Obrazy na stronie
PDF
ePub

I CHARTE.

habebat, rogatu nostro eidem ecclesiæ concessit. Idem sic sensit Simon episcopus Tornacensis.

II.

PRO LUXOVIENSI ET SANCTI-APRI MONASTERIIS (1153).
Hæc est compositio inter Luxoviensem et Sancti-Apri

abbates, de ecclesia Galdonis-Curtis

Ego BERNARDUs Claræ-Vallis vocatus abbas, cui dominus papa (1154) causam Luxoviensis et SanctiApri abbatum commisit decidendam (1155) eidem causæ per concordiam hoc modo finem imposui. Statutum est ut illi de Sancto-Apro universam decimam Galdonis Curtis-habeant; ipsam vero ecclesiam et omnia, præter decimas, ad eam pertinentia Luxovienses possideant, remittentes si quid juris habuerunt in ecclesia Bolonis-Villæ, quam tenebant illi de Sancto-Apro. Omnes autem annuales census, quos ecclesia Galdonis-Curtis debet tam episcopo quam ministris ejus, illi de Sancto-Apro singulis annis ex integro persolvant. Hoc autem factum est consilio venerabilium Godefridi Lingonensis et Hattonis Trecensis episcoporum, et aliorum religiosorum vivorum, qui ad hoc ipsum acciti sunt a nobis, quorum nomina sunt hæc : Guillelmus abbas Sancti Martini Trecensis, Balduinus abbas Castellionis, Stephanus abbas Trium Fontium, Balduinus abbas Cristæ, Guido abbas Chari-Loci (1156).

III. COMPOSITIO FACTA INTER HUGONEM EPISCOPUM ET WILLELMUM COMITEM ANTISSIODORENSEM (1157). 4001 1.In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis ego BERNARDUS Claræ-Vallis vocatus abbas.

Cognita, quæ inter Hugonem episcopum Antissiodorensem et Willelmum comitem Nivernensem emerserat discordia pro quibusdam querelis, quæ inter eos agebantur, Antissiodorum veni, et pari amborum consensu at voluntate querelasillas ad concordiam redactas feci terminari hoc modo. In bosco, qui dicitur Brueria (La Bruière) Episcopi, facient communiter episcopus et comes haiam, factamque communiter custodient: ita quod singuli singulos ministros ejus custodiæ deputabunt, et uterque ab ambobus fidelitatem excipiet; eritque in sacramento eorum, quod nullus homo sive animal in haia per occasionem capiatur. Forifacta haiæ communiter percipientur: quæ etiam forifacta hac ratione determinantur. Porcus, ovis, vaccæ, cum lascivientes fugiunt tauros, si in ea deprehensæ fuerint, nihil emandabunt. Boves, vaccæ equi, asini, capræ et similia animalia, si sine custode in ea inventa fuerint, pro singulis singuli denarii persolventur. Si custos adfuerit, tres solidos pro se emendabit. Pro pecudibus nihil exigetur. Si homo ligna cædens in ea inventus fuerit, quindecim solidis emendabit; incendium faciens sexaginta. Itaque prædicta fori

(1153) Ex authent. Sancti-Apri. Scripta anno Christi 1140.

(1154) Scilicet Innocentius II.

A

(1155) Luxovio tunc præfuisse videtur Joceranus: monasterio autem Sancti-Apri Petrus, an Durandus ?

B

718 facta haiæ nunquam excedent prænominatas summas. Haia non extendetur in latum ultra quadra ginta perticas arpennales. Si autem eamdem haiam contigerit aliquando, seu vetustate, seu aliqua occasione, ad id devenire ut non sit; si eam simul ibidem reparare voluerint, licebit; quod si noluerint, terra remanens, sive culta sit, sive inculta, ad dominium episcopi revertetur. Omnia alia forifacta, quæ extra haiam fient sine parte comitis, episcopi sunt.

2. Statutum est de clericis, ut omnino a potestate comitis liberi et immunes existant: ita quod nec aliquid juris vel dominationis in eos ex aliqua occasione comes exercebit, nec rebus eorum, ubicunque sint, manum aliquo modo mittere sibi, vel alicui ministrorum suorum licebit. Quod si in aperto latrocinii forifacto clericus fuerit deprehensus, absque omni clericalis ordinis injuria seu indignitate episcopo, vel ejus ministris reddetur: ac deinceps, siquidem contra ipsum a comite vel ejus ministris aut hominibus expostulabitur; episcopus eis, quantum jus et ratio dictaverit, de eodem faciet satis.

3. Teloneum civitatis et suburbiorum ejus, quia episcopo et comiti commune esse constat, si aliquod forifactum inde commissum fuerit, episcopus capitale suum per se recipiet, cum ea lege qua quisque vivit et comes pro forifacto sexaginta solidos. S telonearius comitis, seu aliquis clientum, primus ceperit eum, qui capitale episcopi abstulit, capitale suum cum ea lege episcopo reddere faciet et si C per ejus incuriam cum eodem capitali evaserit, ipse pro illo episcopo de capitali et lege respondebit.

D

4. Servientes episcopi, et quotquot erunt de familia ejus, nunquam justitiabunt se per comitem. Omnia forifacta claustrorum, videlicet claustri Sancti Stephani, et claustri Sanctæ Mariæ, et clautri Sancti Eusebii; et Sancti Petri, et Sancti Amatoris, ei ea quæ claustris continentur, juris episcopalis sunt, nec aliquam in eis exercere poterit comes potestatem, nec pro aliquo forifacto cujuslibet hominis res, quæ in claustris sunt, in suam transferet potestatem. Si aliquis laicus deprehensus fuerit in claustris in latrocinio, cum una quacunque veste sua pro justitia facienda comiti reddetur. Extra claustra autem quicunque laici latrones deprehensi fuerint, e ipsi et res eorum comitis sunt, exceptis illis rebus, quæ in claustris nominatis continentur, quæ propriæ ad episcopum pertinent.

5. De terris censualibus manifestum est, quod nunquam licet comiti vel homini suo eas, quæ de fundo sunt episcopi, acquirere, nisi per episcopum, nec etiam aliquam decimam. Banoum comitis observabunt tribus diebus omnes, tam clerici, quam laici, qui in claustris morantur : quibus transactis, libere,

(1156) Huic chartæ appensum erat sigillum, sed contritum est.

(1157) Epist. 426 edit. 1690, 429 edit. 1729, 464 in novissima Parisiensi curis Gaume fratrum. ÉDIT,

Vendent. Si episcopus vinum aut annonam compa-11. Actum Antissiodori anno ab Incarnatione Doraverit, nihil gellagii, vel alterius consuetudinis ab eo exigetur. Episcopus servientes et homines comitis, tam per se, quam ecclesiasticos, ministros, pro Christianitate submonebit, etjustificabunt se per eum. 6. Domus comitis et munitiones castrorum, quæ ipse dignoscitur tenere ab episcopo, scilicet CastriNovi, Sancti Salvatoris, Conadæ, Mailliaci, tradentur episcopo ad ejus beneplacitum : ita tamen quod eo discedente, comiti vel ministerialibus ejus cum integritate restituentur. In boscis comitis episcopus accipit necessaria sibi et ecclesiæ Sancti Stephani.

7. Dictum est et concessum de canonicis Sancti Stephani, quod in bosco de Thul usuarium suum plenarie habebunt. Cognitum est et a comite concessum, quod non licet ei Antissiodori aliquam mutationem vel innovationem facere absque licentia episcopi, de cujus feodo recognoscit se tenere quidquid habet Antissiodori et in circuitu ejus, præter hoc quod continetur infra muros urbis extra claustrum, quod tenet de domino rege, et præter feodum ducis ultra pontem.

8. Comes res episcopi custodire debet ut suas proprias. Si aliquis de potestate ejus aliquid de rebus episcopi aut hominum suorum ceperit, comes reddi faciet, aut de suo recompensabit. Ad molendinosepiscopi de Regioanne (Regenne) tale debet esse bochellum, quod quidem navibus ascendentibus et descendentibus pervium sit. De illis qui pisces vendunt, comes habet quatuor creditatorios, in quibus episcopus nihil accipit. Si ad alios telonearius epiScopi primus advenerit et primus barguinaverit, tantum accipiet, quantum curia episcopi necesse habebit. Et idem telonearius comitis faciet: si pariter venerint, pariter accipient quod invenerint. Similiter in aliis victualibus facient. Creditariam habet episcopus in omnibus victualibus quadraginta diebus exinde; donec reddiderit, ab eis, quibus debetur, nihil ei credetur.

400 2. 9. Statutum est de mercatoribus qui vendunt in domibus suis, quod a quindecim ut quindeeim dies, vel a mense in mensem, teloneario episcopi ventas reddent, si quæsitæ ab eis fuerint. Iu nundiiis libertatis Kalendarum Maiarum, telonei et ventarum duæ sunt partes episcopi, tertia comitis. Illique qui hos redditus recipiunt, fidelitatem episcopo et comiti facient.

10. Episcopus in vineis suis propriis, et in censualibus, si illi volueriut quorum sunt vineæ, custodiam ponet si noluerint, non cogentur. Comes faciet similiter in Brueria tota, cujuscunque fundus sit aut possessio, episcopi et comitis venatio communis est, et forifacta ad venationem pertinentia.

[ocr errors][merged small]

B

C

mini 1145, episcopatus Eugenii papæ III primo. Huic rei interfuerunt abbates. Stephanus Regniacensis, Guido de Caro-loco, Balduinus de Castellione, Gauffridus de Rupibus, Raynaudus archidiaconus, Gauffridus cantor, Hugo decanus Meldensis, Andreas de Baldement, Landricus, Bernardus, Hugo de Castrocensurii (Chateaucensois), Hugo de Tociaco (Toucy) presbyteri. Gaufridus cellarius, magister Anselmus, Guido de Bichiaco, Stephanus de Sancto Germano, canonici. Milites: Guillelmus filius suprascripti comitis, Hugo de Tilio, Humbertus de Sancto Germano, Siguinus de Torneila, Odo de Tociaco, Humbaudus Tortus. Servientes, Robertus præpositus comitis, Humbaudus pistor, Erveus præpositus episcopi, Olannus cellarius, et alii quamplures, hinc et inde (1158).

IV.

PRO MONASTERIO S. VICTORIS PARISIENSI (1159).

Ego BERNARDUS, Claræ-Vallis vocatus abbas, omnibus Dei fidelibus, tam posteris, quam præsentibus, notum fieri volo, me quadam vice, cum Parisius venissem, rogasse dominum Odonem abbatem S. Genovefæ, omnesque fratres in communi capitulo, ut fraternæ dilectionis intuitu Gelduino abbati fratribusque ecclesiæ S. Victoris concederent aquam Benevim, de submolendino quod Cupels appellatur, acceptam usque ad suam ecclesiam deducere, et inde versus Parisius in Sequanam, dato idoneo pretio hominibus posteris S. Genovefæ... aquam ducerent. Et ut præfatæ ecclesiæ B. Victoris liceret in eadem aqua infra muros suos molendinum facere ad suos usus, ut quantulumcunque utilitatis aquæ ductu illo infra eosdem muros ex extra propriis expensis exstruere valeant. Quæ Odo abbas omnia communi fratrum suorum assensu nostro interventu benigne concessit, ita tamen ut molendinum S. Genovelæ, quod superius est nominatum, nulla operis S. Vïc oris machinatione aut aquæ elevatione impediatur. Quæ concessio ut ecclesiæ B. Victoris rata firinaque in perpetuum perseveret, sigillo eam commendamus. et sigilli nostri impressione testificaudam duximus. Placuit et eorum nomina subjungere, qui precibus nostris tum interfuere : Dominus Godefridus Lingonensis episcopus, D. Joannes S. Maclovii episcopus, magister Bernardus Parisiensis archidiaconus, monachi quoque nostri Gerardus et Gaufridus.

V.:

PRO MONASTERIO SANCTI-AMANTII (1160).

In nomine Domini, eo BERNARDUS, Claræ-Vallis vocatus abbas, notum volo esse, quod locum de Buxia (1161) et quidquid in eo habebamus ex dono

[merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

(Collati sunt ad codices Colbertinum, Dionysianum, Cistercienses, S. Germani, Majoris-Monasterii, Gemeticensem S. Theodorici Remensis et Compendiensem. )

IN TOMUM II PRÆFATIO

Maxime ad libros De consideratione

401-413 I. In superioribus editionibus Horstianis ac nostra, post sancti Bernardi epistolas collocati erant in tomo secundo Sermones de Tempore ac de Sanctis, tum Sermones de Diversis: in tertio Sermones in Cantica: quibus varii Tractatus Bernardini quarto loco succedebant. Verum re attentius considerata, hos Tractatus epistolis proxime subjicere visum est: idque nobis naturalis ordo facile persuasit. Cum enim ejusmodi Tractatus epistolari modo scripti sint, imo nonnulli ex epistolis in tractatus relati, consequens erat ut non longo post epistolas intervallo collocarentur. Accedit ex hoc ordine illud commodi, quod cum Sermones de Tempore, de Sanctis, ac de Diversis in tertium tomum, Sermones vero super Cantica in quartum rejiciantur; his quasi continenter adjungatur tomi quinti initio Expositio a Gilleberto continuata in Cantica: quæ Bernardi Sermones in eadem Cantica, quasi ejus consectaria appendix, quam proxime subsequi debebat. Ob has itaque similes que rationes non incongruum duximus, vulgatum Horstii ordinem tantisper immutare, ut Lectorum commodo et naturali rerum ordini consuleremus. Hæc de ordine rerum, quæ subsequentes tomos constituunt; hoc loco repetenda et præmittenda fuere : nunc de ordine Tractatuum, quos tomus secundus continet, pauca dicenda sunt.

II. In disponendis objectis opusculis Horstius dignitatis potius, quam temporis rationem habuit. Nam si ordinem temporum sequimur, primus est tractatus de Humilitate;deinde, tractatus de Diligendo Deo; tum, Apologia ad Guillelmum : quo ordine enumerantur a Gaufrido in libri tertii de Bernardi Vita, capite octavo; Bernardo ipso primum et tertium pariter suggerente in epistola decima octava, ad Petrum cardinalem, quæ sub annum 1127 scripta fuit: ubi et « paucas ad diversos epistolas » memorat; quo nomine haud scio an tractatum de Diligendo Deo comprehendit. Postea recensenda est epistola quadragesima secunda, ad Henricum Senonensem archiepiscopum, eodem circiter anno 1127 dictata: mox tractatus de Libero Arbitrio circa annum 1128, ut colligitur ex epistola quinquagesima secunda, ad Haimericum. Ne· longo post intervallo habitus est Sermo de Conversione, ad Clericos. Successit ante annum 1136 liber ad Milites Templi quo tempore exarata est epistola septuagesima septima,ad Hugonem de Sancto-Victore. Anno 1140 epistolam centesimam nonagesimam de Erroribus Abælardi Innocentio directam fuisse constat. Eodem fere anno prodiit tractatus de Præcepto et Dispensatione, quem Petrus Venerabilis, anno 1143 ex Hispania reversus, postulavit libri quarti epistola vigesima septima. Ineunte anno 1149 absolutus est liber de Vita sancti Malachia eodemque anno inchoati sunt libri de Consideratione, ut mox dicturi.

sumus. Hæc sunt Opuscula, quibus constat tomus quartus: exceptis Declamationibus, quas in superiorum classem rejecimus, utpote a Bernardo alienas; et libro de Cantu, quem præmissis subjungemus. III. Hic, inquam, est ordo temporis, quo singuli tractatus conscripti sunt. Verum ordinem et dignitatem argumenti servare præstat. prima loca tribuendo,primo libris de Consideratione; secundo, Epistolæ de Moribus Prælatorum, ad Henricum Senonensem, tertio, Sermoni de Conversione, ad Clericos; quarto, tractatui ad Præcepto et Dispensatione: quinto, Apologiæ ad Guillelmum, qui duo tractatus monachos spectant; sexto, libro de Laude 404 novæ Militiæ, ad Milites templi. Et hæc prima classis pro dignitate personarum. Altera classis de virtutibus; nempe, septimo, libellus de Humilitate; octavo, de Diligendo Deo. Tertia classis erit de dogmatibus, scilicet, nono, opusculum de Gratia et Libero Arbitrio; decimo, epistola de Baptismo, ad Hugonem de Sancto Victore; undecimo, epistola de Erroribus Abælardi, ad Innocentium. Postremo duodecimo, historicus liber de Vita sancti Malachia. His omnibus tertio decimo loco succedet liber de Cantu. Opusculorum ordinem supra, pag. 995-996 repræsentavimus pro commodiori usu'hominum studiosorum. IV. In his omnibus nullum Bernardo dignius videtur, quam libri quinque de Consideratione, ad Eugenium papam. Si enim argumenti et persona dignitatem spectes, nihil generosius; si modum tractandi, nihil sublimius; si styli majestatem, et sententiarum gravitatem, nihil eloquentius ac fortius; si denique dictorum puritatem,et inhærentem sacris canonibus disciplinam, nihil catholico Doctori et sanctissimo Patri convenientius. Qui vero magis arduum erat homini in solitudine educato, amundi rebus et negotiis alieno, quam vivendi leges summo Pontifici, nedum toti Ecclesiæ tradere, et quasi præscribere? Quid homini privato difficilius, quam de totius Ecclesiæ statu, de moribus sacrorum ministrorum, de omnium officiis, virtutibus, ac vitiis apte et accurate breviterque disserere, imo et justam ferre sententiam? Quid sapientius, quam ita sublimium quorumcunque hominum vitia, errata, abusus notare,persequi, castigare; ut non modo invidiam et criminandi suspicionem evites, sed etiam amorem reportes et admirationem ? Et hæc sane fuit Bernardi seu dexteritas, seu felicitas, seu divinitus concessa auctoritas, ut quam primum ejus libri de Consideratione in publicum prodiere, eos certatim exquisierint, lectitarent,amaverint universi, etiam summi, quos maxime tangebant Pontifices.

V. Merito itaque Ernaldus Bona-Vallis abhas in libri secundi de Bernardi Vita, capite octavo, hoc opus vocat « Librum multæ utilitatis : in quo Vir sanctus acutissima indagine, tam ea quæ circa Pontificem, quam que infra sunt prosequens, etiam ad ea quæ supra ipsum sunt ascendens, tanta de natura divina disseruit, ut videatur in tertium cœlum assumptus, audisse quædam verba quæ non licet homini loqui, et Regem in decore suo vidisse. In his quæ infra,et quæ circa ipsum sunt,morum societas,naturæ æqualitas, officiorum distantia, consideratio meritorum, dijudicatio provectuum subtilissime distinguitur,et singulis in suo genere sui cognitio intimatur. In his quæ supra hominem sunt, speculatur cœlestia; non eo modo quo Angeli, qui semper adhærent Deo, considerant, sed eo modo quo potest homo puri animi et mentis sinceræ divina contingere,» etc. Et hæc est divisio quinque librorum de Consideratione quorum in primo demonstratur Considerationis necessitas et utilitas : in secundo consideratur quæ in Pontifice, id est Pontifex ipse quis, qualisve sit: in tertio, quæ sub ipso, id est orbis universus: in quarto quæ circa ipsum, domestici, cardinales, episcopi : in quinto quæ supra ipsum, Deus et Angeli. In his «quam liber in voce, quam disertus, et in rerum superiorum inferiorum que scientia locuples, diligens considerator agnoscet, inquit Gaufridus in libro tertio de ejus Vita, capite octavo.

VI. Restat observare tempus,quo libri isti scripti sunt. Hos anno 1149 parturire cœpit anctus Pater, nec uno tenore (ut Baronio visum est) absolvit, sed diversis intervallis scriptos ad Eugenium transmisit. Et primum quidem ipso anno 1149, de quo Nicolaus, ejusdem Bernardi notarius, ante suam discessionem scribens Petro Venerabili : « Mitto vobis, » ait, « librum domni Abbatis Claræ-Vallis ad dominum Papam.» Exstat hæc epistola apud ipsum Petrum in libri sexti epistola septima. Neque hoc loco libri nomine integrum opus (ut auctores isti loquuntur passim, teste Ernaldo, qui « librum multæ utilitatis » hos quinque libros vocat) intelligit potest. Nam secundum Bernardus Eugenio direxit anno 1150, post infelicem expeditionis Jerosolymitana exitum, de quo ab ipso libri exordio apologiam præmittit. Tertium, anno 1152, post obitum scilicet Hugonis Antissiodorensis,ut constat ex capite secundo,numero undecimo; et quarto quidem anno post concilium Remense, ex numero vigesimo, anno 1148 celebratum. Quartum denique et quintum paulo post, si non cum tertio, absolvit.

405 VII. Cæterum prædicti libri Rothomagi primum, cum Apologia ad Guillelmum, atque tractatu de Præcepto et Dispensatione, absque anni indicio; tum Spiræ anno 1550 typis vulgati sunt sine ulla capitulorum,ut fit in vetustis codicibus, divisione. Iidem anno 1520 ac deinceps, cum cæteris Bernardi operibus recusi: postea per Antonium Carafam, magni nominis cardinalem, Pio V pontifice recogniti, atque Antwerpiæ formis Plantinianis seorsim impressi fuerunt. Eosdem demum Gerardus Vossius, præpositus Tungrensis, rogatu Joannis Vendevi ii, episcopi Tornacensis piissimi, denuo recensere aggressus, eos cum octo manuscriptis codicibus contulit; ac Romæ anno 1594 seorsim editos Clementi VIII nuncupavit, adhibita capitum divisione, qualis in exemplari Nicolai papæ V, anno 1450 exarato, apposita erat. De hac editione Nicolaus Faber in epistola ad eumdem Vossium, ubi laudatis cæteris operibus : « Omitto,»

« inquit, « libros de Consideratione beati Bernardi, in quibus licet fortasse minus olei, quam in cæteris impenderis; non tamen minus zeli domus Dei, nutantisque disciplinæ in ea reparandæ ostendisti. Ibi enim libros huic rei aptissimos, quosque non malus auctor, et beato Bernardo fere æqualis, non åñpoodióvvacy Deuteronomium summorum Pontificum appellat, edendos curasti, quo primum ab auctore religiossimo destinati sunt, ubi tamen forsitan minus terebantur. »

VIII. Secundum tot tantosque viros denuo ad censuram prædictos libros revocavimus, eosque in priori nostra recensione ad quatuor exemplaria contulimus; in hac vero ad alios duos ex bibliotheca Colbertina per virum clarissimum Stephanum Baluzium nobis commodatos: quorum unus notatus 3541, capitulorum distinctionem habet, sed a Vossiana plane diversam. Cum autem sectiones istæ non sint ex auctoris instituto, vulgatas retinere visum est ad cavendam citationum confusionem.

IX. Porro hujus operis inscriptio variat in vetustis libris. Probabilior est Colbertini codicis, notati 3964: « Beati Bernardi abbatis Calræ-Vallis in libro de Consideratione ad dominum Eugenium papam prologus incipit feliciter. » Sed non tanti sunt momenti ejusmodi inscriptiones, quæ plerumque ex notariorum arbitrio profecta sunt. His subjicere juvat, quod Horstius præfationis huic tomo præmisit.

406 J. MERLONIS HORSTII MONITUM AD LECTORES

Sancti Bernardi tractatus varios quatuor hic tomus exhibet, genuinos,inquam, et indubios, nam aliis alibi locus erit. Hos inter primas ordine et excellentia tenet de Consideratione ad Eugenium III pontificem liber, si quisquam alius, Ecclesiæ præsulibus et prælatis utilis prorsus ac necessarius. In Vita sancti Bernardi, lib. 2. c. 8, item libro 3, cap. 8, habes, quæ lectioni horum librorum omnino præmitti suadeo. His adde sequentia. Gerardus Vossius præpositus Tungrensis libros hosce e bibliotheca Vaticana separatim edidit Romæ anno 1594, et summo pontifici Clementi VIII dicavit. In eorum vero commendationem inter cætera hæc præfatur. « Quantum inter alios pontifices Nicolaus V hisce libris tribuerit, re ipsa ostendit, dum libros eosdem, ante usum typographiæ inventum,adeo magnifico et insigni charactere separatim pro suo aliorumque usu describendos curavit. Quorum etiam amore ac studio flagrans Pius V,re et nomine pius, eorumdem lectionem mensæ suæ lubens adhibebat, ponderabat, et magni faciebat: sicut et ab ejus in pontificatu successore Gregorio XIII factum intelligo. Quos et Urbanus VII in episcopatu, ac post in cardinalatu multum sibi familiares habuisse dicitur, secumque ad conclave tulisse, in quo et summus pontifex renuntiatus est. Quem brevi in pontificatu secutus Gregorius XIV, plurimum quoque iisdem Bernardi libris tribuere, eosque frequenter in ore habere solebat: et seorsim (ut ab omnibus ecclesiasticis, maxime autem prælatis, commodius circumferri legique possent) exstare peroptabat: sicut a fide dignissimis de eo adhuc cardinali accepi: ipseque ex ejusmet ore non semel audivi. » Hæc Vossius in Dedicatione ad Clementem VIII. Porro inter Tractatus invenies duos ex epistolis huc translatos, idque non sine causa, ut arbitror. Prolixitas quippe, et ipsa argumenti ratio, necnon tractandi modus nomen Tractatus exposcere videbantur. Frequens autem esse, ut pii Patrum labores ac tractatus nomen Epistolæ sortiantur, observat Ephræmius apud Photium, codice 229, et variis exemplis ostendit Baronius ad annum Christi 584, agens de epistola a S. Gregorio nomine Pelagii II scripta adversus tria Capitula. Inter Epistolas sancti Hieronymi et sancti Augustini complures occurrent, quos ipsimet auctores Libri nomine donant. Qui deinde edendorum Patrum curam susceperunt, multorum judicio hujusmodi lucubrationes aptius in tractatuum sive librorum, quam epistolarum censum syllabumque retulissent. Quamvis et hi auctoritate non omnino videantur destitui: præsertim cum hoc exemplum ab Apostolis venerit, ut argumenta, quamvis seria, committerentur epistolis. Sed tales epistolæ vere tractatus sunt de rebus haudquaquam familiaribus. Unde et nobis visum, duas illas epistolas, quadragesimam secundam et cenesimam nonagesimam, utpote prolixas admodum e numero cœterarum eximere,et in gratiam lectoris distinctas in capita, tractatibus adjungere. Nec obstat, quod ad unam singularem personam directæ, eam peculiariter subinde compellent. Sane si justi de argumento aliquo tractatus, idcirco quod ad unum aliquem dirigantur, Epistolæ nomine prænotandi veniunt, nullus prope liber erit, cui non debeatur nomen Epistolæ, cum fere hoc omnibus solemne sit, lucubrationes suas alicui inscribere. Adeoque ipsa etiam Bernardi Apologia ad Guillelmum abbatem, aliaque plura ejus opuscula inter epistolas referantur. Retinuimus tamem receptum Epistolarum numerum et ordinem, ne cui forte industria nostra fraudi esset, si priorum editionum citationes a nostra discreparent. Si quæ præterea de quibus forte monendus sit lector suis locis inveniet, et prolixe quidem in Præfatione totius operis.

« PoprzedniaDalej »