Obrazy na stronie
PDF
ePub

vicax [al. procax] et 'obstinata defensio. Nonnulli cnim cum de apertioribus arguuntur, scientes quod si se defenderent, sibi non crederetur, subtilius inveniunt argumentum defensionis, verba respondentes dolosæ confessionis. Est quippe, ut scriptum est, qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo (Eccli. XIX, 23). Vultus demittitur, prosternitur corpus aliquas sibi lacrymulas extorquent, si possunt; vocem 578 suspiriis, verba gemitibus interrumpunt. Nec solum qui ejusmodi est, objecta non excusat, sed ipse quoque culpam exaggerat: ut dum impossibile aliquid aut incredibile culpæ suæ ore ipsius additum audis, etiam illud, quod ratum putabas, discredere possis; et ex eo quod falsum esse non dubitas dum confitetur, in dubium veniat quod quasi certum tenebatur. Dumque affirmant quod credi nolunt, confitendo culpam defendunt, et aperiendo tegunt; quando et confessio laudabiliter sonat in ore, et adhuc iniquitas occultatur in corde quatenus magis ex humilitate quam ex veritate confiteri putet qui audit, aptans eis illud Scripturæ: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Malunt enim apud homines veritate periclitari, quam humilitate, cum apud Deum periclitentur utrinque. Aut si adeo culpa manifesta sit quod nulla penitus versutia tegi possit; nihilominus tamen vocem, non cor pœnitentis assumunt, qua notam, non culpam deleant, dum ignorantiam manifestæ transgressionis, decore recompensant publicæ confessionis.

B

47. Gloriosa res humilitas, qua ipsa quoque C superbia palliare se appetit, ne vilescat! Sed hæc cito tergiversatio a prelato deprehenditur, si ad hanc superbam humilitatem non leviter flectitur, quo magis dissimulat culpam, vel differat pœnam. Vasa figuli probat fornax, et tribulatio vere pœnitentes discernit. Qui enim veraciter pœnitet, laborem pœnitentiæ non abhorret: sed quidquid sibi pro culpa quam odi: injungitur, tacita conscientia patienter amplectitur. In ipsa quoque obedientia duris ac contrariis rebus obortis, quibuslibet irrogatis injuriis sustinens non lassescit, ut in quarto gradu se stare indicet humilitatis. Cujus vero simulata confessio est, una vel levi contumelia, aut exigua pœna interrogatus, jam humilitatem simulare, jam simulationem dissimulare non potest. Murmu- D rat, frendel, irascitur; nec in quarto stare humilitatis, sed in nonum superbiæ gradum corruisse probatur, qui secundum quod decriptus est, recte simulata confessio appellari potest. Quanta pulas tunc confusio sit in corde superbi cum fraus decipitur, pax amittitur, laus minuitur, nec culpa diluitur? Tandem notatur ab omnibus, judicatur ab omnibus eoque vehementius omnes indignantur, quo falsum conspiciunt quidquid de eo prius opiLabantur. Tunc opus est prælato, ut eo minus illi

(146) Huic opponitur tertius gradus humilitatis, Pro amore Dei se libenter subdere majori.

parcendum putet, quo magis omnes offenderet, si uni paceret.

CAPUT XIX.

De decimo gradu superbiæ, qui est rebellio (146). 48. Hic nisi eum miseratio superna respiciat, (quod valde difficile talibus est) universorum judicis tacitus acquiescat; frontosus mox et impudens factus, tanto deterius, quanto desperatius in decimum gradum per rebellionem corruit: quippe prius latenter arrogans fratres contempserat, jam patenter inobediens etiam magistrum contemnit.

49. Sciendum autem est, quod omnes gradus, quos in duodecim partitus sum, in tres tantummodo colligi possunt ut in sex superioribus contemptus fratrum, in quatuor sequentibus contemptus magistri, in duobus, qui restant, consummetur contemplus Dei. Notandum quoque, quod hi duo superbiæ gradus ultimi, qui et humilitatis ascendendo primi inveniuntur; sicut extra congregationem ascendendi sunt, ita in congregatione descendi non possunt. Quod autem ante ascendi debeant, ex hoc aperte datur intelligi, quod de tertio gradu in Regula legitur: « Tertius,» inquit, gradus est, ut quis pro Dei amore omni obedientia se subdat majori. > (Regul. 7, 31.) Si ergo in tertio gradu subjectio collocatur, quæ procul dubio fit, quando novitius primum conventui sociatur; consequens est, quod duo jam anteriores transcensi intelligantur. Denique ubi fratrum concordiam, et magistri sententiam monachus spernit, quid ultra in monasterio, nisi scanda

lum facit?

579 CAPUT XX.

De undecimo gradu superbiæ, qui est libertas peccandi (147).

50. Post decimum itaque gradum, qui rebellio dictus est, expulsus vel egressus de monasterio statim excipitur ab undecimo. Et tunc ingreditur vias, quæ videntur hominibus bonæ, quarum finis (nisi forte Deus cas illi sepierit) demerget cum in profundum inferni, id est in contemptum Dei. Impius siquidem cum venerit in profundum malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3). Potest autem undecimus gradus appellari libertas peccandi, per quam monachus, cum jam nec magistrum videt quem timeat, nec fratres quos revereatur, tanto securius, quanto liberius sua desideria implere delectatur, a quibus in monasterio tam pudore, quam timore prohibebatur. Sed etsi jain vel fratres, vel abbatem non timet, nondum tamen Dei penitus formidine caret. Hanc ratio, tenuiter adhuc submurmurans, voluntati proponit, nec sine aliqua dubitatione quæque primum illicita perficit; sed, sicut is qui vadum tentat, pedetentim, non cursim vitiorum gurgitem intrat.

(147) Huic opponitur secundus gradus humilitatis, Si propriam voluntatem non delectetur implere.

CAPUT XXI. De duodecimo gradu superbiæ qui est consuetudo peccandi (148.)

51. At postquam terribili Dei judicio prima flagitia impunitas sequitur, experta voluptas libenter repetitur, repetita blanditur. Concupiscentia reviviscente sopitur ratio, ligat consuetudo. Trahitur miser in profundum malorum, traditur captivus tyrannidi vitiorum, ita ut carnalium voragine desideriorum absorptus, suæ rationis divinique timoris oblitus, dicat insipiens in corde suo : Non est Deus (Psal. XIII, 1). Jam indifferenter libitis pro licitis utitur jam ab illicitis cogitandis, patrandis, investigandis animus, manus, vel pedes non prohibentur: sed quidquid in cor, in buccam, ad manum venerit, machinatur, garrit, et operatur, malevolus, vaniloquus, facinorosus. Quemadmodum denique ascensis his omnibus gradibus, corde jam alacri et absque labore pro bona consuetudine justus currit ad vitam : sic descensis impius eisdem, pro malo usu non ratione se gubernans, non timoris freno retentans, intrepidus festinat ad mortem. Medii sunt qui fatigantur, angustiantur : qui nunc metu cruciantur gehennæ nunc pristina retardati consuetudine, descendendo vel ascendendo laboraut. Supremus tantum et infimus currunt absque impedimento, et absque labore. Ad mortem hic, ad vitam ille festinat; alter alacrior alter proclivior. Illum alacrem charitas, hunc proclivem cupiditas facit. In altero amor, in altero stupor laborem non senut. In illo denique perfecta charitas, in isto consummata iniquitas foras mittit timorem. Illi veritas, huic cæcitas dat securitatem. Potest ergo duodecimus gradus appellari consuetudo peccandi, qua Dei metus amittitur, contemptus incurritur.

CAPUT XXII.

An et quomodo orandum pro desperatis, et mortuis secundum animam.

A recipit, quod oratio non præsumit? Denique appropinquantem cadaveri prohibes, et dicis: Domine, jam, fetet; quatriduanus enim est (Joan. xi, 21, 22, 34. 39). Desperando dicis hoc, an dissimulando? Sic quippe ipse Dominus post resurrectionem finxit se longius ire (Luc. xxiv, 28), cum mallet cum discipulis remanere. O sanctæ mulieres Christi familiares, si fratrem vestrum amatis, cur ejus misericordiam non flagitatis, de cujus potentia dubitare, pietate diffidere non potestis ? Respondent: Sic melius tanquam non orantes oramus, sic efficacius tanquam diffidentes confidimus. Exhibemus fidem perhibemus affectum: scit ipse, cui non est opus ut aliquid dicatur, quid desideremus. Scimus quidem quod omnia potest : sed hoc tam grande miraculum, tam novum, tam inauditum, etsi ejus subest potentiæ, multum tamen excedit universa merita humilitatis nostræ. Sufficit nobis potentiæ locum, pietati dedisse occasionem; malentes patienter exspectare quid velit quam impudenter quærere quod forsitan nolit. Denique quod nostris meritis deest, verecundia fortasse supplebit. Petri quoque post gravum lapsum lacrymam quidem video, sed precem non audio nec tamen de indulgentia dubito.

[ocr errors]

C

D

53. Disce et in Matre Domini magnam in mirabilibus fidem habere, in magna fide verecundiam retinere. Disce verecundia decorare fidem, reprimere præsumptionem. Vinum inquit, non habent (Joan. II, 3). Quam breviter, quam reverentur suggessit, unde pie fuit sollicita! Et ut discas in hujusmodi magis pie gemere, quam petere præsumptuose; pieLatis æstum pudoris temperans umbra, conceptam precis fiduciam verecundo suppressit. Non frontose accessit, non palam locuta est, ut audacter coram omnibus diceret : Obsecro, fili, deficit, vinum, contristantua convivæ, confunditur sponsus; ostende quid possis. Sed licet hæc aut multo plura pectus æstuans, fervens loqueretur affectus; privatim tamen potentem pia Filium mater adiit, non potentiam tentans, sed voluntatem explorans. Vinum, inquit, non habent. Quid modestius? quid fidelius? Non defuit pietati fides, voci gravitas, efficacia voto. Si ergo illa, cum mater sit, sese matrem oblita non audet potere miraculum vini; ego vile mancipium, cui permagnum est Filii simul ac Matris esse vernaculum, qua fronte præsumo pro vita petere quatriduani ?

52. Pro tali jam, inquit Joannes apostolus, non dico ut quis oret (I Joan. v, 16). Sed nunquid dicis o Apostole, ut quis desperet? Imo gemat qui illum amat. Non præsumat orare, nec desistat piorare. Quod est quod dico? An forte ullum remanet spei refugium, ubi oratio non invenit locum? Audi credentem, audi sperantem, nec tamen orantem. Domine, inquit, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Magna fides, qua credidit sua præsentia Dominum mortem prohibere potuisse si adfuisset. Modo autem quid? Absit ut quem credidit vivum potuisse servare, mortuum dubitet posse resuscitare. Sed nunc, inquit,scio quia quæcunque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Deinde quærenti ubi posuissent 580 eum, respondet: Veni et vide. Quamobrem ? O Martha, magna nobis tuæ fidei insignia tribuis sed quomodo cum tanta fide diffidis? Veni, inquis, et vide. Cur et, si non desperas, non sequeris, et dicis. Et resuscita? si autem desperas, cur Magistrum sine causa fatigas? An forte fides aliquando (148) Huic opponitur primus gradus humilitatis, timor Dei continuus.

PATROL. CLXXXII.

54. Duo etiam in Evangelio cæci visum, alter accepisse, alter recepisse leguntur: alter quem amiserat, alter quem nunquam habuerat; unus scilicet excæcatus, alter cæcus natus. Sed qui excæcatus, miserabilibus mirisque clamoribus miram misericordiam meruit: qui vero cæcus natus, tanto misericordius, quanto mirabilius nullis suis precibus præventum sui illuminatoris beneficium nihilominus sensit. Illi denique dictum est, Fides tua te salvum fecit huic autem non (Luc. XVIII, 35-43; Joan.

31

IX). Duos quoque recenter mortuos, tertium jam quatriduanum, lega resuscitatos: solam tamen Archisynagogi filiam, in domo adhuc positam, precibus patris; duos autem ex insperata magnitudine pietatis (Marc. v, 35-42; Luc. vii, 11-15; Joan. x1).

recte quatriduanus dicitur dum in quintum deciA dens per consuetudinem sepelitur.

B

55. Simili etiam forma si contigerit (quod Deus avertat) aliquem de fratribus nostris, non in corpore se in anima mori; quamdiu adhuc inter nos erit, pulsabo et ego meis qualiscunque peccator, pulsabo et fratrum precibus Salvatorem. Si revixerit, lucrati erimus fratrem sin vero non mereamur exaudiri, ubi jam vel tolerare vivos, vel tolerari a vivis non poterit, sed incipiet efferri, semper quidem fideliter gemo, sed jam non ita fiducialiter oro. Non aperte audeo dicere, Veni, Domine, suscita mortuum nostrum corde tamen suspenso, tremulus intus clamare non cesso, Si forte, si forte, si forte, desiderium pauperum exaudiet Dominus, præparationem cordis eorum audiet auris ejus ; et illud, Nunquid mortuis facies mirabilia,581 aut medici suscitabunt,et confitebuntur tibi? et de quatriduano: Nunquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam,et veritatem tuam in perditione? (Psal. LXXXVII, 11, 12.) Potest interim Salvator, si vult, insperate et improvise occurrere nobis, lacrymisque portantium motus, non precibus, mortui vitam reddere vivis, aut certe jam sepultum revocare a mortuis. Mortuum autem dixerim illum qui sua peccata defendens, in octavum C jam corruit gradum. A mortuo enim, tanquam qui non est, perit confessio (Eccli. xvII, 26). Post decimum vero, qui tertius est ab octavo, jam effertur in libertatem peccandi, qnando expellitur a consortio monasterii. At postquam quartum transierit, jam

56. Absit autem a nobis, ut etiam pro talibus, ets palam non præsumimus, vel in cordibus nostris orare cessemus cum Paulus eos quoque lugeret, quos s'ne pœnitentia mortuos sciret (II Cor. x11, 21). Etsi enim a communibus orationibus ipsi se excludunt, sed ab affectibus omnino non possunt. Viderint tamen in quanto periculo sint pro quibus Ecclesia palam orare non audeat, quæ fidenter etiam pro Judæis, pro hæreticis, pro Gentilibus orat. Cum enim in Parasceve nominatim oretur pro quibuslibet malis, nulla tamen mentio fit de excommunicatis. 57. Dicis forte, frater Godefride, me aliud quam tu quæsisti, et quam isse promisi, tantem, exhibuisse, cum pro gradibus humilitatis, superbiæ gradus videar descripsisse, Ad quod ego: Non potui docere nisi quod didici. Non putavi congruum me describere ascensiones, qui plus descendere, quam ascendere novi. Proponat tibi beatus Benedictus gradus humilitatis, quos ipse prius in corde suo disposuit : ego quid proponam non habeo, nisi ordinem meæ descensionis. In quo tamen si diligenter inspicitur, via forsitan ascensionis reperitur. Si enim tibi Romam tendenti homo inde veniens obviaret, quæsitus viam, quid melius quam illam, qua venit ostenderet? Dum castella, villas, urbes, fluvios, ac montes, per quos transierit, nominat, suum denuntians iter, tuum tibi prænuntiat: ita ut eadem loco recognoscas eundo, quæ ille pertransiit veniendo. In hac similiter nostra descensione gradus ascensorios fortasse reperies, quos ascendendo melius tu in tuo orde, quam in nostro copice leges. Amen.

ADMONITIO IN OPUSCULUM VIII.

1. Etsi opusculum sequens unum ex primis est libris a Bernardo compositis, nullum tamen fere aut Bernardo dignius, aut religioni utilius ab eo scriptum existimo. Quid enim dignius doctore catholico, aut reipublicæ christianæ utilius quam prædicare, inculcare, imo et propugnare primum et maximum mandatum, ex quo cætera pendent, sine quo cætera nihil prosunt; illud, inquam, mandatum, quod in dies impetunt atque labefactare moliuntur amor cujusque proprius, cupiditas et perversæ hominum interpretationes? Quapropter perpetuis tenebris digna est Apologia Berengarii, temerarii illius Abælardi discipuli ac defensoris, qui Bernardo impudenter insultat ob editum ab eo tractatum de Diligendo Deo, cum de hoc,» inquit,: « nemo dubitet, non quævis muliercula, non quivis extremus idiota. Verum suos semper adversarios habuit divinus amor: cujus præceptum si verbis Christiani haud negant, at factis plerique pernegant; imo quidam etiam pravis interpretationibus ita redigunt ad nihilum, ut hodie in quæstionem adducere, et quidem dubitare impune liceat, num Deus optimus, maximus, creator, conservator ac redemptor, aliquo speciali, vel semel in vita, amoris actu a quovis christiano sit diligendus. Non ergo in vanum Bernardus divinum hoc præceptum Haimerico cardinali, quasi quoddam operæ pretium, commendare aggressus est hoc in opusculo docens, cap. 2, n. 6, diligendum esse Deum & sine modo; inexcusabilem esse omnem « etiam infidelem, si non diligat Dominum Deum suum ex toto corde, tota anima,tota virtute. » Porro fidem tanto plus indicere amandum, quanto et se ipso pluris æstimandum quivis intelligit. « Quod si totum me,» inquit, cap. 5, n. 15, in persona omnium, « debeo pro me facto, quid addam jam et pro me refecto, et refecto hoc modo?

2. In hac ergo libro sanctissimus divini amoris præco et doctor, ejus modum, causas, originem, gradus, et obligationem accurate ac pathetice describit. Modum, ut diligatur « sine modo,» hoc est omni meliori quo possumus modo causas, meritum Dei et commodum nostrum originem, ex amore proprio in amorem Dei, usque ad oblivionem et contemptum sui: gradus, amorem sui, amorem Dei propter se, tum propter ipsum, ac demum, castum et purum; hoc est amorem proprium, mercenarium, filialem ac beatificum: obligationem denique, quæ pertinet ad gentiles, Judæos, sed maxime ad Christianos. Totus vero tractatus est de amore qui consistit in affectu quem etsi dicat perfecte in hac vita impleri non posse, ita ut omnem excludat timorem et cupiditatem; esse tamen ait finem et scopum in quem indesinenter ac irremisse ferri teneamur. Denique hunc ipsum amorem ex domo Dei nobis provenire, non ex

affectu innato; sic enim exclamat cap. 6, n. 16: Deus meas, adjutor meus, diligam te pro dono tuo et modo meo, minus quidem justo, sed plane non minus posse mco. Qui etsi quantum debeo non possum, non possum tamen ultra quam possum. Potero vero plus, cum plus donare dignaberis, nunquam tamen prout dignus haberis. » Hæc tota hujusce libelli doctrina et œconomia.

3. Eamdem doctrinam Bernardus passim aliis in locis inculcat, ut in sermone de Quadruplici Debito, qui est vigesimus secundus inter Diversos: nec aliam tradit in sermone quinquagesimo super Cantica, ubi duplicem distinguit charitatem, unam « in actu» in effectu. » Et « de illa quidem, quæ operis est, datam esse legem hominibus, mandatumque formatum. Nam in affectu, inquit, quis ita habeat ut mandatur? Ergo illa mandatur ad meritum, ista ad præmium. » Nimirum præcipitur charitas seu amor Dei ex toto corde, toto anima, tota virtute: ita ut amor sit perennis, indeficiens, perfectus, a nulla recreata retardatus et imminutus: quod non continget nisi in altera vita. Alia autem charitas in effectu eo spectat, ut omnes actiones nostras ad Deum referamus. Nam tantum abest ut charitas in effectu ex Bernardi mente amorem affectus excludat ut contra ipsum includat. Neque enim effectivum (ut vocant) amorem siccum, inanem, pure externum et Judaicum probat Bernardus, sed internum exigit cum 583 opere conjunctum : internum quidem cum charitas et amor sit; cum opere vero, cum sit ineffectu. Hanc autem esse. Bernardi eo in loco sententiam manifeste demonstrant quæ ibi sequuntur.« Non hoc dico, ait, ut sine affectione simus et solas moveamus manus ad opera Legi inter alia quæ scribit Apostolus, mala et gravia hominum mala, hoc quoque annumeratum, scilicet sine affectione « Qualem porro ad opera charitatis affectionem requirat, statim docet Vir sanctus, præmisso triplicem esse affectionem: primam « quam caro gignit; » secundam « quam ratio regit: » tertiam quam condit sapientia; tum subdit : « Igitur per secundam opera fiunt, et in ipsa charitas, sed non illa affectualis quæ sale sapientiæ condita pinguescens, magnam menti importat multitudinem dulcedinis Domini: sed quædam potius actualis, quæ etsi mondum dulci illo amore reficit, amore tamen ipsius amoris vehementer accendit. » Hæc est illa charitas in effectu quam a Deo præceptum dicit Bernardus, inferior quidem tertia seu beatefica quæ primam eliminat, secundum remunerat, » ut ibidem ait : « Sic ergo dilectio alia quævis debita superans, quasi sola regnare debet in nobis; ut quidquid debetur cæteris, ibi vindicet et ex dilectione omnia faciamus,» inquit Vir sanctus sermone duodecimo in psalmum xc, n. 7. Hæc de argumento sequentis libelli.

4. Cæterum directus a Bernardo est Haimerico seu Aimerico S. R. E. cardinali et cancellario, ut præferunt manuscripti codices omnes, præter unum Colbertinum, qui « Ascelinum » habet, sed mendose, teste vel ipso Berengario, Abælardi apologista, qui Aimericum præfert. Scriptus est autem liber sub pontificatu Honorii II, a quo Haimericus creatus est concellarius. Gaufridus in libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo : « Si quæritur piæ mentis religiosa devotio, transeundum ad homilias Virginis matris, et illum quem de Diligendo Deo edidit librum. » Erat enim Haimericus Callus ex oppido Castra apud Biturigas, anno 1121 a Callisto II creatus cardinalis, ab Honorio II cancellarius sub annum 1126, mortuus anno 1141, singularis Bernardi amicus, ex aliis epistolis.

S. BERNARDI ABBATIS

DE DELIGENDO DEO

LIBER SEU TRACTATUS

LAD HAIMERICUM S. R. E. CARDINALEM ET CANCELLARIUM.

584 PRÆFATIO.

Viro illustri domino HAIMERICO, ecclesiæ Romanæ diacono cardinali et cancellario, BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, Domino vivere, et in Domino mori.

Orationes a me, et non quæstiones poscere solebatis et quidem ego ad neutrum idoneum me esse confido. Verum illud indicit professio, etsi non ita conversatio ad hoc vero (ut verum fatear) ea mihi deesse video, quæ maxime necessaria viderentur, diligentiam et ingenium. Placet tamen fateor, quod pro carnalibus spiritualia repetisit, si sane apud locupletiorem id facere libuisset. Quia vero doctis et indoctis pariter in istiusmodi excusandi mos est,

(149) Eadem verba habet Severi Milevitani antistitis epistola ad Augustinum, inter Augustinianas 109: Nullus nobis amandi modus imponitur, quando ipse ibi modus est sine modo amare. Bernardum hic

[blocks in formation]

hoc satis? Fortassis utique, sed sapienti. Cæterum si et insipientibus debitor sum (Rom. 1, 14); ubi sat est dictum sapienti, etiam illis gerendus mos est. Itaque propter tardiores idem profusius, quam profundius repetere non gravabor. Ob duplicem ergo causam Deum dixerim propter seipsum diligendum : sive quia nihil justius, sive quia nil fructuosius diligi potest. Duplicem siquidem parit sensum, cum quæritur de Deo, cur diligendus sit. Dubitari namque potest quid potissimum dubitetur; utrumnam, quo suo merito Deus, aut certe que nostro sit commodo diligendus. Sane ad utrumque idem responderim ; non plane aliam mihi dignam occurrere causam diligendi ipsum, præter ipsum. Et prius de merito videamus. Multum quippe meruit de nobis, qui et immeritis dedit seipsum nobis. Quid enim melius seipso poterat dare vel ipse? Ergo si Dei meritum quæritur, cum ipsum diligendi causa quæritur, illud est principuum: quia ipse prior dilexit nos. Dignus plane qui redametur, præsertim si advertatur, quis, quos, quantumque amaverit. Quis enim? Nonne is cui omnis spiritus confitetur : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges? (Psal. xv, 2.) Et vera hujus charitas majestatis, quippe non quærentis quæ sua sunt. Quibus autem tanta puritas (150) exhibetur? Cum adhuc inquit,inimici essemus, reconciliati sumus Deo (Rom. v, 10). Dilexit ergo Deus, et gratis, et inimicos. Sed quantum? Quantum dicit Joannes Sic Deus dilexit mundum, ut Filium unigenitum daret (Joan. 111, 16: et Paulus, Qui proprio, ait, Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit illum (Rom. VIII, 32). Ipse quoque Filius pro se, Majorem, inquit, charitatem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. xv, 13). Sic meruit justus ab impiis, summus ab infimis, ab infirmis omnipotens. Sed dicit aliquis: Ita quidem ab hominibus; sed ab angelis non ita. Verum est, quia necesse non fuit. Cæterum qui hominibus subvenit in tali necessitate, servavit angelos, tali necessitate : et 585 qui homines diligendo, tales fecit ne tales remanerent; ipse æque diligendo dedit et angelis, ne tales fierent.

CAPUT II.

B

Deus quantopere ab homine mereatur amari, ob
bona tum corporis, tum animæ. Quomodo ea D
agnoscenda et habenda citra donantis injuriam.
2. Quibus hæc palam sunt, palam arbitror esse et
cur Deus diligendus sit : hoc est, unde diligi merue-
rit. Quod si infideles hæc latent, Deo tamen in
promptu est ingratos confundere super innumeris
beneficiis suis, humano nimirum et usui præstitis,
et sensui manifestis. Nempe quis alius administrat
cibum omni vescenti, cernenti lucem, spiranti fla-
tum? Sed stultum est velle modo enumerare quæ
innumera esse non longe ante præfatus sum: satis
est ad exemplum præcipua protulisse, panem, solem

et aerem. Præcipua dico, non quia excellentiora, sed quia necessariora; sunt quippe corporis. Quærat enim homo eminentiora bona sua in ea parte sui, qua præeminet sibi, hoc est in anima quæ sunt dignitas, scientia, virtus. Dignitatem in homine liberum arbitrium dico: in quo ei nimirum datum est cæteris non solum præeminere, sed et præsidere animantibus. Scientiam vero, qua eamdem in se dignitatem agnoscat, non a se tamen. Porro virtutem, qua subinde ipsum a quo est, et inquirat non segniter, et teneat fortiter cum invenerit.

3. Itaque geminum unumquodque trium horum apparet. Dignitatem siquidem demonstrat humanam non solum naturæ prærogativa, sed et potentia dominatus quod terror hominis super cuncta animantia terræ imminere decernitur. Scientia quoque duplex erit, si hanc ipsam dignitatem, vel aliud quodque bonum in nobis, et nobis inesse, et a nobis non esse noverimus. Porro virtus et ipsa æque bifaria cognoscetur, si auctorem consequenter inquirimus, inventoque inseparabiliter inhæremus, Dignitas ergo sine scientia non prodest; illa vero etiam obest, si virtus [al. ista] defuerit: quod utrumque ratio declarat subjecta. Habere enim quod habere te nescias, quam gloriam habet? Porro nosse quod habeas, sed quia a te non habeas ignorare, habet gloriam, sed non apud Deum. Apud se autem glorianti dicimur ab Apostolo. Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriari quasi non acceperis? (I Cor. iv, 7.) Non ait simpliciter : Quid gloriaris? sed addit, quasi non acceperis, ut asserat C reprehensibilem, non qui in habitis, sed qui tanquam in non acceptis gloriatur. Merito vana gloria nuncupatur hujusmodi, veritatis nimirum solido carens fundamento. Veram enim gloriam ab hac ita discernit; Qui gloriatur ait, in Domino glorietur (I Cor. 1, 31), hoc est in veritate. Veritas quippe Dominus est.

4. Utrumque ergo scias necesse est, et quid sis, et quod a te ipso non sis: ne aut omnino videlicet non glorieris, aut inaniter glorieris. Denique si non cognoveris, inquit, te ipsam, egredere post greges sodalium tuorum (Cant. 1, 7). Revera ita fit. Homo factus in honore, cum honorem ipsum non intelligit, talis suæ ignorantiæ merito comparatur pecoribus, velut quibusdam præsentis suæ corruptionis et mortalitatis consortibus. Fit igitur ut sese non agnoscendo egregia rationis munere creatura, irrationabilium gregibus aggregari incipias, dum ignara propriæ gloriæ, quæ ab intus est, conformanda foris rebus sensibilibus, sua ipsius curiositate abducitur : efficiturque una de cæteris, quod se præ cæteris nihil accepisse intelligat. Itaque valde cavenda hæc ignorantia, qua de nobis minus nobis forte sentimus : sed non minus, imo et plus illa qua plus nobis tribuimus quod fit, si bonum quodcunque in nobis

(150) Id est puritas charitatis non quærentis quæ sua sunt, ut supra. Editi plerique habent charitas, sed puritas scripti."

« PoprzedniaDalej »