Obrazy na stronie
PDF
ePub

a vobis istud consilium! absit a me ista suspicio! A runt super nos: sed nondum statim finis. Litteris Quid tandem mali fecit homo ille ? Quod electam pari Pictaviensium pace, et voto, et voce, personam (901) canonica libertate consecravit! quod pecuniam Pictaviensium, quam moriens dispersit, dedit pauperibus et ecclesiis, de faucibus esurientum, de sinu Ecclesiæ non extraxit! En sanguis iste de manu ejus exquiritur. Si culpa est quod- ovibus errantibus assignavit pastorem, quod pupillum et viduam non spoliavit, quod privilegia apostolicae Sedis illibata conservavit, non potest excusari. O Consilium sine consilio, in quo justitia pro scelere, et innocentia pro crimine reputatur! Attendite vobis, episcopi : vestra enim res agitur, paries cum proximus ardet (HORAT. Epist. I, 11, 84).

3. Vobis tamen, domine, quoniam et lateri regis

arctius adhæretis, et ex nutu vestro ipsius pendent negotia; vobis incumbit pro consortibus vestris id agere cum rege, ut non accendat omnem iram suam. Dico vobis, homo ille imperterritus est, homo potens in opere et sermone: vix poterit avelli a suo jure. Magnum enim locum obtinet in terra illa. Si res turbata fuerit, multi permanebunt cum eo in tentationibus ejus. Videte ergo, ne quis oleum flammæ adjiciat. Exstinguatur ignis, antequam convalescat incendium:

Sero (enim) medicina paratur,
Cum mala per longas convaluere moras.

(OVIDIUS, De remed. amor., 91, 92.) 314 EPISTOLA CCCXLIII (902).

BERNARDI ABBATIS ITALI AD INNOCENTIUM

Conqueritur quod in monasterio Salvatoris omnia secundum Pontificis promissa non contigerint. Desiderabili domino et delectissimo patri, Dei gratia summo Pontifici INNOCENTIO, servus ejus BERNARDUS, preces pauperum.

Coarctor e duobus, quoniam et pudor silentium imperat, et necessitas jubet loqui. Loquar ergo ad dominum, cum sim pulvis et cinis: loquar autem in amaritudine animæ meæ. Conquerimur, domine, de te, sed apud te et querela quidem in umbra est, sed causa querelæ jam in sole posuit tabernaculum suum. Factum ut imperasti: venimus ad monasterium Sancti-Salvatoris (903) sicut mandaveras in litteris tui servo tuo, patri nostro. Ubi est crgo nunc exspectatio mea, et tua promissio? Transivimus per ignem et aquam: et, nisi quia Dominus erat in nobis, forsitan aqua absorbuisset nos. Periculis latronum et fluminum, periculis in civitatibus et solitudine, periculis in terra et in mari fatigati sumus, et non fuit qui adjuvaret. Hæc omnia vene

(901) Grimoardum, ex abbate B. Mariæ de Allodiis cujus electio, auno 1140 facta, aliquandiu suspensa fuit per Ludovicum VII.

(902) Epistola nova, scripta anno Christi 1140. (903) Hoc monasterium hactenus existit, octo millibus a Farfensi dissitum, eidemque subjectum : in quod monachi Farfenses æstate commigrant. Confer epistolam 184, et ibi Notas.

(904) Nempe Atenulfum abbatem Farfensem.

B

C

D

tuis, domine, extracti sumus de sinu patris nostri, et ad unius jussionis vocem, relictis fratribus et patre, in odore præceptorum tuorum cucurrimus. Litteris tuis excussi sumus a gremio matris nostræ, et ab uberibus consolationis ejus ejecti sumus de loco voluptatis, et opposuisti, domine, flammeum gladium, ne revertamur, et utinam versatilem. Cecidit corona capitis nostri, versus est in luctum chorus noster. Quomodo cantabimus, domine, canticum Domini in terra alien? O quanto dulcius et securius fuerat nobis exsultare animas nostras in sinu matris nostræ, et in cubiculo genitricis nostræ! Sic cucurrimus, quasi in incertum; sie pugnavimus, quasi aerem verberantes: sed tua, domine, promissio fuit in causa, quam credidimus gratia plenam et veritate. Nunc autem (jam enim hiems abiit et recessit), si ita placet domino meo, egrediamur ad videndum, ubi inveniamus requiem pedibus nostris : quoniam usque adhuc prohibuit nos grando, nix, glacies, et spiritus procellarum. Crudelissimum quippe videtur, et ab omni humanitatis officio Ionge remotum, illum (904) fraudare a desiderio suo, qui nos prius cœpit amare quam nosse, qui nos patris affectu in filios adoptavit, adeo ut, si fieri potuisset, oculos suos eruisset, et dedisset nobis. Non habuit ubi caput suum reclinaret Rex meus et Deus meus, cujus regnum non erat de hoe mundo: utinam et mundus nos abjiciat et repellat in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et cavernis terræ !

EPISTOLA CCCXLIV (905).

EJUSDEM BERNARDI AD SANCTUM BERNARDUM.

Præfecturam sibi impositam conqueritur. Venerabili domino et dilectissimo P. (906) abbati Claræ-Vallis, filius ejus B. unctionem illam quæ docet de omnibus.

Quotiescunque memoriæ occurrit dies illa miseriæ et calamitatis in qua avulsus sum ab uberibus consolationis vestræ, flere magis libet quam aliquid scribere. Si tanta esset ubertas orationis quanta lacrymarum, facile vobis esset intelligere super egenum et pauperem. Accessit ad meditationem animus, manus 315 ad calamum, et dolor meus renovatus est. Obviavit mihi scribenti illa amaritudo mea amarissima, et illa tristis imago diei illius in qua stultitia elevata est super candelabrum, et factus sum conturbatus. Non ego reprehendo, domine, vel opus, vel intentionem vestri operis, quod in digito Dei esse creditur: sed plango paululum dolorem meum. Ecce enim, postquam projectus sum

(905) Epistola nova : quæ vero antea 344 erat, nunc 315. Scripta anno Christi 1140.

(906) Id est, Patri, scilicet Bernardo: nam hanc epistolam ad S. Bernardum scriptam fuisse constat, et quidem a Bernardo lo qui postea abbas fuit Sancti-Anastasii ad Aquas-Salvias prope Romam, ac demum pontifex sub nomine Eugenii III. Ejusdem est præcedens, uti et epistola 428. Hæ omnes sub Bernardi nomine primum vulgatæ sunt.

a facie oculorum tuorum, defecit in dolore vita mea, A et dies mei in gemitibus. Heu mihi! quia perdidi formam cui imprimebar, speculum compositionis meæ, lumen oculorum meorum! Jam non sonat vox illa dulcis in auribus meis, nec facies illa decora meis aspectibus apparet, quam mei errores erubescere solebant. Quare, domine, frustratus sum a spe mea? quare fraudatus a desiderio meo? Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succisus sum. Completa est in me miserabilis illa senteutia, et sicut in Cantico canticorum, domine, dixisti, hodie lego in libro expericntiæ illud: Homo, cum in honore esset, non intellexit (Psal. XLVIII, 13). Non enim satis intelligebam, cum essem in ClaraValle, me esse in loco voluptatis, inter ligua paradisi; et ideo pro nihilo habui terram desiderabilem. B Quid, domine, quid in me placuit considerationi tuæ, quod me posuisti ducem ac præceptorem gentibus, quod me constituisti principem populi tui? Numquid conversatio mea in sæculo? Sed illa fetida fuit. Numquid illa in monasterio? Sed illa tarda et tepida fuit. Quare, cum essem parvus in oculis meis, caput factus sum in tribu Israel? quare, cum non essem mundus ab occultis meis, ab alienis non pepercisti servo tuo? Quid faciet homo, quem de præteritis urget dolor, de præsentibus labor, et timor de futuris? Ad summam doloris, et cumulum miseriæ meæ, hoc solum tibi dicere præsumo, domine desiderabilis, quia non exspectato vulnus ab hoste tuli (OVID.). Cæterum, domine, ut de loco loquar ad quem me misisti, sic cucurri quasi in incertum, sic pugnavi, quasi aerem verberans. Nam dominus papa, cujus litteris evocati sumus, promissionem quam de ejusdem loci confirmatione fecerat, opere non complevit, sicut et præsens tempus probat. Dominus Fars (907) ad introitum nostrum gavisus est gaudio magno, et in toto corde suo pueros vestros recepit, ita ut, si fieri posset, oculos suos eruisset, et dedisset nobis. In hoc solum reprehensibilis est, et cortigendus est a vobis, quod omnia faciat vehementer, et ultra promissionem suam et nostram voluntatem. Qoniam sermo jam in longuin processit, de interiori mco homine nihil brevius, nihil verius dicere possum, nisi quia laterem lavo.

EPISTOLA CCCXLV (908).

AD FRATRES DE SANCTO ANASTASIO (909). Commendat eorum in religiosa disciplina zelum et

(907) Legendum, Farfensis; cujus loci abbas Atenuifus monachos a Bernardo petierat. Vide librum tertium Vitæ S. Bernardi. cap. 7, n. 23.

(908) Alias epist. 321, nunc 321. Scripta anno 1140. (909) Nempe Romæ ad Tres-Fontes, unde assumptus Eugenius III, antea Bernardus dictus, supra.

(910) Mirum nostris tempo ibus paradoxum: sed saltem hic locus, cum alio ex sermone 50 in Cantica comparatus, monachos, qui odium carnis suæ profitentur, ab immodica valetudinis cura revocare deberet exemplo veterum monachorum, qui quidem ali quando medicos ad temperandam victus rationem (ut in Vita Pachomii de Palæmone, cap. 1) remedia arte quæsita, sed rarius, admittebant. Quin etiam

[ocr errors]

D

observantiam. Attamen nimium valetudinis per medicinas tuendæ studium improbat

Dilectissimis in Christo filiis nostris de SanctoAnastasio, frater BERNARDUS Claræ-Vallis vocatus abbas, salutem et devotas orationes.

1. Testem habeo in cœlis, quam multum omnes vos cupiam in visceribus Jesu Christi, quanto, si fieri posset, desiderio desiderarem videre vos, non propter vos tantum, sed propter me, cui magnum certe solatium et prægrandis esset lætitia amplecti viscera mea, gaudium meum, et coronam meam, quod estis vos. At quoniam id nondum conceditur (concedetur enim, sicut bene confido de misericordia Dei, et erit quando videbimus vos, et gaudebit cor nostrum, et gaudium 316 nostrum nemo tollet a nobis); interim certe magna mihi est consolatio et lætitia multa in his quæ de vobis audivi per dilectissimum fratrem et coabbatem nostrum venerabilem Bernardum vestrum. Multam enim vobis habeo gratiam, quod tam hene sibi complacet in vobis pro disciplina vestra et Ordinis zelo, pro obedientia et voluntaria paupertate, pro quibus sine dubio merces vestra multa est in cœlis. Unde rogo vos, fratres, et multum obsecro, sic agite, et sic state in Domino, dilectissimi, solliciti semper circa custodiam Ordinis, ut Ordo custodiat vos solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3); mutuam in vobismetipsis, maximeque ad prælatos, charitatem humilem habentes, quæ cst vinculum perfectionis (Coloss. III, 14). Humilitatem ante omuia, super omnia pacem sectamini, propter inhabitantem Spiritum Dei in vobis, qui nonnisi super quietum et humilem requiescit (Isai. LXVi, 2).

:

2. Cæterum unum quidem a me petit venerabilis abbas vester, quod mihi minime bonum videtur. Credo autem quod et ego spiritum Dei habeam, et consilium Dei in hoc. Scio quidem quod in regione habitatis infirma, et multis aliqui ex vobis laborant infirmitatibus sed mementote ejus qui dixerit: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi; et: Cum infirmor, inquit, tum fortior sum (II Cor. xi, 9, 10). Compatior utique, et multum cgo compatior infirmitati corporum : sed timenda multo magis, ampliusque cavenda infirmitas animarum. Propterea minime competit religioni vestræ mediciuas quærere corporales, sed nec expedit saluti (910). Nam de vilibus quidem herbis,

Cistercienses medicamina suis indulgebant, ut constat ex epistola nunc 405, et ex Herberto, libro 3, cap. 13; nec Bernardus in hac epistola denegat, sed quas hortus et nativæ herbarum species suppeditent, non quas medicorum apothecæ. Interim sequentes, si lubet, auctores, super hoc problemate non inutiliter leges S. Basilium, in Reg. fus. disp. cap. 55; Cassiodorum, libro Instit. divin. cap. 31; Estium, Cornel. et Oliv. Bonart. in cap. 38 Eccli. Rossignol. De vita relig. libro 11, cap. 12; Nigronium in Reg. comm. 17; Franciscum Arias, De mortif.; Blosium, ultim. edit. p. 654; Molanum, libro De sanctis medicis; Rodríg., I p. tr. 5, c. 17; Platum De bono statu 1. III, c. 28; Barradum in Ev. t. II, 1. v, c. 20.

ritu Dei aguntur.

EPISTOLA CCCXLVII (912).

AD EUMDEM DOMINUM INNOCENTIUM PAPAM.

Commendat nuntios, causa archiepiscopatus Eboracensis Romam petentes.

et quæ pauperes deceant, interdum aliquid sumere, A hoc a me ipso, sed ad testimonium illum qui spitolerabile est, et hoc aliquando solet fieri. At vero species emere, quærere medicos, accipere potiones, religioni indecens est, et contrarium puritati, maximeque Ordinis nostri nec honestati congruit nec puritati. Hæc enim omnia gentes inquirunt. Scimus autem quia qui in carne vivunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 8). Spiritualia proinde spiritualibus comparanda (I Cor. 11, 13), et quærenda potio humilitatis, et clamandum in toto corde: Sana animam meam, domine, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5). Huic sanitati, fratres dilectissimi, operam date; hanc sectamini, hanc servate, quia vana salus hominum.

EPISTOLA CCCXLVI (911).

AD DOMINUM INNOCENTIUM PAPAM.

Hortatur Pontificem, ne causæ archiepiscopi Eboracensis, utpote iniquæ, faveat. Amantissimo patri et domino, Dei gratia suinmo Pontifici INNOCENTIO, BERNARDUS Claræ-Vallensis vocatus abbas, modicum id quod est.

Amantissimo patri et domino INNOCENTIO Summo Pontifici, frater BERNARDUS, Claræ-Vallensis vocatus abbas, modicum id quod est.

Hic quos videtis, viri sunt simplices et recti ac timentes Deum. Et nunc in spiritu ascenderunt ad conspectum gloriæ vestræ, justitiæ utique solius intuitu et obtentu. Ponite, quæso, oculos vestros super fatigatos pauperes (913), quia non sine causa de longe ad vos veniunt, nec longa terrarum spatia, B nec maris periculum, nec Alpium nives, nec sumptus grandis viæ, cum pauperes sint, reputantes. Provideat ergo dominus meus, ne cujus fraus vel ambitio tantos labores evacuare prævaleat : præsertim cum non quæ sua sunt quærant, sed quæ Jesu Christi. Neque enim vel inimicum arbitrior suspicari eos privato amore vel odio in id negotii excitatos, sed solo timore Dei. Itaque, si quis Dei est, jungatur eis. Si deinceps terram occupaverit arbor infructuosa, cujus culpam dixerim, nisi tenentis securim?

Cum multi sint vocati, pauci vero electi (Matth. xx, 16, et XXII, 14), non est magnum argumentum ad faciendam rei dubiæ fidem, id esse laudabile quod a multis laudatur. Archiepiscopus Eboracensis venit ad vos (al. nos), ille, de quo jam sæpenumero scripsimus Sanctitati vestræ, homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Causa ejus infirma est, et languida: et, sicut virorum veracium attestatione deprehendimus, a planta pedis usque ad verticem C nou est sanitas in ea. Quid ergo? quid quærit homo sine justitia apud examinatorem justitiæ, apul custodem æquitatis? Itane arbitratur se posse absorbere justitiam in curia, sicut eam absorbuit in Anglia? Absorbuit fluviun, et non miratur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. Ecce ille venit cum multis, quos astipulavit sibi et precibus et pretio. Solus iste evasit, ut nuntiaret tibi : solus iste in periculum capitis 317 sui opposuit se murum pro domo Israel, qui cum aliis non adoravit statuam ad imperium regis. Solus est, nisi quia justitia non reliquit eum solum. Illa obviavit filio suo, quasi mater honorificala (Eccli. xv, 2). Quid ergo faciet Vicarius Petri in negotio isto, uisi quod fecit Petrus cum illo qui domum Dei æstimavit pecunia possideri? (Act. vIII, 20). Si supra petram fundata est Ecclesia, portæ inferi non prævalebunt adversus eam (Matth. XVI, 18). Non loquor (911) Alias epistola 377, nunc 405. Scripta circa annum 1141. Vide epistolam 235.

(912) Alias epistola 378: quæ vero antea 347 erat, nunc 391. Scripta circa annum 1141.

(913) Indubie hi sunt abbas et monachi Fontanenses, qui maxime intruso adversi erant, uti et monachi Rievallenses, de quibus in binis epistolis sequentibus, nempe in epistolis 353 et 360.

(914) Alias epistola 388: quæ vero antea 348 erat, nunc 407. Scripta anno Christi 1141.

(915) Arnulfus ex archidiacono Sagiensi electus anno 1141 in sedem Lexoviensem, Orderico passim

D

EPISTOLA CCCXLVIII (914).

AD EUMDEM INNOCENTIUM.

Pro Arnulfo Lexoviensi episcopo electo (915). Amantissimo patri et domino, Dei gratia summo Pontifici INNOCENTIO, BERNARDUS Claræ-Vallensis vocatus abbas, modicum id quod est.

1. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui Ecclesiam suam, immaculatam sponsam dilecti Filii sui, in diebus nostris liberam et absolutam a tribulationibus malorum custodivit et dolore. Schismata corruerunt, hæreses siluerunt (916), superborum et sublimium colla calcantur. Et quidem in schismate vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat. In hæresi multorum redivivi pullulabant errores, sed obstructum est os loquentium iniqua. Tyrannus Siciliæ (917) extulerat in altum cor suum, sed jam humiliatur sub potenti manu Dei. Nullus gradus prætermissus est, de quo non acceperit victoriam per vos Ecclesia Dei, in manu potenti et in brachio excelso.

2. Superest tamen in tertio gradu comes (918) AnLuxoviensem, in Neustria, vir doctus, scriptis epistolis clarus, de cujus electione etiam Petrus Venerabilis ad Innocentium scripsit, quæ est libri quarti epistola 7. Hæc Bernardi epistola primum a Joanne Picardo edita est ultima, n. 367, ab Horstio dein omissa, et recusa in Spicilegii tomo tertio. De codem Arnulfo agit ait epistola 248.

(916) Anacleti et Victoris schismata intelligit, hæreses Petri Abælardi.

[blocks in formation]

degavensis, malleus bonorum, oppressor pacis et A vestra liberalitas, sed de vestro. Præsentium lato

libertatis Ecclesiæ. Persequitur ecclesiam Lexoviensem, ut non introitum habeat pastor ecclesiæ illius in ovile ovium, nisi aliunde. Sed quod factum est, non potest non fieri. Denique si res ipsa habeat diligentem inspectorem, et prudenter examinetur; ad commodum causæ, et ad rei gestæ confirmationem, omnia cooperantur in bonum, persona, negotium, auctor operis, impugnator. Si enim ad personam respicias, hic est filius tuus dilectus, in quo tibi complacuit. 318 Si ad negotium, ordine integro et canonica libertate consummatum est. Si ad auctorem operis, vir religiosus est, et timens Deum. Si ad operis impugnatorem, ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, hostis Ecclesiæ, inimicus crucis Christi. In omni siquidem negotio validissimum argumentum est ad faciendam rei dubiæ fidem, id semper esse melius, quod placeat bonis, malis autem displiceat. Sed appellavit Sedem apostolicam comes Andegavensis. Quare obsecro? qua læsione? quo gravamine urgente? Non quia opprimeretur, sed quia opprimeret; non ut injuriam suam relevaret appellationis remedio, sed ut benedictionen istius obstaculo appellationis impediret.

3. Cum itaque et religio promoventis et promoti dilectio et causæ justitia confluant in unum; superfluum videtur et vanum rogare pro eo, ubi ejus humilitas postularit. Loquar ergo ad dominum meum, cum sim pulvis et cinis. Loquar servus sponsæ ad amicum Sponsi: jucundum sit eloquium meum, Tibi domine,

B

rem, virum commendabilem, vobis commendamus. Amicus est, domine, pauperum Christi, et servus servorum tuorum, Peto, domine, si quid habuerit apud tuam Excellentiam, ut eum solita pietate pro nobis exaudias, imo pro ipso, qui talis est, ut per se tantum merito debeat exaudiri.

EPISTOLA CCCL (920).

AD EUMDEM.

Propinquum suum benedictione Pontificis muniri rogat.

Juvenis iste magnanimus (ut aiunt) et strenuus in opere militari, ut meliorem militet militiam, proficiscitur Jerusalem. Rogat puer vester rogatus ab ipso, ut in bono opere quod coepit, vestram mereatur percipere consolationem, sed favorem, sed orationem, sed benedictionem. Propinquus noster est, et carnem meam juxta prophetam, non debui despexisse (Isa. LVIII, 7).

319 EPISTOLA CCCLI (921).

AD EUMDEM INNOCENTIUM.

Pauperes quosdam commendat.

Frequenter scribo vobis. Preces et litteras meas habetis per singulos dies. Coarctore duobus, ne aut amicis ingratus sim, aut vobis importunus. Dilectio me provocat, sed revocat confusio, et pene pudor excludit officium charitatis. Non habet sponsa Christi ubi caput reclinet, ubi confugiat, nisi ad am cum Sponsi in tempore tribulationis. Isti, quos videtis pauperes, a pauperibus missi per multa peri

commissa est Ecclesia a solis ortu usque ad occasum. C cula terræ et maris confugiunt sub umbra alarum

Tu ei debes esse murus et antemurale a facie inimici et persequentis; tu debes fovere filios ejus sub umbra alarum tuarum. Suscipe Lexoviensem episcopum, uterinum filium Romanæ Ecclesiæ, et remitte eum in benedictionibus dulcedinis, nequando dicat inimicus ejus Prævalui adversus eum, Accingere gladio tuo. Pater, ad exaltationem filii, ad depressionem inimici, ad conservandam Ecclesiæ libertatem. Non enim sumus ancillæ filii, sed liberæ, qua libertate liberavit nos Christus.

EPISTOLA CCCXLIX (919).

AD EUMDEM.

Amicum Pontifici commendat. Amantissimo Patri et domino, Dei gratia sumiro Pontifici INNOCENTIO, frater BERNARDUS Claræ-Vallis vocatus abbas, modicum id quod est.

Gratiam quam inveni in oculis vestris, nolo habere solus: cum amicis eam volo dividere. Non enim timeo, ne forte non sufficiat mihi et illis. Magna enim est. Multos possum facere participes ejus: verum tamen ego exinanitus non ero. Quod igitur gratis accepi, gratis dabo: et liberalem me facit

(919) Alias epistola 330: quæ vero antea 349 crat, nunc 408. Scripta circa annum 1141.

(920) Alias epistola 331: quæ vero antea 350 erat, nunc 409. Scripta circa annum 1141.

(921) Epistola nova : quæ vero antea 351 erat, nunc 322.

PATROL. CLXXXII.

vestrarum ad petram fidei catholicæ, et ad gremium apostolicæ pietatis recurrunt: quia in multis vexati, in paucis bene disponuntur a tribulatione malorum et dolore. Si vestri apostolatus officium, si veterem consuetudinem tenetis, nec pauperis causas potestis abjicere, nec vultum honorare potentis. Precamur vos pro eis, quoniam fratres nostri sunt, et de Ordine nostro, a quibus missi sunt, ut precibus eorum pro ratione aurem pietatis inclinetis, pro amore illius qui non spernit preces pauperum.

EPISTOLA CCCLII (922).

SEU INNOCENTII II PAPE PRIVILEGIUM SANCTO BERNARDO CONCESSUM (923).

Innocentius Bernardo atque Ordini Cisterciensi amDplissima privilegia concedit ob præclara, ejus in Sedem apostolicam merita.

INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilecto filio BERNARDO Claræ-Vallensi abbati, ejusque successoribus regulariter sustituendis in perpertuum,

etc.

Cæterum quam firma perseverantique constantia causam beati Petri et sanctæ matris tuæ Romanæ.

(922) Epistola nova : quæ vero antea 352 erat, nunc 389. Scripta anno Christi 1131.

(923) Hoc privilegium post Bernardi ad Innocentium epistolas visum est refe re ex Spicilegii tomo X, pag. 383, ubi Historia Fontanensis monasterii dioecesis Turonensis habetur.

18

Ecclesiæ, dilecte fili in Domino Bernarde abbas, A incandescente Petri Leonis schismate fervor tuæ, religionis et discretionis suceperit defensandam, et se murum inexpugnabilem pro domo Dei opponens animos regum ac principum, et aliarum tam ecclesiasticarum quam sæcularium personarum, ad Catholicæ Ecclesiæ unitatem, et beati Petri ac nostram obedientiam, frequentibus argumentis et ratione munitis inducere laboraverit; magna quæ Ecclesiæ Dei et nobis provenit utilitas manifestat (924). Quamobrem tuis justis desideriis accommodantes assensum, beatæ Mariæ Dei genitricis monasterium ; cui Deo auctore præsides, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, apostolicæ sedis patrocinio communivimus. Statuentes, ut quascunque possessiones aut bona, quæ ad eumdem locum in præsentiarum juste et canonice pertinere noscuntur, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis, auxiliante Domino, ei conferri contigerit, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant. Prohibemus ne aliquis archiepiscopus aut episcopus te vel successores tuos, seu aliquem abbatem Cisterciensis ordinis, nisi pro fide ad concilium vel synodum venire compellat. Quia vero Cisterciense monasterium hujus religionis origo est atque principium, nostra concessione hac prærogativa non immerito gaudeat; ut si quando fuerit pastore proprio viduatum, quemlibet abbatem de omnibus abbatibus

sui

vestri ordinis, vel monachum sibi libere præficiendum eligat, et absque aliqua contradictione obtineat; cæteris vero vestri ordinis abbatiis, quæ unam vel plures abbatias habent sibi subditas, et de corporis fructifera copia derivatas, 320 abbate suo rebus humanis exempto, eligendi quemcunque maluerint de sibi subjectis abbatibus, vel quemlibet monachum de omnibus congregationibus Cisterciensibus, liberam concedimus, facultatem. Illa autem abbatia quæ nullam habet subditam, quemlibet monachum de omnibus præfatæ religionis congregationibus, libere sibi in abbatem eligat et habeat. Porro conversos vestros qui monachi non sunt, post factam in vestris cœnobiis professionem, nullus archiepiscoporum, episcoporum vel abbatum, sine vestra grata licentia suscipere, aut susceptum retinere Præsumat. Statuimus ut de laboribus, quos vos et totius vestræ congregationis fratres propriis manibus et sumptibus colitis, et de animalibus vestris, a vobis decimas expetere vel recipere nemo præsumat. Nulli ergo, etc. Conservantibus vero eidem loco quæ sua sunt, sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum Judicem præmia æternæ pacis inveniant. Amen.

(924) Hæc verba laudantur a Gaufrido in Vita S. Bernardi, lib. III, n. 13.

(925) Alias epistola 379: quæ vero antea 353 erat, nunc 387. Scripta circa annum 1141.

(926) Is est Willelmus, Rievallis in diœcesi Ebo

Ego Innocentius pus.

catholicæ Ecclesiæ episco

Ego Matthæus Albanensis episcopus.

Ego Romanus diac. card. S. Mariæ in Porticu.

Ego Joannes tit. S. Chrysogoni presb. card. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi.

Datum Lugduni, per manum Haimerici sanctæ Romanæ Ecclesiæ diac. card. et cancellarii XII kal. Martii, indict. c. x. Incarnationis dominiæ anno MCXXXI, pontific. domini Innocentii II papæ anno tertio.

321 EPISTOLA CCCLIII (925).

B
AD WILLELMUM ABBATEM DE RIEVALLE (926).
Monet æquanimiter ferre illegitimam archiepiscopi
Eboracensis ordinationem.

Dilecto fratri et coabbati suo WILLELMO de Rievalle, frater BERNARDUS de Clara-Valle, spiritum consilii et fortitudinis.

Audivi quod factum est de archiepiscopo illo, et plurimum doleo. Propterea sciens zelum vestrum, ne forte plus justo ferveat, temperamentum scientiæ non admittens, quod nec ordini nostro convenit, nec domui vestræ necessarium est; dignum duxi consolatoria scribere vobis: quoniam satis æquanimiter portanda sunt cætera, quandoquidem non nos arguit propria conscientia. Securus dico, neque iniquitas vestra, neque peccatum vestrum Restitistis quoad C potuistis: jam secundum Augustini sententiam, non vos inquinat alienum malum, quandoquidem non consensistis corde, et ore redarguistis. Ait enim :

Duobus modis non te inquinat alienum malum [al. non te inquinat malus], si non consentis, et si redarguis. '» (Serm. 88, cap. 18, n. 19.) De cætero jam bono animo estote, et nolite turbari. De Ordinibus vero et Sarcramentis cæteris scitote, quoniam qui baptizat, ipse et sacrat, Christus Dominus, Pontifex animarum nostrarum. Quod si quis contentiosus est super ordinatione, nemo vos cogit ordinari. Omnino tamen secure dico, si cum Ecclesia suscipitur, non est periculum. Alioquin de hoc mundo extremus, si vellemus omnes malos fugere, quos Ecclesia tolerat. D Ad summam, non diu tardabit quin innotescat res summo Pontifici: et quod ordinaverit aut præceperit ipse, bona omnino conscientia sequimini et tenete. Interim vos æquanimiter exspectate.

EPISTOLA CCCLIV (927).

AD REGINAM JEROSOLYMORUM MILISENDEM, FILIA BAL-
DUINI REGIS, ET FULCONIS UXOREM.
Mortuo Fulcone viro suo, ut se gerere debeat,
Illustrissimæ Jerosolymorum regina M. BERNAR-
DUS Claræ-Vallensis abbas, invenire gratiam apud
Dominum.

racensi Ordinis Cisterciensis abbas, quo ministro usus est Bernardus in scribenda epistola 1 ad Robertum. De Rievalle Monasticon Anglic. pag. 727. (927) Epistola nova; quæ vero antea 354 erat, nune 388. Scripta anno Christi 1142.

« PoprzedniaDalej »