Obrazy na stronie
PDF
ePub

stercore suo (Joel. 1, 17). Hoc itaque tantæ pulchri- A tudinis ornamentum digne dixerim sacerdotium honorare, quod dilectum Deo et hominibus faciat sacerdotem, cujus quippe memoria, non in carnis successione, sed in spirituali benedictione sit, reddatque similem in gloria sanctorum, in hac licet adhuc regione dissimilitudinis constitutum.

[ocr errors]

rum vas in honorem, et non in contumeliam. Denique perdit animam suam in hoc mundo, ut in vitam æternam custodiat eam. Hoc tanto puritatis intimæ bono gloriari non potest veraciter, nisi qui extrinsecas 466 gloriolas perfecte respuerit. Nec enim pure valet Dei vel proximi quærere lucra, qui propria non contempserit. Is tantum puritatis interioris gloria non fraudatur, qui dicere potest cum Domino : Si ego quæro gloriam meam, gloria mea nihil est (Joan. VIII, 54); et cum Apostolo: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. 1, 21); et cum propheta: Oblivioni datus sum, tanquam mortuus a corde (Psal. xxx, 13), id est a propria voluntate. Bona oblivio, si te ipsum nescias, ut proximo prosis. Bene autem mortuus a corde, si jam non tibi vivere B studeas, sed ei qui pro te mortuus est. Bene mortuus est a corde, qui dicit: Vivo autem jam non ego. Sed, si mortuus a se, non tamen a Christo sequitur enim Vivit vero in me Christus (Galat. 11, 20). Mortem hanc, quæ fit a corde, infert charitas, de qua loquitur sponsa in Canticis: Vulnerata charitate ego sum (Cantic. Iv, 9). Mortis quippe est ut mors dilectio (Cantic. VIII, 6), et mortem in nobis, non vitam occidit. Unde et audacter minatur: 0 mors, ero mors tua (Ose. XIII, 14). Peccatum exstinguit, quod animæ vitam expulerat; animamque restituit innocentiæ.

9. Verum quantalibet venustate sui castitas eminere appareat, sine charitate tamen nec pretium habet, nec meritum. Nec mirum. Quod enim absque illa bonum suscipitur? Fides? Sed nec si montes transferat. Scientia? Sed ne illa quidem quæ lingua loquitur angelorum. Martyrium? Nec si tradidero, inquit, corpus meum ita ut ardeam (I Cor. xIII, 1-3). Nec absque illa quodlibet bonum suscipitur, nec cum illa quamlibet exiguum respuitur. Castitas sine charitate lampas est sine oleo. Subtrahe oleum, lampas non lucet. Tolle charitatem, castitas non placet. Sed o quam pulchra est, ut Sapiens clamat, casta generatio cum charitate! (Sap. Iv, 1.) Cum illa, inquam, charitate, quam describit Apostolus, de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. 1, 5). 10. Porro puritas cordis in duobus consistit : in quærenda gloria Dei, et utilitate proximi; ut in omnibus videlicet actis vel dictis suis nihil suum quærat episcopus, sed tantum aut Dei honorem, aut salutem proximorum, aut utrumque. Hoc enim agens implebit non solum pontificis officium, sed et etymologiam, nominis, pontem utique se ipsum faciens inter Deum et proximum. Pertingit pons iste usque C mors, et non potius, morte fortior? An forte quia et ad Deum ea fiducia, qua non suam, sed illius gloriam quærit. Pertingit usque ad proximum illa pietate, qua et ipsi, non sibi prodesse desiderat. Offert Deo bonus mediator preces et vota populorum : reportans illis a Deo benedictionem et gratiam. Supplicat majestati pro excessibus delinquentium, vindicat in peccantes injuriam Dei. Ingratis improperat beneficia pietatis, contemnentibus potentiæ severitatem insinuat, utrisque tamen nihilominus placare studet indignantis furorem nunc quidem hominum obtendens infirmitatem, nunc divinæ magnitudinem pietatis. Denique sive excedat Deo, sive sobrius sit nobis, aut Deo semper, quantum in ipso est, præstare al. placere] gestit, aut [al. add. præstare nobis, non quod sibi omnino utile est quærens, sed D Quid enim prodest homini si universum mundum quod multis.

11. Fidelis pontifex, qui bona quælibet per manus suas transeuntia, sive divina beneficia ad homines, sive hominum vota ad Deum, columbino intuens oculo, nihil sibi retentat ex omnibus. Nec populi requirit datum, sed lucrum, nec Dei gloriam usurpat sibi. Acceptum talendum non ligat in sudario, sed paritur nummulariis, a quibus et usuras recipit, non sibi, sed Domino. Non habet foveam ut vulpes, non tanquam volucres nidum, non loculos quomodo Judas; non denique, sicut nec Maria, locum in diversorio. Imitatur perfecto illum qui non habebat ubi reclinaret caput; factus in præsentiarum tanquam vas perditum : quandoque procul dubio futu

11. Verum, si prævalet morti charitas, ita ut illam in congressu perimere possit, cur dicitur fortis ut

ipsa est mors, et se ipsa fortior esse non potest? Bona mors, non vitæ, sed mortis. Bona mors, et nequaquam abhorrenda, quæ vitam etsi adimit, non perimit. Adimit quidem, sed ad tempus, restituendam in tempore, duraturam sine tempore. Denique mortuis estis,inquit,et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. I, 3, 4). Libenter igitur carebo ad tempus, ut in æternum possideam. Et ista sufficiant pro eo quod scriptum est: Charitas de corde puro (I Tim. 1, 5). Sane in tanta oblivione sui necesse est cor bene esse conscium sibi, quo se in lucra securius foris extendat, cum securam intra se reliquerit conscientiam.

lucretur, animæ autem suæ detrimentum patiatur? (Matth. XVI, 26.)

CAPUT IV.

Cura sinceræ fidei, et charitatis non fictæ, præsuli maxime necessaria.

13. Sed et ordinis exigit ratio, ut qui ad sui mensuram proximum jubetur diligere, prius se ipsum diligere norit. Itaque duo sunt præcipue quæ bonam reddunt conscientiam, pœnitere de malis, et abstinere a malis; hoc est, ut verbis loquar beati Gregorii, et commissa flere, et flenda non committere (Hom. 34,in Evang. post,med.) Horum neutrum solum sufficit. Nam si primum absque secundo sufficeret, frustra et David hortaretur dicens, Declina a malo

(Psal.xxxvi),27): et Isaias: Quiescite agere perverse A salus non sit ? siquidem nec Salvator zelatur nisi

:

salutem, nec malignus invidet nisi saluti. Si autem poterant, quomodo ant sine charitate sunt, quandiu in illa fide sunt, cum sine charitate salus esse non possit; aut deserentes fidem, non etiam deserunt charitatem, cum charitas et infidelitas simul esse non possint? Recedunt ergo quidam a fide, quia Veritas asserit; consequenter et a salute, quia Salvator redarguit inde nos colligimus, quod et a cha`ritate, sine qua salus esse non potuit (al. poterit). Et hi, inquit, radicem non habent. Non negat eos habere bonum,sed in bono potius radicatos non esse causatur.

(Isa. 1, 16) et Deus ipse ad Cain: Peccasti, quiesce (Gen. iv, 7, Juxta LXX). Rursum si secundum per se post peccatum bonam sufficit restaurare conscientiam, sine causa clamat pœnitens in Psalmo Beati, remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta quorum sunt peccata (Psal. xxx1, 1); et illud: Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea (Psal. xxiv, 18); et in oratione Dominica Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Utriusque virtutis bene conscius animus secure jam se ipsum deserat, et quodammodo perdat, ut alios lucrifaciat. Cum infirmantibus infirmetur, uratur cum scandalizatis fiat etiam, si oporteat, Judæis Judæus, nihilque formidet cum tali conscientia, exemplo Jeremiæ et Ezechielis, in Ægyptum vel in Chaldæam cum transgressoribus captivari (Jerem. XLIII, 6, et IV Reg. XXIV); sed et cum sancto Job frater fieri draconum, et socius struthionum (Job. xxx, 29); cum Moyse quoque (quod gravius est) deleri de libro Dei (Exod. xxxII, 32); et cum paulo anathema esse a Christo pro fratribus non timeat cum hujusmod conscientia (Rom. 1x, 3); ipsam denique, si necesse est,intrare gehennam, securus medias penetrans flammas, læta decantet conscientia, Etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es (Psal. xxII, 4). Comparemus, si placet, thesauros regum et fastigia regnorum cum hujusmondi fiducia nonne cuncta horum 467 præ tanti boni C examinationem: vacua quippe charitate, mortua est. [al. tantis bonis] divitiis, miseria reputabitur? Et hanc fiduciam operatur charitas de corde puro, et conscientia bona.

15. Denique sequitur, et ait: Quia ad tempus credunt. Bonum est, sed utinam duraturum. Non enim qui cœperit, sed qui perseveraverit usque in B finem, hic salvus erit (Matth. x, 22). Non autem durant, quoniam in tempore tentationis recedunt. Beati si interim rapti fuissent, antequam malitia. mutaret corda eorum. Nunc vero væ prægnantibus et lactantibus in illis diebus, teneros utique fetus gestantibus, et de vita recenti facile in periculis exturbandos. Tales sunt animæ parvam adhuc et teneram habentes charitatem: et ob hoc earum fidem vivam, sed fictam, necesse est in tentatione deficere. Vasa figuli, ait, probat fornax, et homines justos tentatio (Eccli. xxvII, 6), illos videlicet, qui ex fide vivunt. Justus nempe ex fide vivit (Rom. 1, 17), sed ex fide quæ vivat. Neque enim quæ mortua est, vitam dare potest. Dæmonum fides non adducitur in

15. Jam vero quod restat, de fide non ficta (I Tim. 1, 5); et item quod ex alio loco in mentem venit, fides sine operibus mortua est (Jac. 11, 20), duo ista mittunt nos ad quamdam fidei trifariam divisionem, ut dicatur fides mortua, ficla, probata. Et mortuam quidem Apostolus definit eam esse, quæ sine operibus est, id est quæ non operatur ex dilectione, quasi non habens animam, ipsam dilectionem, qua vegetetur [al. add. anima], et moveatur ad opera. Fictam autem ego arbitror illam vocari fidem, quæ suscepta quidem ex charitate vita, moveri inchoat ad bene operandum; sed non perseve- D rans deficit, et moritur tanquam abortiva. Eo utique sensu fictam hujusmodi dixerim nominatam, quo vasa figuli vocamus fictilia: non quia videlicet utilia non sunt quamdiu durant, sed quia fragilia cum sint, diu minime durant. De hac fidei fictione puto illos notari in Evangelio: Qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Interrogo eos qui dicunt charitatem a quo semel accipitur, nequaquam ultra recedere. Ait Veritas de quibusdam : Et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt (Luc. vIII. 13). Unde, et quo recedunt? Utique a fide ad infidelitatem. Item quæro Polerantne in illa fide salvari, an non poterant? Si non poterant, quæ injuria Salvatori, quæve tentatori lætitia, quod hinc recedant, ubi

Credunt quidem et contremiscunt, sed timor non est in charitate. Proinde in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur : quod exstinotæ fidei nulla jam debeatur probatio, sed reprobatio. Solam itaque justorum fidem, id est vivorum vivam, fornax tentationum suscipit examinandam. Sed non omnium justitia manet in sæculum sæculi: quoniam sunt qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Qualis sit cujuscunque fides, tribulatio probat. Si cujus deficit (deficit enim, cum in charitate non perseverat), ficta esse dignoscitur, si cujus perseverat, probata et perfecta censetur.

16. Liquet ex his satis, ut arbitror, non omnes qui habuerint charitatem, habere et perseverantiam in charitate. Alioquin frustra commoneret discipulos Dominus: Manete, inquiens, in dilectione mea (Joan. xv, 9). Aut enim, si necdum diligebant, non debuerat, dicere, manete, sed, Estote in dilectione mea: aut si jam diligebant, necesse non erat moneri de perseverantia, qua secundum istos privari non poterant. Curet igitur servus bonus et fidelis 468 fide servare non ficta charitatem de corde puro et conscientia bona pluris æstimans animæ vitam quam corporis, minus horrens carnis mortem quam fidei.

CAPUT V.

De virtute humilitatis omnibus quidem, sed prælatis in primis necessaria.

17. Jam de tribus quæ superius proposuimus, sola, ni fallor, tractanda restat humilitas. Hæc duabus præmissis virtutibus in tantum est necessaria,

ut absque ista illæ nec esse virtutes videantur. Nempe ut castitas seu charitas detur, humilitas meretur: quoniam humilibus Deus dat gratiam (Jac. Iv, 6). Humilitas ergo virtutes alias accipit. Servat acceptas, quia non requiescit Spiritus Domini, nisi super quietum et humilem (Isa. LXVI, 2). Servatas consummat ; nam virtus in infirmitate, hoc est in humilitate, perficitur (II Cor. XII, 9). Inimicam omnis gratiæ, omnisque initium peccati debellat superbiam, et tam a se quam a cæteris virtutibus superbam illius propulsat tyrannidem. Siquidem cum ex aliis quibusque bonis virium magis suarum capere soleat incrementum superbia, sola hæc omnium propugnaculum quoddam turrisque virtutum, ejus fortiter resistit malitiæ, obviat præsumptioni. Sola denique est, de qua omnium plena virtutum Maria gloriandum esse putavit. Audito quippe ab angelo, Ave, gratia plena, quasi solam ex illa plenitudine humilitatem in se cognosceret, solam rependisse ac respondisse memoratur in gratiam: Respexit, inquiens, Deus humilitatem ancillæ suæ (Luc. 1, 28-48).

18. Quid deinde auctor et dator virtutum Christus, in quo omnes thesauri sapientiæ et scientiæ sunt absconditi, in quo omnis quoque plenitudo divinitatis habitat corporaliter? nonne tamen et ipse de humilitate, tanquam summa suæ doctrinæ suarumque virtutum, gloriatus est? Discite, ait, a me, non quod sobrius, aut castus, aut prudens, aut aliquid ejusmodi: sed, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). A me, inquit, discite. Non ad doctrinam patriarcharum, non ad prophetarum libros ego vos mitto; sed me vobis exemplum, me formam humilitatis exhibeo. Inviderunt mihi altitudinem quam habeo apud Patrem, angelus et femina: ille potentiæ, illa scientiæ. Vos autem æmulamini charismata meliora, discentes a me quia mitis sum et humilis corde.

19. Commodum reor indagare aliquid et de superbia, quatenus ex opposito sibi vitio virtutis hujus decor manifestior appareat. Suberbia est appetitus propriæ excellentiæ. Hæc in species duas dividitur, in cæcam et vanam superbiam. Quæ quidem et aliis nominibus appellari possunt, contumacia et vanitas : quarum prior intelligentiæ, posterior voluntatis vitium est. Nam ex illa rationis fallitur oculus, et ex ista voluntatis appetitus male afficitur. Quod melius extingularum definitionibus demonstrabimus. Cæca superbia seu contumacia est vitium, quo se existimans aliquis vel esse bonum quod non est, vel a se esse quod est, in se, non in Domino gloriatur. Vana superbia seu vanitas est vitium, quo quis tam de eo quod est, quam de eo quod non est, suis magis quam Dei laudibus delectatur. His ita præmissis, aptemus jam contraria humilitati, singula singulis opponentes. Humilitas est contemptus propriæ excellentiæ. Contemptus opponitur appetitui. Duabus quoque superbiæ speciebus, duæ nihilominus humilitatis opponuntur contra cæcam, ut quis de se noverit sentire humiliter; contra vanam, nec consentire aliter sentientibus. Nempe qui de se ipso

B

C

sentire humiliter novit, in neutro ipsius de se judicium falli potest, videlicet ut aut majus aliquid putet se esse quam sit, aut a se esse quod sit. Et ideo patienter carens quod sibi novit deesse, humiliter de eo quod certus est adesse, non in se, sed in Domino gloriatur.

20. Porro adversus hoc, ut de se altius se aliquid sentiat, solet, ne insolescat, verus humilis illud sibi jugi meditatione revolvere: Non alta sapientes, sed humilibus 469 consentientes (Rom. XII, 16): et illud, Non ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam (Psal. cxxx,1,2): et item: Qui se putat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit (Galat. vi. 3). Contra hoc autem ut a se sentiat esse, quod se

sentit esse, sollicite se ipsum interrogat: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? (I Cor. iv, 7). Item, qui humanas laudes consuevit perfecte contemnere, cum se laudari percipit de eo quod in se novit non esse, nullatenus acquiesciens, illud sibi commemorat: Qui te beatificant, in errorem te mittunt (Isa. 1, 12). Sed et ilius nihilominus versiculi recordatur. Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum (Psal. LXI, 10). Proinde sollicite studet imitari Aposfolum, ita de se loquentem: Parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut audit aliquid ex me (II Cor. xII, 6). Cum vero laudari se comperit de bono quod se forte habere cognoscit, nihilominus, quantum in se est, scuto veritatis curat a se jaculum favoris repellere dans gloriam Deo, et dicens: Gratia Dei sum id quod sum (I Cor. xv, 10). Et propulsans a se omnem suspicionem, ait Domino Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. cxı, 9). Metuit nimirum, si aliter egerit, ne forte audiat ab ipso, Recepisti mercedem tuam (Matth. vi, 5); et iterum, Gloriam ab invicem quæritis, et gloriam quæ a solo Deo est; non vultis (Joan. v, 44). Refugiens ergo et de hoc ad consilium Apostoli, probat ipse opus suum, ut sic habeat in semetipso gloriam, et non in altero (Galat. vi, 4). Fidelis suimet custos, qui sibi oleum favoris sine fraude reservet, ne in adventu sponsi D lampas conscientiæ vacua exstinguatur. Non in altero, inquam. Nec enim tutum arbitratur labiis hominum committere gloriam suam, arcæ utique sine clave, et sine sera, nullique omnino clausæ nocere volenti. Non tutum plane, sed stultum, ibi thesaurum tuum recondere, unde non valeas resumere cum volueris. Si ponis in os meum, jam non in tua, sed in mea potestate est, cum utique pro meo libitu vel laudare te possim, vel derogare tibi.

CAPUT VI.

Laus et vera gloria in conscientia cujusque reponenda; attamen non sine formidine, quia Deus est scrutator et judex cordium.

21. Sanum vas et inconcussnm conscientia, et secretis servandis idoneum, nullis patens insidiis,

videatur, sicut nee sonant ut audiantur. Solent sentiri a cogitante, non audiri ab auscultante, non a contemplante videri. Merito tamen Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanæ sunt. Cur enim nesciret, quas et audit, et videt? His præcipue duobus sensibus, id est visui et auditui, nemo fidem putat esse negandam. Hoc nos scire constanter adstruimus, quod vidimus et audivimus. Merito itaque non erat opus Domino Jesu, ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse nimirum sciebat quæ essent in homine. Quid cogitatis, ait, mala in cordibus vestris? (Matth. ix, 4.) Respondebat non sermonibus, sed cogitationibus. Audiebat non loquentes, videbat non apparentes.

nulli violentiæ cedens, nulli quippe oculo vel manui A contemplantur cogitationes! Non sunt coloratæ, ut accessibilis, excepto duntaxat Spiritui, qui scrutatur etiam alta, Dei. Quidquid in ea reposuero, securus sum quia non perdam : servabit vivo, defuncto restituet. Nam quocunque vado ego, ipsa it mecum, secum ferens depositum quod servandum acceperit. Adest vivo, mortuum sequitur; ubique mihi vel gloria, vel confusio inseparabilis pro qualitate depositi. Beati qui in veritate dicere possunt : Gloria nostra hæc est, testimonium conscientiæ nostræ (II Cor.1, 12). Non potest dicere nisi humilis, qui juxta vulgare proverbium, et oculos campi metuere, et silvarum aures soleat semper habere suspectas. Beatus nempe homo qui semper est pavidus (Prov. xxviii, 14). Non potest dicere arrogans et præsumptor, qui se ipsum impudenter ostentans, passim et ubique, tanquam per campum incedens, totus fertur in gloriam: gloriatur etiam cum male fecerit, et exsultat in rebus pessimis. Estimat se non videri, dum plures habeat imitatores quam reprehensores, cæcus dux cæcorum. Sed habet hic campus oculos sanctorum procul dubio angelorum, quos semper offendere solet indisciplinata conversatio. Non dicet hypocrita Gloria mea est testimonium conscientiæ meæ : quia etsi judicantium secundum faciem, verbo, vultu habituve simulatorio illudat opinioni; sed non ejus qui scrutatur renes et corda, fallit vel evadit judicium, siquidem Deus non irridetur.

22. Timeat ergo et iste nemoris aurem. Lingua licet manuque cessantibus, auri tamen ubique præsenti 470 de quacumque silva latebrosæ duplicitatis et spinosæ calliditatis tacentis et quiescentis cor loquitur, cogitatio confitetur. Pravum est cor hominis et imperscrutabile (Jerem. XVII, 9), ita ut nemo sciat, quæ sunt in homine, nisi spiritus hominis qui in eo est; sed nec ipse plene. Nam cum Apostolus diceret. Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die; adjecit: Sed nec ego me ipsum judico. Quare? Quoniam non possum, ai!, ratam vel ipse de me proferre sententiam. Ego enim nihil mihi conscius sum, non tamen in hoc justificatus sum. Non ex toto credo me vel ipsi conscientiæ meæ, quippe cum ne ipsa quidem queat me comprehendere totum; nec potest judicare de toto, qui totum non audit. Qui autem judicat me, Dominus est. (I Cor. iv, 3, 4). Dominus, inquit, cujus utique scientiam non effugit, sententiam non subterfugit, etiam quod propriam latet conscientiam. Audit Deus in corde cogitantis, quod non audit vel ipse qui cogitat. Aderat auris Prophetæ absentis ori furtive poscentis pecuniam (IV Reg. v, 22): et ego quantumlibet in occulto lædere cogitans aut proximum nequiter, aut turpiiter] meipsum, non verear aurem nusquam absentem? Tremenda prorsus auris at reverenda, cui non cessat quies, non tacet silentium. Denique ait : Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. (Isa. 1, 16). Sed quid est quod dicit, ab oculis meis? an et nostra Deus non solum audit, sed et videt arcana? Qualis oculi, qui

C

D

23. Contremisco totus, tuam, Domine Jesu, quantillo possum intuitu considerans majestatem, præsertim cum recordor, in quantis ipsius aliquando contemptor exstiterim. Sed et nunc cum jam a facie majestatis fugi ad genua pietatis, quid amplius facio? Vereor ne qui aliquando contrarius exstiti majestati, et nunc ingratus pietati inveniar. Quid enim si cessant manus, et nou cessat pectus? Quid si os jam silet, et necdum cor quiescit? Si singuli illiciti motus animi mei singula sunt quædam in te, Deus, convicia, utputa iracundiæ motus in mansuetudinem, invidiæ in charitatem, in frugali-tatem luxuriæ, turpitudinis in castitatem, et innumera his similia, quæ de cœnoso lacu prurientis pectoris mei etiam nunc incessanter ebulliunt, inundantes et impingentes in serenitatem præfulgentis vultus tui: quid magnum feci solos cohibere artus, actus corrigere? Si has atque hujusmodi, quas, foris licet vacans, intus actitare non cesso, iniquitates observaveris, o Domine, quis sustinebit? An forte jam non ago illa, sed patior? Aguntur quidem in me, sed a me non aguntur, si non consentio. Sane si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero, et immaculatus coram eo, non solum si carnero, sed et si observavero me ab iniquitate mea. Mea dixerim, non quia facio, sed quia sustineo. Corpus gesto mortis, carnemque peccati : sufficit interim mihi, si non regnet peccatum in meo mortali corpore. Sic corpus crimini non reputatur, nec quod habitat in eo peccatum : si tamen non delector, si tamen non exhibeo membra mea, arma iniquitati. Pro hac orabit ad te, o misericors, quivis etiam sanctus in tempore opportuno (Psal. XXXI, 6.) supplex nimirum, quod malum sentiat; et nihilominus sanctus, dum non consentiat: supplex pro periculo, sanctus pro virtute: sanctus plane atque beatus, qui condelectatus legi Dei secundum interiorem hominem, de malo, quod ita inesse corpori 471 sentit, ut nisi pariter cum corpore carere non possit, merito sese consolatur, et ait : Jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. (Rom. vII, 17).

24. Verumtamen delicta quis intelligit? Nam si possem dicere cum Paulo, quod quidem longe est a

[ocr errors]

me, Nihil mihi conscius sum (I Cor. iv, 4): non Aniorum, et pluralitatem beneficiorum perstringit. tamen in hoc esse justificatum oporteret me gloriari : Non enim qui se ipsum commendat,ille probatus est, sed quem Deus commendat (II Cor. x, 18). Si applauserit mihi justitiam humanus dies, pro minimo habeo, quia ille lucet tantum in facie. Homo enim videt in facie, Deus autem intuetur cor. (I Reg. XVI, 7.) Propter hoc Jeremias non satis popularibus sententiis, velut quibusdam humani diei radiis, movebatur, sed fidenter loquebatur Deo: Diem hominis non concupivi tu scis. (Jerem. XVII, 16) Si meus mihi arriserit dies, neque me ipsum, inquit, judico (I Cor. iv, 3): quia nec ipse me satis intelligo. Solus merito constitutus est judex vivorum et mortuorum, qui finxit singillatim corda universorum, et intelligit omnia opera eorum. Solum attendo judicem, quem et solum justificatorem agnosco. Pater dedit ei judicium facere, quia filius hominis est (Joan. v, 27). Non usurpo mihi vel super me servus Filii potestatem, nec me annumero illis, de quibus ita conqueri solet: Tulerunt homines a me Judicium. Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (ibid.,22) et ego mihi præsurnam quod nec ipse Pater sibi assumit? Velim, nolim, ipsi me adstare necesse est : ipsi horum quæ gesserim in corpore, reddere rationem, cui nec verbum prætervolat, nec subterfugit cogitatio. Sub lam æquo libratore meritorum, sub tam intimo secretorum inspectore, quis gloriabitur castum se habere cor? Sola profecto, quæ non solet gloriari, non novit præsumere, contendere non consuevit, gratiam inventura est in oculis pietatis humilitas. Deus namqne superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. iv, 6). Non contendit judicio, nec prætendit justitiam qui vere humilis est, sed dicit: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine (Psal. CXLII, 2). Recusat judicium, et postula misericordiam, facilius sibi veniam impetrare posse, quam justitiam vindicare confidens. Novit naturam divinam naturaliter piam, quæ in nostra [al. nostram] nequaquam humilitatem abhorreat. Non despicit illa majestas cor contritum et humiliatum in nostro genere, quæ corpus ex eo humilitatis assumere non dedignata est. Nescio quo pacto familiarius semper humilitati propinquare solet divini-D tas. Denique illa se induit, ut appareret hominibus. Substantiam, formam, habitumque gestavit humilem, ipsius nobis commendans virtutis excellentiam, quam speciali sui voluerit honorare præsentia.

25. Vobis autem, dilectissime, vobis præcipue tanto magis arbitror hanc esse necessariam, quanto major noscitur materia suppetere superbiendi. Genus, ætas, scientia, cathedra, et, quod majus est, primatus prærogativa (83), cui non essent insolentiæ formes, elationis occasio? Quanquam esse possint et humilitatis. Meditantibus quidem honores blandiuntur, sed onera pensantibus tædio sunt atque formidini. Non autem omnes capiunt hoc verbum. Multi enim non tanta fiducia et alacritate currerent ad honores, si esse sentirent et onera. Gravari profecto metuerent, nec cum tanto labore et periculo quarumlibet affectarent infulas dignitatum. Nunc vero quia sola attenditur gloria, et non B pœna, purum esse clericum erubescitur in Ecclesia; seque viles æstimant, et inglorios, qui quorumque eminentiori in loco non fuerint 472 sublimati. Scholares pueri et impuberes adolescentuli ob singuinis dignitatem promoventur ad ecclesiasticas dignitates (84), et de sub ferula transferuntur ad principandum presbyteris; lætiores interim quod virgas evaserint, quam quod meruerint principatum; nec tam illis blanditur adeptum, quam ademptum magisterium. Et hoc quidem in initio. Processu vero temporis paulatim insolescentes, docti sunt in brevi vindicare (85) altaria, subditorum marsupia vacuare, magistris nimirum in hac disciplina utentes idoneis, ambitione, et avaritia. Verum quantavis industria tua tibi lucra conquirere cautulus videaris, quantalibet vigilantia rem possis servare tuam, quantocumque studio regum tibi ac principum gratiam captare cures, dicimus tamen: Væ terræ, cui rex puer est, et cujus principes mane cvmedunt (Eccle. x, 16).

CAPUT VII.

Ambitionem ecclesiasticorum, promotionem ju

(83) Primatum metropolitani Senonensis repetunt a Joanne VIII, qui Ansegiso archiepiscopo vices suas in Gallia et Germania demandavit. Exstat liber hac de re singularis Joannis Baptiste Drioti canonici Senonensis. Adi epistolam Ludovici VI, ad Callixtum II, in tomo 3 Spicilegii, pag. 147.

(80) Confer epistolam 271, ad Theobaldum Campaniæ comitem, quem filio suo Willelmo impuberi

C

26. Nec dicimus quamcumque ætatem Dei gratiæ præmaturam, sicut nec seram cum multos videamus juniorum super senes intelligere, moribus antiquare pies, prævenire tempora meritis, et quod ætati deest, compensare virtutibus. Boni pueri, qui quod ætate videntur, esse student et malitia. Malitia, inquam, sed non sensu: quorum, juxta admonitionem Apostoli, nemo contemnat adolescentiam (ITim. iv, 12). Meliores bonæ indolis adolescentes inveteratis dierum malorum. Puer centum annorum maledictus est et est e regione senectus venerabilis, non diuturna, neque numero annorum computata (Sap. IV, 8). Bonus puer Samuel, qui loquenti Deo promptus aderat auditor, dicens: Loquere, Domine quia audit servus tuus (I Reg. 111 9), ac si diceret: Paratus sum etnon sum turbatus ut custodiam mandata tua (Psal. cxvIII, 60). Bonus et Je

dignitates ecclesiasticas procurare volentem graviter et amice reprimit Bernardus.

(85) Vendicare scribebant illius ævi librarii, pro quo nonnulli codices habent vendicate. Sed præferenda lectio prior, ut verbum respondeat ambitioni, de qua mox: avaritiæ aliud membrum de evacuandis subditorum marsupiis.

« PoprzedniaDalej »