Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT VIII.

A suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti, magisque de regressu tuo, quam de alterius sobrietate lætabitur, sed si pœniteat 60 ex animo, si famem tuam cum saturitate mercenariorum paternorum compares, si porcos immundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, pater, nec dignus ego jam vocari tuus. Tantum relevat (70) confessio delictorum 61,quantum dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumacia.

Id si dubitas, evolve quæ Spiritus Ecclesiis dicat (Apoc. 1, II, II). Desertam dilectionem Ephesiis imputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobrat. Sardos 56 non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit; Laodicenos fidentes divitiis objurgat: et tamen omnes ad pœnitentiam commonet, sub comminationibus quidem. Non comminaretur autem non pœnitenti, si non ignosceret pœnitenti. Dubium, si non et alibi hanc clementiæ suæ profusionem demonstrasset. Non, ait (Jerem. VIII, 4; Osee, vi, 6), qui ceciderit, resurget, et qui aversatus fuerit convertetur? Ille est scilicet, ille est qui misericordiam mavult quam sacrificia 87. Lætantur cæli, et qui illic angeli, pœnitentia hominis (Matth. ix, 13). Heus tu, peccator, bono animo sis, vides ubi de tuo reditu 58 gaudeatur. Quid illa similitudinum Dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier drachmam perdidit et requirit, et reperit, et amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? Errat et una pastoris ovicula, sed grex una carior non erat : una illa conquiritur, una pro omnibus desideratur,et tandem invenitur, et humeris pastoris ipsius refertur: multum enim errando laboraverat. Illum etiam mitissimum patrem non tacebo, qui prodigum filium revocat, et post inopiam pœnitentem 60 libens suscipit,immolat vitulum præopimum,convivio gaudium suum exornat. Quidni? 1243 filium enim invenerat, quem amiserat; cariorem senserat, quem lucri fecerat. Quis ille nobis intelligendus pater? Deus scilicet; C tam pator nemo, tam pius nemo. Is ergo te filium

59

CAPUT IX.

Hujus igitur pœnitentiæ secundæ et unius, quanto in arcto negotium est, tanto operosior probatio 6, But non sola conscientia 6 proferatur, sed aliquo etiam actu administretur. Is actus, qui magis Græco vocabulo exprimitur et frequentatur, Exomologesis est (71), qua delictum Domino nostrum confitemur : non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione pœnitentia nascitur, pœnitentia Deus mitigatur. Itaque Exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem 1244 injungens 64 misericordiæ illicem; de ipso quoque habitu atque victu mandat, sacco et cineri incubare (72), corpus sordibus obscurare, animum mæroribus dejicere, illa qua peccavit tristi tractatione mutare; cæterum pastum et potum pura nosse (73), non ventris scilicet, sed animæ caussa: plerumque vero jejuniis preces alere, ingemiscere, lacrymari, et mugire dies noctesque ad Dominum Deum tuum ", presbyteris advolvi (74), et charis 67 Dei adgenicuVariæ lectiones.

65

66

65 Sic

58 Sardios Paris. Fran. 57 Sacrificium Fran. 58 Reditu aberat a Rhen. 89 Pastori Rigalt. 60 Pœnitentia Seml. pcenitentiam Fran. Paris. Rigalt. 60 Te add. Jun. 61 Delictum Paris. 61 Est addit Paris. Fran. Rigalt. 63 Præferatur Fran. Paris. Rigalt. Perferatur P. Giaconius. 60 Inungens cod. Divion. et Junius legit; alii addunt, victu mandat; quod a Rhen. abest. Vox mandat deest in edition. Rhen., sed ab eo postea addita in cod. Gorz. 66 Suum Rig. 67 Aris Seml.

Commentarius.

(70) Tantum relevat. De confessione publica ac particulari hæc accipienda non sunt, sed de confessione qua peccator seipsum Deo accusat. ALB.

(71) Exomologesis est. Dum pluribus dicamus quid sit Exomologesis, pluribusque probemus, satis tum erit dicere per eam confessionem auricularem non intelligi, sed actus quibus pœnitentes cæteris pœnitentiæ suæ fidem facerent. ALBASP.

(72) Sacco et cineri incubare. Conciliciatum et D concineratum, ut ipse dicet lib. de Pudic. «< In asperitudine sacci et horrore cineris, » ut hic paulo post saccum sic describit Paulinus ad Pneumatium:

Si modo lugentem gravis hirto tegmine saccus Caprigenum setis dum tegat et stimulet. RIG. (73) Pastum et potum pura nosse. Alibi dixit, mero pane et aqua, id est, puro, sive solo, absqué ullis aliis esculentis, absque condimentis. Sic ad Scapulam, «Sacrificamus pura prece, » hoc est, absque odoribus, absque sanguine, absque thure, absque victima, hoc est pane et aqua. Eodem significatu ἄρτον καθαρὸν dixit Alexis poeta comicus in Tarentinis, ubi jocatur versibus elegantissimis in diætam Pythagoreorum :

PATROL. I.

Πυθάγορ, οἴμοι, καὶ λόγοι

Λεπτοί, διωμιλευμέναι τε φροντίδες

Τρέφουσ ̓ ἐκείνους· τὰ δὲ καθ' ἡμέραν τάδε,
Αρτος καθαρός, εἰς ἑκατέρῳ, ποτήριον
Ὕδατος, τοσαῦτα ταῦτα.

De frugalitate Pythagoreorum notum est illud Ju

venalis :

Unde epulum possis centum dare Pythagoreis. RIG.

(74) Presbyteris advolvi. En quomodo ante sacerdoles volverentur, ut peccata sua confiterentur, et eorum veniam obtinerent, aiunt interpretes, cum Baronio, Bellarmino, Maldonato in controversiis. Ego etsi hunc ritum antiquissimum esse fatear, ex his tamen probari nequit ; nam cum pro foribus templi starent pœnitentes, prætereuntibus sacerdotibus cæterisque fidelibus, omnibus omnino dolentis animi signis pœnitentiam suamn testabantur, lacrymis non parcebant, precibus insistebant, volvebantur, et si quæ alia habet pœnitentia, quæ misericordiam movere possint, non omittebant, ut pacem recuperarent: quem ritum describit auctor, cum ait presbyteris advolvi, quare nihil hæc ad confess. auricularem. ALBASP.

43

sed

lari (75),omnibus fratribus legationes deprecationis A forte, oncrosum est, cum penes insultaturos in risuæ injungere. Ilæc oinnia Exomologesis, ut po nitentiam commendet, ut de periculi timore Dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro Dei indignatione fungatur, et temporali afflictatione 68 æterna supplicia non dicam frustretur, expungat.Cum igitur provolvit hominem (76), magis relevat:cum squalidum facit, magis mundatum reddit: cum accusat, cum condemnat, absolvit. In quantum non peperceris tibi, in tantum tibi Deus, crede, parcet.

CAPUT X.

siloquio consistit, ubi de alterius ruina alter attollitur, ulli prostrato superscenditur. Cæterum inter fratres atque conservos, ubi communis 70 spes, metus, gaudium, dolor, passio (quia communis spiritus de communi Domino et Patre), quid tu hos aliud quam te opinaris (79)? Quid consortes casuum tuorum (80), ut plausores, fugis? Non potest corpus de unius membri vexatione lætum agere condoleat universum, et ad remedium conlaboret, necesse est. In uno et altero Ecclesia est, Ecclesia vero Christus.Ergo cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras. Æque illi cum super te lacrymas agunt, Christus patitur, Christus Patrem deprecatur. Facile impetratur semper, quod filius postulat. Grande B plane emolumentum verecundiæ occultatio delicti pollicetur. Videlicet si quid humanæ notitiæ subduxerimus, proinde et Deum celabimus? Adeone existimatio hominum et Dei conscientia comparantur? An melius est damnatum latere,quam palam absolvi (81)? Miserum est sic ad Exomologesin pervenire (82). Malo enim ad miseriam 7 pervenitur, 1246 sed ubi pœnitendum est 7 deserit miserum quia factum est salutare. Miserum est secari et cauterio exuri, et pulveris alicujus mordacitate cruciari: tamen quæ per insuavitatem Variæ lectiones.

Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui (77), aut suffugere, aut de die in diem differre, præsumo; pudoris magis memores quam salutis velut illi, qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione, conscientiam medentium vitant 1245 et ita cum erubescentia sua pereunt. Intolerandum scilicet pudori, Domino offenso satisfacere, saluti prodactæ (78) reformari. Næ tu verecundia bonus, ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens. Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento ejus acquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur, Ne me respexeris, dicens, per te mihi melius est perire. Certe periculum ejus tunc, si

69

68 alii affliction. Est autem parum proba hæc sententia. 69 Quin Latin. et Jun. 70 Species Fran. Paris. 71 Tuos Seml. Leop. tu hos Rig. ex cod. Div. 78 Ad miseriam Fran. Paris. Rigalt. amans si perv. Seml. adventum est volebat Rhen. minus bene. 73 Desinit Fran. 74 Cruciari Fran. Rig. auxiari Seml.

Commentarius.

et ad remedium collaborat. In uno et altero Ecclesia est, in ecclesia vero Christus; atque adeo qui fratribus peccata sua non tacet, Ecclesiæ lacrymis adjutus, Christi precibus absolvitur. PAM.

(75) Et charis Dei adgeniculari. Putarim ego per Crum suorum vexatione lætatur; imo pariter dolet, charos Dei intelligendos esse martyres, quos pœnitentes rogarc solebant, ut se Ecclesiæ redderent, et nonnihil de pœnitentia indulgerent. Unde Tertull. noster Protrep. ad Mart. : « Quam quidam [pacem nimirum non habentes a martyribus petere consueverunt. » Ea ratione faciliores habebant presbyteros cæterosque Christianos. Quæ affert La Cerda ut probet per charos Dei intelligi presbyteros nihil ad rem facere videntur; loca quippe illa tum ex Eusebio, tum ex Greg. Nazianzeno aliisque, referenda sunt ad has voces, presbyteris advolvi. LE PR.

(76) Provolvit hominem. Etenim pœnitentes volutabantur ad genua fratrum. RIG.

(77) Ut publicationem sui. Quia scilicet post baptismum per publicam semper pœnitentiam, in graviora delicta animadvertebant, eaque ob hanc caussam palam nonnunquam exponebantur. Cæterum non assentior interpretibus, neque card. Baronio an. Chr. 56, qui hæc de auriculari confessione, non de publico pœnitentie actu intelligi volunt; toto enim hoc capite de publica confessione peccatorum et de publica poenitentia agitur. ALBASP.

(78) Saluti prodactæ. Prodiga peccandi protervia perditissimæ. RIG.

(79) Quid tu hos aliud quam te opinaris. Sic legitur in codice Divionensi. Et esse verdissimum puto. RIG.

(80) Quid consortes casuum tuorum. Hunc locum sic expressit B. Pacianus « Consortes casuum vestrorum timere nolite. » Nullum corpus membro

D

(81) Quam palam absolvi. Palam quidem et frequente ecclesia absolvebantur, verum satis mihi non constat hæc de sacramentali absolutione accipienda esse; quin potius conjicerem,de ultima exomologesi, quæ permolesta et plena pudoris videbatur,illud palam absolvi dictum esse; nam quid posset inesse pudoris aut verecundiæ in illa absolutione; at vero in ultima exomologesi multa occurrebant quæ sine pudore non poterant ferri. Primum e limine in mediam ecclesiam adducebantur ab episcopo, istic ad ejus pedes prostrati veniam peccatorum suorum deprecabantur, precibus et lacrymis totius fraternitatis gratiam et misericordiam sollicitabant,tandem in eodem statu permanentes, id est humi jacentes, a peccatis liberabantur: hæc omnia multis ita permolesta videbantur, ut mallent in culpa remanere, quam hoc modo ab ea liberari, ALBASP.

(82) Miserum est sic ad exomologesin pervenire. Forma loquendi abhorrentium aliquid, miserum est! Sic Horatius, « Deprehendi miserum est.>> Hic igitur aliquis abhorrens austeriorem pœnitendi for mam, ait, «Miserum est sic ad exomologesin pervenire!» Huic respondet Tertullianus: « Malo enim ad miseriam pervenitur, » etc., hoc est peccato. Et mala sunt quæ nos ad miseriam ducunt. RIG.

medenthr, et emolumento curationis offensam sui A cultus offenso Domino præstare cessabimus, quæ excusant, et præsentem injuriam superventuræ utilitatis gratia commendant.

CAPUT XI.

Quid si præter pudorem, quem potiorem putant etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra lætitiam (83) oportet deversari, in asperitudine sacci, et horrore cineris, et oris de jejunio vanitate (84)? Num ergo in coccino (85) et Tyrio (86) pro delictis supplicare nos condecet? Cedo acum criminibus distinguendis, et pulverem dentibus elimandis (87), et bisulcum aliquid ferri vel æris unguibus repastinandis. Si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris, in labia aut genas urgeat. Præterea exquirito balneas latiores hortulani maritimive secessus : adjicito ad sumptum ; conquirito altilium enormem saginam; defecato senectutem vini. Cumque quis in. terrogarit, cuinam ea largiaris (88): Deliqui, dicito, in Deum, et periclitor in æternum perire. Itaque nunc pendeo et maceror, et excrucior, ut Deum reconciliem mihi, quem delinquendo læsi.Sed enim illos, qui ambitu " obeunt capessendi magistratus, neque pudet, neque piget incommodis animæ et corporis, nec incommodis tantum,verum et contumeliis omnibus eniti in causa votorum suorum. Quas non ignobilitates vestium affectant? Quæ non atria 1247 nocturnis et crudis salutationibus occupant? ad omnem occursum majoris cujusque personæ decrescentes, nullis conviviis, celebres, nullis comessationibus congreges, sed exsules a liber

B

gentiles nemine omnino læso sibi irrogant? Hi sunt de quibus Scriptura commemorat: Væ ibis qui delicta sua velut procero fune nectunt (90).

CAPUT XII.

Si de exomologesi retractas, gehennam in corde considera, quam tibi exomologesis exstinguit: et pœnæ prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adeptione non dubites. Quid illum thesaurum ignis æterni æstimamus, cum fumariola quædam ejus tales flammarum ictus suscitent, ut proximæurbes aut jam nullæ exstent, aut idem sibi de die sperent. Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus fetu: et quod nobis judicii perpetuitatem probat, cum dissiliant, cum devorentur, nunquam tamen finiuntur. Quis hæc supplicia interim montium non judicii minantis exemplaria deputabit? Quis scintillas tales non magni alicujus et inestimabilis foci missilia quædam et exercitoria jacula (94) consentiet? Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis Dominica munimenta, esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, 1248 cur salutem tuam descris ? Cur cessas aggredi quod scias mederi tibi? Mutæ qui. dem animæ et irrationales, medicinas sibi divinitus attributas in tempore agnoscunt. Cervus sagitta transfixus, ut ferrum et irrevocabiles moras ejus (92) de vulnere expellat, scit sibi dictamno medendum. Hirundo, si excæcaverit pullos, novit illos oculare (93) rursus de sua chelidonia. Peccator Crestituendo sibi (94) institutam a Domino exomologesin sciens, præteribit illam (Dan. Iv), quæ Babylonium regem in regna restituit? Diu enim pœnitentiam Domino immolarat,septenni squalore exomologesin operatus, unguium leoninum in modum Variæ lectiones.

tatis et lætitiæ felicitate. Idque totum propter unius anni volaticum gaudium (89). Nos, quod securium virgarumve petitio sustinet, in periculo æternitatis tolerare dubitavimus? et castigationem victus atque

75 Ambitius Rig.

Commentarius.

(83) Extra lætitiam. Non licebat pœnitentibus ullo delectationis genere, ne quidem brlneis se oblectare. ALBASP.

(84) Oris de jejunio vanitate. Etenim jejunio nativus oris et formæ vigor evanescit. Alludit ad illud Matthæi, vi, 46 : ̓Αφανίζουσι τὰ πρόσωπα αὐτῶν. Vultu incedunt evanido. RIG.

(85) In coccino. Per coccinum, inquit Rhen., intelligit vestem cocco infectam. Martialis:

Coccina formosa donas et ianthina mæchæ. Coccum vulgo granum vocant Latine reddentes τοῦ κόκκου Græcum vocabulum, PAM.

(86) Et Tyrio. Tyrium, inquit idem, appellat vestimentum ex purpura Tyria constans. Ovid. : « Sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus. Qui etiam adnotat cedo hic accipi pro da PAM.

(87) Et pulverem dentibus elimandis. Aptissime. verbo elimare usus est, nam limus vocatur illa scabrities, seu sordes illæ dentibus adhærentes. At præter pulverem, dentifricio utebantur veteres. Videsis Apuleium in apolog. LE PR.

(88) Cuinam ea largiaris. Sic emendavimus secuti vestigia scripturæ veteris: «< Cur anima largiaris. » RIG.

D

(89) Propter unius anni velaticum gaud. Nam consulatus, inquit Rhen., erat magistratus annuus. Item aliæ quædam functiones annuæ. Et vero antiqua vox volaticum pro inconstanti, etiam Ciceroni usitata lib. II ad Att. et de Harusp. cap. 43, РАМ.

(90) Væ illis qui delicta sua, etc. Nemo odoratus est locum, cum is sit Isaiæ v : Οὐαὶ οἱ ἐπισπώμενοι τὰς ἁμαρτίας ὡς σχοινίῳ μακρῷ. Sed Tertullianus nunquam legebat Latinum textum qui habet, Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis. Cum Septuaginta habebant, Væ illis qui delicta sua velut longo fune nectunt. De fune comtemptionis alia est ratio; lege lib. IV adv. Marcionem et lib. ad Judæos. LAC.

(9) Exercitoria jacula. Lusoria. RIG.

(92) Ferrum et irrevocabiles moras ejus. Hamatile spiculum significat, quod ubi penetravit in vulnus, revocari aut avelli nequit, nisi vulnus ipsum novo vulnere diducatur. RiG.

(93) Oculare. Id est oculos reddere. Hoc ipso usus est verbo de Pud. et in Apolog. : quod mihi pro argumento est hunc Tertulliani esse libellum. ALBASP.

(94) Kestituendo sibi. Restitutioni suæ. RIG.

rans

efferatioue, et oapilli incuria horrorem aquilinum 76 A (96) abjecerat. Quid ergo ultra de istis duabus præferente. Proh male tractationis (95) ! quem homines perhorrebant. Deus recipiebat (Exod. XIV). Contra autem Ægyptius imperator,qui populum Dei aliquando afflictum, diu Domino suo denegatum persecutus, in prælium irruit, post tot documenta plagarum, dissidio 77 maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus perit. Ponitentiam enim et ministerium ejus exomologesin

humanæ salutis quasi 79 planeis (97), styli potius negotium quam officium conscientiæ meæ cu80? peccator enim omnium notarum cum sim, nec ulli rei nisi pœnitentiæ natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanæ et offense in Dominum princeps Adam exomologesi restitutus (98) in paradisum suum, non tacet.

Variæ lectiones.

76 Aquilinum in morem quidam addunt. 77 Discidio Rig. 7 Ego Fran. Paris. duobus Fran.

Pam. 80 Curem? Latin.

Commentarius.

(95) Pro malæ tractationis Suspicor Tertullianum scripsisse maletractationis dictione unica, cum dicat Turnebus lib. 11, cap. 20, quæ mala tractatio a multis dicitur, eam ab Arnobio maletractatio dici voce unica lib. iv adv. genies. Apparet autem Arnobium imitatum esse scripta Tertulliani. Apud rhetoras etiam maletractatio dicitur unica dictione. LAC.

(96) Pænitentiam et ministerium ejus exomol. Peccatori ad pœnitentiam admisso ministrabatur exomologesis, qua rite peructa, si satis episcopo et

79 Pharis

presbyteris et plebi factum fuisse videretur, Ecclesiæ reddebatur. RIG.

(97) Duabus humanæ salutis quasi planeis. Alii legunt, phareis, sed ab veteribus libris id habeant, an ab ingenio, non tradunt. Illud autem, quasi planeis, propius accedit ad hæc veteris scripturæ vestigia, quasi plane. RIG.

(98) Adam ecomologesi restitutus. Hoc contra Tatianum hæreticum; cujus erat hæresis, Adam salutem consequi non potuisse; uti patet ex lib. de Præscript. adv. hæres. PAM.

Q. SEPT. FLOR. TERTULLIANI

LIBER

DE PATIENTIA.

ARGUMENTUM.

Tractatus de patientia quem multi a Tertulliano adhucdum catholico circa a. cc conscriptum fuisse existimant, in quam imprimis abiere sententiam doctiss. Tillemontius. D. Cellerius, p. Dominicas Schramm, eximia est multa cum eloquentia adhortatio ad patientiam amplectendam pene dicam ad martyrium sustinendum, haud aliter ac si, cum hæc conscriberet Septimius, jamjam nova ingrueret procella, iterumque Christianorum calamitates forent refricandæ. Quidquid ea de re sit ratum habendum, qualisve tempore vel rerum tempestate fuerit hic libellus exaratus, in ea nulla non affertur causa, cur Christiani ad patientiam excitari queant et ab impatientia deterreri Nempe cum in operis limine, quasi publice stratus, suam auctor imbecillitatem animique impotentiam propalaverit, patientiamque magnis laudibus summatim descripserit, singula perstringit motiva ad eam amplectendam proponenda scilicet: I. Patientiam Dei erga nos, cap. 2. II. Patientiam Christi, 3, 4. III. Natales impatientiæ ac ejus mala in ipso diabolo deprehensa, 5. IV. Fidem patientia probandam, 6. V. Temporalia exinde spreta. 5. VI. Injurias æqua mente latas, 8. VII. Dolorem e suorum amissione temperatum, 9. VIII. Vindictæ cupiditatem exstinctam, 10. IX. Irrita jam inimici incitamenta, 11. X. Patientiam virtutum matrem, 13. XI. Viriumque fontem inexhaustum, 14. XII. Exempla patientiæ, demum mercedem et fructum, 14, 15. Edd.

1249 CAPUT PRIMUM

Confiteor ad Dominum Deum, satis timere me,

si non etiam impudenter, de patientia componere ausum, cui præstandæ idoneus omnino non sim',

Variæ lectiones.

1 Sum Paris.

memores, huic uni studiorum suorum commiserint pacem.In eam conspirant, in eam fœderantur,illam in affectatione virtutis unanimiter student (3),omnem sapientiam ostentationem de patientia præferunt.Grande testimonium ejus est,cum etiam vanas sæculi disciplinas ad laudem et gloriam promovet. Aut nunquid potius injuria, cum divina res in sæcularibus artibus volutatur? Sed viderint illi, quos mox sapientiæ suæ cum sæculo destructæ ac dedecoratæ pudebit.

8

CAPUT II.

ut homo nullius boni (1) quando oporteat demon- A discordent, solius tamen patientia in commune strationem et commendationem alicujus rei adortos, ipsos prius in administratione ejus rei deprehendi, et constantiam commonendi 2 propriæ conversationis auctoritate dirigere, ne dicta factis deficientibus erubescant. Atque utinam erubescere istud remedium ferat, uti pudor non exhibendi quod aliis suggestum imus, exhibendi fiat magisterium Nisi quod bonorum quorumdam, sicuti et malorum, intolerabilis magnitudo est, ut, ad capienda et præstanda ea, sola gratia divinæ inspirationis operetur. Nam quod maxime bonum, id 1250 maxime penes Deum, nec alius id quam qui possidet dispensat, ut cuique dignatur. Itaque velut solatium erit disputare super eo quod frui non datur, vice languentium, qui cum vacent a sanitate, de bonis ejus tacere non norunt.Ita miserrimus ego, semper æger caloribus impatientiæ, quam non obtineo patientiæ sanitatem, et suspirem, et invocem, et perorem necesse est, cum recordor, et in meæ imbecillitatis contemplatione digero, bonam fidei valetudinem, et Dominicæ disciplinæ sanitatem, non facile cuiquam, nisi patientia assideat, provenire. Ita proposita Dei rebus est, ut nullum præceptum obire quis, nullum opus Domino complacitum perpetrare extraneus patientiæ possit. Bonum ejus, etiam qui cæci vivunt (2) summæ virtutis appellatione honorant. Philosophi 1251 quidem, qui alicujus sapientiæ animalia deputantur, tan- Et hæc quidem 16 divina sapientiæ species, tum illi subsignant, et cum inter sese variis secta- quasi de longinquo fors, ut de supernis, æstimetur. rum libidinibus et sententiarum æmulationibus C Quid illa autem quæ inter homines palam in ter

8

5

Nobis exercendæ patientiæ auctoritatem, non affectatio humana (4) caninæ æquanimitatis stupore formata (5), sed vivæ ac cœlestis discipline (6) divina dispositio delegat 10, Deum ipsum ostendens B patientiæ 1252 exemplum. Jam primum 11 qui rorem 12 lucis hujus (7) super justos et injustos æqualiter spargit, qui temporum officia, elementorum servitia, totius genituræ tributa dignis simul et indignis patitur 18 occurrere, sustinens ingratissimas nationes, ludibria artium et opera manuum suarum adorantes, nomen cum familia 14 ipsius persequentes (8), luxuriam, avaritiam, iniquitatem, malignitatem quotidie insolescentem 15, ut sua sibi patientia detrahat: plures enim Dominum idcirco non credunt, quia sæculo iratum tamdiu nesciunt.

Variæ lectiones.

CAPUT III.

2 Commendandi Lalin. 3 Cæca Rhen. Fran. Honorent Fran. Paris, & Animalis Wouw. M. S. 6 Illi Fran. Paris. In abest. Rigalt. Affectio Paris. Viva Paris. 10 Dirigat alii; diligat Rhen. 11 Jun. ita distinguit, exemplum jam primum : qui florem, etc. 12 Florem Rhen. 13 Patiatur simul occurrere Paris 1 Familiam Rhen. nomen Christianum cum familia Christi Jun. 15 Inolescentem Wouw. M. S. Rig. 16 Quidem abest Paris.

Commentarius.

(1) Homo nullius boni. Ubique fere abjectissime de se loquitur. Sio lib. de Panit. : « Eam tu peccator mei similis, imo me minor (ego enim præstantiam in delictis meam agnosco), ita invade. » Et lib. I de Cultu fem. : « Quod ipsum mihi, utique reprehendendo in omnibus, reprehendere Deus permittat. » Et eod. : « Utinam miserrimus ego, etc. RIG.

(2) Etiam qui ceci vivunt. Hæc scriptura est codicis Ful. Ursini. In aliis legitur: Quia cæca D vivunt; quod magis ad genium Tertulliani jure videatur: quemadmodum apud Juvenalem :

RIG.

Qui Curios simulant, et bacchanalia vivunt. Sic B. Cyprianus eodem hellenismo usus est, lib. de Bono pat. : « Qui non loquimur magna, sed vivimus, > ! quasi diceret: Οὐ λαμπρὰ μὲν λέγομεν, ἀλλὰ ζῶμεν, pro λαμπρῶς. LE PR,

(3) Illam student. Sic habent exemplaria antiqua. RIG.

(4) Non affectatio humana. Sic ex 3 Mss. pro affectio; nam haud absimiliter S. Cyprianus,etiam citante Rhenano. PAM.

(5) Caninæ æquanimitatis stupore formala. Intelligit cynicam sive Diogenicam tolerantiam. Hunc locum æmulator Tertulliani, Cyprianus affert, lib,

de Bono pat. RHEN.

[ocr errors]

Stupore formata. Nam scilicet Diogenis patientia stupori belluino propior, quam humanæ tolerantiæ. LAC.

(6) Sed vivæ ac cœlestis disciplinæ, etc. Pro diligat aliquando nobis scribendum esse visum est dirigat; nunc in delegat mutavimus: non male, ut putamus. Est delegare injungere sive committere aliquid sic lib. 1 adv. Marc. RHEN.

(7) Qui rorem lucis hujus. Et hunc locum suaviter edisserit Cyprianus, lib. cit. de Bon. Pat. RHEN. Alii, ut La Cerda, leger. florem. « Florem lucis. Flos de luce est ignis. Lucr. lib. IV: Florentia lumina flammis; et lib. 1: Flammai fulserunt flore. Stat. lib. 1 Theb.: Arcano florentes, lumine postes. Tertull. Apolog. 11: Lumina floruisse. Joan. Chrys. hom. 10 ad. Pop. Ant. : Tà поixíλα twν äσтpov avon, astrorum varii flores. Plura his ego dicebam in lib. vII Æneid. In mss. est rorem lucis, fortasse quia spargit; sed nihil muto. » Lag.

(8) Nomen cum familia ipsius persequentes. Reddam libens quod Rhenanus edidit, et exemplaria mss. comprobant : « Nomen, familiam ipsius persequentes. » Nomen autem dicit Christianum, et familiam ipsius, scilicet Christi, hoc est Christianos. RIG.

« PoprzedniaDalej »