCTORIBUS BEATO RHENANO ET AND. HOYO BRUGENSI.

1. Abiit jam, et reverti debet, tom. I, lib. de Testim, A meliaque eorumdem gestantium, sit conjuncta, ut Animæ, cap. 4, num. 22.

Proverbii hujus, quod Teutonis Gallisque etiam usitatum, usum ipse Tertul. fusissime explicat; ut, abiisse hominem, sit, e corpore excessisse animam, atque ita inter vivos esse desiisse. Sic Græci uti his verbis solent, οἴχεσθαι, κατοίχεσθαι, ἀπέρα χεσθαι, ὑπογίνεσθαι, hoc est mori : quæ omnia abitum excessumque significant. In dictiunculajam, quæ longum spatium innuit, tota Proverhii vis videtur consistere. Tanta vis fuit veritatis de resurrectione et immortalitate animæ,ut ea ex hominum animis, ne in tantis quidem vanarum opinionum tenebris, a majoribus veluti per manus tradita, potuerit evelli, sed trito usitatoque proverbio sit frequentata, de iis qui jamdudum essent defuncti, quasi præsumerent, hoc est præciperent, et anticiparent animis, corporum resurrectionem, sive animorum qui excesserant, ad sua corpora reditum, ἀναστροφὴν, ἀνάστασιν, hoc est, ἐπαναστρέφειν, ἢ ἀναβιοῦν.

Reverti,

2. Abruptum amplissimum salire, tom. III, lib. v, adv. Marc., cap. 14, num. 231.

B

Salire, pro transilire vel saltu transmittere. Ut sit omnino,aut verba saltem intermedia prætermittere. Ab iis sumptum qui malunt compendium facere itineris, saltu, quam dispendium commodiore ambulatione. Sic,« Maximum campum levissimo saltu transvolas, »> Scaliger ad Cardanum. Explicat se mox Tertullianus : « Ademisti tanta de Scripturis,» hoc est, intercidisti, rejecisti et abrupisti, ut lacunæ in librorum contextu perma- C gnæ exstent. Lib. v, adv. eumdem: «< Quantas foveas in epistola fecerit, auferendo quæ voluit. » Virg. libro. iv:

His medium dictis sermonem abrumpit.

3. Acie figere, tom. I, lib. de Pall., cap. 4, n. 84. Est acute, intentis et quasi defixis in rem oculis intueri, atevès ỏpav. Virgil. :

Oculos horrenda in virgine fixus.

Ut qui vestibus a naturæ moderatione alienis, hominesque transversos de recto statu agentibus induti, palam conspiciendos se, aut potius deridendos præbent, omnium oculos in se convertere velle videantur. Ut tamen hujusmodi inspectio, sive spectatio, quam captant, cum probro contu

non laudi, sed vitio vertat. Huic subjungitur : Digito destinare, Nutu tradere. De quibus infra. 4. Acies machæræ exserta, tom. V, lib. de Pudicit., cap. 14, n. 115.

Cum quasi plenæ juris, auctoritatis et potestatis habenæ effunduntur in aperta objurgatione. Apud Virgil.: Ense incluso ibat. Cui contrarium est illud Cic. 1, in Catil. « At nos vigesimum jam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim Sen. Cons., verumtamen inclusum in tabulis, tanquam gladium in vagina reconditum. » Sic in Apio Dentes exserti ad vulnera infligenda acuti et erumpentes.

5. Nihil ad Andromacham, ibid., cap. 8, n. 65. Alludere videtur ad veteris alicujus tragici fabulam,nomine Andromachæ inscriptam. Et ex Tertull. colligere est, nihil aliud isthoc proverbio significari, quam hisce Nihil ad versum, nihil ad Bacchum, οὐδὲν πρὸς ἔπος, ἀπροσδιόνυσα, hoc est, aliena a re. Nam hæreticos eum histrionibus comparat. Hi allegoricos gestus accommodantes canticis, alia longe a præsenti et fabula et scena exprimunt (ut videatur ad græca proverbia respexisse, Extòc xoрoũ рyeiσ0x, vel ad tò àпоруɛisla: 211 (extra chorum saltare, et desaltare); illi,hæretici scilicet, easdem parabolas quo volunt tribuunt, non quo habent aptissime excludunt.

6. Ad scamma producere, tom. II, lib. ad Martyras, cap. 3, n. 44.

RHENANUS. Locus certaminis in quo congrediuntur athletæ xáμμa Græcis dicitur, quod is fossa cingi soleret, пaрà tò σxáятetv. Hinc proverbialiter dictum D. Hieron. de scammate et loco certaminis egredi; pro eo quod est A proposito digredi, sive lineas transilire. Sic enim apud illum legendum, scribentem adversus errores Joannis Hieros.ad Pammachium Cum ergo ista quærantur, inquit, cur tu, omissis super quibus pugna est, de scammate et loco certaminis egrediens, in peregrinis et longe alienis disputationibus immoraris ? Porro seipsum exponit, cum addit: Et loco certaminis. Et, enim idem valet, quod Id est. Non omittendum valde signanter loqui Tertull. Nam athletæ et gladiatores produci dicuntur in spectaculis ab ipsis munerariis qui ludos edunt. Sic mox:

fiant expertes. Divites in ære alieno, uti Horatius dixit Meo sum pauper in ære.

Ut ad stadium tribunalis bene exercitati incom- A quibus substractis corruant, et fide fortunaque modis omnibus producamur. >> Ex sententia Tertull. est in theatrum, arenam, locum publicum certaminis adducere, ostentandi periclitandique artem, vires, gratia, et præmium sive ẞpabεiov auferendi, in arenam descendere. Paulus Leopard. lib. 1 Miscell., cap. 22,vocis significatum explicat : et scamma Erasmi et Cælii refutat. B. Ambros. lib. 1 Offic., « Adhuc athlete in scammate sunt, » etiam proverbialiter, quasi dicat: Etiamnum de præmio certatur, et palma dubia est.

7. Ad quod venimus, hoc age, tom. III, lib. Iv advers. Marc., cap. 7, n. 65.

In sacris imperari solitum silentium,his verbis: Favete linguis, et Græce, iɣya nãç lotw hɛws, et eadem de causa clamari solitum : Hoc age. Idque B Plutarchus in Numa dicere videtur : ὧν ἔχνος τι μέχρι νῦν διασώζοντες, ὅταν ἄρχων πρὸς ὄρνισιν ἢ θυσίαις διατρίβη, βοῶσιν ὧν ἄγε. Muret. Variar. Lect. xv lib. Proverbium igitur erit, quo ad rem institutam attentum aliquem esse jubemus ut in eam unam tota mente incumbat, ut nec verbis aliud usurpet, nec in animo secum cogitet. 8. Ex ære collatitio, tom. III, lib. adv. Valent., cap. 12, n. 136.

RHENANUS. Quanquam hic symbolæ et collationis fit mentio (nam Tertull., conferunt, inquit, in medium, et mox, unum omnes bonum conferebant. Item Irenæus: Unumquemque, inquit, eo quod habebat in se optimum florentissimumque conferentes, collationem fecisse. Rursum mox: Et secundi Christi, quem Soterem dicunt, ex collatione composita fabricatio), nihilominus, quando vel exemplaria constanter habent: ære collatitio,video non tam collatitio legi posse, quod omnibus obvium est,quam collocatitio,pro ære mutuatitio et alieno ; quod in unum conferentes boni viri, et apud amicum negotiationi intentum 212 collocantes, sic illum quum ornant, tum adjuvant, prius ab eo caventes. Unde fortassis vulgo Afrorum usitatum id temporis proverbium, ut ære collocatitio aliquid. fieri disceretur,aut dives quispiam esse jactaretur, qui propriis opibus non polleret, sed commodatitiis et alienis. Sane apud Irenæum alio loco de hoc ipso Sotere legitur: In eum disponentibus velut florem suum, ut collocatitium, sit hic deposititium. Idem sensus erit, si collatit io legas, aut certe non magnopere diversus. Equidem apud veteres multa fiebant are collato; quibus operibus inscribebantur hæ notæ ERE COL. Ad quem morem fortassis hic respexit Tertullianus. Stips collatitia quæ in pauperum usus erogatur; et collatio sive collecta, quæ et indictio, pensitationis pecuniariæ genus est, et cóuboλov, collatio in cœnæ apparatum sive pecuniaria, sive penuaria. Unle Cana collatitia sodalium aut contubernalium accubatio, ubi suas quisque afferunt epulas, Epavos; proverbium in eos conveniet qui per se nihil valent, sed toti alienis nixi sunt opinus,

9. Esopi graculus. Ibid., cap. 12, n. 139. RHENANUS. De hoc exstat Apologus inter eos qui Æsopo vulgo tribuuntur. Unde Græcis natum proverbium Alamos xoλotós, id est, Æsopicus graculus. Dicto solitum in eos qui aliena pro suis ostendant. Horat. epist. 3 lib. I :

Quid mihi Celsus agit? monitus,multumque monen-
Privatas ut quærat opes, et tangere vitet [dus
Scripta, palatinus quæcumque recepit Apollo.
Ne, si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas, moveat cornicula risum
Furtivis nudata coloribus.

Gabriæ μυθολόγου τὸ ἐπιμύθιον ad sententiam
Tertull. est plane accommodatum.

Αλλοτρίοις πτεροῖσιν ἠμφιεσμένος
Ηὐχεῖ κολοιὸς ὀρνέων ὑπερφέρειν·
Πρῶτον δὲ δῶρον ἡ χελιδὼν ἥρπακε.
Μεθ ̓ ἣν ἅπαντες εἶτα· γυμνὸς εὐρέθη.
Ἐπιμύθιον· Τὸ ἐξ ἐράνου κάλλος διαλύεται.
Quod sic vertimus :

Dum jactat alienis amicta plumulis
Præstare volucres cæteras cornicula;
Hirundo primum deripit munus suum,
Exinde reliquæ, et nuda tandem cernitur.
10. De Æsopi puteo Asinus, tom. III, lib. iv advers.
Marc., cap. 23, n. 349.

Ut subaudiantur verba: Modo venis, modo appa-
ruisti. In eum qui aliunde incognitus, nullaque
celebritate nominis præclarus, et quasi ex angulo
modo advenit; qui latuit, sive, ut verbo Horatiano
Cutar, fefellit hactenus, quique subito magnum quid
et præclarum audeat jactare, imo auctoritatem et
gratiam, cum fama sibi vindicare. Quum Apologus
inter Esopicos hic non exstet, futile esset aliquid
hic ex conjectura afferre, unde eorum sit prover-
bium, quidquid alii nugentur περὶ τῆς τοῦ ὄνου
rapaxú↓ews.
παρακύψεως.

D

213 11. Agina media, seu aginæ æquilibrio ferri, tom. III, lib. advers. Hermog., cap. 41, n. 142; et tom. V, lib. de Pudi., cap. 9, n. 73.

In lib. de Pudicit. Non enim admittetur exemplorum adæquatio, licet in agina congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. Si, ut ait Rhenan. ex Festo, agina est foramen illud in quo inseritur scapus trutinæ, hoc est, in quo agitur sive vestitur trutina, et tum in media agina consistere trutina dicatur, quoties accidit æquipondium, ut neutra pars propendeat: idem erit cum ansa (quantum ad proverbii usum), quæ est λx5, in quo examen vertitur, sive in cujus meditullio lingula obversatur, et huc illuc nutat, dum lancibus æquatis respondeat summo puncto, hoc est, neutro inclinet, sed æquo momento discrimen partiatur. Usus proverbii esse poterit in eos qui neutrarum partium sunt, sic ut neque hos, neque illos offendant. In eos qui virtutes amplectuntur, quæ mediocricates sunt quædam inter extrema vitia constitute. In judices integros, et similia. Videantur Annot. Pamelii.

« PoprzedniaDalej »