Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quid facerem, neque servitio me exire licebat, Nec tam præsentes fas non cognoscere divos. (Virg. Ecl, 1.)

Illi itaque resistere non licuit, parendoque malui ab illo ingenium meum, quam voluntatem quæri, et imbecillitatem quam contumaciam reprehendi.

A quod optabat perfecit (Plin. 1. xxxv, c. 10), sic
ipse, dum mentem pluribus involvo, aliquo conatu
evenire posse putavi, ut aliquem forte auctoris sen-
sum assequerer, quod et apud philosophos Averroes
in Aristotelem, et apud nostros Angelus Ubaldus
in novellis Constitutionibus Justiniani explicandis
male in aliam linguam versis effecisse censentur.
Historias quoque omnes, quas attingit potius quam
narrat, ubi opus fuit, ex probatis auctoribus enar-
ravi, ne cui dubitandi scrupulum relinquerem. In
quibus liber de Corona militis, ad Martyres de Cultu
feminarum, de Spectaculis, et Apologeticus, sed im-
primis opusculum de Pallio non mediocre mihi
negotium exhibuerunt. Quædam ex his aliqui expli-
carunt; sed quid illi, et ipse præstiterim, aliorum
erit judicium. Cæterum levioribus quibuscumque,
B
et iis quæ facilia visa sunt, prætermissis, difficilia
tantum explicui, ipsa opera Tertulliani, mutato
ipsius ordine, in tres partes in gratiam studiosorum
pro materiæ varietate distribui.

Collum igitur jugo subjeci, et quod nec meæ vires patiebantur, nec tempus commode permittebat, subsecivis horis agere cœpi. Sed dum illi morem gero, vereor ne mihi eveniat, quod Sergio Galbæ contigit, qui privatus imperio dignus est judicatus, princeps vero factus ad illud ineptus apparuit (Tacit. lib 1 Histor., seu Annal. XVII). Ego quoque dubito, ut qui tacens illi aliquid scire videbar, loquens indoctissimus omnibus detegar. Quidquid tamen futurum sit, jussa capiendo, quid possim sua 1148 auctoritate experiri volui. Inveni autem Tertullianum suo stylo, ut et Lactantius Firmianus, et D. Hieronymus indicant (Lact. Firm. Div. Inst., 1. v, c. 1; S. Hier. epist. 13 ad Paulin.), obscurum, dum aut omissa verba vult subaudiri, vel minus usitata usurpat, et novam etiam phrasim sibi format. Ego ut legentes sublevarem, horum proprium indicem composui, ut in quo sensu dictiones, aut verba accipiat, cuique appareat. Cum vero majorem depravati codices difficultatem afferant, plura emendandi, sed ex his tantum, quæ idem auctor sæpe repetit vel D. Hieronymus aliique post eum recitant. Ex meo vero capite præter litteram, aut syllabam nihil mutare sum ausus, maluique ambiguos permanere, quam falsos aut extraneos sensus inducere, et aliquid potius desiderari quam cor- C rumpi. Nihil tamen intactum omisi, ac in magnis obscuritatibus satius esse duxi, ingenium meum periclitari, quam confusos lectores dimitti. Et sicut Protogenes, quanquam egregius pictor, cum anhelantis equi spumam, rem tamen levem, exprimere non posset, indignatus arti, spongia omnibus coloribus impacta, et animantis labiis admota, casu

Si quid autem legentes adjuvero, Deo omnium vero lumini acceptum; si contra, meæ imbecillitati, atque facilitati illius, qui malum interpretem elegit, imputabo. Magnum certe, et antiquorum Ecclesiæ rituum magistrum ab omnibus legendum auctorem habemus, qui et recentiorum hæreticorum errores contundit, dum sæpe Eucharistiam verum corpus Christi esse tradit (de quo tamen nemo unquam usque ad Berengarium dubitavit aut dubitare potuit), exomologesim peccatorum faciendam monet, pro defunctis oblationes fieri consuevisse indicat, Romanæ sedis auctoritatem prædicat, animasque defunctorum igne purgari, jejunia, aliaque his similia, quæ longum esset recensere comprobat.Sed insanis non facile est rationibus, aut auctoritatibus persuadere. Has igitur meas lucubratiunculas benigne accipies et æqui bonique consules. Vale.

LIBER DE ORATIONE"

1149 ARGUMENTUM. Aureus ille libellus, a Tertulliano sane adhuc catholico descriptus,imo,modo ad martyras adhortationem, si lubet, excipias, primus, judice D. Lumpero, tanti hujuscc ingenii recenti fide jam reviviscentis fructus, partim de re dogmatica est, partim de moribus et disciplina. In priore ipsius parte,

Commentarius.

(1) Hunc libellum a Tertulliano ante lapsum ad D familiaris et quotidiana precandi formula, his præMontanismum conscriptum fuisse omnes consentiunt. Videtur homilia esse, seu sermo ad cœtum Christianorum habitus, quod nobis innuit cum istud in cap. 1, Consideremus itaque benedicti, tum opusculi conclusio. Idem quoque, ut obiter hoc notem, de S. Cypriani tractatu de Oratione Dominica inscripto, forsitan statuendum. ROUTH.

Inter eximias Orationis Dominicæ dotes, hæc planæ est mirabilis atque divina, quod cum ab humilibus et augustis mentibus capiatur, sublimes nihilominus et capacissimas explet. Illis quidem

terea totius christianæ disciplinæ breviarium. Hoc cœlestis gratiæ pignus Patres antiqui certatim prædicavere. Nemo Tertulliano doctius explicavit ;nemo sanctiore cultu posteris colendum demonstravit. Libello titulum fecit De Oratione, tam excellentem quam simplicem, cum significet Christianam ab ipso Dei Filio dictatam. Preces imperatori dandæ concipi solebant adhibito jurisperito. Preces ad Deum nostras composuit nobis cœlestis jurisperitus Dominus noster Jesus Christus. RIG.

Orationem Dominicam, primus omnium quos noverimus, Septimius noster luculenter explicat, in eaque totius Evangelii doctrinam velut in cujusdam compendii speculo collectam exhibet; multi post eum eamdem tritam habuere viam ac in eam imprimis ejus ex aperto discipulus Cyprianus totus abiit. In posteriori parte, qua præsertim ratione sacris interagendum sit, quive precum ritus sint aut omittendi aut sedulo perficiendi, rara admodum, pro temporum vetustate, expositione indigitatur. Porro hæc sunt præcipua prioris partis capita: 1o Quanta sit oratio illa quam ipsemet tradidit Dei sermo et Dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis, D. N. J. C. Cap. 1. 2o Subinde deducitur exordium in quo agnoscitur Pater, et in Patre Filius invocatur, nec mater quidem Ecclesia præteritur. Cap 2. 30 Tum singula sigillatim explicatur petitio, prima nempe, qua et nos Angelorum candidati, cœlestem Dei gloriam ipsiusque in nobis nomen sanctificatum postulamus. Cap. 3. Secunda vero rogatur ut fiat ejus voluntas in nobis qui cœlum et terra sumus. Cap. 4. Tertia autem festinandum est ad spei nostræ complexum ad votum Christianorum, ad confusionem nationum, ad exsultationem Angelorum. Cap. 5. Quarta trifariam quidem habet explicationem, scilicet de pane commnni, deinde de Christo utpote credentium pane, postremo de corpore Christi eucharistico. Cap. 6. Tum Dei clementiam quinta implorat. Cap. 7. Sexta demum et septima tentationem, malumque deprecatur. Cap. 7 9.

Pars vero posterior multiplex est, nec tamen ægerrime ad tria hæc reducitur : 1o Quænam ante orationem fructuose animam præparent, nimirum memoria præceptorum, ac præ omnibus officia charitatis, libera animi intentio qua inenarrabiles spiritus ad Patrem gemitus eliciuntur. Cap. 10-15. 2o Quænam sive ante sive post orationem libeat omittere, hoc nempe est vel manus abluere, vel penulam deponere, vel assidere. Cap. 16-17. 3o Quænam vero deceant aut necessc sint peragenda, scilicet manuum elatio; vultus, vocisque demissio; osculum pacis; statio ad aram, accepto corpore Domini et reservato; habitus feminarum modestus velamenque virginum; genua flectendi ritus, locus orandi, horæque solemniores; alternus psalmorum cantus agapeque devola, coronata cum pompa operum bonorum, inter psalmos et hymnos ad altare Dei deducta.Cap. 16-28. Confertæ huic ac mirum in modum opimæ veterum rituum copiæ superadditur, coronidis instar, de vi et effectu orationis ornata amplissimaque deseriptio. Cap. 29. EDD.

CAPUT PRIMUM.

Dei spiritus (2) et Dei sermo, et Dei ratio (3), et sermo rationis (4) et ratio sermonis, utrumque

((

1 Nobis delet Semler. Oberth.

A Jesus Christus Dominus noster, nobis discipulis 1151 novi 1 Testamenti novam orationis formam determinavit. Oportebat enim in hac quoque specie

Variæ lectiones.

Commentarius.

(2) Dei spiritus. Non hic tantum, sed et alibi Christus a Tertulliano Dei spiritus appellatur, ut videre est in Apolog., cap. 21, et adversus Marcion., lib. 1, cap. 10, et lib. II, cap. 6 et 16, et lib. IV, cap. 21, et adversus Praxeam, cap. 26. Appellatio certe nostris nunc auribus male sonans, at veteribus quibusdam, hæreses, quæ deinde obortæ sunt, ante oculos non habentibus, incaute usurpata. In ea potissimum sententia fuit Lactantius Firmianus, teste sancto Hieronymo in epistola ad B Pamm chium et Oceanum de Erroribus Origenis: Lactantius, inquit ille, in libris suis, et maxi.ne in epistolis ad Demetrianum, spiritus sancti omnino negat substantiam, et errore Judaico dicit eum vel ad Patrem referri, vel ad Filium, et sanctificationem utriusque personæ sub ejus nomine demonstrari. » Idem ab Hieronymo repetitur in Comment. ad cap. IV Epist. ad Galatas. Quare quin et hic Tertullianus erret, dubitandum non videretur. Cum tamen aliis in libris Patre ac Filio Spiritum sanctum apertissime distinguat, tertium numen divinitatis, et tertium nomen majestatis appellans, ideo Christum Dei spiritum ab illo vocatum arbitror, quod generali nominc Deum dici spiritum crederet Joanne apostolo scribente: Deus spiritus est. L. A MURAT.

- Dei spiritus. Interpretaturus orationem Dominicam, præmittit quis illam docuerit. Fuit autem Christus, quem pluribus appellat nominibus; est enim spiritus, quo miracula edidit, et sermo Dei, ratio, seu sapientia, quæ venit in mundum, ut infra subjicit, Idem Tertullianus in Apologiæ cap. 17; « Quod colimus, inquit, Deus unus est, qui totam

C

molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, quo jussit, ratione, qua disposuit, virtute, qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum majestatis suæ. » G. PAN

CIROL.

(3) Dei sermo et Dei ratio. Aoyoc proprium Filii Dei apud Græcos nomen varias latine interpretationes habuit, nempe Verbi, Sermonis, Rationis, Latinis hisce nominibus promiscue usi sunt veteres Ecclesiæ scriptores, ut idem significarent. Nunc libentius Verbum interpretamur. MURAT.

(4) Sermo rationis, et ratio sermonis. Cur Deum Patrem Sermonis quoque et Rationis appellatione hic Tertullianus donet, mirabitur quisquis veterum loquelam e recentiorum sermone metiri velit. At cum to λóyou vox anceps rationem, cogitationem, mentem, ac intellectionem significet, eo sensu Patri quoque facta est communis et toй Aóyov, et rationis, et sermonis appellatio. Quamobrem Λόγος ἐκ Λόγου, Verbum de Verbo a nonnullis Patrum dictus est Filius; et sanctus Irenæus, lib. II, cap. 48, Patrem Lóyov, seu verbum, et mentem appellat ita scribens: Deus autem totus existens mens, et totus exsistens Logos, quod cogitat, hoc el loquitur, et quod loquitur, hoc et cogitat. Cogitatio enim ejus Logos, et Logos mens, et omnia concludens mens, ipse est Pater. Verum, quocumque modo appellentur Pater, et Filius, inepta ac dubia divinitatis vocabula inenarrabilis rei magnitudine et majestate excusantur, modo in id consentiatur, ut Filium a Patre distinguamus, unamque in iis, ac in Spiritu sancto essentiam et naturam prædicemus. Ita præclarissime sensit sanctus Ambrosius in lib. de Filii di

2

novum vinum (5) novis utribus recondi et novam pla- ▲
gulam novi assui vestimento (Matth. vI; IX, 16;
Luc. x1). Cæterum quidquid retro fuerat, aut de-
mutatum est ut circumcisio (6), aut suppletum,
ut reliqua lex; aut impletum, ut prophetia; aut
perfectum, ut fides ipsa. Omnia de carnalibus in
spiritualia renovavit, nova Dei gratia, superducto
Evangelio expunctore (7) totius retro vetustatis, in
quo et Dei spiritus et Dei sermo et Dei ratio ap-
probatus est Dominus noster Jesus Christus; spi-
ritus quo valuit (8), sermo quo docuit, ratio qua
venit (9). Sic igitur oratio a Christo constituta ex
tribus constituta est : ex sermone quo enuntiatur:

3

1152 ex spiritu, quo tantum potest (10); ex ratione, qua suscipitur. Docuerat et Joannes discipulos suos adorare; sed omnia Joannis Christo præstruebantur, donec ipso aucto, sicut idem Joannes prænuntiabat, illum augeri oportere, se vero deminui (Joan. 111, 30), totum præministri opus cum ipso spiritu transiret ad Dominum. Ideo nec exstat, in quæ verba docuerit Joannes adorare, quod terrena cœlestibus cesserint. Qui de terra est, inquit, terrena fatur; et qui de cœlis adest quæ vidit ea loquitur (Joan. 11, 31). Et quid non coleste, quod Domini Christi est; ut hæc quoque orandi disciplina? Consideremus itaque (11), beVariæ lectiones.

[ocr errors]

2 Spiritualia Seml. Oberth. 3 Ila Rigalt. Jun. Seml. Leop.; alii quo venit. Igitur del. Seml. * Qua

docetur. Pamel. Seml. Fran.

Commentarius.

vinitate, cap. 5, cujus verba producere volumus, B tiana antiquiores, quo venit. Posuit Rigaltius, ut pateat, non a Tertulliano duntaxat, sed ab aliis quoque scriptoribus ecclesiasticis tum Patrem, tum Filium nominibus Verbi, seu Rationis, et Sermonis ac Spiritus fuisse designatos. Hæc est autem, inquit, nominis ratio, ut in Patre, et Filio unitatem substantiæ credas, licet rem ipsam, quæ est inenarrabilis, definire non possis; ut sive lumen de lumine dicas, sive Verbum de Verbo, sive Spiritum de Spiritu, sive Dominum de Domino, quodcumque de eo dixeris, unius tamen essentiæ Patrem et Filium credas. Vide et sanctum Irenæum, lib. II, cap. 48. PAM.

(5) Novum vinum. Alludit ad illud quod legitur in Matthæo, cap. 6, ubi dicitur. Novum vinum novis utribus convenire; et novam plagulam, id est stragulam, novo assui vestimento. Scilicet conveniebat, novæ legis institutorem novam docere orationem. Nonio auctore plagula est linteum tegmen. G. PANC.

(6) Aut demutatum est, ut circumcisio. Quæ mutata est in baptismo; et ita quod fuit antea, aut mutatum est: aut antiquum suppletum, ut reliqua lex, quæ est apud Matthæum Non concupisces mulierem, videndo eam; item: Diligite inimicos vestros, et alia, quæ ibi habentur; aut est impletum, ut prophetia; aut perfectum, ut fides in veteri Testamento fides dirigebatur in Christum, in quo nunc perfecta est. Et hæc gravis est sententia. (Idem.)

(7) Expunctore. Abolitore. (Idem).

(8) Spiritus, qua valuit. Edendo miracula. (Idem.) (9) Ratio, qua venit. Lego qua venit in Mundum Dei sapientia. (Idem).

Fortasse legendum, qua sensit. Favent conjecturæ meæ Tertulliani verba in libro Advs. Praxeam, ubi de Filii generatione hæc sunt : « Solus autem [Deus] quia nihil aliud extrinsecus præter illum. Cæterum ne tunc quidem solus, haocbat enim secum, quam habebat in semetipso, rationem suam scilicet. Rationalis enim Deus, et ratio in ipso prius, et ita, ab ipso omnia, quæ ratio sensus ipsius est. « Hanc Græci Adyov dicunt, quo vocabulo etiam sermonem appellamus. » Et postea << Vide cum tacitus tecum ipse congrederis, ra tione hoc ipsum agi intra te, occurrente ea tibi cum sermone ad omnem cogitatus tui motum, » ad omnem sensus tui pulsum. « Quodcunque cogitaveris sermo est. » quodcunque senseris, ratio est, cap. 5. Quinetiam infra ait Tertullianus, <«<< quantum substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus. » Reponere vero vult Latinus Latinius in Bibliotheca sua Sacra et Profana p. 194, qua promovit pro isto, qua venit. Habent editt. Rigal

C

D

præeunte Junii conjectura, qua venit. At vero in loco statim post sequente, hoc extat, ex ratione, qua suscipitur, ubi cum positum esset in editt. proximis ante Rigaltium, ex ratione, qua docetur, postea, cum in Emendationibus epidicticis ad Opera Tertulliani an. 1608, editis ostendisset Joannes Wouwerius in suo legi, ex ratione qua suscipitur, i. e., intelligitur; hoc quidem Rigaltius in textum recepit, plurima et alibi in Tertulliani emendatione eidem viro erudito debens. Maxime autem favere hæc verba correctioni meæ existimem; quæ tamen in primis editionibus desiderantur. ROUTH.

(10) Ex spiritu, quo tantum potest. Id est quo plurimum potest. Ista admirative, quoniam spiritu pervenitur ad Deum, et omnia exornantur, et miracula eduntur. Deest tertium, quod est Sophiæ, quæ docet de modo orandi, de quo infra dicetur. (Idem).

Ex spiritu, quo_tantum potest. Pulchre ait Tertullianus infra. « Deus solus docere potuit, ut se vellet orari: Ab ipso igitur ordinata religio orationis, et de spiritu ipsius, jam tunc cum ex ore divino ferretur, animata, suo privilegio ascendit in cœlum, commendans Patri quæ Filius docuit; » cap. 9. ROUTH.

(11) Consideremus itaque, etc. Quæ sint hæc tria de oratione præcepta, seu potius consilia, quæ hic et in sequentibus enumerat Tertullianis, ictu oculi ab Evangelio Joannis, cap. vi, n. 6, intelliges, ubi Christus, divina Sophia, sive Sapientia in hujusmodi verba loquitur: « Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ, qui amant in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus. » En primum præceptum, videlicet ut ambitionem in orando fugiamus, quasi nos audire, et conspicere in propatulo tantum possit Deus, atque ut Dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditis etiam adesse confidamus; quod ad fidem hominis pertinet. Tum autem, pergit dicere Christus: Cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum in abscondito. En alterum præceptum, nempe, Tertulliano ita explicante: ut quem ubique audire et videre fidimus, ei soli religionem nostram offeramus : quod ad fidei modestiam spectat. Orantes autem, sequitur divinus Magister, nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Tertium hoc est præceptum, scilicet ut cum Tertulliano loquar, ne agmine verborum adeundum putemus ad Dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus. MURAT.

[ocr errors][merged small]

nedicti, cœlestem ejus sophiam, imprimis de præ- A
cepto secrete adorandi (12), quo et fidem hominis
1153 exigebat, ut Dei omnipotentis et conspe-
ctum et auditum sub tectis et in abditis etiam
adesse confideret : et modestiam fidei desidera-
bat (13), ut quem ubique audire et videre fideret,
ei soli religionem suam offerre, sequente 7 90-
phia (14) in sequenti præcepto; quod etsi proinde
pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non
agmine verborum (15) adeundum putemus ad Do-
minum, quem ultro suis prospicere certi sumus 10
attamen 11 brevitas ista (16), quod ad tertium so-
phiæ gradum faciat, magnæ ac beatæ interpreta-
tionis substantia fulta est: quantumque substrin-
gitur verbis, tantum diffunditur sensibus. Neque
enim propria tantum orationis officia complexa
est, venerationem Dei, aut hominis petitionem,
sed omnem pene sermonem Domini, omnem com-
memorationem disciplinæ, ut revera in oratione
breviarium totius Evangelii comprehendatur.

CAPUT II.

Incipit a testimonio Dei (17), et merito fidei, cum 1154 dicimus PATER QUI IN COELIS ES (18). Nam et Deum oramus, et fidem commendamus. cujus meritum est hæc appellatio. Scriptum est : Qui in eum crediderint, dedit eis potestatem ut filii Dei vocentur (Joan. I, 11); Matth. vii, 9; x et xv). Quanquam frequentissime Dominus patrem nobis pronuntiavit Deum; imo et præcepit ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus in cælis : (Matth. xxIII, 9). Itaque sic adorantes etiam præceptum obimus (19). Felices qui patrem agnoscunt. Hoc est, quod Israeli exprobratur, quod cœlum ac terram Spiritus contestatur (20): Filios, dicens, genui, et illi me non agnoverunt (Isa. 1, 1). Dicendo autem patrem, Deum quoque cognominamus. ApB pellatio ista et pietatis et potestatis est. Item in Patre Filius invocatur. Ego enim, inquit, et Pater unum sumus (Joan. x, 30). Ne mater quidem Ecclesia præteritur (21). Si quidem in filio et patre Variæ lectiones.

6 Modestum Seml. Oberth. "Sequens Junius. Quod etsi delent. Seml. Oberth. 9 Modestum Paris. 10 Simus. Rigalt. Paris. 11 Sic Rigalt. Seml. Leop. Paris.; alii et tamen.

Commentarius.

constat ratio, scilicet Sophia, quæ nos docet mo-
dum orandi. Duo enim in hoc præcipit: primo ut
secrete et in abdito loco oremus; secundo ut bre-
viter, prout habetur in Matthæi cap. vi: Cum ora-
veris, intra in cubiculum tuum, et ostio clauso ora
Patrem taum in abscondito, et Pater tuus, qui videt
in abscondito, reddet tibi. Orantes autem nolite C
multum loqui, sicut ethnici faciunt, putant enim in
multiloquio exaudiri. G. PANC rolo.

(12) Secrete adorandi. Ad abundat pro orandi. Hunc locum imitatus D. Cyprianus, lib. de Orat. Domin., ait : « Dominus secrete orare nos præcipit in abditis et semotis locis, in cubiculis ipsis, quod magis convenit fidei, ut sciamus eum ubique præsentem esse, audire omnes, et majestatis suæ plenitudine in abdita quæque et occulta penetrare. >> (Idem.)

De præcepto secreto ador. Intellige mentem Christi jubentis secreto orandum. Non abrogat usum sanctissimum orandi in publico: nam et Paulus ait in omni loco orandum, et id firmatum multis testimoniis sacri eloquii. Et fideles quidem pariter in ecclesiis oramus, sed vult ut inanem gloriam fugiamus in orando. Itaque qui gloriam tantum Dei quærens, orat, is orat secreto et in cubiculo contra qui orat in cubiculo, volens tamen ut alii sciant, is certe in plateis orat, et tuba ca

nit. LAC.

(13) Et modestiam fidei desiderabat. Id est breviter oremus, credentes Deum omnia scire, et audire. Et hoc appellat modestiam fidei. G. PANCI

ROL.

(14) Sequente sophia. Quod sequitur sapientia, in sequente præcepto, ut simus breviloqui, pertinet ad fidem et modestiam, ut confidamus etiam paucis nos exaudiri. Idem.

(15) Agmine verborum. Blateratione. S. Matth. usus est vocibus πολυλογία et βαττολογία. LE PR.

(16) Attamen brevitas ista. Id est brevitas orationis Dominicæ habet plenam interpretationem, et quantum verbis coarctatur, tantum sensibus diffunditur. Continet enim omnem disciplinam fidei. Brevitas autem orandi pertinet ad tertium gradum

D

Sophiæ, id est quem significavit Dei sapientia, et ejus Filius. Primus enim gradus est, id est primum præceptum est, ut secreto oremus; secundus, ut cum fide; tertius, ut breviter. MURAT. — Malim dicere, primum gradum hoc loco esse, secret s preces, secundum vero brevitatem orationis, tertium denique brevitatem istam magnis et pulchris sensibus refertam, quæque copiose ac fœcundæ interpretationis subsidiis fulta sit. ROUTH.

(17) Incipit a testimonio Dei. Hic incipit interpretari orationem Dominicam dicens, primis verbis testimonium Dei et fidei meritum contineri, quia Deum patrem testamur. Alia addit D. Cyprianus, ubi supra. G. PANCIROL.

(18) Pater qui in cœlis es. Notam etiam Luciano fuisse Dominicæ hujus orationis formulam declarant ista Triephontis ad Critiam, sub finem dialogi qui inscribitur Philopatris, ἔασον τούτους τὴν εὐχὴν ἀπὸ πατρὸς ἀρξάμενος, καὶ τὴν πολυώνυμον ᾠδὴν εἰς τέλος ἐπιθείς· Ria.

(19) Et præceptum obimus. Ei paremus, Deum patrem vere vocantes. C. PANCIROL.

(20) Quod cœlum et terram Spiritus contestatur. Id est Spiritus sanctus dicendo per Isaiam, cap. 1: Audi cœlum, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est: Filios genui, et illi me non agnoverunt. » Idem.

[ocr errors]

(21) Ne mater quidem Ecclesia præteritur. Ecclesiam intelligit, quam libro ad Martyras appellat Dominam matrem Ecclesiam, quam Spiritus sanctus congregavit. De qua scilicet constat nobis Patris et Filii nomen. Per eam nos Deus Christianos facit. Absque ejus testimonio multa nobis neque de Deo Patre, neque de Christo Domino fides: ut in hanc quoque sententiam possimus illud Telemachi assumere :

Μήτηρ μέν τ' ἐμέ φησι τοῦ ἔμμεναι· αὐτὰρ ἔγωγε
Οὐκ οἶδα γάρ πω τίς ἐόν γόνον αὐτὸς ἀνέγνω; Ria.

[blocks in formation]

mater recognoscitur, de qua constat et patris et A Pater, glorifica nomen tuum 13. Et apertius (26): filii nomen. Uno igitur genere (22) aut vocabulo 1155 et Deum cum suis honoramus, et præcepti meminimus, et oblitos patris denotamus (23). CAPUT III.

Nomen tuum manifestavi hominibus. Id ergo ut SANCTIFICETUR postulamus (27): non quod deceat homines bene Deo 1156 optare, quasi sit aliud 14 de quo ei possit optari (28), aut laboret nisi optemus. Plane benedici Deum (Psal. cm, 22) omni loco ac tempore condecet, ob debitam semper memoriam beneficiorum ejus ab omni homine. Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Cæterum quando non sanctum et sanctificatum (29) est per semetVariæ lectiones.

Nomen Dei Patris nemini proditum est. Etiam qui de ipse (24) interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen audierat 12. Nobis revelatum est in Filio.Jam enim Filius novum Patris nomen est (25), Ego veni, inquit, in nomine Patris (Joan. v, 43). Et rursus:

12 Aliud quid, non nomen Jun. 18 Verba ego veni nomen tuum primus addidit Muratorius. Alius Rig. Paris. Venet.

Commentarius.

Ecclesiam esse in Patre, Filio, et Spiritu sancto: B opinione est arbitratus. Contra cum hucusque S.

sed præcipue in Spiritu sancto; unde concludit hoc loco mentionem fieri Spiritus et Ecclesiæ in oratione Dominica, quando dicimus Pater noster, qui enim invocat Patrem, Filii quoque et matris Ecclesiæ sive Spiritus sancti numen implorare videtur: atque ita uno nomine, Patris videlicet, tres personæ recensentur. ALBASP.

Hilario teste creditum fuerit, librum de Oratione a Tertulliano catholico scriptum fuisse, nescio quam bene huic libro lucem afferre possimus, productis alterius libri nugis ac somniis. Si vero Ecclesiam in Patre, Filio et Spiritu sancto constitutam dicamus,quod recte dici potuisse non inficior, ne ita quidem ab hisce ambagibus nos expediemus, ut serio cogitanti patebit. MURAT.

(23) Oblitos patris denotamus. Nam Dominus dixit: Ne quem dixeritis patrem; unus est enim Pater vester in cælis. Hoc est præceptum, de quo sensit Tertullianus. G. PAncirol.

Et oblitos patris denotamus. In malam partem vox denotare sumitur, hicque Judæos perstringit auctor Tertul. qui Christum per prophetas promissum non modo non ut Deum et Messiam exceperunt, verum etiam infami supplicio affecerunt. LE

Pr.

ipso Deo interrogaverat Moyses, nomen Dei quod esset,aliud quidem nomen audiverat Rogante enim Moyse, Exodi cap. : Si dixerint mihi, quod est nomen ejus, quid dicam eis? Dixit Dominus ad Moysen Ego sum qui sum. Id est summa essentia, qui sum per me ipsum, et a me pendeo; unde aliud nomen et diversum a Patre Moyses audivit. Sed Filius nobis hos nomen manifestavit; prodendo enim se esse Filium, manifestavit Patrem. G.

PANCIROL.

(22) Uno igitur genere, etc. Orationem Dominicam ita exorditur Tertullianus: Pater, qui in cælis es. Vox noster præteritur, quæ tamen in codice quodam ms. legitur. Sed a Tertulliano omissam fuisse ejus explicatio suadere satis videtur: etenim indefinito hoc nomine non nos tantum filios Dei designatos ostendit, sed et ibi invocatum quoque divinum Filium affirmat, cujus nomen tacite significatur, quando generale vocabulum Patris exprimitur. Præterea Patris ac filiorum mentione facta. Ecclesiæ quoque nomen subintelligendum Tertullianus inquit; non enim est pater sine filiis, neque filii C. (24) Etiam qui de ipso. Subaudi: Etiam qui de sine patre ac matre. Quæ quidem argumentandi ratio quinquam in divinis sit fallax, Tertulliano tamen, quod est ad nos Dei filios, placuisse videtur, ut quoties appellamur filii, præter Deum patrem. nostrum Ecclesiam itidem matrem nostram, quæ nos per Christum Deo genuit, intelligamus. Uno igitur vocabulo Patris Deum cum suis, id est Deum Patrem, et Filium ejus æternum, et matrem Ecclesiam honoramus. Præcepti vero meminimus, cum Christus, Matthæo testante, edixerit ne quem in terris patrem vocemus, nisi quem habemus in cœlis. Quod ad Ecclesiæ nomen hic usurpatum eruditissimus Albaspinæus attulit, facile amplecti non possumus. Censet enim vir clarissimus. Spiritum sanctum per hoc Vocabulum a Tertulliano significari, cum is in lib. de Bapt., cap. 6. Ecclesiam in Patre, et Filio, et Spiritu sancto constitutam affirmet; et in lib. de Pudicit., cap. 21, hæc habeat: «Nam et ipsa Ecclesia proprie et principaliter ipse est Spiritus, in quo est Trinitas divinitatis, Pater, Filius et Spiritus sanctus. Illam Ecclesiam congregat, quam Dominus in tribus posuit. >> Tum Albaspinæus : <«< Quibus locis existimat Tertullianus, Ecclesiam esse in Patre, Filio et Spiritu sancto, sed præcipue in Spiritu sancto. Unde concludit, hoc loco mentionem fieri Spiritus et Ecclesiæ in oratione Dominica, quando dicimus: Pater noster. Qui enim invocat Patrem, Filii quoque et matris Ecclesiæ, sive Spiritus sancti numen implorare videtur; atque ita uno nomine, Patris videlicet, tres personæ recensentur. » At nolim e libro de Pudicitia loci hujus explicationem peti, siquidem certum mihi videtur, non alium ibi Spiritum sanctum intelligi, quam hæresiarcham Montanum, cujus debramentis ut Tertullianus assentaretur, Ecclesiam in eo proprie et principaliter constitutam sommavit, imo ipsum esse Ecclesiam lepidissima

PATROL. I.

D

(25) Jum enim Filius novum Patris nomen est. Dei nomen Moysi quidem patefactum: at nomen Dei Patris nemini, et ne ips: quidem Moysi, proditum fuerat. Patris ergo nomen novissime cognitum, cum Filii nomen in Christo innotuit. Si enim Christus Dei Filius, ergo et Deus Pater. Murat.

(26) Et apertius. Manifestavit nomen Dei, quia fecit ut sui Pater agnosceretur. Alii interpretantur quod Deum gentibus ignotum manifestaverit, et impletum est illud Psalmi XXI: Narrabo nomen tuum fratibus meis, ubi Euthymius sequitur interpretationem Tertulliani. Idem habetur apud Pauium ad Hebr. cap. 11. G. PANCIROL.

(27) Ut sanctificetur postulamus. Dei nimirum sanctificatio est optimus vivendi modus. Sic in cap. I proph. Amos Cyrillus Alex. Ayάçen λέγονται Θεὸν οἱ ζῶντες ὀρθῶς. Deum sanctificare dicuntur qui bene vivunt. LE PR.

(28) Quasi sit et alius de quo ei possit optari. Học est, Quasi ulla sit alia majestas numinis ullius, de qua ei possit optari ut sanctificetur. Etenim nulla est, cum unus sit Deus, et præter eum nullus. RIG.

(29) Quando non sanctificatum. Hieronymus, ep. 135 : «Non quod nobis orantibus sanctificetur quod per se sanctum sed, sed quod petamus ut quod per naturam sui sanctum est, sanctificetur in nobis. >> RIG.

40

« PoprzedniaDalej »