Obrazy na stronie
PDF
ePub

SANCTI BERNARDI

ABBATIS CLARE-VALLENSIS

DE CONSIDERATIONE

LIBRI QUINQUE

AD EUGENIUM TERTIUM.

407 PROLOGUS.

Subit animum dictare aliquid, quod te, papa bea- A tissime Eugeni, vel ædificet, vel delectet, vel cons0letur. Sed nescio quomodo vult, et non vult exire læta quidem, sed lenta oratio: dum certatim illi contraria imperare contendunt majestas, atque amor. Nempe urget ille, inhibet illa. Sed intervenit tua dignatio, qua hoc ipsum non præcipis, sed petis (1), cum præcipere magis te deceat. Majestate igitur tam dignanter cedente, quidni cedat pudore? Quid enim si cathedram ascendisti? Nec si ambules super pennas ventorum, subduceris affectui. Amor dominum nescit, agnoscit filium et in infulis (2). Per se satis subjectus est, obsequitur sponte, gratis obtemperat, libere reveretur. Non sic aliqui, non sic sed aut timore ad ista impelluntur, aut cupiditate. Hi sunt qui in facie benedicunt, mala autem B

:

(1) Alias, Sed intervenit dignatio, qua hoc ipsum non saltem præcipis, sed petis.

(2) Infularum nomine non tantum mitram, sed universim poutificalia insignia intelligit. De his interius ad liberum quartum, cap. 3, n. 6.

in cordibus eorum; blandiuntur coram in necessitate deficiunt. At charitas nunquam excidit (I Cor. XII, 8). Ego, ut verum fatear, matris sum liberatus officio, sed non deprædatus affectu. Olim mihi invisceratus es, non tam facile erueris (3). Ascende in cœlos, descende in abyssos: non recedes a me, sequar te quocumque ieris (Luc. IX, 37). Amavi pauperem (4), amabo pauperum et divitum patrem. Non enim, si bene te novi, quia pater pauperum factus, ideo non pauper spiritu es. In te hanc mutationem factam esse confido, non de te; nec priori statui tuo successisse promotionem, sed accessisse. Monebo te proinde, non ut magister, sed ut mater plane ut amans. Amens magis videar, sed ei qui uon amat, ei qui vim non sentit amoris.

(3) Aliis, non mihi ex medullis tam facile abstraheris.

(4) Editi addunt spiritu, At deest spiritu in plerisque manuscriptis. Et vero sententia concinnior est absque hoc vocabulo, tametsi additur infra.

LIBER PRIMUS.

408 CAPUT PRIMUM. Pontifici, tam variis occupationibus presso,condolet. 1. Unde ergo jam incipiam? Libet ab occupationibus tuis, quia in his maxime condoleo tibi. Condoleo dixerim, si tamen doles et tu: alioquin doleo magis dixisse debueram; quia non est condolere, ubi nemo qui doleat. Itaque si doles, condoleo : si non, doleo tamen, et maxime, sciens longins a saJute absistere membrum quod obstupuit; et ægrum

C sese non sentientem periculosius laborare. Absit autem ut de te id suspicer. Novi quibus deliciis dulcis quietis tuæ non longe antehac frucbare. Non potes his dissuevisse tam cito, ita subito non dolore nuper subtractas. Plaga recens dolore non caret. Neque enim jam occalluit vulnus, nec in tam brevi versum in insensibile est. Quanquam si non dissimules, non deest tibi jugis materia justi doloris a quotidianis [al add. damnis et] jacturis. Invitus, ni

ritudine 409 prius exhorrebant, usu ipso ma'e in dulce conversum est? Audi justum quillamentetur super hujuscemodi: Quæ prius tangere nolebat anima mea, nunc præ angustia cibi mei sunt (Job. vi, 7).Primum tibi importabile videbitur aliquid: processu temporis, si assuescas, judicabis non adeo grave; paulo post et leve senties, paulo post nec senties; paulo post etiam delectabit. Ita paulatim in cordis duritiam itur, et ex illa in aversionem. Sic gravis et continuus dolor citum, ut dixi, habiturus est exitum, aut sanitatem profecto, aut insensibilitatem.

fallor, avelleris a tuæ Rachelis amplexibus (5); et A retur? quid non usui cedat? quantis qnod præ amaquoties id pati contigerit, toties dolor tuus renovetur necesse est. At quando non contingit? Quoties vis, et incassum? quoties moves, ncc promoves? quoties conaris, et non datur ultra; eniteris, et non paris (6); tentas, et abriperis; et ubi incipis, ibi deficis: et dum adhuc ordiris, succidunt te? Venerum filii usque ad partum, ait propheta; et vires non habet parturiens(IV Reg. xix, 3), Nosti, hoc! nemo te melius Attritæ frontis es, et instar vitulæ Ephraim doctus diligero trituram (Osca x, 11), si pace tua [al. quod pace tua loquar], sic se habent res tuæ. Absit: hæc est pars illius, qui datus est in reprobom sensum. Ab his sane cupio tibi pacem, non cum his. Nihil plus metuo tibi pace ista. Miraris si unquam possit accidere? Etiam, dico tibi, si res, ut assolet, B per consuetudinem in incuriam venerit.

CAPUT II.

Vis consuetudinis ad inducendos pravos mores, et duritiam cordis.

2. Noli nimis credere affectui tuo qui nunc est. Nil tam fixum animo, quod neglectu et tempore non obsolescat Vulneri vetusto et neglecto callus obducitur, et eo insanabile, quo insensibile fit. Denique dolor continuus et acerbus, diuturnus esse non patitur. Nam si non aliunde extunditur, necesse est cedat vel sibi. Enimvero cito aut de remedio consolationem recipiet, aut de assiduitate stuporem. Quid non invertat consuetudo? quid non assiduitate du(5) Usitatum Patribus et theologiæ mysticæ scriptoribus, nomine Rachelis et Liæ, contemplativam et activam vitam designare. Jacob, sed alteram fecunditas, alteram venustas. Ambæ quidem uxores commendabat: quæ duæ dotes disparibus utriusque vitæ officiis applicari solent. Eodem sensu Marthæ et Mariæ nomina non raro usurpari videas. Itaque insinuat Eugenium hactenus vitæ contemplativæ studiis deditum, ægre ad activæ negotia descendere, utpote quæ varic distrahant mentem, et penc obruant, ut vix subinde ad superna ac divina valeat assurgere.

Sane, quam molestum sit viris piis et religiosis, avelli a sanctæ contemplationis otio ad negotia sæculi, ad dignitates et honores tot tantisque occupationibus obnoxios pertrahi, ex sanctorum Patrum scriptis rebusque gestis constat. Unum libet adducere e summo illo culmine, uti probe conscium doloris et molestiæ, quam afferre solet istud quietis et tranquillitatis religiosæ dispendium. Gregorius M. sancliss. Pontifex, evectus ad illud summi in Ecclesia honoris fastigium, mirum quam deplores sortem et conditionem suam, pristinam cum præsenti conferens. Verba ejus perquam elegantia sunt, et perutilia, meritoque inculcanda his quibus adeo non horret animus ad tot curas, et contemplationis remoras, ut potius instar Ephraim, quasi vitula docta diligere trituram, avidi ad ista ferantur, et esse sub sentibus delicias computent. Sed audiant isti Gregorium gementem et querentem se sub colore pontificatus, ad sæculum reductum, et jam tantis terræ curis inservire, quantis se in vita laica nequaquam deservisse meminerit, Alta enim, inquit, quietis meæ gaudia perdidi, et intus corruens, ascendisse exterius videor. Unde me a Conditoris mei facie longe expulsum deploro, etc. Et paulo post : « Undique causarum fluctibus quatior, ac tempestatibus deprimor, ita ut recte dicam: Veni in altitudinem moris, et tempestas

3. Hinc prorsus, hinc tibi timui semper, et timeo, ne dilato remedio, dolorem non sustinens (7). periculo te irrevocabiliter desperatus immergas. Vereor, inquam, ne in mediis occupationibus, quoniam multæ sunt, dum diffidis finem, frontem dures, et ita sensim te ipsum quodammodo sensu prives justi utilisque doloris, Multo prudentius te illis subtrahas vel ad tempus, quam potiare trahi ab ipsis, et duci certe paulatim quo tu non vis. Quæris quo? Ad cor durum. Nec pergas quærere, quid illud sit : si non expavisti, tuum hoc est. Solum est cor durum, quod semetipsum non exhorret, quia nec sentit. Quid me interrogas? Interroga Pharaonem. Nemo duri cordis salutem unquam adeptus est, nisi quem forte miserans Deus, abstulit ab eo, juxta prophetam, cor lapideum, et dedit cor carneum (Ezech. XXXVI, 26). Quid ergo cor durum? Ipsum est quod demersit me. Redire post causas ad cor desidero, sed Cvanis ab eo cogitationum tumultibus exclusus redire non possum. Ex hoc ergo mihi longe factum est, quod intra me est, ita ut obedire nequeam propheticæ voci, qua dicitur: Redite, prævaricatores,ad cor: sed stultis pressus cogitationibus, solummodo exclamare compellor Cor meum dereliquit me. Contemplativæ vitæ pulchritudinem velut Rachelem dilexi sterilem, sed videntem ac pulchram, quæ etsi per quietem suam minus generat, lucem tamen subtilius videt. Sed quo judicio, nescio, lux mihi in nocte conjuncta est,activa videlicet vita fecunda, sed lippa, minus videns, quamvis amplius pariens. Sedere ad pedes Domini cùm Maria festinavi, verba oris ejus percipere et ecce cum Martha compellor in exterioribus ministrare, atque erga multa satagere. » Ita pontifex vere sanctissimus, in Regist. lib. 1, epist. 5. Similia habet ibid. epist. 6, 7, et præsertim 24, item

D

25 et 26.

:

Scd placet et alium ejusdem nominis et culminis pontificem, eadem quoque mente, et simili animi æstu loquentem audire. Gregorius enim IX, ubi, scribens ad Camaldulenses monachos, angorem animi sui in pontificatu exponit, et orationum ab eis suffragia postulat, ita loquitur: « Quia vero importuna lippientis Liæ instantia nos frequenter a suavibus perspicacis Rachelis amplexibus avellente, ipsi Deo precibus insistere non possumus, ut oportet; vos qui ad pedes ejus sedetis, jugiter cum Maria, et quibus ab olim nos junximus bitumine charitatis, sollicitandos duximus, » etc.

(6) Horstius, eniteris et non obtines, parturis et non paris. Editi veteres et scripti plerique præferunt lectionem nostram. Innonnuliis tamen, eniteris et non parturis. Sed paris rectius ad sensum.

(7) Ita scripti cum vetustis editis: Horstio, dolorem vel non sentiens, vel non sustinens. ·

nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, Aipsorum peregrina et prava dogmata trahi se patiennec movetur precibus: minis non cedit, flagellis duratur. Ingratum ad beneficia est, ad consilia infidum, ad judicia sævum [al. surdum], inverecundum ad turpia, impavidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium in [al. ad] divina, præteritorum obliviscens, præsentia negligens, futura non providens. Ipsum est cui præteritorum, præter solas injurias, nihil omnino non præterit; præsentium nihil non perit : futurorum nulla, nisi forte ad ulciscendum, prospectio seu præparatio est. Et ut brevi cuncta horribilis mali mala complectar, ipsum est quod nec Deum timet, nec hominem reveretur. Ea quo trahere te habent hæ occupationes maledictæ : si tamen pergis, ut cœpisti, ita dare te totum illis, nil tui tibi reliquens. Perdis tempus: si licet nunc B alterum me tibi exhibere Jethro, tu quoque in his stulto labore consumeris (Exod. XVIII. 18), quæ non sunt ni afflictio spiritus, evisceratio mentis, evacuatio gratiæ. Nam fructus horum quid, nisi aranearum telæ ?

CAPUT III.

tissime ferrent. Unde et subdens, Sustinetis enim, inquit, si quis vos in servitutem redigit (II Cor. xi, 19, 20). Non bona patientia, cum possis esse liber, servam te permittere fieri. Nolo dissimules servitutem, in quam certe in dies, dum nescis, redigeris. Hebetati cordis indicium est, propriam non sentire continuam vexationem. Vexatio dat intellectum auditui, ait quidam (Isai xxvIII, 19). Verum est; sed si nimia non fuerit. Nam si sit, non plane intellectum dat, sed contemptum. Denique impius cum in profundum malorum venerit, contemnit (Prov. xvIII, 3). Expergiscere ergo, et pessimæ servitutis jugum jam jamque imminens, imo jam non modice premens, non tantum cave, sed horre. An ideo non servus, quia non uni servis, sed omnibus? Nulla turpior servitus graviorve, quam servitus Judæorum, quam quocumque ierint post se trahunt, et ubique dominos offendunt (8) suos. Tu quoque dic, quæso ubi unquam sis liber, ubi tutus ubi tuus. Ubique strepitus, ubique tumultus, ubique jugum tuæ servitutis te premit.

CAPUT IV.

Quæ servitus digna,quæ indigna servo servorum Dei.

5. Nec mihi reponas [al. apponas] nunc Apostoli vocem, qua ait: Cum essem liber ex omnibus, omnium servum me feci. Longe est istud a te. Numquid hac ille servitute hominibus inservicbat in acquisitione turpes quæstus? Numquid ad eum de toto orbe con

Indignum proceribus Ecclesia continue causis litigantium audiendis et decidendis incumbere. 4. Quæso te, quale est istud, de mane usque ad vesperam litigare, aut litigantes audire? Et utinam sufficeret diei malitia sua! non sunt liberæ noctes. Vix relinquitur necessitati naturæ, quod corpusculi pausationi sufficiat; et rursum ad jurgia surgitur. Dies diei eructat lites, et nox nocti indicat malitiam: usque adeo non est respirare in bonis, non est alter-fluebant ambitiosi, avari, simoniaci, sacrilegi, connam capessere requiem, non vel rara interseri otia. Non ambigo te quoque ista deplorare at frustra istud, si non et emendare studueris. Interim tamen sic semper facias hortor, nec le unquam ad ista duraveris quolibet usu vel assiduitate, Percussi eos, et non doluerunt, ait Deus [al. propheta] (Jerem. v, 3). Nihil tibi, et illis. Justi potius tibi aptare curato et affectionem, et vocem, qui ait : Quæ est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis [al. aut quæ fiducia] meus, ut patienter agam ? Nec fortitudo lapidum [al. laterum] fortitudo mea, nec caro mea ænea est (Job vi, 11, 12).Magna virtus patientiæ: sed non hanc tibi ad ista optaverim. Interdum impatientem esse probabilius. Tunc approbes illorum patientiam, quibus Paulus dicebat: Libenter suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes? Ni fallor, ironia erat, et non laus, sed suggillatio quorumdam mansuetudinis, qui quasi datis manibus pseudoapostolis, a quibus et seducti erant, 410 ad quæque

(8) Id est inveniunt. Glossema hoc in quibusdam scriptis invectum in textum.

(9) Legum abusus fecit, ut sancti viri et zelo justitiæ ferventes acriorem subinde in leges censuram ferant. Verum non tam leges ipsas, quam abusum, et ipsos abutentes feriunt. Horum sane vitio fit, ut leges sæpe non nisi lites sint, aut serant. Nempe et vinum abit in vitium, non sua, sed abutentium culpa nec eapropter vinum re te culpaveris. Quid enim abusu non possit depravare ei? Legum

cubinarii, incestuosi, et quæque istiusmodi monstra hominum, ut ipsius apostolica auctoritate vel obtinerent honores ecclesiasticos, vel retinerent? Ergo servum se [al. te.] fecit homo, cui vivere Christus erat, et mori lucrum, ut plures lucrifaceret Christo, non ut lucra augeret avaritiæ. Non est igitur quod de solertissima Pauli industria, et charitate tam libera quam liberali, servili conversationi [al. conditioni] tuæ patrocinium sumas. Quam tuo dignius apostolatu, quam salubrius tuæ conscientiæ, quam fructuosius Ecclesiæ Dei audias potius ipsum alibi dicentem: Pretio emptiestis, nolite effici servi hominum (I Cor. vii, 23)! Quid servilius indigniusque, præsertim summo Pontifici, quam, non dico omni die, sed pene omni hora, insudare talibus rebus, el pro talibus? Denique quando oramus? quando docemus populos? quando ædificamus Ecclesiam? quando meditamur in lege? Et quidem quotidie perstrepunt in palatio leges, sed Justiniani, non Domini (9).

porro usum maxime corrumpunt ambitio, et lucri cupiditas. Hinc nulli fere causæ, qualiscumque ea sit, patrocinium deest: hinc illæ litium ambages, antequam ad causæ metam, id est sententiâm, pervenias. Sed hac de re cap. x, redibit sermo.

Hoc loco Bern. evocat pontificem ab immodica legum Justiniani et litium occupatione. Quid autem velat, idem ad cæteros quoque Ecclesiæ prælatos, imo et omnes ecclesiaticos extendere? quorum plures videmus ad legum et jurium studia ferri propen

411 CAPUT V.

Non gerendam aliorum curam cum sui ipsius incuria et neglectu.

Justene etiam istud? Tu videris. Nam certe lex A
Domini immaculata, convertens animas (Psal. xvIII,
8). Hæ autem non tam leges, quam lites sunt et
cavillationes, subvertentes judicium. Tu ergo pastor
et episcopus animarum, qua mente, obsecro, susti-
nes coram te semper silere illam, garrire istas ?
Fallor, si non movet tibi scrupulum perversitas hæc.
Puto quod et interdum compellat clamare ad Domi-
num cum propheta : Narraverunt mihi iniqui fabu-
lationes, sed non ut lex tua (Psal. cxvin, 85). 1
ergo, et aude liberum profiteri sub tam gravi mole
inconvenientiæ hujus, et cui fas non sit cervicem
subducere. Nam si potes et non vis, multo magis
servus es hujus ipsius tam perversæ voluntatis tuæ.
An non servus, cui dominatur iniquitas! Et maxime.
Nisi tu forte indignius judices hominem tibi, quam
vitium dominari. Quid interest, volens servias, an
invitus? Nam etsi coacta servitus miserabilior, sed
affectata miserior est. Et quid vis me facere, in-
quis? Ut tibi ab his occupationibus parcas. Impossi-
bile fortasse respondebis, facilius cathedræ valedi-
cere posse. Recte hoc, si rumpere, et non magis in-
terrumpere ista hortarer.

sius, eo quod magis ad splendorum, quæstumque et
vitæ commoda spectare putentur.

At quæ ista præpostera vitæ et studiorum ratio, ut toti hodie sint in legibus Justiniani, quorum tota voluntas et voluptas esse debebat in lege Domini ? Nonne hoc ipso vitæ genere et instituto (utpote clerici, id est, in sortem Domini cooptati) profitentur? Nonne hujusce rei seipsos quotidie commonefaciunt, cum præeunte Propheta beatos illos pronuntiant, quorum voluntas est in lege Domini, et in lege ejus meditantur die ac nocte? Jam vero illi in Scripturis divinis hospites ac peregrini, a libris piis et spiritualibus alieni, ac fastidiosi, In Codice et Digestis Novellis ac Libellis, legibus ac litibus__majori gustu et voluptate versantur. Cum codice Evangeliorum, ac gestis sanctorum nihil illis commercii, nisi quod verba Psalmorum raptim cursimque demurmurant, et Chori pensum festinanter absolvunt. Hinc ad profana, nedum vana studia sese convertunt. Quæ hic meditatio divinæ legis? quæ sacrarum rerum et statui ecclesiastico congruentium tractario? Et tamen clamant quotidie: Quomodo dilexi legem tuam,Domine! tota die meditatio mea est! etc. Mirum si non verentur testem cordis sui Deum, aut certe propriam conscientiam, ne forte arguatur mendacii, qui utriusque testimonio convincuntur, nihil minus diligere quam quod ore profitentur. Quorsum enim quotidie recitamus Psalmos? nonne ut congruentes verbis sensibusque Psalmorum affectus induamus, et mores monitis divinis conformemus? Quis autem credat eos sentire quod asserunt, aut certe per os divini Vatis assertum repetunt quotidie, beatum dicentes illum, qui in lege Domini scrutatur et meditatur die ac nocte? Quid mirum, si tales videamus succo veræ pietatis paulatim destitui; nullo divinarum rerum vegetari influxu, sensim sine sensu exarescere, tandemque penitus emori.

Hinc Petrus Blesensis, vir doctissimus, et ipse legum peritissimus : « Res, inquit, plena discriminis est in clericis usus legum. Totum enim hominem adeo sibi vindicat, ut eum suspendat a spiritualibus. a divinis avellat, epist. 26. Et alibi: Hæc (legum tractatio) vix umquam pacifica est, quia semper litigat de contratibus, vel quasi de maleficiis, vel quasi ne variis

B

6. Audi ergo quid redarguam, quid suadeam. Si quod vivis et sapis, totum das actioni, considerationi nihil; laudo te? In hoc non laudo. Puto quod et nemo, qui a Salomone audierit : Qui minoratur actu, percipiet sapientiam (Eccli. xxxvIII, 25). Certe nec ipsi actioni expedit consideratione non præveniri. Si item totus vis esse omnium, instar illius qui omnibus omnia factus est (I Cor. ix, 22); laudo humilitatem, sed si plena sit. Quomodo autem plena, te excluso? Et tu homo es. Ergo ut integra sit et plena humanitas, colligat et te intra se sinus qui omnes recipit. Alioquin quid tibi prodest, juxta verbum Domini, si universos lucreris, te unum perdens (Matth. XVI, 26)? Quam ob rem cum omnes te habeant, esto etiam tu ex habentibus unus. Quid solus fraudaris munere tui! Usquequo spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXVII. 39)! Usquequo non recipis te et ipse inter alios vice tua? Sapientibus et insipientibus debitor es; et soli negas te tibi? Stultus et sapiens, servus et liber, dives et pauper,

figuris causarum,de actionibus et obligationibus,de judiciis,de sententiis et appellationibus, et aliis quæcum sopire lites debeant, semper cineres litium excitant jam sopitos. » Ita ille epistola qua clericum regis Angliæ a studio Jurisprudentiæ, ad sacrarum litterarum studia, veluti statui ecclesiastico magis congrua, provocat, in Tubis nostris Discipl. eccl. tub. 6, pag. 553. Sic et apud Baron. tom. XII, an 1165, n.2, C Joan. Sarisberien. Thomam archiepiscopum Cantuariensem, qui demum pro Ecclesia gloriosus martyr occubuit, a studio legum dehortatur, utpote quæ magis curiositati quam utilitati serviant. « Mallem, inquit, vos ruminare Psalmos, et B. Gregorii Morales libros evolvere. Quis a lectione legum et canonum compunctus surgit ? »

Similem Carolo Borromeo sanctissimo præsuli mentem fuisse lego. « Usitatam enim, inquit scriptor Vitæ, jurisconsultorum scientiam, qua fuerat occupatus adolescens, minime jam in pastorali cura ad se pertinere arbitratus est. Theologica et canonica tantum novit, quantum cardinali magnam ecclesiam regenti efficere posse concessum est. Ex theologia Scripturas divinas potissimum sequebatur, tum veteres Patres, interpretesque illos, qui solidiorem sensum amplectuntur. Canonum ea scientia perjucunda erat, quæ Patrum mores et acta repræsentans, Ecclesiæ componendæ atque ordinandæ rationem continet. Dolens autem eos communi consuetudine tantummodo canones ad interpretandum seligi, qui ad lites judiciaque valent, constituit ipse qui iis declarandis præesset, unde sacra majorum instituta, et ritus, optimumque Ecclesiæ administrandæ genus hanriretur. › Lib. vii, cap. 11.

Porro superiora omnia cum grano salis accipe. Sobriam enim legum scientiam et usum, non quæstui, sed justitiæ et veritatis patrocinio utilem, nemo sapiens damnat. Id solum monentur sacri ordinis homines, ut noverint præcipuas sui status partes, et officia, ament digna et debita vocationi suæ studia et præpostere occupari caveant ne negligant scire in primis, quæ perfectionem sui status magis magisque promoveant: ne minorem præcipuis, majorem vilioribus, et alienis curam ac industriam impendant. V. Lindanum episc. Ruremund, lib. De

vir et femina, senex et juvenis, clericus et laicus, A jor domino suo : aut discipulus, si non vult esse justus et impius, omnes pariter participant te,omnes de fonte publico bibunt pectore tuo; et tu seorsum sitiens stabis? Si maledictus qui partem suam facit deteriorem, quid ille qui se penitus reddit expertem! Sane deriventur aquæ tuæ in plateas; homines et jumenta et pecora bibant ex eis, quin et camelis pueri Abrahæ potum tribuas sed inter cæleros bibe et tu de fonte putei tui. Alienus, inquit, non bibat ex eo (Prov. v, 17). Nunquid tu alienus? Cui non alienus, si tibi es? Denique qui sibi nequam, cui bonus? (Eccli. xiv, 5.) Memento proinde, non dico semper, non dico sæpe, sed vel interdum reddere te ipsum tibi. Utere tu quoque te inter multos, aut certe post multos. Quid indulgentius? Hoc enim dico secundum indulgentiam, non secundum judicium B [al. imperium]. Puto et ipso Apostolo indulgentiorem me in hac parte. Ergo plus quam oportet, inquis. Non inficior. Quid, si ita oportet? Nam tu, ut confido, nostra non eris meticulosa informatione contentus, sed abundabis magis. Sane sic decel, te scilicet abundantiorem, quam me audaciorem esse. Ego quoque mihi tutius judico apud majestatem timiditate, quam temeritate periclitari. Et fortassis non secus moneri sapientem oportuit, ut sit quod scriptum est: Da occasionem sapienti, et sapientior erit (Prov. 1x, 9).

CAPUT VI.

Non tam episcopis, quam principibus judiciariam

potestatem competere.

major eo qui se misit: aut filius, si non transgreditur terminos, quos posuerunt patres sui? Quis me constituit judicem? ait ille Dominus et magister: et erit injuria servo discipuloque, nisi judicet universos? Mibi tamen non videtur bonus æstimator rerum, qui indignum putat Apostolis seu apostolicis viris non judicare de talibus, quibus datum est judicium in majora. Quidni contemnant judicare de terrenis possessiunculis hominum, qui in cœlestibus et angelos judicabunt? Ergo in criminibus, non in possessionibus potestas vestra: quoniam propter illa, et non propter has, accepistis claves regni cœlorum, prævaricatores utique exclusuri, non possessores. Ut sciatis, ait, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (Matth. 1x, 6). etc. Quænam tibi major videtur et dignitas, et potestas dimittendi peccata. an prædia dividendi ? Sed non est comparatio. Habent hæc infirma et terrena judices suos, reges et principes terræ. Quid fines alienos invaditis? Quid falcem vestram in alienam messem extenditis? Non quia indigni vos, sed quia indignum vobis talibus insistere, quippe potioribus occupatis. Denique ubi necessitas exigit, audi quid. censeat Apostolus: Si enim in-vobis judicabitur hic mundus indigni estis qui de minimis judicetis (ICor. VI, 2).

CAPUT VII.

Pietati et rerum æternarum considerationi in primis vacandum esse.

8. Sed aliud est incidenter excurrere in ista, causa quidem urgente, aliud ultro incumbere istis, tanquam magnis dignisque tali et talium intentione rebus. Itaque hæc et Innumera talia dicerem, si fortia dicerem, si recta, si sincera. Nunc autem quoniam dies mali sunt (Ephes. v. 16). sufficit interim admonitum esse, non totum te, nec semper dare actioni sed con siderationi aliquid tui et cordis, et temporis sequestrare. Hoc autem dico necessitatem intuens, non æquitatem : quanquam non sit præter æquum, necessitati cedere. Nam si liceret quod deceret, absolute per omnia et in omnibus præferendam, et vel solam, vel maxime colendam eam, quæ ad omnia valet id est pietatem, prorsus irrefragabilis ratio monstrat. Quid sit pietas quæris? Vacare D considerationi. Dicas forsitan in hoc dissentire me ab illo, qui pietatem definit cultum Dei (Job. xvIII, 28, juxta LXX). Non est ita. Si bene consideras, illius sensum meis expressi verbis, etsi tamen ex parte [al. etsi licet ex parte]. Quid tam pertinens ad cultum Dei, quam quod ipse hortatur in Psalmo. Vacate, et videte quoniam ego sum Deus? (Psal. XLIV 11) quod sane in partibus considerationis præcipuum est. Quid denique [al. deinde] tam valens ad omnia, quam quæ ipsius quoque actionis partes be

7. Audi tamen Apostolum, quid de hujusmodi C sentiat. Sic non est inter vos sapiens, ait ille, qui judicet inter fratrèm et fratrem ? Et infert: Ad ignominiam vobis dico:contemptibiliores qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum (I Cor. VI, 5, 4). Itaque secundum Apostolum, indigne tibi usurpas tu apostolicus officium [al. judicium] vile, gradum contemptibilium. Unde et dicebat episcopus, episcopum instruens : Nemo mi itans Deo implicat se negotiis sæcularibus (II Tim. 11, 4). Ego autem parco tibi. Non enim fortia loquor sed possibilia. Putasne hæc tempora sustinerent, si hominibus ligantibus pro terrena hæreditate, et flagitantibus abs te judicium, voce Domini tui responderes : 0 homines, quis me constituit judicem super vos (Luc. xi, 14)? In quale tu judicium mox venires? Quid dicit homo rusticanus et imperitus, ignorans primatum (10) suum, inhonorans summam et præcelsam sedem, derogans apostolicæ dignitati? Et tamen non monstrabunt, puto, qui hoc dicerent, ubi aliquando quispiam Apostolorum judex sederit hominum, aut divisor terminorum, aut distributor terrarum. Stetisse denique 412 lego Apostolos judicandos (Act. v, 27), sedisse judicantes non lego. Erit illud (11), non fuit. Itane imminutor est dignitatis servus, si non vult esse maimponit. fug., ubi quærit cur multi clericorum hodie pluris faciant jurisprudentiæ studia quam theologiæ. (10) In quodam codice Vaticano apud Vossium, personatum, et in consequentibus ubique pro pri

matus, ibidem legitur personatus, contra fidem cœterorum manuscriptorum et editorum.

(11) Nempe ut sedeant judicantes, juxta illud Matthæi XIX, 28, Sedebitis et vos, etc.

« PoprzedniaDalej »