Obrazy na stronie
PDF
ePub

Qui male parentem in rupes protrufit afellum

Iratus. quis enim invitum fervare laboret?

Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docenten
Occupet extremis in vicis balba fenectus.
Cum tibi fol tepidus plures admoverit aures;
Me libertino natum patre, et in tenui re,
Majores pennas nido extendiffe loqueris;
Vt quantum generi demas, virtutibus addas:
Me primis Vrbis belli placuiffe domique ;
Corporis exigui, praecamum, folibus aptum,
Irafci celerem, tamen ut placabilis effem.
Forte meum fi quis te percontabitur aevum;
Me quater undenos fciat impleviffe Decembres,
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

15

20

25

[blocks in formation]

MVLTVM CELER ATQUE FIDELIS

1. S III. v. 147.

ERVDITISSIMO VIRO

RICHARDO MEAD,

GEORGII II.

Magnae Britanniae

REGIS

Medico Celeberrimo,

SECVNDVM

HORATII Epiftolarum Lib.

D.D.D.

Jobannes Pine.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

EPISTOLA I.

AD A V G V S T V M.

VM tot fuftineas et tanta negotia so

lus,

Res Italas armis tuteris, moribus or

nes,

Legibus emendes; in publica commoda peccem,
Si longo fermone morer tua tempora, Caefar.
Romulus, et Liber pater, et cum Caftore Pollux, 5
Poft ingentia facta Deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, afpera bella
Componunt, agros affignant, oppida condunt;

Ploravere fuis non refpondere favorem
Speratum meritis. diram qui contudit Hydram,
Notaque fatali portenta labore fubegit;
Comperit invidian fupremo fine domari.
Vrit enim fulgore fuo, qui praegravat artes
Infra fe pofitas: extinctus amabitur idem.
Praefenti tibi maturos largimur honores,
Jurandafque tuum per nomen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, fapiens et juftus in uno,
Te noftris ducibus, te, Graiis anteferendo,
Caetera nequaquam fimili ratione modoque
Aeftimat; et, nifi quae terris femota, fuifque
Temporibus defuncta videt, faftidit et odit ;
Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes,
Quas bis quinque viri fanxerunt, foedera regum
Vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
Pontificum libros, annofa volumina vatum,
Dictitet Albano Mufas in monte locutas.

10

15

20

25

Si, quia Graecorum funt antiquiffima quaeque Scripta vel optima, Romani penfantur eadem Scriptores trutina; non eft quod multa loquamur: 30 Nil intra eft oleam, nil extra eft in nuce duri. Venimus ad fummum fortunae: pingimus, atque Pfallimus, et luctamur Achivis doctius unctis. Si meliora dies, ut vina, poemata reddit;

Scire velim, chartis precium quotus arroget annus. 35

« PoprzedniaDalej »