Obrazy na stronie
PDF
ePub

tis genns? Mihi, si quid video, non videntur ea ▲ tyrum et revelationum adjecisse, seque (sect. 26), conjuncta aliquo modo, nisi hanc e Montanistarum familia virginem fuisse dicam; quippe quos, aliquos certe, Epiphanius (hæres. 49, § 2) aliique dicunt in sacra cœna (in agapis forte volebant dicere homines non nimis accurati) caseum adhibuisse. Jam vero usu venerat inter Christianos, ut qui adessent ex multitudine Amen adderent in sacro epulo, id quod e Justino Martyre (in Apolog. mug. c. 85 et 87, ed. Grabii, p. 125, 131, 132), et distribui solebat etiam illud in carcere iis qui morti erant destinati. Omnia igitur perspicua sunt, si ista virgo e Montani disciplina fuisse putatur; si negatur, explicari nullo modo, ut mihi videtur, possunt (43).

[blocks in formation]

B

ab

quoniam permiserit et permittendo voluerit Spiritus Sanctus ordinem istius muneris (h. e. pugnam martyrum cum bestiis in theatro (conscribi, hæc composuisse jactitat; quod haud scio an non alium quam montanisticum scriptorem prodat, hanc præcipue ob causam, quod orthodoxi non solebant magni æstimare Montanistarum martyres, et ita multo minus, ut supplicia ipsorum atque constantiam, etiam cum visionibus, quas contemnebant profecto, in litteras referrent. At quod est caput hujus disputationis, Tertullianum eum ipsum scriptorem fuisse, non dabo Whistoni argumentis, quæ sunt ab eo latius proposita hoc modo: Primum hæc Acta sunt, ut præfatio docet, non ita multo post ipsum hoc factum composita; deinde, exarata Latine, tum, homine Africano, cujus rei est non leve in horrido Afrorum dicendi genere hic adhibito documentum : itemque multa adsunt verba familiaria illa quidem Tertulliano (quod pluribus exemplis probant Holstenianæ ad hæc Acta nola); postremo, scriptor fuit haud dubie e schola Montani, quam primus hoc fere, quo isti martyres interempti sunt, tempore Tertullianus in Africa propagavit; necesse est igitur Tertulliani etiam hæc Acta esse. Quæ omnia nihil, si quid video, docent, nisi Tertullianum esse posse eum, cui collecti hi commentarii in laudibus Perpetuæ totus est, alioque modo traditam illi casei bucellam interpretatur, eum vero quis hanc rem tamen laudasse mirabitur? Sed alterum gravius est; Augustinus illam casei huccelclam signum putat fuisse dulcedinis felicitatis Perpetuæ, istamque interpretationem persuasit viro. cl., qui omnem illam significationem mortis violentæ quærere videtur in scala illa spinis, gladiis, aliisque munita, per quam ascendendum Perpetue erat; caseus vero cur adhibitus sit ad sempiternam felicitatem adumbrandam, rationem dicit in lege persequendæ metaphoræ, ductæ ab imagine Pastoris, fuisse. At ego, si nulla alia, nisi hæc, fuisset sumptionis casei significatio, quærerem quid esset, quod Perpetuæ caseus a Pastore mulgente fuisset oblatus, non aliquid potius lactis, quod esset ad felicitatem coelestis Chanaan, melle quasi et lacte fluentis, adumbrandam multo accommodatius? Deinde dicat mihi quis, quare Perpetua hoc commemoret objectum menti suæ, quod istam casei bucellam acceperit junctis manibus (ex more in cœna sacra apud veteres christianos recepto) et universi circumstantes Amen dixerint, cujus an ullam rationem dare possit quisquam dubito, nisi quis causæ nostræ faveat. Denique si ista casei sumptio aliquid in regno coelesti Perpetuæ eventurum significat, et cœnam forte adumbrat Agni, descriptam in Apocalypsi Joannis, ex qua fere omnes sunt istæ visiones in Actis laudatis desumptæ, Montanistam si dixeris Perpetuam, multo facilio. rem habet cogitationem, quam ob rem ad hoc significandum casei buccella tradita illi fuerit, cum caseo, uti diximus, Montanistæ in Agapis uterentur; at si illum caseum non aliquid cœleste dicis respicere, sed conjunctum quidvis aliud cum morte violenta Perpetuæ, explicari istud visum e cœna libera potest, quam Acta illa (sect. 8) referunt martyres, pridie quam supplicia sustinerent, tanquam agapen sumpsisse.

(43) Sunt, quæ ex hac Perpetuæ fabula occurrunt non sine magna ratione adversus ea quæ dixi disputanda, et adhibita etiam multo cum ingenio a laudatissimo historia Montanistarum scriptore, Theoph. Wernsdorfifo, § 18, quibus breviter placet et modeste respondere. Atque mihi non contemnenda omnino videntur, quæ veterum nonnulli de adhibito a Montanistis in sacris epulis caseo tradunt, unde nomen Artotyritarum traxerunt. Nam etiamsi illud inepte de modo sacræ Coenæ apud eos dicatur, longeque illud præclarius etiam a viro docto ad agapas Montanistarum et oblationes referatur, nostra tamen causa nihil postulat magis. nisi ut usus casei his eorum agapis vindicetur, Quod fieri facile potest non modo propterea, quod nulla alia reddi ratio potest originis tam ridiculæ culpæ atque cognomini, sed quod etiam constat, Montanistas xerophagiarum studiosissimos fuisse, unde nec lauta fuisse eorum sacra convivia facile intelligitur; eoque cibo tenui, qualis caseus erat, Perpetuam quoque cæterosque martyres in carcere etiam, cum veluti agapas haberent, usos fuisse, non magis dubitabit qui, quam miserabilis sors eorum in vinculis fuerit, ex Actis illis didicerit. Sed quod illam rem adhibnerimus ad efficiendum D horum martyrum, imprimis Perpetuæ, Montanismum, convelli videtur iis, quæ vir doctiss. 1. c. attulit; primum Augustini ac Tertulliani auctoritate, quorum alter illam Perpetuæ visionem laudavit, alter non commemaravit in lib. de Anima. Quorum neutrum, opinor, admirationem habet. Tertullianus enim, dubitari potest, num hanc ipsam, de qua quæritur, visionem significaverit : cum a Perpetua non nisi martyres in paradiso visos fuisse dicat, cujus rei quis forte mentionem in nostra visione desiderabit; neque is ad causam suam, quæ unice in asserenda solis martyribus ante ultimum judicii diem perfecta felicitate versatur, apte congruenterque a Perpetua sumptum caseum commemoraturus fuisset. Augustinum vero, qui

debeantur, at eum istos etiam condidisse, illud A quam in pervagatis aliis, quamvis eæ quidem ma

Whistonus non est istis argumentis assecutus. Et
sunt profecto in bis quæ, cum ficta sint ad libidi-
nem, vel plus efficiant quam velit, nihil efficiant.
Nam et illud commentitium est, uti diximus, Ter-
tullianum primum Montanismi in Africa dissemi-
nati fuisse auctorem; et verba Tertulliani cum his
Actis communia, non sunt ex ejus quidem propria.
dicendi genere, sed ex Africano. Etenim si plura
verba quæ sunt in Tertulliani consuetudine loquen-
di ostenderent, ipsum Tertullianum tale scriptum
composuisse, certe necesse esset, etiam ipsius
Perpetuæ Saturique commentarios non ab ipsis,
sed a Tertulliano fuisse compositos; multa enim
sunt, ut Holstenianæ observationes docent, voca-
bula in illis ipsis commentariis quæ in Tertulliani
etiam scriptis reperias, Atque occurri etiam suspi-
cionibus Whistonianis potest argumentis contra-
riis. Nam in libro de Anima, c. 55, Tertullianus
quamdam Perpetuæ visionem in his Actis narra-
tam commemorat, affertque ad comprobandam ali-
quam doctrinam; 177 sed ne verbum est quidem
ibi, quo se scriptorem horum Actorum significaret,
quod aut dubito quin, uti solet, facturus esset,
si ipse scriptor hujus historia exstitisset. Deinde
nihil, ut mihi videtur, quemquam oportet scripta
Tertulliani modumque dicendi cognovisse, qui di-
cere ausit, genus dicendi illud, quod est in fine
borum commentariorum, simul esse ejus, quod
aliis in scriptis Tertulliani deprehenditur. Itaque
eximenda sunt ista Acta e libris Tertulliani, nec
necesse est igitur de ipsa eorum ætate dispu- C

tare.

§ 6.

gis videantur ad usum communem accomodatæ; cum in his parum vel nihil sit quod effugerit multorum diligentiam, in illis semper sit quod disputari amplius possit. In rebus vero iis quæ non certæ sunt, sed probabiliter constituendæ, longe major est ad impetrandam intelligendi scribendique facultatem usus, quam in certis et quasi necessariis, propterea, quod illæ multas habent veluti formas, et cogitari ac disputari in utramque partem possunt, quod magnam habere vim ad impetrandam ipsam intelligendi subtilitatem dudum est rectissimeque a veteribus traditum. Sed quid ego universa conquiram, cum et operam dederim, ut ipsi causæ, quantum fieri poterat, aliena, nec tamen a proposito nimis sejuncta, interponerem, B quibus aliquantum satietati similium rerum mederer, et uti liceat exemplis, quibus declaretur, ca quæ didimus, quanquam leviora forte, tamen esse necessaria, si quis majoris momenti locos velit ex historia sacra excutere. In quibus ponendis non is ego sum, qui velim viros doctos reprehendere, sed pauca, quæ non multum quærenti occurrunt, afferam, ut usus tamen hujus disputationis quodam modo intelligatur. Disputant, 178 ut ab hoc ordiar, viri docti quid causæ fuerit ut se Montanistis Tertullianis adjungeret, in quibus multi audiendum Hieronymum putant, qui odio doctorum Ecclesiæ Romanæ ait incensum eum valedixisse communi Ecclesiæ; quod, ut alia præteream, vix est credibile, propterea, quod magnis laudibus Romanam Ecclesiam in libro de Præscript., Montanistico illo, uti diximus, persequitur (c. 36); nec in eo adversus Praxeam, c. 1, ubi vehementer cum, adulterantem illam Ecclesiam erroribus, insectatur, quidquam contumeliarum in ipsam hanc Ecclesiam ejusve episcopum projicit. In historia deinde Montanistarum quot evitari peccata, quot aagumenta emendari potuissent, si qui ante defectionem Tertulliani, quique postea libri scripti fuerint, accuratius fuisset constitutum? sunt, ut hoc utar, qui in flagitiis Montani ridiculum et muliebre oculos, capillos aliaque ornandi studium posuere, ducti rebus iis quas Apollonius apud Euseb., H. E. v. 18, memoriæ prodidit; cujus verba. si quid video, hanc rem nullo modo confirmant, estque ab omnibus in eo peccatum, quod prophetam ibi commemoratum Montanum esse crediderint, cum Apollonii verba de vitiis universe intelligenda sint, quæ a vatibus, quorum multos Montanistæ jactabant, abesse deberent. Sed potest illa calumnia etiam retundi severioribus illis Tertulliani, in libris de Virg. vel. Cultuque femin., dictis adversus nimium muliebris elegantiæ studium. Porro Epiphanius, hæc. 49, sect. 14, Montanistas dicit inter orandum manum ori admovisse, unde Tuscodrugorum nomen meruissent; quam culpam Wernsdorffius, vir clarissimus, 1. c., § 21, confutare vult loco quodam Tertulliani e libro de Grat., c. 13, ubi

Usus universæ hujus disputationis exemplis ex historia Christiana ductis demonstratur. Atque, dum nos finem scribendi facimus, non dubitamus fore, quibus omnis hæc opera, disputandis his rebus impensa, levis maleque collocata videatur. Sunt enim qui vel contemnendam putent omnem disputationem quæ versatur in rebus parum certis et exsanguibus quodam modo, vel eas res quarum usus se non prima quasi fronte offert, sed perreconditus est, omni utilitate destitutas pronuntient. Quibus occurrere possemus magnorum virorum exemplis, quibus in hoc genere disputationum vesari turpe non fuit visum, et præclaris vener. Ernestii verbis, qui profecto, si quis alius, D scit quantum sit pretium cuivis disciplinæ statuendum, atque (in Prolus de usu chalcographiæ, p. 5) de singulis artibus ita judicandum censet, ut earum dignitatem et præstantiam, non tam utililitatis magnitudine et necessitate, quam inveniendi exercendique difficultate metiamur, neque quantum quæque prosit, sed quanti quæque sit, ponderemus; nisi vero quia magis et necessarium est et utile panes pinsi, quam tabulas pingi, propterea pistorum opificium arti pictoriæ præferendum putemus. Atque ego in enucleandis rebus subobscuris multo rectius industriam ponendam esse arbitror,

non esse molestia ait manus inter preces subli- A in quo Sabellianorum et, ut eos vocat, Athanasianomius efferre qui locus e libro, a Tertulliano recte adhuc sentiente conscripto, nullam vim ad depellendam culpam habet, ut non dicam Epiphanium hoc nonnisi de quibusdam Montanistis referre. Pæterea disputationes Tillemontii, aliorumque de calamitatibus Christianorum sub Severo, quam confusæ sunt eæ, omnesque earum loci quam perturbate ac præpostero ordine positi, hanc unam ob causam, quod qui flagrante priore, imperante Severo, vexatione, cum eadem cum orthodoxis sentiret Tertullianus, quique sub posteriore, cum ab iis se sejunxisset, scripti sint, libros non recte distinxerit. Denique nihil est disputatione nostra efficacius ad convellenda Whistoni somnia quæ in libro superius citato (The

rum de sanctissima Triade scita inventa per Simonem Magum ac per Montanistas resuscitata fingit, atque propterea Tertulliani ea in re sententiam triplicem fuisse conatur docere e triplici librorum genere qui essent ab eo exarati, cum vel recte sensisset, vel inclinasset ad Montani errores, vel imbutus omnino fuisset. Ubi in quovis librorum genere tales libros refert qui plane alii librorum generi a nobis asserti fuere, quo ipso omnis Whistoniana disputatio ad nihilum redigitur. 179 Sed est tandem aliquando desinendum, ne nimii in his rebus videamur; et committendus noster libellus doctorum hominum judicio, quod tanto magis æquum rogamus nobis, quo magis vel ipsa rerum 180 disputatarum natura, vel quibus oppressi in

true origin of the Sabellian and Athanasian doctri- B iis proponendis fuimus, labores alii, effecerunt ut nes of the Trinity, Lond. 1720, in-8°) proposuit,

non potuerimus accuratoria tradere.

PARADOXA TERTULLIANI,

CUM ANTIDOTO

JACOBI PAMELII.

§ I. De angelis desertoribus qui duxerunt filias ho- C De Civit. Dei, cap. 15; S. Epiphan. Epit. divin.

minum, tom. II, lib. de Idolol., c. 9. n. 47; de Habitu mulieb., cap. 1, num. 17; lib. de Cultu femin., c. 10, num. 56; et 1. de Velandis virgin., c. 7, num. 32; item tom. III, lib. v adv. Marc., eap. 18, num. 291. (Juxta edit. Pamelii, Antverp., 1579; Paris., 1583.)

Hujus Paradoxi Tertullianus primus auctor non cst, neque postremus; sed, sicuti partim adnotavimus ad lib. de Habitu virg., ubi maxime ex proposito illud tractat, ante eum Joseph. Antiquit.lib. 1; S. Justinus Mart. Apolog. utraque; Atenag. in Apotog. Clemens Alexand., lib. III et v Stromat., post eum Lactant. lib. II Insiitut. divin. cap. 15; S. Cyprian. lib. De Disc. et Hab. virg. num. 54; Euseb. lib. v Evang. Præpar, et Method. serm. de Resurrect. Causam erroris dedit, quod LXX D editio Græca vetus, quam illi secuti sunt, post Philonem legeret: Oi ayyedot To Oso, et Latina Italica, vel SS. Ambros. August. Procopio testibus, Angeli Dei, pro eo quod postea lectum invenitur ol viol toŭ Øɛnŭ, et Latine, filii Dei, quam utramque agnoverunt suo tempore S. Augustinus et Procopius. Vere pulchre eam sententiam per absurditatem refutat S. Chrysost. hom. 22 in Genesin, asserens nusquam alibi in Scripturis (nempe juxta editionem LXX quam solam noverat) vocari angelos filios Dei, item S. Ambros. lib. de Noe el Arca, cap. 1, S. August. qu. 3 in Gen. et latius lib. xv

dogmat., et Procopius in Comment. quorum Chrysost. et August. etiam auctoritatem libri Enoch, quo niti videtur Tertullianus, impugnant.Qui omnes et angelos et filios Dei, posteros Seth, utpote Dei cultores, interpretantur, sicuti etiam B. Hieron. lib. de Tradit. Hebr. in Genesim; denique Ven. Beda, Rhabanus noster et Haymo Com. in Gen., scribentes et in Scripturis sacris frequenter angelorum nomine viros fideles et justos appellari. Quid, quod Philastrius lib. de Hæres., cap. 108, inter hæreses recenset eos qui asserunt angelos miscuisse se cum feminis ante diluvium, et inde natos esse gigantes?

§ 2. De angelorum apparitionibus in vera humana carne, tom. III, lib. m ad, Marc., cap. 9, num. 61, ac cap. 11, num. 73.

Videntur quidem tale quid sonare verba illa Tertulliani « Dehinc scito, nec illud concedi tibi, quod putativa fuerit angelis caro, sed veræ et solidæ substantiæ humanæ. » Sed in aliis libris eodem conscriptis tempore ita seipsum explicat sicuti adnotavimus ad lib. de Carne Christi, cap. 6, num 60, ut nihil certi ea de re voluerit asserere, alioqui enim sibi videbitur contrarius. « Constat, inqui ibi, angelos carnem propriam non gestasse, utpote natura substantiæ spiritalis, et si corporis alicujus, sui tamen generis, in carnem autem hu

sensisse illum animam longe Deo inferiorem, utpote passibilem etsi immortalem. Et vero etiam repetendum, quod utrobique adnotavimus recte censuisse S. Aug. libro de Hares., quod Philastrius multas hæres recensuerit quæ hæreses non sunt, qualis est non hæresis, sed Catholica Patrum sententia, Flatum, seu spiraculum vitæ de anima rationali interpretatur.

24. De Animabus posterorum Adæ ex traduce, tom. III, lib. de Anima. cap. 9 num. 123, cap. 19, num. 256, cap. 22, num. 294, et integris capitibus 27 et 36.

manam transfigurabilis ad tempus, ut videri et A tis lib. de Censu animæ adv. Hermog., constet, congredi cum hominibus possint. » Et apertius lib. de Resurrect. carn., c. 62: « Quia et angeli, inquit, aliquando tanquam homines fuerunt.edendo, bibendo et pedes lavacro porrigendo; humanam enim superficiem induerant, salva intus substantia propria. » Hoc sufficere ubique visum est Auctori, quod dogmati Apellis non consentiret, qui ex aera substantia angelos creatos dicebat, ut ne videretur illi et in hoc consentire, quod Christi corpus ex ætherea materia originem haberet suam. Atqui qualia corpora, et unde assumpta ab angelis fuerint, etiam hodie controversum est apud Magistrum Sententiarum, lib.11. dist. 8, § 4; nos loco jam citato cum S. Bernardo de hoc sententiam nostram suspendere maluimus quam certi quid definire. An autem senserit Auctor, quod illi quidam impingunt, corporeos esse angelos et dæmonas, non immerito dubitare licet.Maxime cum Auctor. etsi videatur hic suis generis corpus angelis tribuere, tamen faciat eos substantiæ spiritualis, sicuti etiam non semel in Apologetico, et nominatim c. 22, spiritales vires et angelis et dæmonibus attribuit, et spiritus vocat. Magis tamen recepta est, mihique placet eorum sententia, qui incorporeos faciunt, inter quos veniunt commemorandi SS. Dionys. Areop. c. 2 Cœlest. Hierarch.; Athanas. de Commun. Essentia Patris et Filii et Spiritus sancti; Chrysost. homil. 22 in Gen.; Cyrill. lib. iv. in Joan. capite.

C

Paradoxon istud Tertulliano ascribunt Rufinus Apolog. pro Origene, et S. Hieron. libro II et II, B Apolog. adv. eumdem, quorum ille nihil definiendum putat, hic satis dubie loquitur, quamquam magis sentire videatur esse damnatam sententiam Nam tum maxime Apolog. ad Pamach., adversus Errores Joann. Ilieros. disertis verbis dicit, ecclesiasticam esse sententiam Deum novas quotidie amimas corporibus jam conceptis infundere, allegans ad id Scripturas Joan. v.; Zach., XII; Psal. XXXII, quanquam interim epist.99,quæ est ad Marcellinum et Anapsychiam, mitius loquar, et illud quidem sibi videri scribat, sed ad S. Augustinum remittat utpote nihil volens certi definire, quod illum legisset dubiam adhuc suspendere sententiam alludens ad epist. illius ad se scriptas, et 157 ad Optatum de origine animarum, in qua Tertullianum non tam damnat quod ex traduce, quam quod corporeas animas faceret, de quo Paradoxo paulo post latius. Nam et illi, inquit, animas ex illa una propagari asserunt, quam Deus primo homini dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequantur, profecto eas non spiritus,sed corpora esse contendunt et corpulentis seminibus exoriri. Quo perversus qdid dici potest? Neque hoc Tertullianum somniasse mirandum est, 182 qui etiam ipsum creatorem Deum, non esse nisi corpus opinatur. Sed de illo quoque Paradoxo infra ex eodem Augustino latius. Gennadius aut lib. Eccles. Dogmat. [quem vel hinc patet S. August. non esse], enarrata Origenis sententia, et jam dicta, ut dicit, Luciferianorum Cyrilli, et aliquorum Latinorum (inter quos haud dubi Tertullianus), definit, formato jam corpore animam a Deo creari et infundi. Nec aliter auctor dialogi de animarum origine inter SS. Hieron. et August. Nos tamen nihil tanquam fidei docere maluimus, quandoquidem et Ecclesia tot jam inde celebratis conciliis nihil expresse, quod quidem sciam, definitum reliquerit. Sufficiet atem quædam in Adnotationibus adjeccisse, quibus tum S. Hieron, sententiam nihil magis probari significavimus, tum ad argumenta Tertulliani absurda, qui sentit ex corpulentis seminibus animam exoriri, ex S. August. et Lactantio paucis respondimus.

§ 3. De anima primi hominis ex materia Dei, tom,
III, lib. iv advers. Marc., c. 38, num 611.
Huc quidem pertinere videntur illa Auctoris
verba explicantis illud Luc. XX Reddite quæ
sunt Dei Deo.« Hominem igitur reddi jubet Creatori,
in cujus imagine et similitudine et nomine et ma-
teria expressus est. »Qui locus fortassis in causa fuit
uti sic scribat de illo 181 Genn.II. lib.de Dogmat.
Eccles.: Nihil ex Trinitatis essentia ad creaturarum
naturam credamus deductum, ut Plato et Tertul-
lianus. Verum cum S. August. qui toties deducit
animam non posse partem Dei dici, nihil tale
illi attribuat, ego etiam a tam absurda hæresi
ipsum purgandum existimo, Atque adeo nihil il-
lum aliud voluise dicere quam quod ex afflatu Dei
sit animæ origo, juxta illud Gen, 11: Et flavit Deus
flatum vitæ in faciem hominis, et factus est homo in D
animam vivam, sicuti frequentissime ipse incul-
cat, maxime vero de Anima c. 11. Quo loco, sicuti
etiam lib. de Bapt., c. 5, num. 43, eam interpreta -
tionem consentire ostendimus cum SS. Iren.,
Prudentio, Chrysost., August. et Theodoreto.
Quorum iste Nomine flatus, inquit, non intelli-
gimus partem aliquam essentiæ divinæ secundum
Cerdonis et Marcionis rabiem, sed animæ naturam
per id denotari, quod anima spiritus sit rationalis
et intellectualis. Quæ verba mibi etiam aliam con-
jecturam faciunt, loqui Auctore non ex sua, sed
ex Marcionis sententia, præsertim cum ex fragmen-

§5. De animæ sexu. Ibid., cap. 36. Hoc quidem colligit Tertull. ex prædicto paradoxo. Si enim anima simul seminatur cum corpore, videtur illud consequi; sed dissertis verbis contrariam definiunt sententiam S. Cyrill. Hieros. Catech. iv, et S August. lib. 1, de Anim. et ejus origine ad Vincentium cap. 8. Hujus verba quædam adduximus in annotat. nostris, quo lectorem remittimus. Ille sic habet: Omnes animæ tam virorum quam mulierum pulchræ et similes sunt, sed membra tantum corporis discrimen faciunt. § 6. Animam peccatricem potius quam carnem, tom. III, lib. I, de Anima integro, cap: 40, et c. 58, num. 650; et lib. v, adv. Marc. c. 10, num. 165.

Ad istud paradoxum in hæc verba alludit, et eadem opera confutat Petrus Lombardus, verbis etiam a nobis illic citatis lib. 11 Sentent, cap. 31. Putaverunt, inquit, quidam secundum animam trahi originale peccatum, non solum secundum carnem, quia non solum carnem, sed et animam ex traduce arbitrati sunt. Ideoque sicut de corrupta carne caro seminatur, ita etiam de anima peccatrice animam peccatricem corruptione originali infectam a gignentibus trahi. Hoc autem, inquit, fides catholica respuit, et tanquam veritati adversum damnat, quæ non animas, sed carnem solam ex traduce esse admittit. Allegavimus ibidem num. 756, pro contraria sententia SS. Ambros. et August. locas ab eodem Lombardo citatos.

§ 7. De anima corporea, tom. I, Apolog. c. 48, num. 608, ac 609, et tom. III, lib. de Anima, integris capitibus 5, 6, 8, 9. 22, 36, 37; libro de Carne Christi, cap. 11, num. 98; de Resurr. carnis, c. 17, num. 131, cap. 45. num. 320, et c. 53, num. 484; lib. v, adv. Marc. c. 10, num. 158, et c. 15, num. 248. Quod proinde proprie spiritus non sit, ibid. lib. de Anim cap. 11. et tom. IV, in Fragmentis lib. de Censu animæ, adversus Hermogenem.

A Ecce quibus auribus et quibus oculis debuit audire et vivere Deum populus, quibus anima in somnis fungitur, cum si ipsum Tertullianum quisquam videret in somnis, nunquam se diceret ab eo visum, et cum eo locutum, quem vicissim ipse non vidisset. Postremo si anima seipsam videt in somnis, cum jacentibus utique uno in loco membris corporis sui, ipsa per varias imagines evagatur, quas videt, quis eam vidit aliquando in somnis aerei coloris ac lucidi, nisi forte ut cætera, que similiter falso videt? Nam et hoc potest videre, sed absit, ut eam talem, cum evigilaverit, credat ; alioquin quando se aliter viderit, quod magis crebrum est, aut immutata erit anima ejus, aut nec tunc animæ videtur substantia, sed imago corB poris incorporea, quæ miro modo sicut in cogitatione formatur. Quis enim Æthiops non pene semper se nigrum videt in somnis; aut si in alio colore se vidit, non magis miratus est, si fuit cum illo memoria; aereo tamen colore ac lucido nescio utrum se unquam vidisset, nunquam istum legisset vel audisset. Quid quod ducuntur homines talibus visis, et de Scripturis nobis volunt præscribere tale aliquid esse non animam, sed ipsum Deum, qualis figuraliter Sanctorum spiritus. demonstratus est, qualis etiam in sermone allegorico ponitur. Similia quippe sunt illa visa talibus. dictis, sic errant, constituentes in corde suo simulacra vanæ opinionis, nec intelligentes ita sanctus de suis visis talibus judicasse, qualiter judicant, si talia divinitus in figuris dicta legerent vel audirent, sicut septem spicæ,et septem boves, septem anni sunt, sicut linteum quatuor lineis alligatum, velut discus plenus variis animalibus, orbis terrarum est cum omnibus gentibus; sic etiam cætera, et multo magis quæ de rebus incorporeis, corporalibus significentur, non rebus, sed Imaginibus. Et item sequenti capite: Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut corpus; asserens etiam timoris sui causam, «ne etiam decrescere substantia dicatur, inquit, atque ita et defectura credatur; et tamen quia per corpus eam localiter tendit, non invenit exitum incrementorum 184 ejus, quam vult de semine exiguo æquari corporis quantitati, et ait : « Sed vis ejus, in qua naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiæ modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur in membris. » Hoc forte non intelligeremus, nisi adhibita similitudine eorum quæ videmus, planum faceret quod dicebat: «< Constitue, inquit, certum pondus auri, vel argenti rudem adhuc massam, collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum, quod natura est auri vel argenti; dehinc quam in laminam massa laxatur, major efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi,non per adjectionem, dum extenditus,non dum augetur. Etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim habitu augeri, cum statu non licet.Tunc et splendor ipse provehitur auri vel argenti, qui

C

Paradoxon istud Auctori impingunt SS. August. 183 libro x, de Gen. ad litt. duobus ultimis capitibus, et libro de Hæres., et Fufgent. libro 11, de fide ad Petrum. Sed non tam quod corpoream faciat (quod aliquo sensu commode in Hilario, Casciano, et Hieronymo ascripto Commentario in Job, quidam interpretantur) atque quod effigiatam et coloratam dicat, ille arguit. Sic enim loco priori: D Denique Tertullianus, inquit, quia corpus esse animam credidit, non ob aliud fecit, nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit, et ideo timuit ne nibil esset, si corpus non esset. Qui sane, quanquam acutus est, interdum contra opinionem suam visa veritate superatur. Cum etiam animæ colorem daret aereum ac lucidum, ventum est ad sensus quibus eam membratim quasi corpus instituere conatus est, et ait: «Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus, habens et ille oculos et aures suas, quibus populus Deum videre et audire debuerat, habens et cæteros artus, per quos in cogitationibus utitur, et in somnis fungitur. »>

« PoprzedniaDalej »