Obrazy na stronie
PDF
ePub

D. D. D.

ADOLPHUS STIEREN

s. Theol. Doctor.

Postquam Ioannes Ernestus Grabius, vir Germanicus in Anglia quondam otians, libros s. Irenaei episcopi Lugdunensis, quos ediderat, summo nomini Serenissimi Tur proavi, Friderici, Borussiae Regis, anno MDCCII inscripserat: in votis erat, ut hanc novam editionem operum viri, qui per s. Polycarpum divinam theologiam Ioanneam penitus cognoverat, ea qua par est observantia et pietate TUAE MAIESTATI, REX AUGUSTISSIME, dedicare mihi liceret. Sed etiam Irenaei ipsius indoles caussa fuit, cur eius opus TIBI sacrum esse vellem.

Nostro quoque aevo fuere, qui ecclesiam christianam funditus evertere, eius divinam auctoritatem minuere et veritatis per Dominum Iesum Christum patefactae splendori tenebras humanae philosophiae offundere studerent. In tali damnoso conamine iisdem pravis artibus atque Gnostici saeculi secundi usi sunt, quos Irenaeus, pius fidei christianae propugnator, opere adversus haereses composito fortiter

aggressus est.

Nunc vero Summum Numen piis laudibus

extollendum est, quod e caligine humanae sapientiae Christianismi splendor denuo eluxit atque Dominus ecclesiae christianae, de hostibus Dei triumphum agens, in patriam nostram rediit, ut bearet pia hominum corda, bearet Germanos ob insignem pietatem honestatemque etiam paganis scriptoribus olim venerandos. Nonne TIBI inprimis, Rex AUGUSTISSIME, ecclesiae nostrae salus debetur, qui mitissimo, pacifico, pio ac constante animo viam Domini" tempore,, parasti"? Quidni ergo optaverim, ut Irenaeum meum TIBI gratissimo animo offerre possim, qui inter principes et reges terrae Elonvalos nominandus videris?

nostro

ISENACI M. Novembr.

MDCCCLII.

[ocr errors]

Dr. Adolphus Stieren.

PRAEFATIO.

Quum de ratione, quam in adornanda nova hac editione secutus sum, in Prolegomenis disputaverim, pauca mihi praefanda restant. Primum Deum O. M. laudibus celebrari eique gratias a nobis persolvi oportet, quod vires et otium benigne concessit ad perficiendum opus arduum. Ex quo tempore alma academia Ienensi et cathedra relictis, ut quod dudum optaveram suggestum sacrum adscendere possem, sacro munere functus eram, modico tantum otio frui licebat. Inde factum est, ut interiecto satis magno temporis spatio ultimae plagulae operis Irenaeani foras ederentur. Quod quo magis mihi ipsi dolendum fuit, eo maiore voluptate animus perfunditur, quum viris doctis ecclesiae christianae historiam perscrutantibus librum meum ad finem perductum tradiderim.

Interea partes huius libri antea editas non solum in Germania, sed etiam in Anglia et Francogallia a viris eruditis benevole esse receptas, tam ex epistolis ad me scriptis quam e censuris cognovi. Gratias ago Ioanni Barrow Oxoniensi, viro clarissimo, qui primus me certiorem fecit de libro insigni nuper reperto:,,Origenis Philosophumena. Oxonii 1851." Quem librum quum accuratius perlustrassem, eum dolui tamdiu in bibliothecae latebris latuisse mihique primum Irenaei librum edenti ad manus non fuisse. Sed est mihi in animo, peculiari commentatione editioni meae facile addenda exponere, quomodo Irenaeus, de Gnosticorum placitis disputans, e dicto libro Origeni vulgo adscripto emendari queat.

De censuris novae editionis nonnulla addere liceat. D. Guerickius Halensis, conquestus de magno pretio libri mei, plura censet in Apparatum nostrum recepta omitti potuisse; uti etiam D. Thilo Feuardentii annotationes non repetendas fuisse mihi ipsi quondam dixit. Sed certam firmamque rationem secutus sum in adornanda editione. Quidquid boni prioribus exemplaribus Irenaei continetur,

PRAEFATIO.

id nobis non repudiandum est. Praeterea quum optarem, ut et viri docti ecclesiae catholicae libro meo uterentur, meliora e Feuardentiano commentario eligenda atque recipienda erant. Quicunque non ignorat, quanto pretio Massueti editio vendi soleat, is meam parvo emendam illaque multo parabiliorem esse concedet. Sed censores meos inter se dissidere cognovi. Hilgenfeldius enim, vir doctissimus, in ephemeridibus Halensibus a. 1849 n. 166. 167 me quidem laude dignum aestimat, quod quae iteratione non indigna visa sunt, ex prioribus editionibus typis iterum exprimenda curavi. Ceterum huic docto censori, eique, qui in ephemeridibus: Theologisches Litteraturblat sur Allg. Kirchenzeitung inscriptis Irenaeum meum humano indicio subiecit, gratum hîc testor animum.

Sed ingratus viderer, nisi hoc loco etiam nomina virorum doctorum commemorassem, qui mihi Irenaei libros edituro subsidia tulerunt. Inter quos grato animo nominandi sunt DD. Kistius et Geelius, Lugduno-Batavi, qui de Manuscriptis Lugduni Batavorum adservatis me certiorem fecerunt; DD. Goettlingius et Schwarzius, Ienenses, qui, quum Angliam visitarent, de Codicibus Irenaei quaesiverunt; D. Hasius, Parisiensis, et D. Reussius, Argentoratensis, qui ad me scripserunt, quae Bibliothecae Gallicae Irenaei editori suppeditarent auxilia; DD. Menzelius et Haasius, Vratislavienses, qui Codicem Epiphanii, in Bibliotheca Rhedigeriana servatum, cum textu graeco Irenaei religiose conferendum curaverunt; DD. ab Eichenfeld et Poeschlius, Vindobonenses, qui nonnulla fragmenta graeca in Codicibus reperta mecum communicaverunt accuratissime exscripta. Praeter hos viris clarissimis DD. Gersdorfio et Naumanno Lipsiensibus, Peter, Bibliothecae Zitzensi praefecto, Petersen Hamburgensi, Hoeckhio Gottingensi, Schmellero et Krabingero Monacensibus, Spikero Berolinensi, quorum animi humani atque faciles a me cogniti sunt, maximas gratias hic actas esse volui.

Quamvis Irenaeum meum dimisisse videar, ut migraret per varias terras, eius libris tamen operam dare non desinam. Peculiari enim libro de vita et doctrina inclyti episcopi Lugdunensis vernacula lingua disputaturus, Te, benevole lector, valere nunc iubeo optoque, ut opere meo laete fruaris.

ISENACI mens. Novembr. MDCCCLII.

ADOLPHUS STIEREN s. Theol. Doctor.

« PoprzedniaDalej »