Obrazy na stronie
PDF
ePub

intendere possit in serenissimi luminis claritatem. A lætitiam dulcissima vox CAPUT XII.

Quomodo voluntas suaviter inducenda ad amandum et desiderandam cœlestia.

consolatoris interni. Ibi

quibusdam spei naribus influit jucundissimus odor agri pleni, cui Dominus benedixit. Ibi avidissime prælibantur incomparabiles delicia charitatis; et succisis spinis ac vepribus, quibus antea pungebatur, unctione misericordiæ perfusus animus in conscientia bona feliciter requiescit. Quæ quidem non inter vitæ æternæ præmia, sed inter temporalis inilitiæ stipendia deputantur; nec ad futuram pertinent, sed ad eam magis quæ nunc est Ecclesiæ promissionem. Hoc enim centuplum est, quod in hoc sæculo sæculi contemptoribus exhibetur (Matth. XIX, 29). Nec tibi illud nostro speraveris eloquio commendandum. Solus spiritus est qui revelat : sine causa paginam consulis; experientiam magis re

24. Ex hoc sane suspiciat per foramen, prospiciat per cancellos, prædulcem radium prosequatur obtuto, el Magorum sedulus imitator, lumen lumine quærat. Inveniet enim locum tabernaculi admirabilis, ubi panem Angelorum manducet homo: inveniet paradisum voluptatis plantatum a Domino; inveniet hortum floridum et amoenissimum; inveniet refrigerii sedem, et dicet: O si audiat vocem meam misera illa voluntas, ut ingrediens videat bona et visitet locum istum hic nimirum inveniet requiem ampliorem, et me quoque eo minus inquietabit, quo minus inquietabitur ipsa. Neque enim B quire. Sapientia est, cujus pretium nescit homo. De mentitur qui dixit : Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 29). In hujus fide promissionis exacerbatam blandius alloquatur et simulata quadam hilaritate, spiritu mansuetudinis eam conveniens dicat: Cesset penilus indignatio tua. Non ego sum qui te offendere possim. Tuum est corpus, tuus et ego ipse non est quod timeas. non est quod verearis. Nec mirum, si forte amarius adhuc reddiderit illa responsum, ut dicat, 488 quia multæ cogitationes ad insaniam te adduxerunt. Sustineat interim æquanimiter, ac dissimulet omnino quod agitur, donec inter loquendum inducens alia pro aliis, opportune aliquando inferat, dicens: Inveni [ al intravi] hodie hortum pulcherrimum, et amoenissimum locum.

Bonum esset illic nos esse: nam et tibi nocet in hoc lecto ægritudinis, in hoc doloris strato versari in hoc cubili tuo gravi corde compungi. Aderit Dominus quærenti se, animæ speranti in se aderit votis supplicibus, et verbis ejus efficaciam ministrabit. Excitabitur desiderium voluntatis, ut non modo videre locum, sed et introire paulatim, et mansionem inibi facere concupiscat.

CAPUT XIII.

Conversos mira suavitate ac deliciis vitæ piæ ac spiritualis refici.

25. Nec vero locum reputes corporalem paradisum hunc voluptatis internæ. Non pedibus in hunc hortum, sed affectibus introitur. Nec terrenarum

occultis trahitur, nec in terra suaviter viventium invenitur ista suavitas. Nimirum suavitas Domini est nisi gustaveris, non videbis. Gustate, inquit, et videte,quoniam suavis est Dominus (Psal.xxxIII,9). Manna absconditum est, nomen novum est, quod nemo seit nisi qui accipit. Non illud eruditio, sed unctio docet: nec scientia, sed conscientia comprehendit. Sanctum est, margaritæ sunt, nec faciet ipse quod prohibet (Matth. vII, 6), qui cœpit facere et docere. Neque enim canes aut porcos jam reputat, quos prioribus abrenuntiantes facinoribus atque flagitiis etiam consolatur per Apostolum, dicens : Hæc quidem fuistis,sed abluti estis,sed sanctificati estis (Cor. vi, 11). Tantum caveat, ne revertatur Ccanis ad vomitum, nec [al. vel] sus lota ad voluta

brum luti.

CAPUT XIV.

In terrenis non esse ullam satietatem,nisi fastidio conjunctam: at cœlestium desideria experiendo semper crescere.

26. In hujus ergo ostio paradisi divini susurri vox auditur, sacratissimum secretissimumque consilium, quod absconditum est a sapientibus et prudentibus, parvulis revelatur. Cujus sane vocis auditum non sola jam ratio capit, sed gratanter eum communicat et voluntati. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam quoniam ipsi saturabuntur (Matth. v, 6). Altissimum plane consilium, et 489 inæstimabile sacramentum. Fidelis sermo et omni

tibi commendatur arborum copia, sed virtutum uti-acceptione dignus, qui de cœlo nobis a regalibus seque spiritualium jucunda decoraque plantatio. Hortus conclusus, ubi fons signatus in quatuor capita derivatur, et ex una sapientiæ vena virtus quadripartita procedit. Splendidissima quoque inibi lilia vernant et cum flores apparent, etiam vox turturis auditur. Illic nardus sponsæ fragrantissimum præstat odorem, et cætera quoque aromata fluunt; austro spirante, aquilone fugato. Ibi media est arbor vitæ, malus illa de Cantico, cunctis pretiosior lignis silvarum, cujus et umbra sponsam refrigerat, et ructus dulcis gulturi ejus (Cantic. 11, 3). Ibi continentiæ nitor, et sinceræ veritatis intuitus oculos cordis irradiat: auditui quoque dat gaudium et

dibus, venit. Facta est enim valida fames in terra, et omnes jam non egere cœpimus, sed ad extremam devenimus egestatem. Denique et comparati sumus jumentis insipientibus et similes facti sumus illis : etiam porcorum siliquas insatiabiliter esurimus. Qui pecuniam diligit, non satiatur; qui luxuriam, non satiatur; qui gloriam quærit, non satiatur; denique qui mundum amat, nunquam satiatur, Novi ego homines satiatos hoc mundo et ad ejus omnem memoriam nauseantes.Novi satiatos pecunia et satiatos honoribus, satiatos voluptatibus et curiositatibus hujus mundi,nec mediócriter,sed usque ad fastidium satiatos.Et facile est cuique nostrum hanc satietatem

per Dei gratiam obtinere. Neque enim parit hanc copia, sed contemptus. Sic fatui filii Adam, porcorum vorando siliquas, non esurientes animas, sed esuriem ipsam pascitis animarum. Sola nimirum hoc edulio inedia vestra nutritur, sola fames alitur cibo innaturali. Et dico planius exempli gratia, unum sumens e multis quæ humana vanitas concupiscit, non prius satiabuntur corda hominum auro, quam aura corpora satientur. Nec indignetur avarus et de ambitiosis et luxuriosis, etiam et de facinorosis eadem sententia est. Si quis mihi forte non credit, experientiæ credat, vel propriæ, vel multorum.

A III, 37): post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Hujus indulgentia delet peccatum, non quidem ut a memoria 490 excidat, sed ut quod prius inesse pariter et inficere consuevisset, sic de cætero insit memoriæ, ut eam nullatenus decoloret. Multorum enim nunc peccatorum, quæ vel a nobis, vel ab aliis commissa novimus recordamur sed propria quidem inquinant, aliena non nocent. Ut quid hoc, nisi quod in his erubescimus singulariter, hæc nobis singulariter imputanda veremur? Tolle damnationem, tolle timorem, toll confusionem; quæ quidem omnia plena remissio tollit et non modo non oberunt, sed etiam cooperabuntur in bonum, ut devotas ei referamus gratias qui remisit.

27. Quis in vobis est, fratres, qui satiari cupiat, et desiderium suum optet impleri? Incipiat esurire justitiam, et non poterit non satiari. Panes illos desideret, qui in domo patris abundant; et inveniet sese continuo siliquas fastidire porcorum. Gustum B justitiæ vel exiguum studeat experiri, ut eo ipso desideret amplius, et amplius mereatur, sicut scriptum est: Qui edit me,adhuc esuriet ; qui bibit me, adhuc sitiet (Eccli. XXIV, 29). Hoc enim cognatum magis spiritui, et naturalius desiderium vehementius occupat cor humanum, cæteraque viriliter desideria pellit. Sic nimirum fortem armatum fortior superat, sic clavus clavo solet extundi. Beati ergo qui esuriunt et sitiunt justitiam,quoniam ipsi saturabuntur.Nondum quidem ipsa, qua non satiabitur homo, e! vivet; sed cæteris universis, quæ prius insatiabiliter fuerunt concupita; ut ex hoc sibi voluntas ad serviendum prioribus concupiscentiis corpus vindicare desistens, rationi prorsus exponat, magis autem urgeat ipsa servire justitiæ in sanctificationem, non minore C zelo, quam prius exhibuisse servire iniquitati ad iniquitatem.

CAPUT XV.

Purganda memoria a peccatorum sordibus fiducia divinæ misericordiæ.

28, Cæterum jam et voluntate mutata, in servitutem redacto corpore, velut siccato jam aliquatenus fonte, et oppilato fora nine, tertium adhuc idque gravissimum restat, de purganda scilicet memoria el exhaurienda sentina. Quomodo enim a memoria mea excidet vita mea? Membrana vilis et tenuis atramentum forte prorsus imbibit: qua deinceps arte delebitur ? Non enim superficie tenus Linxit, sed prorsus totam intinxit. Frustra conarer eradere ante scinditur charta, quam inserti characteres deleantur. Ipsam enim forte memoriam delere posset oblivio, ut videlicet mente captus eorum non meminerim, quæ commisi. Cæterum ut memoria integra maneat, et ipsius maculæ deleantur, quæ novacula posset efficere? Solus utique sermo vivus et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. Dimittuntur tibi peccata tua. Murmuret Pharisæus, et dicat: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? ( Marc. 11, 5, 7.) Mihi enim qui id loquitur Deus est, et non æstimabitur alius ad illum, qui adinvenit omnem viam disciplinæ, et dedit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo ( Baruc.

CAPUT XVI. Misericordiam divinam obtineri, miserendo sibi ipsi primum; deinde proximo.

29. Jam vero supplicanti pro ea, congrue respondetur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. v, 7). Miserere ergo animæ tuæ, qui Deum tibi vis misereri. Lava per singulas noctes lectum tuum, lacrymis tuis stratum tuum rigare memento. Si compateris tibi ipsi, si laboras in gemitu pœnitentiae (primus hic gradus misericordiæ est) misericordiam utique consequeris. Quod si forte magnus et multus peccator es, et magnam quæris misericordiam ac multitudinem miserationum; tu quoque misericordiam tuam magnificare et multiplicare labora, reconciliatus esto tibi ipsi : nam et tibi gravis factus eras, quod positus esses contrarius Deo. Ex hoc sane in domo propria reformata pace, eamdem necesse est prius erga proximos dilatari, ut novissime osculetur te et ipse osculo oris sui, et, quemadmodum scriplum est, reconciliatus pacem habeas ad Deum (Rom. v, 1). Dimitte his qui in te peccaverunt, et dimittetur tibi quod ipse peccasti, dum secura conscientia oraveris Patrem, et dixeris: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vt, 12). Si forte quempiam defraudaveris, redde vel simplum : quod superest da pauperibus, et misericordiam præstans misericordiam consequeris. Si fuerint peccata tua sicut coccinum, quasi nix dealbabuntur : et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt (Isa. 1, 18). Ut non confundaris super cunctis adinventionibu; tuis quibus prævaricatus es, in quibus unc erubescis: fac eleemosynam, si non potes de terrena substantia, de voluntate bona et omnia munda erunt ; non modo illuminata ratio, et correcta voluntas, sed ipsa quoque memoria munda erit: ut ex hoc jam voceris ad Dominum, et audias vocem dicentis · Beati mundo corde (Matth. v, 8).

CAPUT XVII. Oculos cordis continuo mundandos, ut Deus videri possit.

30. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Ibid.). Magna promissio, fratres mei, et

totis desideriis affectanda. Hæc enim visio confirmatio est, sicut Joannes apostolus ait: Nunc filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Scimus quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est (I Joan. 111, 2). Hæc visio vita æterna est, sicut ipsa in Evangelio Veritas ait Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Odibilis macula, quæ beatam hanc nobis adimit visionem, et exsecrabilis negligentia, qua dissimulamus interim illius oculi mundationem. Ut enim corporeus nobis visus aut humore interiori, aut exterioris injectione pulveris impeditur: sic et intuitus spiritualis interdum quidem propriæ carnis illecebris, interdum curiositate sæculari et ambitione turbatur. Quod quidem non minus nos expe- B rientia propria, quam divina pagina docet, ubi legitur scriptum Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap 1x, 15). In utroque tamen solum quod hebetat ct confundit obtutum, peccatum est: nec aliud inter oculum et lucem, inter Deum et hominem separare 491 videtur. Quamdiu enim in hoc corpore sumus, peregrinamur a Domino. Non utique corporis est culpa, hujus scilicet, quod gerimus corpus mortis : magis autem quod corpus peccati sit caro, in qua bonum non est, sed potius lex peccati. Interdum tamen corporeus oculus, non adhuc festuca manente, sed jam sublata vel exsufflata, aliquandiu caligare videtur: quod quidem et ipsum in interiori oculo qui in spiritu ambulat, sæpius C experitur. Neque enim ubi ferrum extraxeris, continuo vulnus redditum est sanitati: sed tunc primum necess est adhibere fomenta et operam dare curationi. Nemo ergo sentinan ejiciens, muudatum sese protinus arbitretur : quinimo noverit se multis interim purificationibus egere. Nec modo lavandum aqua, sed et purgandum et examinandum igni, ut dicat Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Psal. LXV, 12). Beati ergo mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt : nunc quidem per speculum in ænigmate; in futuro autem facie ad faciem, ubi nimirum faciei nostræ fuerit consummata mundities, ut sibi eam exhibeat gloriosam, non habenten maculam neque rugam.

CAPUT XVIII.

Pacificos merito beatificari nomine filiorum Dei. 31. Ubi opportune illico subinfertur : Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9). Est enim homo pacatus, qui bona pro bonis reddens, quantum in se est, nemini vult nocere. Est alius patiens, qui non reddens mala pro malis, etiam potens est sustinere nocentem. Est et pacificus, qui bona pro malis reddens, in promptu habet et prodesse nocenti. Primus quidem parvulus est, et facile scandalizatur : nec facile qui hujusmodi est, in hoc sæculo nequam et pleno scandalis poterit obtinere salutem. Secund us, ut scriptum est, in patientia sua possidet animam suam (Luc, xx1, 19). Nam tertius quidem non

modo suam possidet, sed et multorum animas lucrifacit. Primus, quantum in ipso est, pacem habet; secundus pacem tenet, tertius pacem facit. Merito proinde beatificatur nomine filii, quod opus filii impleverit, ut post suam non ingratus reconciliationem, etiam alios reconciliet Patri suo siquidem qui bene ministraveris, bonum gradum sibi acquirit (I Tim. III, 13); nec in domo patris gradus melior credendus est, quam filii. Si enim filii, et hæredes: hæredes quidem Dei, cohæredes autem Christi (Rom. VIII, 17), ut quemadmodum ipse dicit, ubi ipse est, ibi sit et minister suus (Joan. xII, 26). Fatigavimus vos prolixitate sermonis, et det nuimus ultra quam oporteret. Ex hoc jam finem loquacitati nostræ, quem non imperat verecundia, videtur imperare vel hora. Mementote tamen Apostoli, quem aliquando verbum prædicationis usque in mediam noctem legitis protraxisse. Utinam adhuc, ut ipsius verbis utar, sustineatis modicum quid insipientiæ meæ. Emulor enim vos Dei æmulatione (II Cor. x1, 1, 2).

CAPUT XIX.

Graviter perstringit ambitiosos, qui temere et indigne sacras Ecclesiae functiones usurpant. 52. Filioli, quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? Nemo enim magis iram meretur, quam amicum simulans inimicus. Juda, osculo tradis Filium hominis, homo unanimis, qui simul mecum dulces capiebas cibos, qui in paropside manum pariter intinxisti! Non est tibi pars in oratione, qua orat ad Patrem et dicit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. xxIII, 34). Væ vobis qui clavem tollitis non scientiæ solum, sed et auctoritatis nec ipsi introitis, et multipliciter impeditis quos introducere debuistis. Tollitis enim et non accipitis claves. De quibus Dominus queritur per prophetam Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes 492 exstiterunt, et ego non vocavi eos (Osee viii, 4). Unde tantus prælationis ardor, unde ambitionis impudentia tanta, unde vesania tanta præsumptionis humanæ ? Audetne aliquis vestrum terreni cujuslibet reguli, non præcipiente aut etiam prohibente eo, occupare ministeria, præripere beneficia, negotia dispensare? Nec tu Deum putes, quæ in magna domo sua a vasis iræ aptis in interitum sustinet, approbare. Multi quidem veniunt, sed considera quis vocetur. Ordinem ipsum dominici sermonis attende. Beati,inquit,mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt ac deinde, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. v, 8, 9). Mundicordes utique vocat Pater cœlestis, qui non quærunt quæ sua sunt, sed quæ Jesu Christi: nec quod sibi utile, sed quod multis. Petre, inquit,amas me? Domine, tu scis quia amo te. Pasce, ai1, oves meas (Joan.xx1, 17). Quando enim sic amatas oves committeret non amanti? Nimirum hoc quæritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Væ ministris infidelibus, qui necdum reconciliati, reconciliationis alienæ negotia, quasi homines qui jus titiam fecerint, apprehendunt. Væ filiis iræ, qui se ministros gratiæ profitentur. Væ

filiis iræ, qui pacificorum sibi usurpare gradus et A dominatur superbia, sed et iniquitas, luxuria etiam nomina non verentur. Væ filiis iræ, qui fideles sese mediatores pacis, ut peccata populi comedant, mentiuntur. Væ qui ambulantes in carne, Deo placere non possunt, el placare velle præsumunt.

B

33. Non miramur, fratres, quicunque præsentem statum Ecclesiæ miseramur; non miramur, de radice colubri regulum orientem. Non miramur, si vindemiat vineam Domini, qui institutam a Domino prætergreditur viam. Impudenter enim pacifici gradum et filii Dei vices occupat homo, qui nec primam quidem adhuc vocem Domini ad cor revocantis audivit : aut si quando forsitan cæperit audire, resiliens fugit ad folia, ut absconderetur in eis. Propterea necdum peccare quievit, sed longam adhuc trahit restem : necdum factus est vir videns paupertatem suam, sed dicit, quia dives sum, et nullius egeo, cum sit pauper, et nudus, et miser, et miserabilis. Nihil illi de spiritu mansuetudinis, quo præoccupatos in decto possit instruere, considerans seipsum, ne et ipse tentetur. Compunctionis lucrymas nesciens, lætatur magis cum male fecerit, et in rebus pessimis exsultat. Nimirum unus eorum est, quibus Dominus ait: Væ vobis qui ridetis nunc, quoniam flebitis (Luc. v1, 25). Pecuniam, non justitiam concupiscit; oculi ejus omne sublime vident. Insatiabiliter esurit dignitates, gloriam sitit humanam. Procul ab eo misericordiæ viscera sævire potius et tyrannum exhibere lætatur; quæstum æstimat pietatem. Quid de munditia cordis loquar? Utinam non illud oblivioni dedisset tanquam mortuus a corde! utinam C non esset columba seducta non habens cor! utinam esset quod vel deforis est mundum, nec ea quæ corporalis est maculata tunica inveniretur, ut obediret vel inhac parte dicenti : Mundamini, qui fertis vasa Domini (Isa. LII, 11).

CAPUT XX. Arguit incontinentes,qui sacros Ordines impudenter temerare non verentur.

34. Non accusamus universitatem, sed nec unit versitatem possumus excusare. Reliquit sibi Dominus multa millia. Alioquin nisi eorum nos excusaret justitia, et illud nobis semen sanctum Dominus sabaoth reliquisset, olim jam sicut Sodoma subversi essemus, et sicut Gomorrha similiter periissemus. D Dilatata siquidem videtur Ecclesia; ipse etiam cleri sacratissimus Ordo: fratrum numerus super numerum multiplicatus est (92). Verum etsi multiplicasti gentem, Domine, non magnificasti lætitiam, du.n nihil minus apparet decessisse meriti, quam numeri 493 accessisse. Curritur passim ad sacros Ordines et reverenda ipsis quoque spiritibus angelicis ministeria homines apprehendunt sine reverentia sine consideratione. Neque enim signum regni occupare cœlestis, aut illius timent imperii gestare coronam, in quibus avaritia regnat, ambitio imperat,

(92) Varia est hujus loci lectio in editis et scriptis Editio Spirensis anni 1501 habet, sacratissinus ordo super numerum multiplicatus est. Editio anni 1520

principatur in quibus et pessima forte appareat ntra parietes abominatio, si juxta Ezechielis prophetiam parietem fodiamus (Ezech. vIII, 8), ut in domo Dei videamus horrendum. Siquidem post fornicationes, post adulteria, post incestus, nec ipsæ quidem apud aliquos ignominiæ passiones et turpitudinis opera desunt. Utinam non fierent quæ usque adeo non conveniunt, ut [al. utinam] nec Apostolum scribere hæc (Rom. 1, et Ephes. v), nec nos dicere oporteret ! utinam nec dicentibus crederetur, quod humanum aliquando occupaverit animum tam abominanda cupido!

35. Nunquid non olim civitates illæ, spurcitiæ hujus matres, divino prædamnatæ judicio, et incendio sunt deletæ ? (Gen. xIx.) Nunquid non gehennalis flamma moram non sustinens, exsecrabilem illam prævenit tollere nationem, quod ipsius specialiter essent peccata manifesta præcedentia ad judicium? Nunquid non et ipsam, utpote consciam tantæ confusionis, tellurem absumpsit ignis, sulphur, el spiritus procellarum? Nunquid non in lacum horribilem solum omne redactum est? Amputata sunt hydræ capita quinque, sed heu innumera surrexerunt. Quis reædificavit urbes flagitii? quis turpitudinis monia dilatavit? quis extendit propagines virulentas? Væ, væ, inimicus hominum sulfurei illius incendii reliquias infelices circumquaque dispersit, exsecrabili illo cinere Ecclesiæ corpus aspersit, et ipsorum quoque ministrorum ejus nonnullos sanie fetidissima spurcissimaque respersit. Heu! genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, quis inter tua illa primordia tam divina, et spiritualibus affluentem charismatibus christianæ religionis ortum, credere possct, posse talia in te aliquando reperiri ?

36. Ingrediuntur cum hac macula tabernaculum Dei viventis; inhabitant cum hac macula templum, sanctum Domini polluentes, judicium multiplex acceptari, quod et tam gravissimas conscientias gerunt, et nihilominus sese ingerunt in sanctuarium Dei. Tales enim non modo placant Deum, sed et magis irritant, dum videntur in cordibus suis dicere: Non requiret. Irritant plane et infensum reddunt sibi, vereor ne in his quibus eum propitiare debuerant. Utinam magis turrim inchoaturi, sedentes computarent, ne forte sumptus non habeant ad perficiendum. Utinam qui continere non valent, perfectionem temerarie profiteri, aut cælibatui dare nomina vererentur. Sumptuosa siquidem turris est, et verbum grande, quod non omnes capere possunt. Esset autem sine dubio melius nubere, quam uri; et salvari in humili gradu fidelis populi, quam in cleri sublimitate et deterius vivere, et districtius judicari. Multi enim, non quidem omnes, sed tamen multi,certum est, nec latere queunt præ multitudine, ostram habet ubi : fratrum nomine forsan intelliguntur cardinales, ut in epistola 48.

nec præ impudentia quærunt multi utique liber- A ditores legis justi sunt, sed factores: sic non antatem, in qua vocați sunt, in occasionem carnis dedisse videntur, abstinentes remedio nuptiali, et in omne deinceps flagitium effluentes.

CAPUT XXI.

Serio cohortatur ad pœnitentiam.

37. Parcite, obsecro, fratres, parcite animabus vestris, parcite sanguini qui pro vobis effusus est. Horrendum cavete periculum, ignem qui paratus est declinate. Inveniatur tandem non irrisoria perfectionis professio; exhibeatur etiam virtus in specie pietatis. Non sit inanis cælibis vitæ forma, et vacua veritatis. Quidni periclitetur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negotiis, veritas 494 in multiloquio, charitas in hoc sæculo nequam? Fugite de medio Babylonis, fugite, et salvate animas vestras. Convolate ad urbes refugii, ubi possitis et de præteritis agere poenitentiam, et in præsenti obtinere gratiam, et futuram gloriam fiducialiter præ. stolari. Non vos retirdet conscientia peccatorum: quia ubi illa abundaverunt, superabundare gratia consuevit. Non pœnitentiæ austeritas ipsa deterreat. Neque enim condignæ sunt passiones hujus temporis ad præteritam culpam, quæ remittitur; non ad præsentem consolationis gratiam, quæ immittitur; non ad futuram gloriam quæ promittitur nobis. Denique nulla est tanta amaritudo, quam non prophetica farina dulcoret (IV Reg. iv, 41), quam non sapidam reddat sapientia, lignum vitæ (Exod. xv, 25)

B

38. Si verbis non creditis, operibus credite, exemplis acquiescite plurimorum. Currunt undique C peccatores ad poenitentiam, et natura pariter et consuetudine delicati exteriorem omnino asperitatem non reputant, ut exasperatæ conscientiæ leniantur. Nihil credentibus impossibile, nil amantibus difficile, nil asperum mitibus, nil humilibus arduum reperitur, quibus et gratia fert auxilium, et obediendi devotio lenit imperium. Quandiu ambulatis in magnis et mirabilibus super vos? Magnum prorsus et mirabile est ministrum esse Christi, et mysteriorum Dei dispensatorem. Longe super vos est ordo pacificorum, nisi forte, omissis gradibus præostensis, saltare magis, quam ascendere libet. Utinam tamen quisquis sic intrat, si fieri posset, tam fideliter ministraret, quam fiducialiter se ingessit. At difficile, fortassis et impossibile est, ut ex amara radice ambitionis, suavis fructus prodeat charitatis. Dico ego, si vultis audire, imo non ego, sed Dominus: Cum vocatus fueris ad nuptias,recumbe in novissimo loco; quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc xiv, 10, 11).

CAPUT XXII.

Bonorum pastorum est, docere; nec fugere persecutiones propter justitiam.

39. Beati, inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth.v, 9). Considera diligenter no pacidicos, sed pacificos commendari. Sunt enim qui dicunt, et non faciunt. Sane, quemadmodum non au

nuntiatores pacis sunt beati, sed actores. Utinam tamen nostri quicunque videntur hodie Pharisæi (forte enim aliqui sunt), etsi non facerent, saitem dicerent quod oportet. Utinam qui sine sumptu Evangelium ponere nolunt, pouerent vel pro sumptu utinam vel evangelizarent ut manducarent. Mercenarius, inquit, videt lupum venientem, et fugit (Joan, x, 12). Utinam hodie quicunque pastores non sunt, mercenarios gregi vellent se exhibere, nou lupos utinam ipsi non læderent, utinam non fugerent, nemine persequente, utinam non exponerent gregem, donec lupus veniens videretur. Nimirum sustinendi fuerant, si invenirentur, præsertim tempore pacis, recipientes mercedem suam, et pro mercede sua saltem in custodia gregis laborantes : dummodo non ipsi turbarent gregem, et gratis averterent a pascuis justitiæ et veritatis. Nam persecutio quidem indubitanter mercenarios a pastoribus segregat et discernit. Quando enim transitoria damna non timeat, qui temporalia lucra sectatur? Quando terrenam sustineat persecutionem propter justitiam, qui terrenam mercedem plus quam justitiam quærit? Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Pastorum hæc beatitudo,non mercenariorum, multo minus latronum est, vel luporum. Usque adeo siquidem persecutionem non sustinent propter justitiam, ut persecutionem malint, quam justitiam sustinere. Nempe contraria est operibus eorum, gravis est etiam eis ad audiendum.

495 40. Cæterum propter avaritiam, propter ambitionem paratos eos videas universa pericula subire, suscitare scandala, sustinere odia, dissimuJare opprobria, negligere maledicta ut non minus perniciosa sit animositas talium, quam pusillanimilas mercenariorum. Veris ergo pastoribus dicit Pastor eorum, pas'or bonus, qui pro ovibus suis animam suam ponere non pepercil: Beati eritis, cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et ejecerint nomen vestrum tanquam malum propter Filium hominis: gaudete in illa die et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis (Matth. v, 10-12). Siquidem non est quod fures timeaut, qui sibi in cœlo thesaurizant. Non est quod causentur de D multiplici tribulatione, ubi multiplicationem mercedis attendunt. Quinimo gaudeant magis, ut dignum est, quod non tam persecutio, quam remuneratio augeatur ei exsultent eo abundantius, quo plura sustinent propter Christum, ut eos proinde copiosior merces maneat apud ipsum. Quid timidi estis, modicæ fidei? Fidelis exstat sententia irrefragabili veritate subnixa, quia nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas (In orat. seu collecta Ecclesia). Sed parum est nocere: etiam proderit, et copiosius proderit, dummodo sit justitia in inteutione, Christus in causa, apud quem patientia pau- ` perum non peribit in finem. Ipsi gloria nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

« PoprzedniaDalej »