Obrazy na stronie
PDF
ePub

quod tenebant, et temere præsumpserunt quod non valebant; digno Deus exitu eorum tandem patefecit ignaviam quia et impudenter deseruerunt quod imprudenter arripuerant, et turpiter redierunt ad id quod leviter deseruerant. Cum enim claustra nostra suis potius Ordinis impatientia, quam desiderio nostri expetierint; ostendunt quod sunt, dum a vobis ad nos, a nobis ad vos instabili levitate pervolantes, et nobis, et vobis, et omnibus bonis scandalum faciunt. Quanquam ergo nonnullos eorum noverimus, qui et fortiter Deo auctore cœperunt, et ipso protectore fortius perseverant ; securius est tamen ut perseveremus in bono quod cœpimus, quam quod

incipiamus ubi non perseveremus; et hoc pariter omnes studeamus, quo secundum Apostoli consilium omnia nostra in charitate fiant (I Cor.xvi, 14) Hæc est de nostra nostro, et de vestro Ordine sententia; hæc nostris et vestris, hæc non de vobis, sed vobis me solere dicere, nullus melius mihi testis erit quam vos, et si quis me novit sicut vos. Quæ in vestris laudabilia sunt, laudo et prædico: si quæ reprehendenda sunt, ut emendentur, vobis et aliis amicis meis suadere soleo. Hoc non est detractio, sed attractio. Quod ut nobis a vobis semper fiat, omnino, precor et supplico. Valete.

541 ADMONITIO IN OPUSCULUM VI.

1. Liber subjectus in codicibus antiquis hunc præfert titulum, « Incipit prologus sancti Bernardi abbatis in libello ad Milites Templi: » et post prologum, « Incipiunt capitula de laude novæ Militiæ: quæ omnino sunt tredecim, ut in editis nostris, ubi titulos ex mente auctoris retinuimus. Liber iste a Gaufrido in libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo, « Exhortatorius sermo ad Milites Templi vocatur. « Quam vero fidelis,» inquit, « cujuslibet piæ conversationis commendator exstiterit et adjutor, exhortatorius ad Milites Templi Sermo declarat. » Ita ergo hujusce libri titulus institui potest : « Liber ad Milites Templi, de laude novæ Militiæ. »>

2. « Hugoni » tamen « militi Christi et magistro Militia Christi » inscriptus est prologus: sed perinde est Magistro Militiæ, atque omnibus Militibus librum nuncupasse. Dicti sunt Fratres Templi ex eo, quod concessu Balduini regis juxta Templum Domini primo consederint, teste Guillelmo archiepiscopo Tyrensi in libro duodecimo, capite septimo, ubi eorum originem describit ad annum 1118, « Eodem anno, inquit, << quidam nobiles viri de equestri ordine, Deo devoti, religiosi, et timentes Deum in manu domini patriarchæ Christi servitio se mancipantes, more canonicorum regularium, in castitate, et obedientia, et sine proprio velle, perpetuo vivere professi sunt. Inter quos primi et præcipui fuerunt viri venerabiles, Hugo de Paganis, et Gaufredus de Sancto Aldemaro : quibus quoniam neque ecclesia erat, neque certum habebant domicilium, Res in palatio, quod secus Templum Domini ad australem habet partem, eis ad tempus concessit habitaculum. Prima autem eorum professio, quodque eis a domino patriarcha et aliis episcopis in remissionem peccatorum injunctum est, ut vias et itinera, maxime ad salutem peregrinorum contra latronum et incursantium insidias, pro viribus conservarent. » Hæc de Militum Templi origine, quibus primus Magister præfectus est prædictus Hugo de Paganis, quem idem Guillelmus Tyrensis magistrum militiæ Templi primum vocat in libri decimi tertii capite vigesimo sexto. Hugoni sanctæ militiæ Priori inscripta est Guigonis Carthusiæ præpositi epistola secunda. Iste est Hugo, cui Bernardus sequentem librum nuncupavit, distinguendus utique ab altero Hugone, qui ex comite Campania miles Templi pactus est, testante Bernardi epistola trigesima prima ipsi directa. Porro Hugoni de Paganis primo militiæ Magistro successit miles eximius in armis strenuus, nobilis carne et moribus, dominus Robertus, cognomine Burgundio, natione Aquitanicus, et quidem sub annum 1136, ut colligitur ex Guillelmo Tyrensi in libri decimi quinti capite sexto, qui item de eodem agit initio libri decimi septimi. Roberto suffectus videtur Ebrardus, cui Petrus Venerabilis scribit epistolam, quæ est libri sexti epistola vigesima

sexta.

[ocr errors]

542 3. Quo anno scriptus sit iste liber, non facile dixerim. Id factum constat Ordine jam plurimum aucto, et militum numero multiplicato. Bernardi verba hoc probant n. 10: Hæc Jerosolymis actitantur, et orbis excitatur. Audiunt insulæ, et attendunt populi de longe, et ebulliunt ab Oriente et Occidente... Quodque cernitur jucundius, et agitur commodius, paucos admodum in tanta multitudine hominum illo confluere videas, ni-i utique sceleratos, » etc. Atqui ante consilium Trecense, id est ante annum 1127, novem tantum erant ejus instituti Milites, ut ex Guillelmo mox videbimus. Vix ergo ante annum 1132, hic liber compositus dici potest, sed tamen ante annum 1136, quo fere anno Robertus magister Hugoni suc

cessit.

4. Templariorum Regulam ex codice Victorio typis mandavit Miræus, camque Chronico Cisterciens;

inseruit, « utpote a sancto Bernardo,» inquit, « abbate Claræ-Vallensi, ut ex prologo patet, dictatam. » Regula hæc totidem capitulis, quot Regula sancti Benedicti, ex qua magna ex parte de verbo sumpta est, constat, id est capitulis septuaginta duobus. Sic vero inscribitur ante prologum : Regula pauperum commilitonum Christi Templique Salomonici. » Manricus ad annum 1128, cap. 2, hanc Regulam Bernardo auctori cum Miræo tribuit, ad idque probandum duo loca adduxit ex prologo. Primus locus sic habet : « Sane autem prorsus licet nostri dictaminis auctoritatem permaximus numerus religiosorum Patrum, qui in illo concilio divina admonitione convenerunt, commendat ; non debemus silenter transire, quibus videntibus et veras sententias proferentibus, ego Joannes Michaelensis præsentis paginæ, jussu concilii ac venerabilis abbatis Claræ-Vallensis, cui creditum ac debitum hoc erat, humilis scriba esse divina gratia merui. » Verum hæc verba non significant ullam Regulam a Bernardo pro Templariis fuisse compositam : sed eum in Joannem Michaelensem rejecisse impositum scribæ officium. Neque quidquam amplius conficitur ex sequentibus verbis, quæ post enumerationem Patrum Trecensis concilii hoc modo referuntur: « Ipse vero magister militiæ, Hugo nomine, revera non defuit, et quosdam de fratribus suis secum habuit, verbi gratia F. Godefridum F. Rovallum, F. Gaufridum Bisol, F. Paganum de Monte-Desiderii, Archembandum de Sancto-Aniano. Iste vero magister Hugo cum istis discipulis modum ut observantiam exiguæ inchoationis sui militaris Ordinis, qui ab illo qui dicit, Ego principium qui et loquor vobis, sumpsit exordium, juxta memoriæ suæ notitiam supra nominatis Patribus intimavit. Placuit itaque concilio, ut consilium ibi lima et consideratione divinarum Scripturarum diligenter examinatum, tamen cum providentia Papæ Romanorum ac Patriarchæ Jerosolymitarum, necnon etiam assensu capituli pauperum commilitonum temp'i quod est in Jerusalem, scripto commendaretur, et inenodabiliter servaretur. » Quibus verbis in tantum a Patribus sancitum fuisse intelligimus, ut Militibus Regula ex eorum consensu consultis Romano Pontifice et Patriarcha Jerosolymitano, præscriberetur: sed Bernardus ejus auctor 543 nequaquam asseritur. Quinimo Albericus Ordinis Cisterciensis eisdem Militibus Regulam sancti Augustini impositam scribit. Unde in Monastico Anglicano ad Ordinem sancti Augustini revocantur. Permirum esset, si Albericus Trium-Fontium haud longe a Clara-Valle monachus Cisterciensis, hanc Bernardi Regulam ignorasset, et pro illa Militibus, qui ejus tempore supererant, aliam tribuisset. Guillelmus Tyrensis episcopus in jam dicti libri duodecimi capite septimo tradit, eisdem Militibus, qui ante concilium Trecense « nonnisi novem erant, de mandato domini Honorii papæ et domini Stephani Jerosolymitani patriarchæ fuisse institutam Regulam, et album habitum assignatum, » cum antea vulgari usi essent. » Postmodum vero tempore domini Eugenii papæ, ut dicitur, cruces de panno rubeo mantellis suis cœperunt assuere,» tam equites, « quam eorum Fratres qui dicuntur Servientes. Quorum res adeo crevit in immensum, ut hodie,» inquit Guillelmus, « trecentos plus minusve in conventu habeat equites, albis chlamydibus indutos, exceptis Fratribus. » Et his postremis verbis conjicimus, Regulam illam, quæ Bernardo auctori tribuitur, nonnisi post Guillelmum Tyrensem scriptain fuisse quandoquidem in capite vigesimo primo notantur quidam pseudofratres ex Ultramontanis partibus, mentientes se esse de Templo; » et quædam apud ipsos Milites sine discretione ac consilio communis capituli succrevisse penitus amputanda arguuntur, nempe quod habebant olim famuli et armigeri alba vestimenta, unde veniebant damna importabilia, » Nullum vero capitulum generale Templariorum fuit ante concilium Trecense: nullus antea peculiaris Militum habitus, sed vulgaris, Albus eis concessus est a Patribus concilii, exceptis Servientibus. Plane vel ex his solis verbis intelligitur, hoc saltem capitulum longe post et tempus concilii fuisse adscriptum. Capitulum septimum « standum divinum officium audiri » non solum non laudat, sed etiam vituperat, statuitque audiri sedendo: quod sane statutum in Bernardi mentem non venisset. In capitulo quinquagesimo sexto statuitur, « ut amplius sorores non habeantur: quod arguit non fuisse recens institutum. Ad Joannes Michaelensis istius Regulæ auctor sit aliis judicandum relinquo. Illud in ea observatu non indignum, quod collatio pro cœnula jejuniorum usurpatur in capite decimo sexto.

S. BERNARDI ABBATIS

DE LAUDE NOVE MILITIE

AD MILITES TEMPLI

544 PROLOGUS.

LIBER.

HUGONI militi Christi, et magistro Militiæ Christi, BERNARDUS Claræ-Vallis solo nomine abbas, bonum certamen certare.

Semel, et secundo, et tertio, ni fallor, petiisti a me, Hugo charissime, ut tibi tuisque commilitonibus scriberem exhortationis sermonem; et adversus hostilem tyrannidem, quia lanceam non liceret, stylum vibrarem asserens vobis non parum fore adjutorii, si quos armis non possum, litteris animarem. Distuli sane aliquandiu; non quod contemnenda videretur petitio, sed ne levis præcepsque culparetur assensio, si quod melius melior implere sufficeret, præsumerem imperitus, et res admodum necessaria per me minus forte commoda redderetur. Verum videns me longa satis hujuscemodi exspectatione frustratum, ne jam magis nolle, quam non posse viderer, tandem ego quidem quod potui feci : lector judicet, an satisfeci. Quanquam etsi cui forte aut minime placeat, aut non sufficial; non tamen interest mea, qui tuæ pro meo sapere non defui voluntati.

CAPUT PRIMUM.

De laude novæ militiæ.

A cingulo nobiliter insignitur; quis hoc non æstimet
omni admiratione dignissimum, quod adeo liquet
esse insolitum? Impavidus profecto miles, et omni
ex parte securus, qui ut corpus ferri, sic animum
fidei lorica induitur. Utrisque nimirum munitus
armis, nec dæmonem timet, nec hominem. Nec vero
mortem formidat, qui mori desiderat. Quid enim
vel vivens, vel moriens metuat, cui vivere Christus
est, et mori lucrum ? Stat quidem fidenter libenter-
que pro Christo; sed magis cupit dissolvi, et esse
cum Christo hoc enim melius. Securi igitur pro-
cedite, milites, et intrepido animo inimicos crucis
Christi propellite, certi quia neque mors, neque vita
poterunt vos separare a charitate Dei, quæ est in
Christo Jesu; illud sane vobiscum in omni periculo
B
replicantes Sive vivimus, sive moritur, Domini
sumus (Rom. XIV, 8). Quam gloriosi revertuntur
victores de prælio! quam beati moriuntur martyres
in prælio Gaude, fortis athleta, si vivis et vincis in
Domino sed magis exsulta et gloriare, si moreris
et jungeris Domino. Vita quidem fructuosa, et
victoria gloriosa: sed utrique mors sacra jure præ-
ponitur. Nam si beati qui in Domino moriuntur, num
multo magis qui pro Domino moriuntur?

[ocr errors]

1. Novam militiæ genus ortum nuper auditur in terris, et in illa regione, quam olim in carne præsens visitavit Oriens ex alto: ut uade tunc in fortitudine manus suæ tenebrarum principes exturbavit, inde et modo ipsorum satellites, filios diffidentiæ, in manu fortium suorum dissipatos exterminet, faciens etiam C nunc redemptionem plebis suæ, et rursum erigens cornu salutis in domo David pueri sui. Novum, inquam, militiæ genus, et sæculis inexpertum : qua gemino pariter conflictu infatigabiliter decertatur, tum adversus carnem et sanguinem, tum contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus (125). Et quidem ubi solis viribus corporis corporeo fortiter hosti resistitur, id quidem ego tam non judico mirum, quam nec rarum existimo. Sed et quando animi virtute vitiis sive dæmoniis bellum indicitur, ne hoc quidem mirabile etsi laudabile dixerim, cum plenus monachis cernatur mundus. Cæterum cum uterque homo suo quisque gladio potenter accingitur, suo

(125) Petrus Venerabilis eadem fere habet in lib. Vi, epistola 26. Quis non lætetur, inquit, quis non exsultet, processisse vos, non ad simplicem, sed ad

2. Et quidem sive in lecto, sive in bello quis moritur, pretiosa erit sine dubio in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Cæterum in bello tanto profecto pretiosior, quanto et gloriosior. O vita secura, ubi pura conscientia! O, inquam, vita secura, ubi absque formidine 545 mors exspectatur, imo et exoptatur cum dulcedine, et excipitur devotione ! O vere sancta et tuta militia, atque ad duplici illo periculo prorsus libera, quo in hominum genus solet, frequenter periclitari, ubi duntaxat Christus non est causa militandi. Quoties namque congrederis tu, qui militiam militas sæcularem, timendum omnino, ne aut occidas hostem quidem in corpore, te vero in anima aut forte tu occidaris ab illo, et in corpore simul, et in anima. Ex cordis nempe affectu, non belli eventu, pensatur vel periculum, vel victoria christiani. Si bona fuerit causa pugnantis, pugnæ exitus malus exitus esse non poterit ; sicut nec bonus judicabitur finis, ubi causa non bona, et intentio duplicem conflictum, etc., Estis monachi virtutibus, milites actibus.

:

non recta præcesserit. Si in voluntate alterum occidendi te potius occidi contigerit, moreris homicida. Quod si prævales, et voluntate superandi vel vindicandi forte occidis hominem, vivis homicida. Non autem expedit sive mortuo, sive vivo; sive victori, sive victo, esse homicidam. Infelix victoria, qua superans hominem, succumbis vitio. Et ira tibi aut superbia dominante, frustra gloriaris de homine superato. Est tamen qui nec ulciscendi zelo, nec vincendi typho, sed tantum evadendi remedio interficit hominem. Sed ne hanc quidem bonam dixerim victoriam cum de duobus malis, in corpore quam in anima mori levius sit (126). Non autem quia corpus occiditur, etiam anima moritur: sed anima, quæ peccaverit, ipsa morietur.

CAPUT II.

De militia sæculari.

A

B

3. Quis igitur finis fructusve sæcularis hujus, non dico, militiæ, sed malitiæ; si et occisor letaliter peccat, et occisus æternaliter perit? Enimvero, ut verbis utar Apostoli, Et qui arat,in spe debet arare; et qui triturat, in spe fructus percipiendi (I Cor. Ix, 10). Quis ergo, o milites, hic tam stupendus error, quis furor hic tam non ferendus, tantis sumptibus ac laboribus militare, stipendiis vero nullis, nisi aut mortis, aut criminis? Operitis equos sericis, et pendulos nescio quos panniculos loricis superinduitis; depingitis hastas, clypeos et sellas; frena et calcaria auro et argento, gemmisque circumornatis (127) et cum tanta pompa pudendo furore et B impudenti stupore ad mortem properatis. Militaria sunt hæc insignia, an muliebria potius ornamenta ? Numquid forte hostilis mucro reverebitur aurum, gemmis parcet, serica penetrare non poterit? Denique, quod ipsi sæpius certiusque experimini, tria esse præcipue necessaria prælianti, ut scilicet strenuus industriusque miles et circumspectus sit ad se servandum, et expeditus ad discurrendum, et promptus ad feriendum: vos per contrarium in oculorum gravamen femineo ritu comam nutritis, longis ac profusis camisiis propria vobis vestigia obvoivitis, delicatas ac teneras manus amplis et circumfluentibus manicis sepelitis. Super hæc omnia est, quod armati conscientiam magis terret, causa illa nimirum satis levis ac frivola, qua videlicet talis præsumitur et tam periculosa militia. Non sane inter vos aliud bella movet, litesque suscitat, nisi aut irrationabilis iracundiæ motus, aut inanis gloriæ appetitus,aut terrenæ qualiscunque possessionis cupiditas. Talibus certe ex causis neque occidere, neque occumbere tutum est.

(126) Bernardus itaque cum Augustino et Ambrosio, censet, citra animæ dispendium non licere, ut quis se ipsum defendendo aggressorem interimat. Confer librum de Præcepto et Dispensatione num. 13. Insignis est hac de re epistola 60 Hildeberti episcopi Cenomannensis, de sacerdote qui latronem occiderat. Ambrosii locus est in lib. II, De officiis, cap. 4. Augustini lib. 1 De libero arbitrio cap. 5, et lib. 22 Contra Faustum cap. 74, tum etiam in epis

D

546 CAPUT III.

De Militibus Christi.

4. At vero Christi milites securi præliantur prælia Domini sui, nequaquam metuentes aut de hostium cæde peccatum, aut de sua nece periculum: quandoquidem mors pro Christo vel ferenda, vel inferenda, et nihil habeat criminis (128), et plurimum gloriæ mereatur. Hinc quippe Christo, inde Christus acquiritur qui nimirum et libenter accipit hostis mortem pro ultione, et libentius præbet se ipsum militi pro consolatione. Miles, inquam, Christi securus interimit, interit securior. Sibi præstat cum interit, Christo cum interimit. Non enim sine causa gladium portat. Dei etenim minister est ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Sane cum occidit malefactorem, non homicida, sed, ut ita dixerim, malicida, et plane Christi vindex in his qui male agunt, et defensor Christianorum reputatur. Cum autem occiditur ipse, non periisse, sed pervenisse cognoscitur. Mors ergo quam irrogat, Christi est lucrum : quam excipit, suum. In morte pagani christiquus gloriatur, quia Christus glorificatur in morte christiani, Regis liberalitas aperitur, cum miles remunerandus educitur. Porro super illo lætabitur justus cum viderit vindictam. De isto dicet homo Si utique est fructus justo : utique est Deus judicans eos in terra (Psal. LVII, 12). Non quidem vel Pagani necandi essent, si quo modo aliter possent a nimia infestatione seu oppressione fidelium cohiberi. Nunc autem melius est ut occidantur, quam certe relinquatur virga peccatorum super sortem justorum: ne forte extendant justi ad iniquitatem menus suas.

5. Quid enim? si percutere in gladio omnino fas non est Christiano, cur ergo præco Salvatoris contentos fore suis stipendiis militibus indixit (Luc. III, 14); et non potius omnem eis militiam interdixit? Si autem (quod verum est) omnibus fas est, ad hoc ipsum duntaxat divinitus ordinatis, nec aliud sane quidquam melius professis; quibus, quæso, potius, quam quorum manibus et viribus urbs fortitudinis nostræ Sion pro nostro omnium munimine retinetur? ut depulsis divinæ transgressoribus legis, secura ingrediatur gens justa, custodiens veritatem. Secure proinde dissipentur gentes quæ bella volunt, et abscindantur qui nos conturbant, et disperdantur de civitate Domini omnes operantes iniquitatem, qui repositas in Jerosolymis christiani populi inæstimabiles divitias tollere gestiunt, sancta polluere, et hæreditate possidere sanctuarium Dei. Exeratur ad Publicolam.

(127) Id cavet, capite 38, Regula Templariorum. Tegimen autem in clypeis et hastis, surrellis et in lanceis non habeatur, etc. Aurum vero et argentum in frenis et calcaribus eadem rejicit, cap. 37.

(128) Hinc Joannes Saresberiensis in Polycratici lib. 7, cap. 21, de fratribus Templi agens: Pene soli, inquit, inter homines legitima gerunt bella.

gladius uterque fidelium (128) in cervices ini- A res et vitam; qualiter in bello domive conversenmicorum, ad destruendam omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, quæ est christianorum fides; ne quando dicant gentes: ubi est Deus eorum? (Psal. cxIII, 2.)

6. Quibus expulsis revertetur ipse in hæreditatem domumque suam, de qua iratus in Evangelio, Ecce inquit,relinquetur obis domus vestra deserta (Matth. XXII, 38); et per prophetam ita conqueritur, Reliqui domum meam, dimisi hæreditatem meam (Jerem. XII, 7): implebitque illud propheticum, Redemit Dominus populum suum et liberavit eum : et venient et exsultabunt in monte Sion,et gaudebunt de bonis Domini (Jerem. xxxi, 11, 12). Lætare, Jerusalem, et cognosce jam tempus visitationis tuæ. Gaudete et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Jerusalem; paravit Dominus brachium suum sanctum in oculis omnium gentium. Virgo Israel, corrueras, et non erat qui sublevaret te. Surge jam, excutere de pulvere, virgo, captiva filia Sion. Surge, inquam, et sta in excelso, et vide jucunditatem quæ venit tibi a Deo tuo. Non vocaberis ultra 547 derelicta, et terra tua non vocabitur amplius desolata, quia complacuit Domino in te, terra tua inhabitabitur. Leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Hoc tibi auxilium missum de sancto. Omino per istos tibi jamjamque illa persolvitur antiqua promissio, ponam te in superbiam sæculorum gaudium in generatione et generationem, et suges lac gentium et mammilla regum lactaberis (Isa. LX,15, 16): et item, Sicut mater consolatur filios suos, ita et ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini (Isa. LXVI, 13). Videsne quam crebra veterum attestatione nova approbatur militia, et quod sicut audivimus, sic videmus in civitate Domini virtutum? Dummodo sane spiritualibus non præjudicet sensibus litteralis interpretatio, quominus scilicet speremus in æternum, quidquid huic tempori significando ex Prophetarum vocibus usurpamus ne per id quod cernitur, evanescat quod creditur ; et spei copias imminuat penuria rei, præsentiumque attestatio sit evacuatio futurorum. Alioquin terrenæ civitatis temporalis gloria non. destruit cœlestia bona, sed astruit ; si tamen istam minime dubitamus illius tenere figuram, quæ in cœlis et mater nostra.

CAPUT IV.

De conversatione Militum Christi.

7. Sed jam ad imitationem seu ad confusionem nostrorum militum, non plane Deo, sed diabolo militantium, dicamus breviter Christi equitum mo

(128) Spiritualis scilicet ac materialis: de utroque epistola 256, et libro Iv De consideratione, cap. 3, n. 7.

(129) Scriptis nonnullis, cacos, vulgo échecs, qui ludus ita dictus est sive a voce Arabica vel Persica scach, quæ regem sonat, quæ præcipua est eo in ludo persona: sive a Germanico schach, id est latrone seu latrunculo, unde latrunculorum ludus;

tur: quo palam fiat, quantum ab invicem differant Dei sæculique militia. Primo quidem utrolibet disciplina non deest, obedientia nequaquam contemnitur, quia, teste Scriptura, et filius indiciplinatus peribit (Eccli. xxII, 3); et, peccatum est hariolandi repugnare,et quasi scelus idololatriæ nolle acquies cere (I Reg.xv, 23). Itur, et reditur ad nutum ejus qui præest: induitur quod ille donaverit ; nec aliunde vestimentum seu alimentum præsumitur. Et in victu et vestitu cavetur omne superfluum, soli necessitati consulitur. Vivitur plane in communi jucunda et sobria conversatione, absque uxoribus, et absque liberis. Et ne quid desit ex evangelica perfectione absque omni proprio habitant unius moris in domo B una, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Dicas universæ multitudinis esse cor unum, et animam unam: ita quisque non omnino propriam sequi voluntatem, sed magis obsequi satagit imperanti. Nullo tempore aut otiosi sedent, aut curiosi vagantur: sed semper dum non procedunt (quod quidem raro contingit), ne gratis comedant panem, armorum seu vestimentorum vel scissa resarciunt, vel vetusta reficiunt, vel inordinata componunt, et quæque postremo facienda magistri voluntas et communis indicit necessitas. Persona inter eos minime accipitur: defertur meliori, non nobiliori. Honore se invicem præveniunt; alterutrum onera portant, ut sic adimpleant legem Christi. Verbum C insolens, opus inutile, risus immoderatus, murmur vel tenue, sive susurrium nequaquam, ubi deprehenditur, relinquitur inemendatum. Scacos (129) et aleas detestantur; abhorrent venationem: nec ludicra illa avium rapina (ut assolet) delectantur (130). Mimos, et magos, et fabulatores, scurrilesque cantilenas, atque ludorum spectacula, tanquam vanitates et insanias falsas respuunt et abominantur. Capillos tondent (131), scientes juxta Apostolum ignominiam esse viro, si comam nutrierit. Nunquam compti, raro loti, magis autem neglecto crine hispidi, pulvere fœdi: lorica et caumate fusci.

8. Porro imminente bello, intus fide, foris ferro, non auro se muniunt: quatenus armati, et non ornati, 548 hostibus metum incutiant, non provocent C avaritiam. Equos habere cupiunt fortes et veloces, non tamen coloratos aut phaleratos: pugnam quippe, non pompam, victoriam, sed non gloriam cogitantes, et studentes magis esse formidini quam admirationi. Deinde non turbulenti aut impetuosi, et quasi ex levitate præcipites, sed consulte atque cum omni cautela et providentia se ipsos ordinantes, et disponentes in aciem, juxta quod de patribus scriptum qua de re vide Glossarium Cangianum et Polycraticum Joannis Saresberiensis, lib. 1, cap. 5.

(130) Id patet ex Regulæ capitibus 46 et 47. In priori enim venatio cum ave, in posteriori percussio feræ arcu vel balista interdicitur.

(131) Hujus rei statutum legitur in Regulæ templariorum capitibus 28 et 29.

« PoprzedniaDalej »