Obrazy na stronie
PDF
ePub

123. Veniale est omittere signum crucis super aquam, ablutionem digitorum in Missa, unam vel alteram crucem super oblata, tunsionem pectoris, aut lotionem manuum.

124. "Mutilare autem verba, aut syncope intermediare, salvo sensu et secluso scandalo, non est plus quam veniale:"1 nullum vero peccatum est, si ex defectu naturali contingat, quem tamen emendare oportet.

125. Veniale est peccatum aqua in calice purificando uti, nam "semper sacerdos vino perfundere debet, postquam totum acceperit Eucharistiæ sacramentum."2 Sed ob vini penuriam id aliquando licebit, vel etiam si sacerdos abstemius vix possit vinum bibere. In abluendis digitis vinum etiam est adhibendum, sed ob æquam causam sola aqua uti quis poterit.

126. Unico haustu divinum potare sanguinem præstat, calice semel ori admoto, et mora quadam facta ut attrahantur reliquiæ. Monuit autem S. Pius V. ut vinum ad purificationem tantum adhibeatur, quantum in consecratione, et per eandem partem calicis infundatur, qua haustus est sanguis.

127. Partes extraordinarias Missæ, quæ scilicet nonnisi in quibusdam diebus adjiciuntur, omittere plerumque est veniale: v: g: Gloria, Credo, specialem Præfationem, speciale initium orationis: Communicantes, aut Hanc igitur. Sed scandali vel contemptus ratione posset fieri mortale. Gloria semper dicenda est in Missis votivis pro re gravi, et publica causa.

128. Lavare manus ante Missam quisque sub veniali tenetur. Mortale foret eam celebrare manibus valde immundis: post Missam manus non sunt necessariò lavandæ.

129. Distractio voluntaria præsertim in canone recitando, et sub consecrationis tempus, facile est grave peccatum : et peccatur graviter quoque ita se gerendo in tremendo hoc munere, ut fidelibus pariat offensionem.

130. Addere aliquid Missæ animo novum inducendi ritum, peccatum mortale est. Qui autem ex pietatis studio, haud secundum scientiam adderet collectas ex Missali, vel Credo, vel Symbolum, venialis culpæ reus plerumque foret. Qui in Missa mortuorum recitaret Gloria, mortaliter peccaret, nisi ex animi simplicitate excusaretur, est enim per se gravis inordinatio. Prohibetur addere nomen alicujus sancti in Confessione, vel in Canone, vel in Litaniis (1) S. Alph. 1. vi. n. 407.

(2) Can. iii. Ex parte. v. de cel. Miss.

publicis; sed in oratione A cunctis, nomen alicujus sancti ab Ecclesia agniti potest adhiberi.

131. Collecta pro publica necessitate, ex præsulis jussu dicenda, potest tertio loco dici, tamquam oratio ad libitum, vel quarto loco, alia pro arbitrio tertio loco dicta.

132. Exposito SSmo Sacramento, adhuc in festo duplici, potest de eo fieri commemoratio, ex decreto S. C. Rituum: præfatio autem communis, vel festi quod celebratur, tunc dicenda est.

133. Quæ dicenda sunt secreto, sacerdos debet ita pronunciare, "ut ipsemet se audiat," juxta Rubricas. Quod si verba consecrationis ita proferat, ut ne ipse quidem se audire possit, peccat graviter: exponit quippe temere sacramentum periculo, ne irritum sit, quum, juxta Palai sententiam, verba haud audita non sint oratio vocalis. Cæterum si verba audiri possint, licet ipse, surdus factus, ea non audiat, non est culpandus. Submisse dicere quæ alta voce sunt dicenda, plerumque veniale est: gravius peccatur alte dicendo quæ sunt secretò recitanda, præsertim si id ex affectato quodam pietatis studio proveniat, uti in more erat Jansenianis: sed quod nullum hujusmodi pravum principium habet adnexum, labe mortali caret.

134. Ministro Missæ inserviente opus est, eoque masculo, nam vetatur mulieri ad altare accessus : "Nulla fœmina ad altare præsumat accedere, aut presbytero ministrare.' Cæterum Missionariis indulgetur ut absque ministro celebrent, si nullus præsto sit. Quod alicubi consueverint moniales, vel sorores Charitatis, a choro vel alio loco longinquo respondere, tolerari posse videtur, quamvis præstet omitti. Est peccatum mortale, teste S. Alphonso, si mulier porrigat urceolos, vel alias apud altare ministret.

§. III. DE MISSARUM DISCRIMINE.

135. Rubrica de Missis dicendis servandæ sunt, quapropter indubium videtur eum graviter peccare qui ordinem turbat, Missam quæ festo duplici præscribitur, pro alia temere mutans. Equidem Missæ quæ dicuntur votivæ, scilicet pro devotione cujusque dicendæ, prohibentur in diebus Dominicis, et in omni festo duplici, et intra Octavas Epiphaniæ, Paschatis, Pentecostes, in die Cinerum, in hebdomada majori, et in Vigiliis Nativitatis Domini et Pentecostes,

(1) Cap. i. de cohab. cler.

ex decreto S. Cong. Rituum 28 Augusti 1627; item infra Octavam Corporis Christi, ex decreto 21 Junii 1670, approbato a Clemente X. Missæ defunctorum iis diebus pariter prohibentur: sicut et in ecclesiis in quibus expositio fit SS. Sacramenti per 40 horas, vel festum duplex celebratur, etiamsi ex voluntate testatoris celebrandæ forent. Vide decretum 27 Aprilis 1797. In aliis temporibus permittuntur, sed plerumque Missa cum officio concordare debet. Videtur grave peccatum Missas defunctorum diebus vetitis, præsertim solemnioribus, celebrare. Vide decretum S. C. 5. Augusti 1662. In professione Regularium non licet, die vetito, Missam votivam de Spiritu Sancto celebrare; id enim prohibitum a S. C. 24 Julii 1683. 136. Missæ votivæ permittuntur diebus vetitis ob publicam necessitatem. Missa defunctorum in die obitus præsente cadavere, potest dici, adhuc Dominicis, et festis duplicibus, ex decreto S. C. 23, Maji 1603, exceptis verò festis 1 classis ex decreto 5 Julii 1698. Quando notitia primum habetur mortis alicujus procul defuncti, Missa de Requie celebrari potest, etiam in die festo, non tamen de præcepto quo occurrente, differenda est ad sequentem diem, ex decreto 4 Maji 1686. Hæc autem omnia decreta intelligenda sunt de Missis solemnibus, non privatis, ex decreto 10 Januarii 1693. Missæ anniversariæ in die obitus, relictæ ex testatorum dispositione, possunt celebrari in die festo duplici, non de præcepto, ex decreto 2. Novembris 1662. Missæ in die tertio, septimo, et trigesimo, eodem gaudent privilegio. Parochianis petentibus sæpius per annum pro aliquo defuncto in die anniversaria obitus, indulgeri posse, cantando Missam de Requiem, declaravit S. Cong. 19 Junii 1700. Quod si contingat in die festo de præcepto, poterit pridie cantari, vel in diem posterum differri, ex decretis 23 Maji 1603, et 5 Julii 1698.

[blocks in formation]

137. Quædam specialius notanda duximus in lectorum utilitatem. "Sacerdos, qui celebrat Missam conventualem, in qua chorus tenetur cantare symbolum, non potest illam prosequi tempore quo a choro symbolum cantatur:" ex decreto S. Cong. 17 Dec. 1695. Ita refert S. Alphonsus. Decisio hæc nos vix respicit: sed inde colligitur sacerdotem non debere prosequi Missam, dum symbolum in choro canitur.

138. Inferioribus episcopo non permittitur sumere de altari paramenta pro Missa, ex decreto 7 Julii 1712: sed si urgeat necessitas, potest sacerdos ex angulo altaris ea sumere; quod tamen vitari facile potest mensa ad latus altaris ponenda.

139. "Non licet in ecclesiis in quibus non asservatur SS. sacramentum, celebratio Missæ in cœna Domini: nec ejus asservatio in sepulchro," ex decreto 24 Junii 1659. "Non licere exponi publice divinam Eucharistiam, nisi causa publica, et episcopi facultas intervenerit" declaravit Benedictus XIV. 16 Aprilis 1746, et Regulares adstringi hac in re episcopi auctoritate constat ex decreto S. C. Concilii 17 Augusti 1630.

140. "Eucharistia in ecclesiis quæ parochiales non sunt, retineri non potest absque Apostolico indulto, vel consuetudine immemorabili, quæ hujusmodi indulti præsumptionem inducit." Ita declaravit Benedictus XIV. in Bulla: Quamvis justo etc. data 30 Aprilis 1749. In ecclesiis monialium viventium in clausura permittitur, ex decreto S. C. Concilii in Ulyssiponensi anno 1585. Sed jam ubique fere in ecclesiis omnibus retinetur. Jus retinendi claves tabernaculi pertinet ad parochum, et non permittendum est monialibus, vel laicis, neque in feria quinta Cœnæ Domini.

141. In communione danda monialibus non est danda benedictio cum pyxide a fenestrella, sed tantum dextera manu. Sacerdos descendens ab altari cum pyxide debet per anteriores gradus, non per laterales descendere, ex decreto S. C. Rituum die 15 Septembris 1737. Hæc pleraque ex S. Alphonso.

VOL. III.-12

CAPUT VI.

DE MISSA APPLICANDA.

142. Ex veteri more oblationes in Missa faciendi, manavit consuetudo eleemosynam tribuendi sacerdoti ea conditione ut specialiter applicaret Missam juxta intentionem dantis: nam præter utilitatem toti Ecclesiæ et sacerdoti ipsi ex sacrificii oblatione obvenientem, specialis provenit fructus ei pro quo offertur. Id Dei in antiqua lege institutis concordat, quo exemplo usus est Apostolus, ut ostenderet fideles debere sacris ministris præstare necessaria vitæ subsidia: "Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quæ de sacrario sunt edunt; et qui altari deserviunt, cum altari participant?"1 Lege autem, vel consuetudine, eleemosyna illa definitur, quæ apud nos dimidio nummo argenteo, quinquaginta scilicet obolis, constat. "Sacerdos," inquit S. Thomas, "non accipit pecuniam ut pretium consecrationis Eucharistiæ hoc enim simoniacum, sed quasi stipendium suæ sustentationis."2

4

5

143. Si quis consuetudinis optime conscius, pecuniam det ampliorem, censetur eam liberaliter donare: sed peccat contra justitiam sacerdos qui eam exigit, et excessum tenetur restituere. Regulares etiam episcopi statuto, quo eleemosyna definitur, stare coguntur. Prohiberi potest ab episcopo ne minor accipiatur, nam vilesceret sacrum ministerium; vel ne major exigatur: sed non potest prohiberi ne major accipiatur a sponte dante. Qui ampliorem accepit eleemosynam non potest alteri minorem dare ut Missam celebret, reliqua parte sibi retenta; id enim vetuit Urbanus VIII. Constitutione: Cum sæpe: quapropter damnata est propositio: "Post

(1) 1 Cor. ix. 13.

(3) De Syn. diœces. l. vi. c. ix n. 2.

6

(2) 2. 2. qu. x, art. ii. ad 2.

(4) Ibidem, c. viii. n. 9. Vide et Conc. Tolet. anno 1324. c. vi. apud Harduin. t. 7. col. 1489.

(5) S. Cong. Conc. 15. Jan. 1693. in una Romana, 1. xvi. decret. p. 138.

(6) Ibidem, 16 Julii, 1689.

(7) Ibidem, 16 Januarii, 1649. 1. xviii. decr. p. 575, a tergo.

« PoprzedniaDalej »