Obrazy na stronie
PDF
ePub

Poftquam eft impranfi correptus voce magiftri?
Porrigis irato puero cum poma, recufat:

Sume, catelle: negat: fi non des, optat. amator
Exclufus qui diftat? agit ubi fecum, eat, an non, 260
Quo rediturus erat non arceffitus; et haeret
Invifis foribus. Nec nunc, cum me vocet ultro,
Accedam? an potius mediter finire dolores?

Exclufit: revocat: redeam? non, fi obfecret. ecce
Servus non paulo fapientior: O here, quae res 265
Nec modum habet, neque confilium, ratione modoque
Tractari non vult.. in amore haec funt mala: bellum,
Pax rurfum. haec fi quis tempeftatis prope ritu
Mobilia, et caeca fluitantia forte, laboret
Reddere certa fibi; nihilo plus explicet, ac fi
Infanire paret certa ratione modoque.

Quid? cum Picenis excerpens femina pomis,
Gaudes, fi cameram percufti forte; penes te es?
Quid? cum balba feris annoso verba palato,

270

Aedificante cafas qui fanior? adde cruorem

275

Stultitiae, atque ignem gladio fcrutare. modo, inquam,

Hellade percuffa, Marius cum praecipitat se,
Cerritus fuit? an commotae crimine mentis

Abfolves hominem, et fceleris damnabis eundem,
Ex more imponens cognata vocabula rebus?

Libertinus erat, qui circum compita ficcus

280

Lautis mane fenex manibus currebat; et, Vnum, (Quid tam magnum? addens) unum me furpite morti,

T

Dis etenim facile eft, orabat; fanus utrifque

Auribus atque oculis: mentem, nifi litigiofus,

285 Exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque vulgus Chryfippus ponit fecunda in gente Meneni.

Iupiter, ingentes qui das adimifque dolores,

(Mater ait pueri menfes jam quinque cubantis) Frigida fi puerum quartana reliquerit; illo

Mane die, quo tu indicis jejunia, nudus

In Tiberi ftabit. cafus medicufve levarit

Aegrum ex praecipiti; mater delira necabit
In gelida fixum ripa, febrimque reducet.

290

Quone malo mentem concuffa? Timore Deorum. 295
Haec mihi Stertinius, fapientum octavus, amico

Arma dedit, pofthac ne compellarer inultus.
Dixerit infamum qui me, totidem audiet; atque
Refpicere ignoto difcet pendentia tergo.

Stoice, poft damnum fic vendas omnia pluris; 300
Qua me ftultitia (quoniam non eft genus unum)
Infanire putas? ego nam videor mihi fanus.
Quid? caput abfciffum demens cum portat Agave
Gnati infelicis, fibi tum furiofa videtur?

Stultum me fateor, (liceat concedere veris)

305

Atque etiam infanum: tantum hoc ediffere, quo me
Aegrotare putes animi vitio. Accipe: primum
Aedificas; hoc eft, longos imitaris, ab imo
Ad fummum totus moduli bipedalis: et idem

Corpore majorem rides Turbonis in armis

310

Spiritum et inceffum: qui ridiculus minus illo?

An quodcunque facit Maecenas, te quoque verum eft,
Tanto diffimilem, et tanto certare minorem?
Abfentis ranae pullis vituli pede preffis,

Vnus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens
Bellua cognatos eliferit, illa rogare,

315

Quantane? num tandem, fe inflans, fic magna fuiffet?
Major dimidio. Num tanto? cum magis atque
Se magis inflaret; Non, fi te ruperis, inquit,

Par eris. haec a te non multum abludit imago. 320
Adde poemata nunc; (hoc eft, oleum adde camino)
Quae fi quis fanus fecit, fanus facis et tu.

Non dico horrendam rabiem. Iam define. Cultum Majorem cenfu. Teneas, Damafippe, tuis te.

Mille puellarum, puerorum mille furores.

O major tandem parcas infane minori.

325

SATYRA IV.

NDE, et quo Catius? Non eft mihi

tempus aventi

Ponere figna novis praeceptis; qualia
vincunt

Pythagoran, Anytique reum, doctumque Platona.
Peccatum fateor, cum te fic tempore laevo

Interpellarim: fed des veniam bonus, oro.
Quod fi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox:
Sive eft naturae hoc, five artis, mirus utroque.
Quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem,
Vtpote res tenues, tenui fermone peractas.

5

Ede hominis nomen; fimul, an Romanus, an hofpes. 10
Ipfa memor praecepta canam: celabitur auctor.
Longa quibus facies ovis erit; illa memento,
Vt fucci melioris, et ut magis alba rotundis,
Ponere: namque marem cohibent callofa vitellum.

Caule fuburbano, qui ficcis crevit in agris,

15

Dulcior: irriguo nihil est elutius horto.
Si vefpertinus fubito te opprefferit hofpes;
Ne gallina malum refponfet dura palato,
Doctus eris vivam mifto merfare Falerno:

Hoc teneram faciet. pratenfibus optima fungis
Natura eft: aliis male creditur. ille falubres
Aeftates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quae legerit arbore folem.
Aufidius forti mifcebat mella Falerno,
Mendofe; quoniam vacuis committere venis
Nil nifi lene decet: leni praecordia mulfo
Prolueris melius. fi dura morabitur alvus;
Mitulus et viles pellent obftantia conchae,

20

25

Et lapathi brevis herba, fed albo non fine Coo.

Lubrica nafcentes implent conchylia lunae.

30

Sed non omne mare eft generofae fertile testae:
Murice Baiano melior Lucrina peloris,

[blocks in formation]

Languidus in cubitum jam fe conviva reponet.
Vmber, et iligna nutritus glande, rotundas

40

Curvat aper lances carnem vitantis inertem:

Nam Laurens malus eft, ulvis et arundine pinguis.

« PoprzedniaDalej »