Obrazy na stronie
PDF
ePub

remias, qui ante sanctificatus quam natus, cum se A mun tractus es ad cathedram, flebas, refugiebas,

excusaret de pueritia, nihilominus constitutus est super gentes et super regna (Jerem. 1, 6). Bonus quoque Daniel, cujus spiritum suscitavit Deus, ut, onvinceret iniqua judicia, et sanguinem innoxium liberaret (Dan. XIII, 45-64). Denique cani sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata (Sap. iv, 8, 9). Sicubi hujuscemodi puer senex promotus invenitur, opus Dei est, his qui tales non sunt mirandum non imitandum.

27. Cæterum curritur in clero passim ab omni ætate et ordine, a doctis pariter et indoctis ad ecclesiasticas curas tanquam sine curis jam quisque victurus sit, cum ad curas pervenerit (86). Nec mirum de his qui necdum in semetipsis experti sunt. Videntes quippe illos qui jam proprios humeros cupitæ sarcinæ submiserint, non solum non gemere tanquam sub onere, sed insuper appetere plus onerari, non deterrentur periculis, quæ cupiditate cæcati non vident; sed favoribus amplius, quos illis invident, provocantur. O infinita semper ambitio, et insatiabilis avaritia! Cum primos honorum gradus meruerint in Ecclesia, meruerint autem vel vitæ merito, vel pecuniæ, sive etiam carnis et sanguinis, quæ regnum Dei non possidebunt, prærogativa, non ideo corda quiescunt, duplici semper æstuantia desiderio quo utique magis ac magis et dilatentur in plura, et ad celsiora sublimentur. Verbi gratia, cum factus quis fuerit in quacunque Ecclesia decanus, vel præpositus, archidiaconus, aut aliquid hujusmodi, non contentus uno in una, plures sibi, imo quot quot valet, conquirere honores satagit, tam in una, quam in pluribus. Quibus tamen omnibus, si locus evenerit, libenter unius præferet episcopi dignitatem. Sed nunquid sic satiabitur? Factus episcopus, archiepiscopus esse desiderat. Quo forte adepto, rursum nescio quid altius somnians, laboriosis itineribus et sumptuosis familiaritatibus Romanum statuit frequentare palatium, quæstuosas sibi quasdam exinde comparans amicitias. Si lucri spiritualis gratia hæc faciunt, laudandus est zelus; 473 sed præsumptio corrigenda.

vim querebaris, multum ad te et omnino supra te esse dicens; miserum clamitans et indignum, qui non esses idoneus tam sancto ministerio, tantis non sufficeres curis. Quid igitur nunc verecunda depulsa formidine, sponte ambis ad ampliora; imo irreverenti audacia, propriis non contentus, invadis aliena? Cur hoc? Forte ut plures populos salves? Sed in alienam messem, tuam mittere falcem, injuriosum est. Ut tuæ præstes Ecclesiæ ? Sed Ecclesiarum Sponso non placet tale unius incrementum, quod sit detrimentum alterius. Crudelis ambitio, et ncredibilis, si fidem oculi non adstruerent! Vix tenent manus, quin illud ad litteram impleant quod legitur in propheta Secuerunt prægnantes! B Galaad ad dilatandum terminos suos (Amos 1, 13).

29. Ubi est illa terrifica comminatio, Væ qui conjungitis domum ad domum,et agrum agro copulatis? (Isai. v, 8.) Nunquid in his duntaxat exiguis Væ istud metuendum est, non autem cum urbes urbibus, aut provinciæ provinciis continuantur? Imo etiam respondeant, si volunt, se imitari Dominum Christum, facientes et ipsi utraque unum, adducentes et ipsi ex diversis pascuis greges, ut fiat unus pastor, et unum ovile. Hujus rei gratia non pigritantur crebro terere limina apostolorum, inventuri et ibi (quod magis dolendum est) qui suæ faveant improbæ voluntati non quod valde Romani curent, quo fine res terminentur; sed, quia valde C diligunt munera, sequuntur retributiones. Nude nuda loquor, nec retego verenda sed inverecunda confuto. Utinam privatim et in cameris hæc fierint ! utinam soli videremus et audiremus! utinam nec [al. vel] loquentibus crederetr! utinam nobis reliquerint moderni Noe, unde a nobis possent aliquatenus operiri! Nunc vero cernente orbe mund fabulam, soli tacebimus? Caput meum undique conquassatum est, et ego sanguine circumquaque ebulliente putaverim esse tegendum? Quidquid apposuero, cruentabitur; et major erit confusio voluisse celare, cum celari nequiverit.

28. Nonnulli cum ista non possunt, vertunt se ad aliud ambiendi genus, in quo nihilominus aperiunt eam, quam habent, dominandi libidinem. D Nam cum præsideant urbibus valde populosis, et tolas, ut ita dicam, patrias propriæ dioecesis ambitu circumcludant; occasione inventa ex quocunque veteri privilegio, satagunt ut vicinas sibi subjiciant civitates quatenus duæ, quibus duo vix præsules sufficiebant, sub uno redigantur antistite (87). Rogo, quæ hæc tam odiosa præsumptio? quis hic tantus ardor dominandi super terram? quæ principandi tam effrenis cupiditas? Certe cum pri

(86) Hinc vulgatum Curarum nomen ad significanda beneficia eorum quas vocant Curatorum.

(87) Id forte intelligendum de Noviomensi episcopo, qui Tornacensem ecclesiam, jamdudum suæ sedi unitam, vix tandem passus est proprio gaudere

[blocks in formation]

qui se ipsos commendant, sed se sibi comparantem, A
et metientem secundum mensuram regulæ, quam
mensus est ei Deus (II Cor. x, 12, 13). Audiendo
etiam ex ore ejus, Nolite fraudare invicem (I Cor.
VII, 5), propriis placebit esse contentum. Qui et
provocans ad humilitatem, suum illud archiepi-
scopo non cunctabitur salubriter 474 intimare :
Noli altum sapere, sed time (Rom. x1, 20). In alto
posito non altum sapere difficile est et omnino inu-
sitatum sed qnanto inusitatius, tanto gloriosius.
Timor de adepta jam altitudine tædere magis quam
placere faciet altiora. Non vos ergo felicem, quia
præestis sed si non prodestis, infelicem putate.

conantur, ipso reclamante ac dicente: Non est servus major domino suo, neque apostolus eo qui misit eum (Joan. XIII,16). Quod non dedignatus est magister et Dominus,talisque et magister et dominus,indignum sibi judicabit servus bonus, devotusque discipulus?

32. Quam pulchre locutus est beatus ille Centurio, cujus fidei nulla per inventa est in Israel! Et ego, inquit, homo sum sub potestate, habens sub me milites (Luc. vi, 8). Non jactabat potestatem, quam nec solam protulit, nec priorem. Dicturus quippe, habens sub me milites, præmisit: Homo sum sub potestate. Prius se agnovit hominem, quam potentem. Agnovit, inquam, se hominem homo gentilis, ut in se jam impleri ostenderet, quod longe ante dixerat David: Sciant gentes quoniam homines sunt (Psal. ix, 21). Homo, inquit, sum, et sub potestate. Jam quidquid subinferas, suspectam non habemus jactantiam. Præmissa siquidem est humilitas, ne altitudo præcipitet. Nec enim locum invenit arrogantia, ubi tam clarum humilitatis insigne præcesserit. Agnoscis infirmitatem [al. humilitaten], confiteris subjectionem: jam et te sub te habere milites profitere securus. Revera quia non confusus est de subjectione, jure ex prælatione meruit honorari. Non erubuit super se potestatem, et ideo dignus qui haberet et sub se milites. Ex abundantia cordis os loquebatur: et juxta quod intus ordinatas habuit affectiones, foris quoque verba decenter composuit. Dedit prius honorem præpositis, ut jam a subditis juste reciperet sciens se a superioribus accipere, C quod impenderet inferioribus, et quia melius propriæ 475 subjectionis disceret experimento sua ipse moderari imperia. Forte non ignorabat, quod subjecto sibi homini Deus omnia subjecerit sub pedibus ejus; offendenti se infensa reddiderit; et is, quem humilem constituerat super opera manuum suarum, superbiæ merito comparatus jumentis insipientibus, et similis factus sit illis. Noverat el fortassis, quod humanus spiritus, subditus conditori subjectam sibi possederit carnem rebellis rebellem invenerit: factusque transgressor legis superioris, sentire cœperit aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suæ, et captivantem se in lege peccati. CAPUT IX.

31. Ut autem secure præesse possitis, subesse et vos, si cui debetis, non dedignemini. Dedignatio quippe subjectionis, prælationis reddit indignum. B Sapientis est consilium: Quanto major es, tanto humilia te in omnibus (Eccli. 111, 20). Sapientiæ vero præceptum : Qui major est vestrum, fiat sicut minor (Luc. xxii, 26). Quod si expedit etiam minoribus esse subjectum, majorem jugum quomodo licebit contemnere? Videant in vobis potius subditi quod vobis redhibeant. Intelligitis quæ dico: cui honorem, honorem. Omnis anima, inquit, potestatibus sublimioribus subdita sit (Rom. XIII, 1). Si omnis, et vestra. Quis vos excipit ab universitate? Si quis tentat excipere, conatur decipere. Nolite illorum acquiescere consiliis, qui, cum sint christiani, Christi tamen vel sequi facta, vel obsequi dictis opprobrio ducunt. Ipsi sunt qui vobis dicere solent: « Servate vestræ sedis honorem. Decebat quidem ex vobis, vobis commissam Ecclesiam crescere : nunc vero saltem in illa qua suscepistis maneat dignitate. Et vos enim vestro prædecessore impotentio.? Si non crescit per vos, non decrescat per vos. Hæc isti. Christus aliter et jussit, et gessit. Reddite, ait quæ sunt Cæsaris, Cæsari ; et quæ sunt Dei, Deo (Marc, XII. 17). Quod ore locutus est, mox opere implere curavit. Conditor Cæsaris, Cæsari non cunctus est reddere censum exemplum enim dedit vobis, ut et vos ita faciatis. Quando vero Dei sacerdotibus debitam negaret reverentiam, qui hanc sæcularibus quoque potestatibus exhibere curavit? Porro vos, si Cæsaris successori, id est regi, sedulus in suis curis, consiliis, negotiis, D Abbates exemptionibus præpostere studentes arexercitibus adestis; indignum erit vobis cuicunque Christi vicario (88) taliter exhiberi, qualiter ab antiquo inter Ecclesias ordinatum est ? Sed quæ sunt, inquit Apostolus, a Deo ordinata sunt. (Rom. xi, 1). Viderint ergo hujus ignominiæ dissuasores, quale sit Dei ordinationi resistere. Valde ignominiosum servo, si sit sicut dominus ejus: aut discipulo, si sit sicut magister ejus. Plurimum se vobis deferre putant, cum vos Christo præferre

(88) Id est, papæ seu pontifici Romano, quem Bernardus inter primos. « Vicarium Christi » proprio nomine appellavit hic et in epistola 251, num. 1. Confer notationem ad epistol. 183. Quanquam etiam episcopum « Christi vicarium » veteri more appellat infra, num. 36; Papam vero singulariter lib. II

guuntur.

33. Miror quosdam in nostro Ordine monasteriorum abbates hanc humilitatis regulam odiosa contentione infringere, et sub humili (quod pejus est) habitu et tonsura tam superbe sapere, et cum ne ůnum quidem verbulum de suis imperiis subditos prætergredi patiantur, ipsi propriis obedire contemnant episcopis. Spoliant ecclesias, ut emancipentur, (89); redimunt se, ne obediant. Non ita Christus. de consid. num. 16, et lib. Iv. num. 23.

(89) Alibi non improbat Bernardus hujusmodi exemptiones monasteriorum, quæ specialius ab ipsa sui fundatione ad Sedem apostolicam pertinuerunt ex voluntate fundatorum. Sed aliud est, inquit, quod largitur dévotio, aliud quod molitur ambitio impa

Ille siquidem dedit vitam, ne perderet obedientiam:
qua isti ut careant, totum fere suum suorumque
victum expendunt. Quid hoc est præsumptionis, o
monachi? Neque enim quia prælati monachis, ideo
non monachi. Nempe monachum facit professio,
prælatum necessitas. Ut autem non præjudicet ne-
cessitas professioni, accedat, non succedat prælatio
monachatui. Alioquin quomodo illud implebitur :
Principem te constituerunt? esto inter illos tan-
quam unus ex illis? (Eccli. xxx, 1). Quomodo
tanquam unus ex illis, manens inter humiles super-
bus, inter subditos rebellis, immitis inter mansuetos?
Ut te putemus tanquam unum ex illis, videamus
tam exhibere paratum, quam exigere obedientiam ;
videamus tam libenter præpositis obtemperare
subjectum, quam imperare subjectis. Quod si semper B
vis obedientes habere, et nunquam esse, probas te
non esse tanquam unum ex illis, dum unus esse
renuis ex obedientibus: a quibus dum te super-
biendo segregas, quorum aggregeris consortio pa-
tenter advertimus: et si tu vel impudenter contem-
nis, vel imprudenter dissimulas, reputari profecto
inter illos te noveris, de quibus scriptum est: Alli-
gant onera gravia et importabilia, et imponunt
humeris hominum, digito autem suo nolunt ea mo-
vere (Matth. xxIII, 4). Quorum ergo tibi indignius
consortium judicas, delicatorum magistrorum, quos
veritas increpat, an obedientium monachorum,
quos amicos suos commemorat? Ait siquidem : Vos
amici mei estis, si feceritis quæ præcipio vobis
(Joan. xv, 14). Vides igitur quale est jubere quod
ipse non feceris; aut nolle facere, quod docueris.

34. Deinde ut taceam illud de Regula, ubi a sancto Benedicto tibi præcipitur, ut quæ doces discipulis esse contraria, in tuis factis indices non agenda; ut item prætermittam, quod aperte definit tertium humilitatis esse gradum, ut quis pro Dei amore omni obedientia se subdat majori (Capp. 2, 7) in regula Veritatis attende quod legitur: Qui solverit, inquit, unum de his minimis meis mandatis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum (Matth. v, 19). Proinde tu docens et renuens obedire,non minimum, sed maximum Christi mandatum et docere, et solvere convinceris. Itaque doctor et solutor mandati, minimus tu vocandus es in regno cœlorum. Si ergo tui putas injuriam prioratus, minorem summis videri sacerdotibus, non magis indignum ædimandum est, minimum vocari in 476 regno cœlorum? Si multum superbus es, plus minimus, quam minor vocari confundere. Minor quippe vilitas est minorem videri, quam minimum: longe autem præstantius, solis subdi episcopis, quam universitati.

35. Sed non propter me, inquit, facio, sed quæro

tiens subjectionis. Lib. In de Consid., n. 18.

(90) Ejusmodi ornamenta abbatibus primum concedi cœpta sæculo X, Paulus Langius noster in Chronico ad annum 1398 itidem Abbates arguit, qui hæc insignia capiabant. Lucius III ea Lantelmo

ecclesiæ libertatem. O libertas omni, ut ita loquar, servitute servilior! Patienter ab hujusmodi libertate abstineam, quæ me pessimæ addicat superbiæ servituti. Plus timeo dentes lupi, quam virgam pastoris. Certus sum enim ego monachus, et monachorum qualiscunque abbas, si mei quandoque pontificis a propriis cervicibus excutere jugum tentavero, quod Satanæ mox tyrannidi me ipsum subjicio. Advertens nimirum cruenta illa bestia, quæ circuit quærens quem devoret, elongatam custodiam; heu! statim insilit in præsumptorem. Merito enim non cunctatur præsidere superbo, qui se jure regem gloriatur super omnes filios superbiæ. Quis dabit mihi centum in mei custodiam deputari pastores ?Quanto plures sentio mei curam gerere, tanto securior exeo in pascua. Stupenda insania! Animarum non cunctor turbas mihi custodiendas colligere, et unum super propriam gravor habere custodem! Et quidem subjecti me de reddenda pro se ratione sollicitant : qui autem præsunt mihi, ipsi potius, Paulo dicente, pervigilant,tanquam rationem pro me reddituri (Hebr. XIII, 17). Illi etsi honorant, onerant : hi non tam premunt, quam protegunt. Scio me legisse : Judicium durissimum his qui præsunt; exiguo autem conceditur misericordia (Sap. vI, 6, 7). Quid igitur vos, o monachi, sacerdotum gravat auctoritas? Metuitis infestationem? Sed si quid patimini propter justitiam, beati, Sæcularitatem contemnitis? Sed sæcularior nemo Pilato, cui Dominus astitit judicandus. Non haberes, inquit,in me potestatem, nisi tibi data C esset desuper (Joan. xix. 11). Jam tunc per se loquebatur et in se experiebatur quod post per apostolos clamavit in Ecclesiis, Non est potestas nisi a Deo et, Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. (Rom. xIII, 1, 2).

D

36. Ite nunc ergo, resistite Christi Vicario, cum nec suo adversario Christus restiterit: aut dicite, si audetis, sui Præsulis Deum ordinationem nescire, cum Romani Præsidis potestatem Christus super se quoque fateatur fuisse cælitus ordinatam. Verum aperte indicant quidam horum quid cogitent, dum multo labore ac pretio apostolicis adeptis privilegiis, per ipsa sibi vindicant insignia pontificalia, utentes et ipsi more pontificum, mitra, annulo, atque sandaliis (90). Sane si attenditur rerum dignitas, hanc monachi abhorret professio: si ministerium, solis liquet congruere pontificibus. Profecto esse desiderant, quod videri gestiunt; meritoque nequeunt esse subjecti, quibus jam ipso se comparant desiderio. Quid si et nomen eis conferre privilegiorum posset auctoritas ? quanto putas auro redimerent, ut appellarentur pontifices? Quo ista, o monachi? Ubi timor mentis? ubi rubor frontis? Quis unquam probatorum monachorum tale aliquid aut verbo

Casæ-Dei abbati ex obedientia imposuit. Sacerdoti, diacono, et subdiacono, unus mitræ, annulli, et scandaliorum concessus est a Leone IX in ecclesia Vesontioneusi ad quædam festa, ut legitur in Probationibus historiæ Tornutiensis pag, 358 et 362.

docuit, aut reliquit exemplo ? Duodecim humilitatis A pari cathedra, iisdemque solemnium indumentorum gradus Magister vester edisserit, propriisque distinguit descriptionibus (S. Benedictus, Regulæ cap. 7): in quo, quæso, illorum docetur aut continetur, ut hoc fastu delectari monachus, has quærere debeat dignitates?

37. Labor, et latebræ, et voluntaria paupertas, hæc sunt monachorum insignia; hæc vitam solent nobilitare monasticam. Vestri autem oculi omne sublime vident, vestri pedes omne forum circumeunt, vestræ linguæ in omnibus audientur conciliis, vestræ manus omne alienum diripiunt patrimonium. Tamen, si ita oportet, ut emancipati a subjectione pontificum, pari cum successoribus apostolorum gloria,

(91) Et id utrumque postea in usum venit quoad benedictiones et collationem minorum Ordinum.

insignibus attollamini, cur non et sacros Ordines celebratis, et benedictiones datis in populis (91)? Quam multa moveor dicere adversus impudentissi mam præsumptionem ? sed frenat impetum, quod auribus occupatis scribere me recolens, longiori lectione vereor fieri onerosus archiepiscopo: et quia res tam manifesta est, ut multitudo reprehendentium videatur 477 impudentiam obdurasse. Quod si et hæc ipsa cernuntur gratas excedere compendi metas, vobis, o domine, donate, qui me et in hoc propriam prodere coegistis imperitiam, dum morem modumque solemnem in scribendo servare nescierim.

Imo etiam,subdiaconatum aliquando conferunt quinque primi abbates ordinis Cisterciensis.

ADMONITIO.

Varia est sequentis opusculi inscriptio. In prima ejus editione, scilicet Spirensi anni 1501, inscribitur. « De conversione, ad Scholares libellus, » absque divisione capitum. In editis anni 1520, «De conversione, ad Clericos sermo: quem genuinum titulum existimamus. Sermonem vocat Bernardus ipse, n. 31 « Fatigavimus vos prolixitate sermonis. » elc. Quidam codices præferunt, ad Clericos Parisienses.» Exordium Cisterciense favet in libro septimo de Vita Bernardi, cap. 13. » Quadam præterea vioe, cum vir Domini Bernardus causa exigente Parisius adesset, rogatu clericorum ingressus est de more scholas eorum: quibus ostendens formam veræ philosophiæ, monebat eos attentius de mundi contemptu, etc. Gaufridus factum narrat in libro quinto de eadem Vita, n. 10: « Patrem sanctum, fines Parisiorum aliquando peragrantem, ut ad ipsam diverteret civitatem episcopus Stephanus, et cæteri omnes qui pariter aderant, obnixe rogantes non poterant obtinere. Magno siquidem zelo, nisi causa gravis urgeret, conventus publicos declinabat. Cumque vespere iter suum alias ordinasset, mane, ubi primum locutus est fratribus, dicere jubet episcopo, quia Parisius ibimus, ut rogasti. Conveniente igitur clero admodum copioso, sicut semper ab eo solebant expetere verbum Dei, continuo tres ex illis compuncti sunt, et conversi ab inanibus studiis ad veræ sapientiæ cultum, abrenuntiantes sæculo, et Dei famulo inhærentes, etc. Gravis et patheticus est hic sermo contra clericos, qui Ecclesiæ dignitates ambiunt, et temere ad sacros Ordines accedunt. Capitulorum distinctionem, qualis in editis ab anno 1520 adhibita est, retinuimus.

S. BERNARDI ABBATIS

DE CONVERSIONE

AD CLERICOS

SERMO SEU LIBER.

[blocks in formation]

mandatorum ejus, sed ut naciant ea (Psal. ci, 18). Nimirum verba vitæ æternæ habet, et venit hora (utinam et nunc sic) quando mortui audient vocem ejus; et qui audierint, vivent (Joan. v. 25): siquidem vita in voluntate ejus. Et si vultis scrire, voluntas ejus conversio nostra. Denique ipsum audite. Nunquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus, et non magis ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23). Ex quibus verbis evidenter agnoscimus,

quoniam vera nobis vita non nisi in conversione est, nec aliter ad eam patet ingressus, dicente item Domino Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum (Matth. XVIII, 3). Merito sane parvuli soli intrant; nam puer parvulus minat eos, qui in hoc ipsum natus et datus est nobis. Quæro igitur vocem quam audiant mortui, et cum audierint vivant: forte enim et mortis evangelizare necesse est. Et occurrit interim verbum breve, sed plenum, quod os Domini locutum est, ut propheta testatur: Dixisti, ait loquens sine dubio ad Dominum Deum suum, Convertimini, filii homi• num (Psal. LXXXIX, 3). Nec immerito sane a filiis hominum videtur exigenda conversio, peccatoribus utique necessaria. Nam supernis spiritibus ea magis quæ rectos decet indicta laudatio est, eodem propheta psallente: Lauda Deum tuum, Sion (Psal. CXLVII, 12).

2. Cæterum quod ait, dixisti, meo quidem judicio non negligenter prætereundum est, nec simpliciter audiendum. Quis enim humanis comparare audeat dictis quod dixisse dicitur Deus? Vivus profecto est sermo nei et efficax (Hebr. iv, 12) et vox ejus in magnificentia et virtute (Psal. XXVIII, 4). Denique ipse dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII, 5). Dixit: Fiat lux, et facta est lux (Gen. 1, 3). Dixit: Convertimini filii hominum, et conversi sunt. Ita plane conversio animarum opus divinæ vocis est, non humanæ. Simon Joannis, piscator hominum in hoc ipsum vocatus et constitutus a Domino, incassum tamen et ipse laborans tota nocte nil capiet, donec in verbo Domini rete jactans, concludere possit multitudinem copiosam. Utinam jactemus et nos hodie in hoc verbo rete verbi, et experiamur quod scriptum est: Ecce dabit voci suæ vocem virtutis (Psal. LXVII, 34). Si mendacium loquimur, id plane de proprio est. Sed et tunc forsitan nostra judicabitur vox esse, et non Domini, si quæramus quæ nostra sunt, non quæ Jesu Christi. Cæterum etsi loquimur justitiam Dei, et gloriam Dei quærimus, effectum tamen ab eo solo sperare, ab eo postulare necesse est, ut voci suæ vocem virtutis accommodet. Ad hanc ergo interiorem vocem aures cordis erigi admonemus, ut loquentem Deum intus audire, quam foris hominem studeatis. Illa enim vox magnificentiæ et virtutis, deserta concutiens secreta discutiens, torporem

excutiens animarum.

479 CAPUT II.

Quod ipsa vox Domini omnibus se offerat, et ani

mam sibi ipsi nolentem repræsentet.

3. Nec sane laborandum est, ut ad vocis hujus perveniatur auditum : labor est potius aures obturare ne audias. Nimirum vox ipsa se offert, ipsa se ingerit, nec pulsare interim cessat ad ostia singulorum. Denique quadraginta annis, inquit, proximus fui generationi huic,et dixit: semper hi errant corde (Psal. XCIV, 10). Adhuc nobis proximus est, adhuc Joquitur, et non est forte qui audiat. Adhuc dicit: hi errant corde; adhuc Sapientia clamitat in plateis: Redite, prævaricatores, ad cor (Isa. XLVI, 8). Hoc

A nempe initium loquendi Domino : et hoc verbum ad omnes qui convertuntur ad cor, præcessisse videtur et non modo rovocans eos, sed redducens et statuens contra faciem suam. Est enim non tantum vox virtutis, sed et radius lucis, annuntians pariter hominibus peccata eorum, et illuminans abscondita tenebrarum. Nec vero ulla internæ hujus vocis ac lucis differentia est, cum unus idemque sit Dei Filius et Verbum Patris, et splendor gloriæ: sed et animæ quoque substantia, in suo quidem genere etiam ipsa spiritualis et simplex, sine ulla distinctione sensuum, sed tota, si tamen tota dicenda est, et videns pariter et audiens videatur. Quid enim illo agitur sive radio, sive verbo, nisi ut noverit semetipsam? Aperitur siquidem conscientiæ liber, revolvitur misera vitæ series, tristis quædam historia replicatur, illuminatur ratio, et evoluta memoria velut quibusdam ejus oculis exhibetur. Utraque vero ipsius est animæ, quam anima ipsa : ut eadem sit et inspiciens et inspecta, contra suam statuta faciem, et a violentis quibusdam apparitoribus immissarum utique cogitationeum coacta, proprio interim judicanda assistere tribunali. Quis sane judicium hoc sine tribulatione sustineat? Ad me ipsum anima mea turbata est, ait propheta Domini (Psal. XLI, 7): et tu, contra faciem tuam sine argutione, sine turbatione, sine confusione, statui non posse miraris ?

B

D

CAPUT III.

non tam

[blocks in formation]

4. Nec à me speres audire quid in memoria tua ratio deprehendat, quid reprehendat, quid dijudicet, quid decernat. Applica intus auditum, reflecte oculos cordis ; et proprio disces experimento quid agatur. Nemo enim scit quæ sunt in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11). Si superbia, si invidia, si avaritia, si ambitio, aut similis aliqua pestis abscondita est, vix effugere poterit hoc examen. Si fornicatio, si rapina, si crudelitas, si fraus ulla, aut quælibet culpa admissa est, internum hunc judicem non latebit reus ipse, nec inficiabitur coram eo. Transiit enim velociter totus ille pruri.us delectationis iniquæ, et voluptatis illecebra tota brevi finita est; sed amara quædam impressit signa memoriæ, sed vestigia foeda reliquit. In illud siquidem repositorium, velut in sentinam aliquam, tota decurrit abominatio, et immunditia tota defluxit, Volumen grande, cui universa inscripta sunt, stilo utique veritatis. Amarum jam venter tolerat, etsi fauces miseras brevi transitu dulcedine quadam frivola visum est oblectasse. Ventrem meum doleo, miser, ventrem meum doleo. Quidni doleam ventrem memoriæ, ubi tanta congesta est putredo? Quis nostrum, fratres, exteriorem hanc vestein, qua legitur, si redente obscenis undique sputis illitam, et fœdissimis quibusque sordibus inquinatam consideret, non vehementer exhorreat, non velociter exuat, non indignanter abjiciat? Itaque qui non vestem, sed semetipsum intus sub veste talem repe

« PoprzedniaDalej »