Lignorum et pecoris tibi calo argutus, et horti. Optat ephippia bos piger: optat arare caballus. Quam fcit uterque, libens, cenfebo, exerceat artem.
EPISTOLA XV.
AD C. N V MONIVM VALAM.
VAE fit hiems Veliae, quod coelum,
Quorum hominum regio, et qualis via; (nam mihi Baias
Mufa fupervacuas Antonius: et tamen illis Me facit invifum, gelida cum perluor unda Per medium frigus. fane myrteta relinqui, Dictaque ceffantem nervis elidere morbum Sulfura contemni, vicus gemit, invidus aegris, Qui caput et ftomachum fupponere fontibus audent Clufinis, Gabiofque petunt, et frigida rura. Mutandus locus eft, et diverforia nota
Praeteragendus equus. Quo tendis? non mihi Cumas Eft iter, aut Baias, laeva ftomachofus habena Dicet eques: fed equi frenato eft auris in ore) Major utrum populum frumenti copia pascat ;
Collectofine bibant imbres, puteofne perennes Dulcis aquae; (nam vina nihil moror illius orae: Rure meo poffum quidvis perferre patique: Ad mare cum veni, generofum et lene requiro, Quod curas abigat, quod cum fpe divite manet In venas animumque meum, quod verba miniftret, Quod me Lucanae juvenem commendet amicae ) Tractus uter plures lepores, uter educet apros; Vtra magis pifces et echinos aequora celent: Pinguis ut inde domum poffim Phaeaxque reverti, Scribere te nobis, tibi nos accredere, par eft. Maenius ut, rebus maternis atque paternis Fortiter abfumtis, urbanus coepit haberi; Scurra vagus, non qui certum praefepe teneret; Impranfus non qui civem dignofceret hofte, Quaelibet in quemvis opprobria fingere faevus; Pernicies, et tempeftas, barathrumque macelli; Quidquid quaefierat, ventri donabat avaro. Hic, ubi nequitiae fautoribus et timidis nil Aut paulum abftulerat, patinas coenabat omasi Vilis, et agninae; tribus urfis quod fatis effet: Scilicet ut ventres lamna candente nepotum
Diceret urendos correctus Beftius. idem,
Quidquid erat nactus praedae majoris, ubi omne Verterat in fumum et cinerem; Non hercule miror, Aiebat, fi qui comedunt bona; cum fit obefo Nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.
Nimirum hic ego fum: nam tuta et parvula laudo, Cum res deficiunt, fatis inter vilia fortis: Verum ubi quid melius contingit, et unctius; idem Vos fapere, et folos aio bene vivere, quorum Confpicitur nitidis fundata pecunia villis.
Aurbo Tiburtina B.TempSibylla Cbe inferni. D. Pous fupra. Cataractes E. Anic Aluv. FVia Valeria.
EPISTOLA XVI.
AD QVINTIV M.
E perconteris, fundus meus, optime Quinti,
Arvo pafcat herum, an baccis opulentet olivae,
Pomifne, et pratis, an amicta vitibus ulmo; Scribetur tibi forma loquaciter, et fitus agri.
Continui montes, ni diffocientur opaca Valle: fed ut veniens dextrum latus afpiciat Sol, Laevum difcedens curru fugiente vaporet. Temperiem laudes. quid fi rubicunda benigne Corna vepres et pruna ferant? fi quercus et ilex Multa fruge pecus, multa dominum juvet umbra? Dicas adductum propius frondere Tarentum. Fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec Frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus, Infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
« PoprzedniaDalej » |