Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XXX.

De gentilium templis et sacrificiis.

ARTICULUS PRIMUS.

Quanta impietate ethnici templa et aras diis suis atque imperatoribus mortuis et vivis ædificaverint, mercedemque exegerint pro templorum solo, pro aditu, pro ostiis et stipitibus, ac quam nefandis sceleribus eadem templa contaminarent, quæ Christiani nec interdiu noverant.

A fuerit 1139 gentilium pervicacia, impietas et avaritia. Non aliam sane ob causam dei cujuslibet templum, ædesque sacra construitur, nisi ut frequentetur ab omnibus, atque idcirco facilis, voluntarius ac gratuitus cunctis esse debet illius aditus. Verumtamen ethnici, sicut summa iniquitate Christianos ad ea adeunda omni pœnarum genere cogere nitebantur; ita maximo avaritiæ vitio gentiles suos iis nisi dato pretio arcebant. Per eos enimvero nulli prorsus licebat in templum aliquod gratis ingredi, sed a quolibet introeunte exigebant, inquit Tertullianus, « mercedem pro solo templi, pro aditu sacri (Tertull. Apologet., cap. 13), id est, sacræ ædis ingressu. Soli autem nomine ibi designatur locus,in quo hæc sacra ædes constructa erat. Quod quidem Cicero hisce verbis clare explicat : « Solum vertunt, hoc est, sedem ac locum mutant » (Cicer. orat. 12 pro Cæcin. pag. 241). Alibi vero : << Civitatem hanc, inquit, ante mutare non potuissent, quam hujus solum civitatis mutatione vertissent,» (Orat. 36 pro Cornel. Balb. pag. 519, lin. 38). Paulo itaque obscurius Tertullianus in primo ad Nationes libro dixit ab ethnicis extorqueri mercedem pro stipitibus, pro ostiis templorum cuilibet aperiendis (Tertull. lib. 1 ad Nat., c. 10). Gothofredus autem opinatur corruptum esse hoc nomen stipitibus, ac legendum stipibus; quia ipse Tertullianus Apologetico scripsit : « Stipes quotus quisque jam jactat « (Idem Apologet., cap. 42)? At priora illius verba sunt de templum ingredientibus, posteriora

Quibus argumentis Tertullianus falsorum deorum imagines et simulacra, iisdem plane illorum templa veræ religioni repugnare, nec ædificanda esse demonstrat. Nulla quippe falsi dei, multo magis mortui, aut viventis hominis tanquam veri dei templa construere unquam licuit. Quis igitur æquo animo ferre poterit ethnicos, qui non modo B fictis veteribus diis, sed mortuis etiam ac viventibus imperatoribus suis templa, aut ut Tertullianus loquitur, ædes et aras posuerant? Quamobrem his illos compellat irridetque verbis: « Digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis,» vel sicuti alio in libro adjecit, sacerdotia, sacros apparatus, thensas, currus, solisternia, id est, solia et thronos, atque etiam lectisternia exstruitis (Tertull. Apologet., cap. 13; lb. 1 ad Nation., cap. 344). Ne quis autem dubitaret ea templa novis illis diis consecrari, ipsimet gentiles eorum liminibus, et aris insignes deorum, quibus dedicabantur, titulos inscribi curaverant. Si quis autem aliqua templorum imperatoribus dedicatorum exempla sibi pro

ferri velit, en Suetonii de Julio Cesare verba: « Ampliora etiam humano fastigio sibi decerni passus est, templa, aras, simulacra, juxta deos pulvinar, flamines, lupercos» (Sueton. lib.1. 76). Quin etiam eo processit hæc insana ethnicorum impietas, ut Valerius Maximus ausus sit hunc ipsum Julium Cæsarem his verbis precari : « Tuas aras, tuaque sanctissima templa, dive Juli, veneratus oro ut propitio ac faventi numine tantorum casus virorum sub tui exempli præsidio ac tutela delitescere patiaris » (Val. Max. lib. 1, cap. 6, § 13).

C

Modestior quidem fuit imperator Augustus, qui, teste adhuc Suetonio, « templa quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen provincia, nisi communi suo Romæque nomine D recepit» (Sueton. lib. 11, § 52). Sed hæc tamen templa recepit, quæ non sine veri summique Dei injuria recipi poterant. Alii itaque multo magis damnandi, qui hæc aliaque templa sive imperatoris, sive etiam reipublicæ nomine condidere. Quid ergo dicendum de Domitiano aliisque sceleratissimis imperatoribus, qui, ut Romanæ historiæ scriptores narrant, jusserunt se appellari deos sibique templa ædificari? Nemo certe sani capitis homo hoc summum impietatis scelus esse diffi. tebitur.

Sed adverte, quæso, quam cæca et indomita

I

vero de jam ingressis. Non male ergo Rigaltius retinuit,nomen stipitibus, sed aliquam opinionis suæ rationem reddere debebat. Nobis vero facile persuadebitur Tertullianum hoc nomine stipitibus significare voluisse aut lapides, aut forsitan deos Terminales, ante januam templorum positos, qui stipites revera vocabantur, sicuti in citatis aliis nostris dissertationibus veterum poetarum versibus ostendimus (Dissertat. in Minut., cap. 19, art. 2 et 17; et Dissertal. in Lactant., p. 32, art. 2). Nam ibi illi distinguere videtur stipem, ostium, et aditum templi;ut his distinctis avaritiam impietatemque ethnicorum acrius insectaretur. Quid tamen certo statuere audeas, si corruptum nomen est, nec meliorem codicem nanciscaris?

Cæterum ethnici præter has intolerandæ avaritiæ sordes, eadem deorum suorum templa lenociniis et adulteriis, quemadmodum supra (cap. 26, art. 4) cum Tertulliano nostro observatum est (Tertull. Apologet., cap. 15), tam impudenter, quam impune polluebant. Qua ergo ratione credere poterant deos suos in his habitare templis, quæ sæpissime tantis dedecorabant flagitiis ac sceleribus?

Nihil mirum itaque si Christiani, ait Tertullianus, hæc templa nec interdiu norint (Tertull. loc. cit.), id est, illa non adierint per diem, multoque minus per noctem, tantorum criminum consciam.

et duas, sicuti addit Tertullianus, meri gultas (Tertull. Apologet., cap. 30), hoc est, quam thuris et vini poterant minimum. Sed quo animi sensu, disces his. Ovidii versibus de anu sacrificante:

Si quando tamen ingrederentur, « spoliarent for- A rique omnes tria aut quatuor dabant thuris grana, sitan ea, ut ille ait, et ipsi, si ea adorarent, »> hoc est, si aliquando Christiani hæc in templa, quem. admodum gentiles, introire potuissent, illa procul dubio, veluti Dionysius 1140 tyrannus, et alii, quorum alibi fecimus mentionem, plane spoliassent non quidem sicut illi, avaritiæ causa, sed propter scelera ac sacrilegia, quæ in eis patrabantur. Plura vero de ethnicorum atque etiam Christianorum templis in citatis dissertationibus nostris disputavimus (Dissertal. in Minut., cap. 12, art. 2; in Arnob., cap. 21, art. 1; et in Lactant., cap. 33, art. 1).

ARTICULUS II.

Quam scelerata conscientia, quantaque avaritia ethnici diis suis sacrificaverint,et obtulerint grana thuris unius assis, duas meri guttas, sanguinem reprobi bovis, mori optantis, atque enecta, tabiosa, ungulas, capitula, plumarum setarumque prævulsa, ac debitam Herculi decimam defraudaverint.

Non major profecto fuit gentilium in sacrificiis. suis, quam in templis pietas ac religio, nec minor etiam avaritia quæstusque aviditas. Diis enim suis sacrificantes, offerebant « post omnia, inquit Tertullianus, inquinamenta etiam conscientiam spurcam » (Tertull. Apologet., cap.30), sive contaminatam omnibus illis criminibus, quæ paulo antea, et passim in hac dissertatione notata sunt. Quale vero ac quantum thuris adolerent, si scire aveas, respondebit tibi Auctor noster, grana thuris unius assis, et arabicæ «rboris lacrymas (ibid.), id est, grana thuris, non quidem sabæi, quod majore vendebatur, sed arabici, quod pretio emebatur vilissimo. Quin etiam avari homines non plura hujus thuris, quantumlibet communis grana, sed tribus tantum, ut antea observabamus (supr. cap. 24, art. 3, et Dissertat. in Lactant., cap. 35, art. 2), apprehensa digitis, quibus paucissima sane capi

poterant.

Quid vero? arguet aliquis, nonne plurimi plena manu totos incendebant thuris etiam pretiosi acervos, quemadmodum Tibullus his versibus cecinit:

Natalis Juno, sanctos cape thuris acervos, Quos tibi dat tenera docta puella manu. (Tibull. lib. iv, eleg. 6.)

Nonne etiam Martialis cantabat:

Consumpsi falsasque molas, et thuris acervos : Decrevere greges, duin cadit agna frequens ? (Martial. lib. VII, epigr. 53.)

Sed hæc procul dubio poeticæ exaggerationes sunt: et Martialis ibi loquitur de somniorum interpretatione. Quis vero nesciat eos, qui futura scire, et maxime cupita obtinere volunt, nullis parcere sumptibus? Neque minus certum et solos divites, hosque paucissimos diis suis aut plurima, aut pretiosiora thura adolevisse, sed tum quidem cum aliqua premebantur necessitate, aut ut inanis gloriolæ rumusculos aucuparentur. Cæteri autem ple

Vina quoque instillat, vini quodcumque relictum est,
Aut ipsa, aut comites, plus tamen ipsa bibit.
Hostiles linguas, inimicaque vinximus ora, »
Dixit discedens, ebriaque exit anus.

(Ovid. lib. 1 Fastor. § 15.)

1141 Eodem plane avaritiæ vitio ethnici immo< labant hostias, non pingues profecto, aut selectas, aut integras, sed sanguinem,quemadmodum adhuc Tertullianus, reprobi bovis mori optantis (Tertull. loc. cit.). At quidam delicatiores critici scriptum ibi vellent non bovis quidem, sed hominis, qui B solus mortem optare potest. Verum hæc mera cavillatio est contra communem codicum omnium consensum. Quis namque non videt illud a Tertul liano nostro metaphorice dictum de bove, senio, macie, et tabe ita confecto, ut mortem, si ita posset fieri, vitæ præferret? Quamobrem ipse adhuc Tertullianus ethnicos antea his verbis compellaverat Enecta, et tabiosa, et scabiosa quæque mactatis.,» quæ domi quoque pueris, sive servis, vel canibus destinassetis » (Tertull. Apologet., cap. 14, et lib, 1 ad Nation., cap. 10). Hostias tamen integras, optimas, et decoras diis suis mactare hac tenebantur lege, quam Cicero totidem hisce retulit verbis : « Quaque cuique divo decora gratæque sint hostiæ, providento» (Cicer. lib. II de legib., pag. 334, lin. 46). Ea autem, quemadmodum Vitruvius, a Macrobio citatus, docet, vocabantur eximiæ, « vel quia eximuntur a grege, vel quod eximia specie quasi offerendæ numinibus eliguntur» (Macrob. lib. II Saturnal., cap. 5). Atque inde, teste Plinio, mos erat hostias proVirgilius illo versu: bandi ac seligendi. Meminit autem hujus moris

C

D

Mactant lectas de more bidentes.

(Virgil. lib. vi Æneid. v. 57.) Nam sicuti scite ibi annotat Servius: « Moris fuit ut ad sacrificia eligerentur oves, quibus nihil deesset, ut in sexto, » ejusdem nimirum poetæ, <«<< libro, ubi rursum cecinit:

Nunc grege de intacto septem mactare juvencos
Præstiterit, totidem lectas de more bidentes. >>
Idem, lib. vi, v. 38, et seqq.)

At sicut Virgilius eadem repetit, ita Servius in
hos versus denuo hæc observat : « De more anti-
quo, quem prætermisit, quasi omnibus notum, id
est, nec habeant caudam aculeatam, nec linguam
fissam, nec aurem nigram: per quod docet aliud
intactum, aliud lectum. »

Ethnici ergo contra datam legem, ac morem receptum, pessima quæque offerebant, et sanguinem, uti dictum est, reprobi bovis, hoc est, veteri eorum lege moreque reprobati ac rejecti. Si qui vero aliquando optimas, prout jussum erat, ho

reddidit rationes, quas unusquisque in ejus libris legere facile potest (Plutarch. Quæst. Roman., quæst. 13, pag. 267, tom. II). Verum gentiles de hoc religionis suæ officio parum solliciti, quidquid impune poterant, ex hac decima subtrahentes,nec tertiam quidem solvebant illius partem. Quam autem id verum sit, disces his adhuc ejusdem Plauti versibus:

stias revera seligerent, non eas profecto integras A Hujus autem moris et instituti varias Plutarchus et intactas præbebant, sed aliquas duntaxat et pejores earum partes, uti capitula, ait Tertullianus, sive capita. Etenim ipse alio in libro vocat chamæleontis capitulum statim a dorso; nam deficit servix (Tertullian. lib. de Pall., cap. 3), quæ colli pars est posterior. Capitulum itaque ibi ab illo pro toto chamæleontis capite sumitur. Servatis igitur melioribus hostiarum partibus, caput immolabant, et ungulas, ac plumarum (Idem, Apologet., cap. 14), ut alibi ait, setarumque prævulsa (lib. 1 ad Nation., cap. 10), 1142 atque alia etiam, quæ domini et patres familias servis suis, imo canibus destinavissent. At si quis ibi aliquid a Tertulliano eрboλixãos dictum evidenter probaverit, huic non multum reluctabimur. Nemo tamen negare potest recte illum ethnicis vitio vertisse mactatas diis deteriores victimas, atque de opimis, atque integris quod melius erat, detractum, suosque servatum in usus.

[blocks in formation]

Non jam de hoc obsonio, de mina una diminui
Modo quinque nummos, mihi detraxi, partem Hercula-

nam.

(Plaut. Trucul. act. II, scen. vil.)

Tam lepide igitur quam jure merito Tertullianus ethnicos sic irridet: « Laudo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis» (Tertull. ApoloB get., cap. 14). Perditum autem rite dixit, quod falsis diis ac numinibus dabatur.

Qua igitur ratione, qua fronte ethnici Christianos ad deorum suorum cultum, eisque sacrificandum majori profecto, quam ferina crudelitate compellere nitebantur? Quamvis enimvero credidissent illos veros esse deos, quamvis eos tam sincero, quam falso cultu honorassent, quamvis illis hostias integras, selectas et omnium optimas immolassent; nihil tamen iniquius ac perversius, nihil humanis, divinis naturæque ipsius legibus magis adversum erat, quam Christianos nec defensos, nec auditos, sed suum duntaxat ob nomen condemnare, et exquisitissimis, quæ hominis 1143 aut potius dæmonis ingenio excogitari poC terant, occidere cruciatibus. Sed hi crudelissimi et iniquissimi homines verebantur, ne auditi Christiani tam evidenter veritatem suæ religionis et aliarum falsitatem demonstrarent, ut nemo posset iis unquam refragari. Quam facile enim promptumque id illis omnibus erat, manifestissime tota hac in dissertatione probatum est.

1144 In ea porro quæcumque in his, quos enucleare et illustrare contendimus, Tertulliani libris difficilia, obsoleta et barbara verba occurrunt, suis quibusque locis explicare conati sumus. Novum itaque illorum indicem hic non duximus esse retexendum.

Q. SEPT. FLOR. TERTULLIANI

OPERUM

PARTIS PRIORIS SERIES POSTERIOR

LIBRI DOGMATICI

ANTE SUSCEPTUM AB AUCTORE MONTANISMUM SCRIPTI

LIBER DE ORATIONE.

PROLEGOMENA (1).

Plurimos Tertulliani editos libros, paucos vero manuscriptos in bibliothecis numeramus. Hinc factum ut ne adhuc quidem accuratisaime typis descripta illius opera habeamus: quædam mutila, fœdisque vulneribus horrentia in publicum prodierunt nonnulla etiam desiderantur quæ a Tertulliano evulgata scimus, at nobis ab edacitate temporum omnino erepta æque suspicamur, et dolemus. Melioribus fatis hucusque gavisus non est liber de Oratione, quem primus omnium Parisiis e vetustissimo codice evulgavit Joannes Gagneius Parisiensis theologus anno Christi 1545, at minime integrum, at illustri coronide destitutum. Neque huic cditioni reliquæ subsecutæ opem tulere præ codicum inopia. Unus tantum Rigaltius vetustum codicem mutilum esse librum animadvertit, et aliquot duntaxat lineis in calce additis, medicinam aliis propinandam reliquit. Cum itaque ego inciderim in 1145 vetustum Ambrosianæ bibliothecæ codicem, ubi legebantur quæ in cæleris desunt, continuo anecdotis meis addidi veluti gemmas litterariæ reipublicæ in primis gratas. Quæcumque enim e Tertulliano, omnium certe sui temporis eruditissimo, litteris consignala suni, eaque præsertim, quæ in castris catholicorum scripsit, quanti sint apnd omnes ecclesiasticæ rei cultores, vel ipsis tyronibus patet. Ambrosianus autem codex non ab orationis Dominicæ expositione, ut in editis habemus, sed ab iis, quæ hujusmodi expositionem subsequuntur, opusculum exordiebatur cum hocce titulo: Incipit Terlulliani diversarum rerum necessariarum. Tum caput primum, cujus initium est: Compendiis pauculorum verborum, etc., ita prænotabatur: Anacephalæosis. Posse nos superadjicere, titulus erat sequentis capitis. Reliqua etiam capita suos titulos præferebant, quos itidem in hac nostra editione retinendos censuimus. Quod superest opusculum istud quibusdam exornare ac illustrare adnotationidus placuit, ne quod reliquis Tertulliani libris eruditissimi viri præstitere, huic desit, et ne tenebras et ferreum asperumque scriptoris hujus stylum delicatuli quidam causantes, ab ejus lectione avertantur. Nullum denique inter veteres Christianos auctorem ostendas, cui eruditionis et scholiorum lumina magis admovenda videantur, quam -Tertulliano, a quo obscuritas in dicendo nescio utrum evitari ullo pacto posset an in deliciis haberetur.

Quæ quidem omnia cum digessissem pro viribus meis, subiit non ingratum eruditis futurum, si notis meis illas quoque subjicerem, quas Guido Pancirolus jurisconsultus regiensis in eumdem de Oratione librum conscripserat. Eoque libentius consilium meum probatum iri sperabam quod animadverterem potiorem clarissimi viri curam in obscuris Tertulliani sensibus exponendis positam, cum contra ego historicas potius ac eruditas libelli hujus reliquias mihi illustrandas proposuissem. Dolendum autem est, neminem adhuc in Italia fuisse, qui ad nostræ gentis gloriam cæteros Panciroli in

(1) Ex tomo tertio Anecdotor. quæ Ludov. Anton. Muratorius ex Ambrosiane bibliothecæ codicibus eruit evulgavitque Putavii, ann. 1715.

Tertullianum commentarios edendos curaverit. Vix brevem de iis mentionem a Thomasino in Panciroli Vita, a Dupinio, Guillelmo 1146 Cave, aliisque paucis scriptoribus habemus; imo vix iis constabat, eorum quidquam superesse. Meliore profecto sorte dignus erat labor ille Panciroli viri celeberrimi, qui non jurisprudentiæ solum, sed sacræ etiam et profanæ eruditionis laude eximium inter litteratos sibi comparavit locum. Et quidem opinor, ut et Possevinus in Apparatu opinabatur, uberrimos illos in Tertullianum commentarios, quos B. Rhenanus, Pamelius, La Cerda, Salmasius atque alii dectissimi viri luci mandarunt, obstitisse ne isti prodirent; putantibus nimirum iis, quibus posthuma Panciroli fama condi futura erat, se parum utilem operam lusuros, si easdem dapes eruditorum palato exhiberent. Verum non is est Tertullianus, qui paucis contentus sit interpretibus; et cum recentiores ejus interpretes ab antiquiorum conatibus minime deterriti sint, quominus et suos illi producerent, cur Panciroli studiosos de tam nobili consilio dejicere debuit inconsultus hic metus? Facile vero est, ut coeuntibus in unius auctoris explicationem pluribus diversisque ingeniis, ejus mens ac scripta clariora in dies fiant, atque a tenebris liberentur aut ex antiquitate temporum, aut ex incuria librariorum, aut e scriptoris austeritate manantibus. Quæ quanquam de singulis veteribus vere dici possunt, imprimis tamen de Tertulliano sunt affirmanda, quem post tot interpretum curas habemus adhuc obscurum (1). Eodem autem tempore, quo Pamelins, in Tertulliano explicando exercebatur Pancirolus nobisque plenos reliquit commentarios in omnia illius scripta ad mortem usque suam evulgata. Horum autem autographon Regii Lepidi in ejus patria latet. Mihi videre ac describere contigit ejus tantummodo exemplar, quod accuratissime scriptum in sua bibliotheca servat P. Joannes Baptista Cattaneus, Franciscani ordinis, ut vocant, de Observantia, ornamentum. Et quoniam hujus munere factum est, ut quod mihi de ms. illo opere placet, haurire possem, hic epistolam quoque dare statui iisdem commentariis præpositam; inde enim palam fiet, quæ in Tertullianum Pancirolus præstiterit. Ita ergo scribit ille :

AD LECTOREM PANCIROLI PRÆFATIO.

Felicem mihi adventum Patavio Taurinum ex eo A omnibus disciplinis imbutum, ac linguæ Græcæ, potissimum fuisse exsitimo, quod inter alios, quos inveni doctissimos viros, imprimis Vincentius Laurus Montis regalis episcopus et S.D.N.Gregorii XIII Pont. Max. apud Sereniss. Emmanuelem Philibertum Sabaudiæ ducem nuntius apostolicus, ac cardinalis in omnidisciplinarum genere versatus occurrit,qui dum me domesticis colloquiis suis dignum putavit, doctrina meliorem semper fecit; et sicut M. Tullius Cicero a Q. Mucii Scevolæ latere doctior discedebat (in Lælio,sive de Amicit.), ita ego ex eruditissimis sermonibus suis non pauca exhauriens locupletior abii. Modo enim res ab orbe condito gestas enarrabat, modo philosophie arcana depromebat, aut obscuros 1147 aliquos auctores explicabat, vel mendosam lectionem ex probatis exemplaribus emendabat, vel ex suo pio instituto aliqua ex sacris Litteris interpretabatur. Cum vero Tertulliani scriptis mirifice delectatus (S. Hier. de Script. eccles. in Tertull.), cum velut alter Cyprianus quotidie in manibus haberet, valde dolebat, ita obscurum inveniri, ut nullus quandoque ex illo sensus erui posset. Sed cum multis obrutus negotiis, quæ sibi Montisregalis antistiti ex sua ditione imminebant,et tanquam summi pontificis legato,vel Roma demandata, vel ex Subalpinis, undique emergentia occurrebant,hunc auctorem explanandi otium non haberet, aliquem alium quærebat, qui tanto oneri subeundo posset sufficere. Videbat ad hominem

historiarumque peritissimum interpretandum opus esse viro, qui plurium rerum, et imprimis juris civilis notitiam haberet, cum Tertullianus ipse, ut scribit Eusebius Hist. Eccl. lib. 1, ca. 2, jurisconsultus plurima ex jure civili deprompta passim scriptis inserat.Sed etsi alii doctores non deerant, qui id exactius præstare potuissent, plura tamen sibi de me, quam ferre possem, pollicitus ad hoc munus aptum esse existimavit.Dum enim me diu Patavii, et aliquot annis. Taurinorum Angustæ jus civile professum esse animadvertit, ac nondum ingenii mei tenuitatem agnoscens, publico profitendi ut arbitror, mihi munere demandato deceptus, ad tantum onus subeundum idoneum judicavit,ut qui non modo tanquam juris interpres, hunc jurisconB sultum, sed etiam plura ejus obscuriora possem interpretari.

Hanc itaque provinciam mihi primo obtulit, et semel iterumque recusanti institit demum, et pro sua auctoritate impetravit, ut mandata susciperem. Cernebam quidem multa mihi tenuioris doctrinæ homini ad tantum auctorem explanandum deesse, et mediocrem legum cognitionem ad plura, quæ ex reconditis historiis,philosophia, medicina ac sacris Litteris accipit, explananda non sufficere; nec id tempus pluribus fori negotiis implicito permittebat sed quod me non posse dicebam ille nolle credebat:

:

(1) Hinc novis item editoribus visum est lectoribus fore pergratum adnotationibus clarissim, vv. Panciroli et Muratorii selectas ex Rigaltio, Pamelio, Lacerdè, Albaspinæo,Priorio notas subjungere. In hac nova recensione (1865), eas insuper addidimus quibus Rev. Mart. Jos. Routh, collegii. S. Magdalenæ Oxon. præses, Tertulliani opusculum De orateone illustravit.

« PoprzedniaDalej »