Obrazy na stronie
PDF
ePub

Primus abbas Fastradus ex Clara-Valle, cui etiam post Robertum præfuit. Adoptatur etiam Alna, prius Benedictinorum, deinde canonicorum regularium in diœcesi Leodiensi. Item in capitulo Cisterciensi hoc anno Serlo abbas Saviniacensis se ac triginta monasteria, quæ a Saviniaco Benedic.inorum monasterio dioecesis Abrincensis pendebant, Claræ-Valli subdidit quatuor vero Stephanus, congregationis Obazinensis in dioecesi Lemovicensi nascentis pater et institutor.

1149. Hoc anno cum infelicem exitum habuisset transmarina expeditio, Ludovicus in Galliam reversus est. Vide epistolam 386, librum 2 de Consideratione, cap. 1, et Vitam S. Bernardi, lib. 3. cap. 4 Qui quidem ad novam iterum se accingens, a Cisterciensibus retardatur, ut tradit Robertus abbas in Chronico ad annum 1150.

Eodem anno Henricus, Ludovici regis Franciæ frater (verba sunt Chronici Turonensis) prius Thesaurarius Beati Martini Turonis, post apud ClaramVallem monachi veste indutus, provehitur ad episcopatum Beivagicæ civitatis: quod quidem Chronicon Sancti-Petri-Vivi Senonensis anno sequenti reponit. Lege epistolam 307 et Notas.

Fundantur Fons-Moriniacus, in diocesi Bituricensi; Alpæ-Petræ, in Lemovicensi; Longum-Vadum, in Lingonen i; Laus-Beatæ-Virginis, in Tornacensi. Adoptatur Bulleucuria, canonicorum regularium in diœcesi Trecensi,

1150. Eugenio Romæ ad S. Petrum post multos conflictus restituto, Bernardus librum secundum de Consideratione transmitteus, apologiam de Jerosolymitanæ expeditiouis consilio prætexit, recipitque epistolam consolatoriam a Joanne Casa-Marii in civitate Verulana abbate, que est modo epistola 386 inter Bernardinas.

B

1151. Rainaldo abbati sub finem anni superioris defuncto, nimirum decimo septimo kalendas janua- C rii, suffectus est Gosevinus ex abbate Bona-Vallis Viennensis. Vide epistolam 270.

Item moritur Hugo Autissiodorensis episcopus, vir bonæ memoriæ dictus in Chronico S. Petri-Vivi. De successoris electione vide epistolas 261, 274 et

sequentes. Obiit item Sugerius abbas S. Dionysii, vir integerrimus, cui in extremis posito Bernardus scripsit epistolam 266. Hoc anno, Ludovicus et Alienora, inquit Robertus de Monte, in Quadragesima apud Balge ceium, dato sacramento corain archiepiscopis et episcopis quod consanguinei essent, separati sunt auctoriate Christianitatis.

Fundatur monasterium Esronense, in Dania, dicecesi Roskildensi.

1152. Eugenii III 8, Ludovici VII Franciæ regis 15, Conradus imperii anno 13 purpuram morie resignat Friderico cognomento Enobarbæ, Sueviæ duci, Conradi ex fratre nepoti. Sed et Theobaldus Campaniæ comes, vir insignis pietatis, sexto idus januarii defunctus, in monasterio La iniacensi, ad Matronam cujus fuerat advocatus, sepelitur, ad quem non longe ante obitum Bernardus scripsit epistolam 271.

Adoptatur abbatia de Moroliis, in dioecesi Malleacensi. Fundatur abbatia Clari-Montis, in diœcesi Cenomannensi. Circa hoc tempus adoptatur Armentaria, in Callæcia, diœcesi Compostellanæ.

1153. Friderici I imperatoris 2, Ludovici VII Franciæ regis 16, Eugenius diem clausit sexto idus jolii, cum sedisset annos octo menses quatuor dies tredecim; cui successit Conradus, ex canonico regulari episcopus Sabinensis, dictus Anastasius IV. Nec longe post sanctissimus doctor Bernardus, multis pro Deo et Ecclesia defunctus laboribus, cum a media hiemis tempestate gravi morbo correptus, ut scribit epistolis 288, 307, 308, pacem nihilominus inter Metenses composuisset, in pace tandem ipse quievit decimo tertio kalendas septembris, tribus ante meridiem horis, anno ætatis sexagesimo tertio, monasticæ professionis quadragesimo, præfecturæ trigesimo octavo. Qua etiam hebdomada Ascalon, munitissima civitas in Palæstina, juxta Sancti promissionem frequentius repetitam, ex Christianis capta est, ut testatur Gaufridus Vitæ S. Bernardi libro 3, cap. 4. Bernardus apud Claram-Vallem successorem habuit Robertum ex abbate Dunensi.

Fundantur mouasteria Petrosæ, dice cesis Petragoricensis; De Moris, diœcesis Lingonensis; et adoptatur abbatia Montis-Rami, dioecesis Auriensisin Callæcia.

SANCTI BERNARDI

ABBATIS CLARÆ-VALLENSIS

OPERUM TOMUS PRIMUS

COMPLECTENS

EPISTOLAS NUMERO CCCCXCV

(Collatæ sunt ad tres codices Colbertinos, Cistercienses duos, Corbeiensem unum, unum item Compendiensem consulti etiam codices Vaticani, Sorbonicus, Regiæ Navarræ, Gandavensis S. Petri, Claræ-Vallensis Vallis-Claræ, Aureæ-Vallis, etc,)

1, EPISTOLA PRIMA (51).

AD ROBERTUM NEPOTEM SUUM, QUI DE ORDINE CISTERCIENSI TRANSIERAT AD CLUNIACENSEM (52). Robertum consanguineum, qui vel horrore strictioris regulæ, seu vitæ taxioris illecebra, vel etiam blan(51) Scripta circa annum 1119.

(52) Ita scripti fere omnes: in uno S. Germani,

ditiis et subdolis aliorum susurris inductus a Ca sterciensibus ad Cluniacenses transierat, mira charitate et affectu plusquam paterno revocat 1. Satis et plusquam satis sustinui, dilectissime. fili Roberte (53) si forte Dei pietas, et tuam per se, et meam per te animam dignaretur invisere: tibi Incipit epistola B. Bernardi abbatis ad domnum Ro→ bertum monachum et cognatum suum, qui Ordinem

N

scilicet inspirando salutarem compunctionem, mihi- A que de tua salute lætitiam. Sed quoniam usque adhuc frustratum me ceruo ab exspectatione mea, jam non valeo tegere dolorem meum, anxietatem reprimere, dissimulare tristitiam. Unde et contra juris ordinem cogor revocare, læsus, eum qui me læ it; spretus, requirere contemptorem; injurian passus, injuriatori satisfacere; rogare denique, a quo rogari debueram. Dolor quippe nimius non deliberat, non verecundatur, non consulit rationem, non metuit dignitatis damnum; legi non obtemperat, judicio non acquiescit, modum ignorat et ordinem:

Cisterciemsem post professionem dimiserat, et ad Cluniacum se transtulerat.

(53). Nulla hujus epistolæ inscriptio, præterquam in duobus S. Germani codicibus, Bernardus abbas Rodberto adolescenti, an genuina, incertum.

Hæc epistola sub dio a Bernardo dictata, « in medio imbre sine imbre, » ut loquitur Guilelmus sancti Theodorici abbas, libro primo Vitæ S. Bernardi, cap. 2, ob id miraculi cæteris epistolis præposita est. Locus ubi id contigit, prope ClaramVallem, oratoriolo spectabilis est ob facti memoriam, Exarata est a Guillelmo, primo postea Rievallis in Anglia abbate, cui non recte quidam tribuunt elogia illa, quæ Gilbertus de Hoilandia sermone 41 in CanLica commemorat de quodam abbate Rievallensi, procul dubio de Guillelmi succe-sore nomine Aelredo, qui teste Pitsæo obiit anno 1166. Non enim fleri potest, ut Guillelmus ille Rievallensis, anno 1143 ad superos translatus, a Gilberto in eo sermone celebretur laudatione funebri ut recens mortuus, cum ipse Gilbertus solum a morte S. Bernardi, nimirum post annum 1153, explanationem in Cantica prosequendam susceperit, ac sermone 30 mentionem faciat schismatis a Friderico imperatore adversus

B

id omnimodo et solummodo satagente animo, quo vel careat, quod se dolet habere; vel habeat, quo se dolet carere. At, inquis, nec læsi quempiam, nec sprevi; sed spretus potius ego, ac multifarie læsus, tautum fugi malefactorem meum. Cui injuriam feci, si injurias fugi? Au non expedit cedere persecutori, quam resistere? fugere ferientem, quam referire ? Recte assentio. Non ut contenderen coepi hæc, sed ut contentionem dirimerem. Fugere persecutionem non est culpa fugientis, sed persequentis. Non contradico. Omitto quod factum est, non requiro cur, vel quomodo factum est: culpas non discutio, non

C

etc. Interim diu dissimulavit S. Bernardus, ut ex hujus epistolæ exordio constat : sed tandem concept! doloris impatiens, hanc epistolam scripsit, qua nec quidem revocari potuit Robertus, ut ille epistola 32 conqueritur, donec a Petro Venerabili restitutus est. Quod autem Robertus anno 1116 professionem emiserit, sic demonstrari posse videtur. Robertum fuisse unum ex triginta sociis, quos Bernardus mundo subtractos Cistercium secuni adduxit, sentiunt scriptores pene omnes, tam domestici, quam externi. Quod quidem indicare videtur Bernardus ipse in hac epistola his verbis: Nam si dignaris, et verbo, et exemplo meo in religionem ego te genui. Sed cum pro ætatis statu teneriori ad biennium remissus fuisset, ut etiam ibi asserit Bernardus, n. 8, eo tandem elapso ad conversionem admissus est. Atqui Bernardus anno 1113 ingressus est Cistercium cui numero si tres annos adjeceris, duos scilicet dilationis, probationis alterum; Robertum anno 1116 professum habebis. Hoc argumentum non parum roboratur Exordii jam citati auctoritate, ubi Robertus prius dicitur admissus Cistercii ad probationem, quam Bernardus ClaræValli præficeretur; proindeque ante annum 1115, quo Claram-Vallem fundatam legimus. Sic enim habet Exordium Cisterciense: « Dominus Robertus, quondam Domus Dei abbas, et beati Bernardi secuudum carnem propinquus, in adolescentia sua jugum Domini suave et onus ejus leve apud Cistercium susceperat. Postmodum vero reverendissimo viro Dei Bernardo Claræ-Vallis abbati constituto, sub ipso in eodem cœnobio coelestibus disciplinis instituebatur. Ex quibus manifestum apparet, Roberti e Clara-Valle discessum sive potius seductionem contigisse Pontii abbatis Cluniacensis consilio ac impulsu, qui ab anno 1109 ad annum 1122 Cluniaco præfuit; non vero sub Petri Venerabilis præfectura, qui Pontio post Hugonem II tribus mensibus elapsis successit, ut constat ex Chronico Cluniacensi. Et certe quis a Petro Venerabili, pacis ac sinceritatis amaniissimo, non existimet alienum, ut priorem miserit Claram-Vallem ad decipiendum adolescentem? vel etiamsi id fecisse concedatur, ut inter beneficia et charitatis officia sancto Bernardo exhibita computaverit Roberti restitutionem? quasi de injuria beneficium promereri potuisset. Ita enim in quadam epistola ad Bernardum: « Cur ergo, »> inquit, a mi charissime, unus saltem mihi per mensem non conceditur, cum Robertum tibi sanguine proximum, cum Garnerium, cum quosdam alios, tractus amore tui, non mense uno, sed perpetuo concesserim (libri vi epistola 35?» Ex quibus obiter observes velim, Robertum taudem aliquando ClaramVallem rediisse, restitutum scilicet a Petro Cluniacensi statim ab initio præfecturæ, ac Domus-Dei in dioecesi Bisuntinensi abbatem a Bernardo postea institutum. Vide Manriquez in Annalibus, anno 1113 et anno 1117, ex quo nonnulla huc adduximus.

Alexandrum III anno 1159 excitati. Robertus, ad quem hæc epistola directa est, Bernardi carne propinquus vocatur in ipsa epistola, n. 9, et in epistola 32. n. 3. De eo Joannes eremita, illius temporis auctor, in Vita S. Bernardi, libro 1, cap. 2, n. 5, ita scribit: Nepos siquidem ejusdem matronæ, » nempe Alaydis S. Bernardi matris, « de qua volumus pertractare; filius autem sororis suæ, ad quem etiam beatus Bernardus primam epistolarum suarum dirigit. Ibidem Roberius ad Claræ-Vallenses reversus, sexaginta septem annis sub jugo disciplinæ regularis vixisse dicitur. Petrus Franciscus Chiffletius Societatis Jesu, in Appendice ad Diatribam de illustri genere S. Bernardi suspicatur, Roberti matrem fuisse Dianam, uxorem Othonis de Castellione e familia Montis-Barri; ac vulgo Bernardi nepotem vocitatum, vel colectoris epistolarum alucinatione, vel eo loquendi genere olim usitato, quo nepos dici D solebat etiam patruelis, aut consobrinus, aut amitinus, si modo patrueli suo, consobrino, aut amitino esset inferior ætate, qualem fuisse Robertum respectu sancti Bernardi, tum ex hac epistola, tum ex libro primo Vitæ, cap. 2, satis intelligitur. Quod attinet ad rationem temporis, hæc epistola scripta videtur circa annum 1119. Etenim Robertus soleinnem apud Cistercienses emisisse videtur professionem anno 1116, ut inferius demonstrabitur : qua audita statim Cluniacenses eum subdole au se revocare tentaverunt. Sic enim refert Exordium Cisterc. dist. 3, cap. 9: Interea Cluniacenses fratres audientes quod idem adolescens Ordini Cisterciensi se reddidisset, indignati sunt vehementer.... Cumque auctoritate beati Bernardi premerentur ne eum publice repetere præsumerent, ad callidiora sese argumenta vertere. Missus est namque prior quidam, »

[ocr errors]
[ocr errors]

retracto causas, non recordor injurias. Solent enim, A erit ultra quod formidare debeas de rigore distri-
hæc magis instigare, quam mitigare discordias. So-
lum quod mihi magis est cordi, loquor. Me miserum,
quod te careo, quod te non video, quod sine te vivo,
pro quo mori, mihi vivere est; sine quo vivere,
mori! Non igitur quæro cur abieris, sed quod jam
non redieris queror; non causas discessionis, sed
moras causor regressionis. Veni tantum, et pax erit:
revertere, et satisfactum est. Redi inquam, redi, et
lætus cantabo Mortuus fuerat, et revixit; perierat,
et inventus est (Luc. xv, 32).

B

ctionis meæ. Neque enim formidandum est quod futurus sim præsenti formidolosus, cui adhuc absenti jam toto sum corde [al. corpore] prostratus, totis adstrictus visceribus. Humilitatem exhibeo, charitatem promitto: et tu times? Intrepidus veni quo te vocat humilitas, pertrahit charitas. Securus accede, talibus præventus obsidibus. Fugisti sævum, revertere ad mansuetum: revocet te mea lenitas, cujus severitas effugavit. Vide, fili, quam te cupiam duci, non spiritu servitutis iterum in timore, sed spiritu adoptionis filiorum, in quo clamare et tu non confundaris, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): causam utique tanti doloris mei non minis apud te, sed blandimentis; precibus, non terroribus agens. Alius forsitan aliter tentaret. Et vere quis alius non magis discuteret reatum, et incuteret metum; non oppoponeret votum, et proponeret judicium; non argueret inobedientiæ, non indignaretur apostasiæ; quod de tunicis ad pelliceas, de oleribus ad delicias, quod denique ad divitias de paupertate transieris? Sed ego novi animum tuum, qui facilius possit amore flecti, quam timore compelli. Denique quid necesse est bis pungere non recalcitrantem, valde timidum magis exterrere, per se satis 3 erubescentem confundere amplius: cui sua ratio magister, cui propria conscientia virga, et ingenita verecundia lex disciplinæ est? Quod si cui mirum videtur, quomodo puer verecundus, simplex timoratus ausus fuerit contra voluntatem fratrum, magistri imperium, reC gulare decretum, suum deserere et votum, et locum: miretur etiam quod et David sanctitati subreptum sit (II Reg. x1), quod sapientiæ Salomonis illusum (III Reg. x1), quod Samson fortitudini obviatum (Judic. xvi). Qui protoplastum dolo captum cx: pulit de patria felicitatis, quid mirum si tenero sub ripuit adolescentulo in loco horroris et vastæ solitudinis? Huc accedit quod nec, sicut illos Babylonicos senes, species decepit eum (Dan. xIII, 8); nec, sicut Giezi, pecuniæ amor (IV Reg. v, 20); nec honoris ambitio, sicut Julianum Apostatam (54); sed fefellit illum sanctitas, seduxit religio, perdidit auctoritas seniorum. Quæris quomodo?

2. Fuerit certe meæ culpæ quod discessisti. Delicato quippe adolescentulo austerus exstiteram, et tenerum durus nimis inhumane tractavi. Hinc enim et præsens quondam adversum me, quantum memini, murmurare solebas; 2 hinc et nunc sicut, audivi, etiam absenti derogare non cessas. Non tibi imputetur. Possem forsitan excusare et dicere, quia sic lascivi pueritiæ motus coercendi erant; ac rudibus annis debebantur aspera illa disciplinæ districtioris initia, Scriptura attestante, quæ ait, Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte (Prov. XXIII, 13); et rursum: Quos enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6); et illud: Utiliora sunt verbera amici, quam oscula inimici (Prov. xxvII, 6). Sed fuerit, ut dixi, meæ culpæ quod discessisti: ne dum de reatus perpetratione contenditur, emendatio retardetur. At vero hinc vel procul dubio incipiet esse et tuæ, si non parcas pœnitenti, iudulgeas confitenti: quia potui quidem aliquando in aliquibus fuisse erga te indiscretus, sed certe non malevolus. Quod si et in futuro hanc ipsam indiscretionem meam suspectam habes; noveris me jam non esse qui fueram, quia nec te puto fore qui fuisti. Mutatus mutatum invenies, et quem ante metuebas magistrum, comitem amplectere securus. Itaque sive mea culpa recesseris, ut tu putas, et ego non excuso; sive tua, ut multi putant, etsi ego non accuso; sive mea simul et tua, quod ego magis puto: ex hoc jam si redire renueris, solus profecto inexcusabilis eris. Vis ab omni culpa liber esse? revertere. Si tuam agnoscis, ignosco: ignosce et tu mihi, ubi meam agnosco. Alioquin aut tibi nimis indulges, qui tuam culpam et agnoscis, et dissimulas; aut mihi nimis immisericors es, cui nec satisfacienti ignoscendum putas.

3. Jam si redire recusas, aliam quære occasionem unde falso blandiaris conscientiæ tuæ: quia non

4. Primo quidem missus est magnus quidam prior Dab ipso principe priorum; foris quidem apparens in vestimentis ovium, intrinsecus autem lupus rapax; deceptisque custodibus, æstimantibus quippe ovem esse, væ! væ! admissus est solus ad solam lupus objurgat qui tum timorem, quo correptus erat, declaravit, et se virtutem crucis vehementer admirari dixit. Nam dæmones, quoniam ejus figuram ferre non poterant, aufugisse. Cui præstigiator: « Ne, inquit, « amabo te, sic existimes. Siquidem non eam ob causam formidabant; sed tuum fastum detestati, se ab oculis nostris removerunt. » Ita miser ab eo in fraudem impulsus, tum impiis initiatur mysterüs, tum pectus ejus scelere completur, et infelix propter imperii cupiditatem pietate omnino spoliatur. Ita Theodoretus, cujus verba, etsi prolixiora, recenseo, quia ad ea Bernardus plane mihi allusisse videtur.

(54) Theodoretus, Historiæ ecclesiasticæ libro II, cap. 3, testatur Julianum imperii cupiditate incensum, perlustrasse Græciam, conquisivisse vates et hariolos, sciscitarurum ab illis, vouine compos futurus esset. Atque incidit forte in hominem, qui hoc ei prædicere pollicitus sit. Qui quidem, deducto eo in fanum simulacrorum, et intra ejus adyta collocato, fraudulentos dæmones invocat. Quibus specie qua solent apparentibus, metus coegit Julianum signo crucis frontem suam signare. Dæmones igitur, Dominici tropæi conspicati figuram, et suæ ipsorum cladis recordati, confestim evanuerunt. Tum præstigiator, causa cur fugerent intellecta, Julianum

[merged small][merged small][ocr errors]

74

Fit professio super professionem, vovetur quod non solvetur; proponitur quod non tenebitur; et cum primum pactum irritum factum sit, in secundo geminatur prævaricatio, et fit supra modum peccans peccatum (Rom. vII, 13).

oviculam. Nec refugit ovicula lupum, quem et ipsa Astus mortuus est, et hoc, quia Cluniacenses volunt. putabat ovem. Quid plura? attrahit, allicit, blanditur, et novi evangelii prædicator commendat crapulam, parcimoniam damnat; voluntariam paupertatem, miseriam dicit; jejunia, vigilias, silentium, manuumque laborem, vocat insaniam : e contrario otiositatem, contemplationem muncupat; edacitatem, loquacitatem, curiositatem, cunciam denique intemperantiam nominat discretionem. Quando, inquit, delectatur Deus cruciatibus nostris? ubi præcipit Scriptura quempiam sese interficere? Qualis vero religio est fodere terram, silvam excidere, stercora comportare? Nunquid non sententia Veritatis est, Misericordiam volo, et non sacrificium? (Matth. IX, 13.) et, Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat? (Ezech. xxxIII, 11.) et, Beati mise- B judicii: ubi plus valebunt pura corda, quam astuta

ricordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur? (Matth., v, 7.) Utquid vero Deus cibos creavit, si non liceat manducare? utquid nobis corpora dedit, si prohibeat sustentare? Denique, qui sibi nequam, cui bonus? (Eccli. XIV, 5.) Quis unquam sanum sapiens, carnem suam odio habuit? (Ephes. v, 29.)

5. Talibus tandem allegationibus male credulus puer circumventus seducitur, seductorem sequitur, Cluniacum ducitur; tondetur, raditur, lavatur; exuitur rusticanis, vetustis, sordidis; induitur pretiosis, novis ac nitidis ; et ita in conventum suscipitur. Sed cum quali putas honore, cum quo triumpho, cum quanta reverentia ? Defertur ei super omnes coætaneos suos, et tanquam victor rediens a pugna, sic laudatur peccator in desideriis animæ suæ (Psal. x, 3). Sustollitur in altum, statu non mediocri collocatur, ita ut multis senioribus prælatus sit adolescens: favet, blanditur, congratulatur ei universa fraternitas; exsultant omnes, tanquam victores capta præda, quando dividunt spolia (Isai. 1x, 3). O Jesu bone! quam multa facta sunt pro unius animulæ perditione! Cujus ad hæc quantumlibet robustum pectus non emollesceret? cujus interior, quantumvis spiritualis, oculus non turbaretur? cui inter talia ad suam liceat recurrere conscientiam ? quis denique in tanta pompa vel veritatem valeat agnoscere, vel obtinere humilitatem?

6. Mittitur interea pro eo Romam. Apostolica compellatur auctoritas ; et ut Papa non neget assensum, suggeritur ei infantem olim a parentibus oblatum fuisse monasterio. Non fuit qui refelleret (nec enim contradictor est exspectatus), judicatum est de parte, abjudicatum absentibus. Justificati sunt qui injuriam fecerunt, exciderunt a causa qui passi sunt, absque satisfactione absolvitur reus. Firmatur privilegio crudeli nimium clemens sententia absolutionis; quo reportato 4 confirmaretur fluctuanti male suasa stabilitas, securitas dubitanti. Et hic tenor litterarum, hæc judicii summa, hæc totius causæ definitio, ut lcneant qui tulerunt, sileant qui amiserunt: inter hæc autem pereat anima pro qua Chri(55) Promissio votum parentum spectat; donatio, pueri oblationem per eosdem factam, cujus forma PATROL. CLXXXII.

C

7. Veniet, veniet qui male judicata rejudicabit, illicite jurata confutabit; qui faciet judicium injuriam patientibus (Psal. CXLV, 7), qui judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ (Isai. x1, 4). Veuiet pro certo, qui per prophetam minatur in Psalmo dicens: Cum accepero tempus, ego justitias judicabo (Psal. LXXIV, 3). Quid faciet de injustis judiciis, qui ipsas quoque Justitias judicabit? Veniet, inquam, veniet dies

D

verba; el conscientia bona, quam marsupia plena : quandoquidem Judex ille nec falletur verbis, nec flectetur donis. Tuum, Domine Jesu, tribunal appello: tuo me judicio servo, tibi committo causam meam, Domine Deus sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda (Jerem. x1, 20); cujus oculi sicut fallere nolunt, ita falli non possunt; tu vides qui tua, vides qui quærunt et sua (I Cor. XIII, 5). Tu nosti quibus ei visceribus in cunctis tentationibus suis semper adfuerim, quantis pro eo gemitibus aures tuæ pietatis pulsaverim, qualiter ad quæque illius scandala, perturbationes, molestias ego urebar, torquebar, affligebar, et nunc timeo ne frustra. Puto satis ferventis et insolescentis nec corpori talia exenim, quantum expertus sum, adolescentis per se pedire fomenta, nec menti illa gloriæ tentamenta. Itaque, arbiter meus Domine Jesu, de vultu tuo judicium meum prodeat, oculi tui videant æquitatem (Psal. xvi, 2).

8. Videant et judicent, quid potius stare debuerit, an votum patris de filio, an filii de se ipso, præ sertim cum filius aliquid majus devoverit. Videa et famulus tuus legislator noster Benedictus, quid regularius fuerit, utrum quod factum est de infantulo, nesciente ipso; an quod ipse per se postmodum prudens et sciens fecit, cum jam ætatem haberet ut de se loqueretur. Quanquam dubium non sit promissum illum fuisse, non donatum (55). Nec enim petitio quam Regula præcipit, pro eo facta fuit a parentibus; nec manus illius cum ipsa petitione involuta palla altaris, ut sic offerretur coram testibus. Ostenditur deinde terra, quæ cum illo, et pro illo dicitur data fuisse. Sed si cum terra eum receperunt, cur non et cum terra eum retinuerunt ? An forte requirebant magis datum quam fructum. et pluris æstimata est terra quam anima? Alioquin oblatus monastario, quid quærebat in sæculo? nutriendus Deo, cur expositus erat diabolo? Ovis Christi cur inventa est patere morsibus lupi? De sæculo quippe, non de Cluniaco, te teste, Roberte, venisti Cistercium. Quæsisti, petisti, pulsasti; sed præcipitur a sancto Benedicto in Regulæ capite 5) quæ oblatio pueros olim ligabat.

3

pro tui adhuc teneritudine, te lice invito, dilatus A dubio retro aspicere est, prævaricari est, aposta-
es per biennium. Quo tempore patienter expleto, et tare est (58).
absque calumnia, tuis demun precibus, multisque
(si meministi) lacrymis, diu exspectatam impetrasti
misericordiam ; et quem satis desideraveras ingres-
sum, obtinuisti. Post hæc per annum juxta Regulam
(Reg. S. Benedicti, capp. LVIII, 58, 59). in omni pa-
tientia probatus, perseveranter et sine querela con-
versatus, post annum sponte professus; tunc pri-
mum sæculari veste rejecta, religionis habitum susce-
pisti (56).

10. Et hæc dico, fili, non ut te confundam, sed ut tanquam filium charissisum moneam: quia etsi multos habeas in Christo pædagogos, sed non multos patres (I Cor. iv, 14). Nam si dignaris, et verbo. et exemplo meo in religionem ego te genui. Nutrivi deinde lacte, quod solum adhuc parvulus capere poteras; daturus et panem, si exspectares ut grandesceres. Sed heu quam præpropere et intempestive ablactatus es! Et vereor ne totum. quod foveram blandimentis, roboraveram adhortationibus. orationibus solidaveram; jamjamque evanescat, deficiat, pereat; et lugeam miser, non tam cassi laboris damnum, quam damnatæ sobolis miserabilem casum. Placetne tibi quod alius nunc glorietur de te, qui nihil utique laboravit in te? Simile mihi contigit, quod et illi meretrici apud Salomonem : cui videlicet parvulus suus ab altera, quæ suum a se oppressum exstinxerat, furtim sublatus est (III Reg. III, 20). Tu quoque de sinu mihi, et utero abscissus es. Ablatum gemo, repeto violenter avulsum. Non possum oblivisci viscera mea; quorum nimirum parte detracta non modica, non potest nisi torqueri pars reliqua.

9. O insensate puer! quis te fascinavit non solvere vola tua, quæ distinxerunt labia tua? Annon vel ex ore tuo justificaberis, vel ex ore tuo condemnaberis ? Quid de parentis voto sollicitus es, negligens tui; cum ex ore tuo, non illius, habeas B judicari; tuorum, non illius, vota labiorum exigendus sis? Et quid tibi 5 frustra quispiam blanditur de absolutione apostolica, cujus conscientiam divina ligatam tenet sententia? Nemo, inquit, mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. 1x, 62). Nunquid et hoc persuadebunt non esse retro respicere, qui dicunt tibi: Euge, euge? (Psal. xxxix, 16.) Filiole, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis (Prov. 1, 10). Noli credere omni spiritui (I Joan. iv, 1). Sint tib multi necessarii, unus autem sit sibi consiliarius de mille (Eccli. vi, 6). Tolle occasiones, respue blandimenta, adulationibus claude aures, te interroga de te, quia tu te melius nosti quam alius. Attende cor tuum, discute intentionem, consule veritatem tua tibi conscientia respondeat, cur abieris, cur Ordinem tuum, (57) cur fratres, cur locum, cur me, qui et tibi propinquus carne, et propinquior spirutu sum, deserueris. Si ut arctius, ut rectius, ut perfectius viveres; securus esto, quia non retro aspexisti : sed et gloriare cum Apostolo dicens: Quæ retro oblitus, et ad ea quæ ante sunt extentus, sequor ad palmam gloriæ (Philipp. 11. 13). Sin alias, noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20): quoniam, ut cum venia tui dixerim, quidquid tibi amplius indulges in victu, vestituque superfluo, in verbis otiosis, in vagatione licentiosa et curiosa, quam videlicet promisisti, quam apud nos tenuisti; hoc procul

C

11. Verumtamen quo tuo commodo, qua tui necessitate hoc nobis moliti sunt amici nostri ? quorem manus sanguine plenæ sunt (Isai. 1, 15; LIX, 3), quorum animam meam pertransivit gladius (Luc. 11, 35), quorum dentes arma el sagittæ, et lingua eorum gladius acutus (Psal. LVI, 5). Nam utique mihi, si in 6 aliquo unquam eos offenderam (quod utique mihi conscius non sum), plenam prorsus rependere vicem. Mirum vero si non plus talione recepi; si videlicet tale aliquid in eos deliquisse potui, quale nunc ab eis pertuli. Nam, ut verum fatear, non os de ossibus meis, vel carnem de carne mea; sed tulerunt mihi gaudium cordis mei, fructum spiritus mei, coronam spei meæ, et (velut mihi sentire videor) animæ meæ dimidium. Utquid hoc ? forte miserti sunt tui: et cæco cæcum ducenti indignantes, ne perires post me, in suum te transtulere ducatum. O molesta charitas! o dura necessitudo! Tantum tuam dilexere salutem, ut in meam impin

D

(56) Nimirum pueri Deo oblati statim monasticis vestibus induebantur: adulti vero nonnisi post annuam probationem, ex Regulæ capitibus 58, 59; qui ritus initio servatus apud Cistercienses ex hac epistola, postea mutatus est exemplo Cluniacensium, apud quod Novitiorum habitus Professorum vesti « omnino similis » erat, uti modo apud omnes, « præterquam quod,,quandiu erant absque benedictione,» sic professionem vocabant, a sola cuculla carebant, » ex Udalrico, in libro II, cap. 1. Quo tempore Cistercienses hunc morem admiserint, vide librum VII de Vita S. Bernardi, cap. 15.

(57) Sic Bernardus in libro de Vita sancti Malachiæ, n 36, Mailros « Ordinis nostri monasterium vocat et in epistola 2, n. 9, Ordinem aut disciplinam, quasi synonyma videtur usurpare. Confer epistolam 4 n. 2, et epistolam 198, n. 2. Petrus Vene

rabilis nihilominus Cluniacenses et Cisterciences « ejusdem Ordinis viros >> appellat in sequente epistola 229, n. 10; et n. 30, « unius nominis Ordinis maximas congregationes. » Denique Bernardus ipse Guillelmum abbatem sancti Theoderici «Ordinis nostri virum appellat in epistola 79; et in epistola 42 Ordinis nostri abbates vocat etiam nigrorum (quos vocant) monachorum, n. 33. Diversum Ordinem dicit Nicolaus Claræ-Vallensis iu sua epistola 22.

(58) Formidolosa sententia in monachos, qui laxiora quærentes, regulares institutiones pro minimo habent quibus si pudor negat apostasiam corporis, timendum est ne tepor ipse paulatim ingerat apostasiam cordis,» ut loquitur Bernardus sermone 3 in Psalmum xc. Confer epistolam 382, maxime epistolam 313,

[ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »