Obrazy na stronie
PDF
ePub

946 ADMONITIO IN OPUSCULUM IV.

1. Inter eos qui monasticæ vitæ instituta sectantur, illud fere usu venit, ut quo quisque religiosior est, eo minus Regulæ suæ obligationem meditetur quam sensum, nec tam casuistarum placita requirat, quam legislatoris sui voluntatem. Cum enim regulæ sibi præscriptæ ex animo addictus, subjectusque sit, nihil in votis potius habet, quam eam in omnibus sequi ducem, etiamsi nulla esset parendi necessitas. Religiosis eo modo comparatis non est lex posita, nec ita necessaria est sequentis libri lectio, quam aliis, quos magis afficiunt ac sollicitant quæstiones de Regulæ obligatione, quam de vera et germana ejus sententia et praxi; neque alio animo doctores consulunt, quam ut Regulæ onus minuere, et, quoad citra crimen fieri possit, ab ejus accurata seu, ut ipsis videtur, scrupulosa observatione impune recedere sibi liceat. Ejusmodi hominibus nihil magis formidandum, quam ut incidant in doctores male sanæ voluntati obsequentes ex quorum consiliis laxiorem viam sectentur, atque inde in Regulæ suæ neglectum, tum in ejus contemptum, ac demum in status sui odium (quæ certæ damnationis conditio est) sensim delabantur. 2. Atqui ex omnibus, meo quidem judicio, consulere possunt neminem, qui eos et salubrius, et securius instruat, quam Bernardum: cum iis præditus fuerit dotibus quæ doctorem integerrimum efficiunt, pietate scilicet haud vulgari, doctrina cœlitus infusa, et monasticarum rerum insigni peritia. Ex fit, ut ejus his de rebus sententia minime suspecta esse possit, sed omnio pia, certa, et omnibus ejusdem quo instituti sectatoribus amplectenda: adeo ut si optio nobis daretur, ut aliquis e cœlo delapsus id confirmaret, nullum potius auctorem, quam istum auscultare velle deberemus. Nunc vero eam debemus gratiam Carnotensibus Sancti-Petri monachis, qui sanctissimi Patris de proposita materia sententiam et doctrinam obtinuerunt: quo qua occasione, quove tempore acciderit, operæ pretium est investigare. 3. Quo tempore Udo abbas isti monasterio præerat, ejus loci monachi scripta epistola Bernardum consuluerunt, quænam esset Regula sancti Benedicti, ejusque statutorum obligatio. Bernardum cunctabundum iteratis litteris interpellant (nam binas Bernardus memorat, infra, nn. 57, 60) et quidem inconsulto, ut videtur, abbate quæ causa fuit, ut Vir sanctus, qui eorum tandem obsecutus est voluntati, librum suum, non Gaufrido, quem huc perperam intrudunt vulgati indices, sed Rogerio ab anno 1131 ad annum 1158 abbati, monachisque Columbensibus ejusdem diœcesis et instituti, dirigeret; ut responsum suum in manus Carnotensium monachorum, citra conscientiam ipsorum abbatis, sicuti Regula cavet, ne perveniret. Epistolam epistolis duabus reddere Bernardus animo destinaverat: sed crescente materia, ex epistola factus est liber. Proinde vos, » inquit n. 60. « si placet Librum, si placet Epistolam nominate: » et in epistola prævia ad Columbenses, « Liber, si judicatis, non Epistola censeatur. Et quia inter multas quæstiones, quæ ibi a me solvuntur, id præcipue subtilius utiliusque pertractatur, quænam liceat præcepta, et per quos, et quatenus dispensari; detur ei titulus, De Præcepto et Dispensatione, nisi vobis aliud forte congruentius videatur. » Ex his verbis, imo ex toto libro intelligimus, hunc maxime monasteriorum præpositis necessarium esse, non solum ut sibi subditos instruant, sed ut ipsi etiam agnoscant, qualis sit penes se dispensandi auctoritas.

4. Quæ occasio Carnotenses monachos ad Bernardum consulendum impulerit, nobis incompertum. Nam tolo Udonis abbatis regimine, quod ab anno 1128 ad annum fere 1150 productum est, nullas turbas apud eos excitatas invenimus. Quinimo Udonem abbatem cum suis monachis bene consensisse ex ipsius actis colligere licet. Ejus electionem (ut id obiter observemus) non solum magnus ille Gaufridus Carnotensium episcopus, sed etiam Matthæus Albanensis cardinalis et legatus, solemni edicto comprobavit, anno 1128; et ipse Gaufridus episcopus, cognomento de Leugis, census ex ecclesia S. Martini de Valle suburbana, S. Petri monasterio, abbatiæ S. Joannis in Valleia, et leprosis debitos definivit, approbante Innocentio II et Theobaldo comite, præsente Udone S. Petri abbate, item, Audrea de Baldamento « de quo in Bernardi epistolis non semel et Hugone S. Joannis de Valleia abbate, domno Bernardo Claræ-Vallensi, Gualterio Priore S. Martini de Valle, Gosleno de Leugis, fratre episcopi Gaufridi, et Gosleno de Leugis ejusdem nepote. Anno 1141, indict. ix, epacta xx, concurrente, decimo quinto kalendas februarii. » Erat et alius Hugo de Leugis præpositus ecclesiæ Carnotensis. Cæterum abbas Udo S. Petri armarii seu bibliothecæ libros vetustate pene deletos, et plures a tineis corrosos animadvertens, ratus « inhonestum et 497 indecorum » esse, quod monasterium magnæ nobilitatis haberet armarium tantæ paupertatis,» assensu capituli illud renovare agressus est, assignando reditus ex singulis monasterii Obedientiis, ut armarius (sic biliothecæ præfectum vocabant) singulis annis haberet, unde libros renovare vetustos, aut vetustis novos superaddere valeret. Id factum confirmatumque anno 1145, quo tempore Bernardus sequentem librum jam composuerat. 5. Hunc quippe Petrus Venerabilis, nuper de Hispaniis reversus, a Bernardo postulavit libri quarti epistola vigesima secunda, que Bernardi epistolæ ducentisima vigesima septimæ respondet, scriptæ sub annum 1143, ut suo loco probatum est. Petri verba huc ascribo ex fine prædictæ epistolæ : « Mittite, si placet,per præsentium latorem,vel per alium,epistolam illam vestram,quibusdam Carnotensibus monachis, ut mihi videtur, missam, respondentem de Regulæ præceptis, et de diversis monastici Ordinis usibus: quam Cluniaci semel legi, sed nunquam postea ad relegendum habere potui, « Hoc in opusculo Gaufridus libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo, « vigilem » sancti Doctoris « et circumspectam discretionem » merito laudat; et id sane quivis sibi facile persuadeat, quisquis æquo animo hunc librum legerit, et cum sancti Thomæ Aquinatis sententia contulerit.

6. Neque enim (ut quibusdam videri possit) severior est Bernardi doctrina, sed sincera et maxime accurata quam facile aliunde probare liceret, si non eam solidius fulciret dicentis auctoritas. Quatuor vero præcipua de corporalibus (quas vocat) sancti Benedicti Regulæ observantiis tradit piissimus Pater. Primum est, corporales istas observantias, non graves quidem illas (quales sunt abstinentia a carnibus, silentium nocturnum, tam severe a sanctissimo Legislatore præscripta), sed, exempli causa, « silentium indictum,» accedente præpositi mandato, si quominus observantur, « in peccatum reputari, non tamen in crimen, ita sane si per subreptionem aut oblivionem, non per contemptum, horum trangressio contigerit,» n. 17; ita ut » nec sine offensa negligi, nec contemni sine crimine vel ipsa queant: » et, « obnoxium faciant peccato, non magno tamen, si contemptus defuerit » ibidem: deniqué « vix pecca

tum reputantur. » n. 18 præsertim cum remedio pænitentiæ » sanantur. Nimirum quod hoc pacto monachus se contineat intra Regulæ limites, quæ dividitur in « Præcepta, et Remedia, » n. 32. Secundum est, ejusmodi transgressiones contemptu evadere peccata mortalia. Elatio quippe contemnentis, atque impænitentis obstinatio, in minimis quoque mandatis, culpam facit non minimam, et convertit in crimen grave rebellionis nævum satis levem simplicis transgressionis, n. 26. Tertium denique est, in eo differre contemptum a neglectu. « quod neglectus quidam languor inertia est: contemptus vero superbiæ tumor, » n. 18. « voluntatis superba contentio, » nolentis mandato acquiescere, n. 26. Denique « si possumus et nolumus, superbi sumus, » n. 31, ac per hoc contemptus rei. « non ergo,» inquit n. 26, qualiscunque mandati præteritio criminalem facit inobedientiam, sed repugnare, sed nolle` obedire, ▾ præcept imubi et præceptum, et pænæ remedium respuitur.

[ocr errors]

498 7. Et hæc omnino est sancti Thomæ doctrina 2, 2, quæst. 86. art. 9, tum in corpore, tum in responsione ad primum, in qua tres sunt partes: quarum prima est de observantiis Regulæ S. Benedicti; altera de observantiis, quarum transgressio ex condicto obligat ad veniale; tertia de statutis Ordinis fratrum Prædicatorum, quæ ex speciali quodam constituto ad pœnam tantum obligant. Prima pars sic habet: « Ad primum ergo dicendum quod ille qui profitetur Regulam, non vovet servare omnia quæ sunt in Regula sed vovet regularem vitam, quæ etiam consistit in tribus prædictis principalibus votis. Unde et in quibusdam Religionibus cautius aliqui profitentur, non quidem Regulam, sed vivere secundum Regulam, id est tendere ad hoc, ut aliquis mores suos informet secundum Regulam, sicut secundum quoddam exemplar. Et hoc tollitur per contemptum. » Et hæc est propria species Regulæ sancti Benedicti, teste etiam Bernardo n. 10. Secunda species ita exprimitur: « In quibusdam autem Religionibus adhuc cautius profitentur obedientiam secundum Regulam,ita quod professioni non contrariatur, nisi id quod est contra præceptum Regulæ, id est præceptum proprie dictum, obligationem inducens : « transgressio vero vel omissio aliorum obligat solum ad peccatum veniale: quia, sicut dictum est, hujusmodi dispositiones sunt ad principalia vota: peccatum autem veniale est dispositio ad mortale. » Itaque in sententia sancti Thomæ transgressiones minorum observantiarum sunt dispositiones ad trangressiones principalium votorum ; ac proinde culpæ veniales.

8. At demus etiam Regulam sancti Benedicti in minoribus observantiis obligare solum ad pœnam : videamus qua ratione sanctus Thomas hac de re sententiam suam explicet: « In aliqua tamen religione, fratrum scilicet Prædicatorum, transgressio talis, vel omissio ex suo genere non obligat ad culpam, neque mortalem, neque venialem, sed solum ad pœnam taxatam sustinendum; quia per hunc modum ad talia observanda obligantur, qui tamen possent venialiter, vel mortaliter peccare ex negligentia, vel libidine, vel contemptu. » Ergo ex sancto Thoma etiam, in iis statutis quæ obligant ad solam pœnam, incurri potest venialis culpa a ex negligentia vel libidine,» imo et mortalis » ex contemptu. » Uno verbo, ejusmodi erratorum qualitas pendet ex affectione animi, cujus negligentia vel prava dispositio nulla constitutione excusari potest, maxime ubi non fertur in unam quamdam observantiam, sed in totum corpus observantiæ regularis.

9. Ad hanc doctrinam illustrandam necessaria est responsio ad tertium, in qua contemptum ita explicat, quod tunc committit aliquis vel transgreditur ex contemptu, quando voluntas ejus renuit subjici ordinationi legis vel regulæ » (quæ ipsissima est Bernardi doctrina), et ex hoc procedit ad faciendum contra legem vel regulam. Quando autem e converso propter aliquam particularem causam, puta concupiscentiam vel iram, inducitur ad aliquid faciendum contra statuta legis vel regulæ, non peccat ex contemptu, sed ex aliqua, alia causa, etiamsi frequenter ex eadem causa, vel alia, simile peccatum iteret. Sicut etiam Augustinus dicit in libro de Natura et Gratia, quod non omnia peccata committuntur ex contemptu superbiæ. Frequentia tamen peccati dispositive inducit ad contemptum. 499 10. Itaque secundum mentem beati Thomæ, ex habitu seu consuetudine ejusmodi culparum fit progressus in contemptum : quia in re omnino consentire videtur cum Bernardo, qui ait n. 26, ejusmodi lapsus « per contemptum verti in usum et consuetudinem ; quasi contemptus gradus sit ad consuetudinem, non consuetudo ad contemptum. « Et tunc, » inquit, non peccati species, nempe levior graviorne sit, sed peccantis intentio pensatur. » Eamdem sententiam fusius explicat in libro de Humilitate, capitibus 20 et 21. Verum alter cum altero recte conciliari potest, si dixerimus, Bernardum esse intelligendum de consuetudine ob firmata, a qua quis recedere nolit, neque se revocando al mandatum, neque pænam culpæ subire volendo, quo nonnissi contemptu perveniri potest: Thomam vero explicandum de consuetudine,quæ oritur ex fragilitate et commotione passionis,quam quis ex animo abjicere vellet, sed per infirmitatem non valet; quæ nihilominus consuetudo ad contemptum (nisi generose tandem ei resistatur) sensim pertrahit. Verum longius progredior: sed tamen (ut quidem existimo) non otiose,nec intempestive.Finio cum effato Joannis Saresberiensis in epistola ducentesima octogesima secunda : « Minima servata vitam acquirunt,et plerumque martyrii gloriam promerentur : neglecta vero ex crimine inobedientiæ et contemptus æternam ingerunt mortem. » Cæterum sequentis opusculi editio Rotomagi primum facta est ante annum quingentesimum absque temporis nota, adjunctis libris de Consideratione, et Apologia ad Guillelmum, uti alias monuimus.

SANCTI BERNARDI ABBATIS

DE PRÆCEPTO ET DISPENSATIONE

LIBER.

500 EPISTOLA AD ABBATEM COLUMBENSEM. Drumdam monachorum, vobis primum, ut promise

DE OPERE SEQUENTI.

Domno Abbati Columbensi, frater BERNARDUS abbas dictus de Clara-Valle, valere in Domino semper. Rescriptum meum ad epistolas Carnotensium quo

ram, destinare curavi: ubi et aliud quoque impletum est quod jussistis. Nam cum breviter rescribere decrevissem, et epistolis epistolam tantum reddere velle cœpissem; hortatu vestro in libri, ut cernitis,

longitudinem protraxi stilum, ut et in pluribus plu- A damnosa transgredienti: an consilia tantum vel res possint ædificari. Quod opus cum a vobis perle- monita, et ob hoc nullius, aut non magni ponderis ctum fuerit, tunc non ipsis, ad quos factum est, sed sit ipsorum professio; nullius, aut non gravis culpæ eorum prius reddatur abbati et sic demum ad ipsorum prævaricatio: an certe quædam sint depuipsos, si jusserit abbas, perveniat. Monachi enim tanda imperiis, quædam pro consiliis reputanda, quo sunt; et ex lege suæ Regulæ sine nutu sei abbatis partim ea liceat, partim nou liceat omnino prætersicut dare, ita et accipere datas prohibentur episto- gredi. Et si hoc ultimum detur, distingui a me tunc las (Reg. S. Benedicti, cap. 54). Nam et ob hoc 501 demum certos ac propriæ cujusque partis limaxime diu, sicut scitis, multum licet rogatus ab mites flagitatis ne cui forte per varias sui sensus eis, respondere tardavi, quod (ut mihi videbatur) opiniones licentius vagandi detur occasio; sicque ignorante abbate scribere illas epistolas et mittere liquare culicem et camelum glutire contingat, si præsumpsissent. Nec falso id suspicatus sum, uti nesciat quantum curæ vel operæ suæ quibusque depostmodum liquido comperi. Ego cœpto operi (quod beat observantiis. Hic est, quantum recolo, totus quidem legentibus apparebit) Epistolæ nomen indi- vestræ illius partitionis sensus, etsi non verba. Quoʻl deram sed quoniam pro nomine modum, vestro autem subjungitis et pergitis inquirere de obedieuobviante mandato, ut promiseram, non servavi; tia, quibus gradibus distinguatur, quibus claudatur Liber, si judicatis, non Epistola censeatur. Et quia limitibus; ad eamdem arbitror pertinere divisionem, inter multas quæstiones, quæ ibi a me solvuntur, quippe quæ in decretis regularibus præcipua habeid præcipue subtilius utiliusque pertractatur, quænam tur et puto, cum ad illam satis responsum fuerit, liceat præcepta, et per quos, et quatedus dispensari; de ista jam nil supererit quod ambigatur. detur ei titulus, De Præcepto et Dispensatione: nisi vobis aliud forte congruentius videatur.

PRÆFATIO AD MONACHOS CARNOTENSES

IN TRACTATUM SEQUENTEM.

[ocr errors]

Qua mente jam tacebo? qua fronte tamen loquar? Crebris epistolis et nuntiis cogitis me aut propriam prodere imperitiam, aut officium renuere charitatis. At ego malens sine illa quæ inflat, quam absque illa quæ ædificat, inveniri; victus tandem precibus ve- C stris, duris injicio nodis ungues teneros, et, ut vereor ego, non aliud quam terendos. Sed hoc incassum. Nam mea me, ut scribitis et præscribitis, tam absentis scripta quam verba præsentis arguunt excusantem. Quis enim jam relinquitur mihi vel de impossibilitate cau andi locus, præsertim apud vos, qui ex ore et ex corde meo satis certum tenere vos creditis, quantum possim in talibus? Fidei proinde vestræ, non meo fidens ingenio, abyssum ingredior quæstionum; nesciens (Deus scit) qua emersurus. Præsto charitas erit, utiuam ita et veritas. Si quominus, excuset effectum delectus potius ingenii : voluntatem certe non culpabilis. Tentabo autem easdem, si potero, quæstiunculas sub epistolari cunctas brevitate redigere, etsi non epistola brevi. Mirum siquidem non est, si fuero ego longior in exponendo cum vos tantum eas ponendo, duas et ipsas satis longas epistolas texueritis.

CAPUT PRIMUM.

Ad monastica Regulæ instituta præcepta sint, an consilia duntaxat.

I. Prima igitur quæstio circa Regulam nostram versatur, de qua (ni fallor) et reliquæ omnes, aut pene omnes oriuntur. Quæritis nempe, Regularis illa institutio quomodo et quatenus sit pensanda profitentibus eam : utrum videlicet cuncta quæ contiuet, putanda sint esse præcepta, consequenter et

(93) Corporales observantias vocat n. 3 et sqq.

[ocr errors]

2. Itaque, ut sentio ego, Regula sancti Benedicti omni homini proponitur, imponitur nulli. Prodest, si devote suscipitur et tenetur; non tamen, si non suscipitur obest. Quod autem in voluntate est suscipientis, non in potestate proponentis; voluntarium merito dixerim, non necessarium. Attamen hoc ipsum quod dico voluntarium, si quis ex propria voluntate semel admiserit et promiserit deinceps tenendum, profecto in necessarium sibi ipse convertit, nec jam liberum habet dimittere, quod ante tamen non suscipere liberum habuit. Ideoque quod ex voluntate suscepit, ex necessitate [al. add. jam] tenebit; quia omnino necesse est eum reddere vota sua quæ distinxerunt labia sua, et ex ore suo aut condemnari jam, aut justificari. Cæterum felix, ut quidam sanctorum ait, necessitas, quæ cogit in melius (S. AUGUSTINUS, epist. 127). Omnia proinde sancti Benedicti instituta, exceptis sane nonnullis de spiritualibus, verbi causa, charitate, humilitate, mansuetudine, quæ non tam ipsum constat instituisse quam Deum, et ob hoc penitus non esse mutanda; de cætero reliqua universa (93) non profitentibus quidem monita tantum, seu cpnsilia. censenda sunt, nec gravant non observata: cum tamen profitentibus in præcepta, prævaricantibus in crimina fiant, sive (ut vestra vobis reddam) illis voluntaria vel factitia, istis necessaria, et tanquam naturalia non immerito reputantur. Ita sane necessaria dixerim, ut ex eis minime præjudicetur necessariis rationabilibusque dispensationibus.

CAPUT II.

In constitutionibus majorum quando et a quibus dispensandum.

3. Sed non omnibus in bnjusmodi credita est dispensatio, nisi his duntaxat qui cum apostolis dicere possunt Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorium Dei (I Cor. IV, 7). Novit autem fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ibi tantum

usurpare dispensationem, unde bonam possit habere A pro charitate quoque, ubi expedire videbitur vel recompensationem. Hoc quippe quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Et eadem fortasse fidelitas a subditis nihilominus exigitur in obtemperando, quæ a propositis in dispensando. Constat igitur ex his quæ dicta sunt, vestram illam divisionem integram esse ac sufficientem, si modo personæ distinguantur et tempora, dum subjectis quidem sit omnis regularis institutio (quantum duntaxat ad corporales observantias pertinet) ante professionem voluntaria, post professionem necessaria : prælatis vero partim voluntaria, ut quæ inventa ab homine; partim necessaria, ut quæ fuerint divinitus instituta.

4. Quam ob rem fortassis tunc potissimum congrua B et luculenta magis eadem divisio apparebit, si ejus membrum quod dictum est necessarium, rursus in tria hæc subdividatur: Stabile, Inviolabile, Iucommutabile. Et quidem Stabile dixerim, quod ita est necessarium, ut non cuilibet hominum illud mutare fas sit, nisi solis dispensatoribus mysteriorum Dei, id est præpositis, 502 ut, verbi gratia, Regulæ sanctorum Basilii, Augustini, Benedicti, necnon et authentici canones, et si quæ sunt alia ecclesiastica instituta dignæ auctoritatis. Quæ quoniam a sanctis tradita sunt, sancita stabiliter perseverant, nec omnino cuivis subjectorum ea aliquo modo variare vel mutare conceditur.Quia tamen ab hominibus, etiam per homines, loco et officio illis canonica electione succedentes, C licite interdum innoxieque pro causis, personis,locis et temporibus dispensantur. Ubi sane qui hæc legit, attendat me caute non dicere, ea posse vel ab istis leviter pro voluntate mutari, sed ex ratione fideliter dispensari. Ideo autem hanc ipsam mutationem taliter et a talibus recipere possunt, quoniam non naturaliter nec per se bona sunt.

5. Porro inventa atque instituta fuerunt, non quia aliter vivere non liceret, sed quod ita magis expediret; nec plane ad aliud, quam ad lucrum vel custodiam charitatis. Quandiu ergo charitati militant, immobiliter fixa sunt, mutarique omnino, ne ab ipsis quidem præpositis, sine offensa possunt. At si e contrario contraria forte aliquando charitati visa fuerint, his duntaxat quibus hoc posse videre datum est, et providere creditum est: nonne justissimum esse liquet, ut quæ pro charitate inventa fuerint,

(94) Nempe si qua alia sunt, quorum actus internus ab inordinata animi dispositione separari potest, ut in furto et homicidio, ubi factum ipsum diviuam dispensationem admittit, non prava animi affectio. Alias Bernardus a seipso dissentiret, a quo inter immutabilia censetur num. seq. omnis illa sermonis Dominici in monte habita traditio: quo in sermone interdicta est mulieris cujusvis prava concupiscentia. Eodem spectat falsum testimonium.

(95) Quod S. doctor ait non haberi ex Scriptura Samsonis factum divino consilio fuisse paratum ; verum quidem est nullo in loco diserte haberi, tametsi ex cap. n Epistolæ ad Hebr., v. 32 non obscure colligitur. Qua de re sic agit Estius in comment. ↑ Ad Samsonem venio, pro quo respondet Augusti

omittantur, vel intermittantur, vel in aliud forte
commodius demutentur? Sicut e regione iniquum
procul dubio foret, si statuta pro sola charitate,
contra charitatem tenerentur. Tenent ergo fixam
firmamque immobilitatem, etiam apud prælatos,
quæ ex stabili necessario sunt: sed quatenus cha.
ritati deserviunt. Nunquid autem hoc ego vel solus
sentio, vel primus dico? An non hoc ipsum et papa
Gelasius sensit? Ait siquidem : « Ubi necessitas
non est, inconvertibilia maneant sanctorum Patrum
decreta.» Leo quoque papa : « Ubi, » inquit, « ne-
cessitas non est, nullo modo sanctorum Patrum
constituta violentur : et infert,
« Ubi ergo necessi-
tas fuerit, ad utilitatem Ecclesiæ, qui potestatem habet
ea dispenset. Ex necessitate enim fit mutatio legis.
CAPUT III.

Dispensationem in lege divina soli Deo reservatam
esse. At quæ sunt legis æternæ, omnino etiam Deo
esse immutabilia.

6. Necessarium deinde, quod inviolabile nominavi, illud intelligo, quod non ab homine traditum, sed divinitus promulgatum, nisi a Deo qui tradidit, mutari omnino non patitur ut exempli causa, Non occides, Non machaberis, Non furtum facies (Exod. xx, 13-15), et reliqua illius tabulæ legiscita (94) quæ, etsi nullam prorsus humanam dispensationem admittunt, nec cuiquam hominum ex his aliquid aliquo modo solvere, aut licuit, aut licebit; Dominus tamen horum quod voluit, quando voluit solvit, sive cum ab Hebræis Egyptios spoliari (Exod. 111, 22), sive quando prophetam cum muliere fornicaria misceri præcepit (Ose, 1, 2). Quorum utique alterum quid nisi grave furti facinus, alterum quid nisi flagitii turpitudo reputaretur, si non excusasset utrumque factum auctoritas imperantis ? Sane ubi simile aliquid aliquando a sanctis hominibus fuisse legitur usurpatum, Scriptura non indicante quod Deus ita præceperit; aut eos peccasse fatendum est, sicut homines; aut certe, sicut prophetas, familiare Dei consilium accepisse. Unde et unum exemplum pono quod occurrit de Samsone, qui se Dipsum una cum hostibus opprimens interfecit (Judic. XVI, 30). Quod utique factum si defenditur non fuisse peccatum, privatum habuisse consilium indubitanter credendus est, etsi de Scriptura hoc non habemus (95).

nus lib. 1 De civitate Dei, cap. 21 et 26, dicens quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, id eum fecisse Spiritu latenter hoc jubente, qui per eum miracula faciebat. Nec fas est nobis aliter credere : nam ad id faciendum divinitus et reddita fuit amissa fortitudo. Sic enim ait : Domine Deus, memento mei, et redde mihi fortitudinem pristinam, ut ulciscar me de hostibus meis. Hanc responsionem plerique alii sequuntur, et recte. Nec obstat quod dicit, ut ulciscar me de hostibus meis., quasi privatam injuriam ulciscendi cupidus. Nam injuria Samsonis injuria publica erat, ut qui Judex esset populi, et pro ejus salute pugnaret. Irrisio quoque ejus, irrisio Dei Israel erat, in cujus contumeliam Philistæi pro capto Samsone diis suis solemnes in templo gratias age

7. Jam vero necessarium Incommutabile quid accipi 503 velim ? Equidem nil congruentius, quam quod divina ita constat et æterna ratione firmatum, ut nulla ex causa possit, vel ab ipso Deo, aliquatenus immutari. Sub hoc genere est omnis illa Sermonis dominici in moute habiti spiritualis traditio, et quidquid de dilectione, humilitate, mansuetudine cæterisque virtutibus, lam in Novo, quam in Veteri Testamento spiritualiter observandum contraditur. Hæc quippe talia sunt, quæ nec liceat, nec expediat aliquando non haberi. Eo siquidem immobiliter, quo et naturaliter bona, nunquam nisi ianocenter, nunquam nisi salubriter aut imperantur, aut observantur. Omni tempore, omni personæ, mortem contempta, custodita salutem operantur. Primam ergo necessitatem sua cuique facit in promittendo voluntas; secundam, præcipientis auctoritas; tertiam, præcepti dignitas.

8. Differunt autem, ut jam dictum est, quibusdam a se invicem gradibus tres istæ necessitates, nec una omnes sequitur immutabilitatis firmitas. Nam ex prima quidem quod efficitur, etsi non penitus immutabile, tamen vix mutabile esse constat : dum solis illud liceat mutare prælatis, et hoc nonnisi fideli et providat dispensatione. Quod vero fit ex sequenti, quæ et major ista, est pene jam incommutabile. Soli quippe Deo esse mutabile superius demonstratum est. Porro quod de novissima fit, tanquam omnium maxima, omnino incommutabile est, utpote quod ne ipsi quidem Deo mutare liberum est. Quod igitur nulli hominum fas est, nisi solis mutare prælatis, dici vix mutabile congrue potest : quod soli constat licere Deo, dicatur pene immutabile: quod ne ipsi quidem, penitus immutabile nominetur.

CAPUT IV.

Quid prælatis circa dispensationem Regula liceat. 9. Quæ cum ita sint, ut ad ea redeam, de quibus potissimum quæritur patet quod magna ex parte regularis traditio subest ejus qui præest, etsi non voluntati, certe discretioni. Sed dicitis: Quid ergo relinquitur necessitati? Audite quamplurimum. Primo quidem quidquid de spiritualibus in ipsa Regula traditum est, in manu abbatis (ut supra taxatum est) nequaquam relinquitur. Deinde reliqua pars, quæ in corporalibus constat observantiis, ne ipsa quidem in ejus ita voluntate posita est, ut ejusdem deserviat voluntati, sed magis charitati. Neque enim abbas supra Regulam est, cui semel et ipse spontanea se professione submisit, etsi (quod negant bant, Sed quamvis citra Dei consilium factum Samsonis perpetratum concedatur, non tamen propterea peccatum fuisse (uti S. Bernardus hic sentit) Franciscus a Victoria contendit in Relectione de homicidio sub finem, Non enim, inquit, interfecit se Samson ex intentione, sed voluit hostes opprimere et interficere, ad quod secuta est mors ipsius, cum alioquin optasset illos perdere se salvo, si fieri potuisset. Hoc autem sine nova revelatione habetur licitum. Quod quidem confirmat Eleazari exemplo, quod legitur 1 Macchab. vi, ubi Scriptura eum laudare videtur, magnifice vero Ambrosius lib. 1 Offic.,

A dum non est) Dei regula charitas Regulæ sancti Benedicti jure præponitur. Esto proinde ut interdum Regulæ littera cedat pro tempore charitati, cum ratio necessitatis (96) exegerit: absit tamen ut hominis cujuspiam subdatur voluntati. Super fratrum sane transgressiones, non super Patrum traditiones constituitur qui abbas eligitur, mandatorum cultor, et ultor vitiorum. Arbitror namque sanctas illas observantias prælatorum prudentiæ et fidei creditas, non subditas voluntati. Hinc est quod idem legislator in his quæ abbati dispensanda reliquit, caute nusquam (ut memini) voluntatem, sed aut considerationem, aut dispositionem, aut providentiam, 504 aut certe arbitrium, seu aliquid hujusmodi ponit; volens nimirum providum fidumque dispensatorem, rationis, ubi forte dispensat, sequi judicium, non suæ placitum voluntatis. Unde et intimat ei non semel, quod de omnibus judiciis suis Deo redditurus sit rationem.

B

C

D

10. Lego profecto in Regula: « Hæc consideratio penes abbatem sit; » et hoc vel illud esse in providentia, vel arbitrio, seu dispositione abbatis (S. Benedicti Reg. cap. 3). Ut autem pro sua voluntate aliquid mutet, me ibi legisse non recolo: quinimo, << In omnibus, inquit, « omnes magistram sequantur Regulam, ncc ab ea temere devietura quoquam. » Ergo nec ab ipso abbate. Omnes,» inquit, « magistram sequantur Regulam. » Nemo ergo suam voluntatem: ubi sane nec abbatem excipi puto. Videtis quantum necessitati tribuitur, subtrahitur voluntati ? Quid etiam ? Nonne regularis ipsa professio, qua se junior subdit sponte Priori, æque alligat et Priorem (97)? Communis equidem pacti pari reor utrumque necessitate teneri, fierique duos per unius sponsionem ad alterutrum debitores: fidelis curæ unum, alterum humilis obedientiæ. Quidnam igitur jam voluntati relinquitur, ubi et prælatus debiti necessitate tenetur? Sed et de hoc item non parum prælati præscribitur voluntati, quod is qui profitetur, spondet quidem obedientiam, non tamen omnimodam, sed determinate secundum Regulam; nec aliam, quam sancti Benedicti : ut oporteat eum qui præest, non frena suæ laxare voluntati super subditos, sed præfixam ex Regula sibi scire mensuram; et sic sua demum imperia moderari circa id solum, quod rectum esse constiterit, nec quodlibet rectum, sed hoc tantum quod prædictus Pater instituit, aut certe quod si secundum quod instituit. Sic se quippe habet professio: « Promitto,» non quidem Regulam, sed << obedientiam secundum Regulam sancti Benecap. 46. Denique eumdem Samsonem inter sanctos referendum censet Estius citato loco.

(96) Editi addunt vel charitatis: quod abest a scriptis, et vero superfluum videtur, siquidem ratio necessitatis ipsa ex charitate est. Unde infra, num. 11: Necessitas non habet legem, et ob hoc excusat dispensationem, etc.

(97) Sensus est, una eademqué monachi professione et ligari præfectum seu abbatem, et monachum ipsum profitentem: et quidem alterum fidelis curæ suæ, ut scilicet subditum ad Regulæ observationem flectat; alterum humilis obedientiæ, esse debitorem.

« PoprzedniaDalej »