Obrazy na stronie
PDF
ePub

Id tamen specialiter a vobis loci ipsius vestri atque ministerii privilegio audacter exposcimus. Nisi forte (quod minime sentinus) magis occupatis locum, quam honorificatis ministerium. Siquidem cum nullum ferme fiat in orbe bonum, quod per manus quodammodo Romani cancellarii transire non habeat, ut vel vix bonum judicetur, quod ejus prius non fuerit examinatum judicio, moderatum consilio, studio roboratum, et confimatum adjutorio: cui justius erit quam ipsi deputandum, quidquid justis in negotiis vel infectum, vel minus perfectum fuerit deprehensum, sicut et æque omne quod invenietur utiliter atque laudabiliter consummatum? Proinde aut felicissimum merito dixerimus hominem, qui illum locum tenet; aut certe miserrimum, quippe qui universi semper boni aut participem se sine dubio probabit, aut hostem: jureque in eum tota, sive laus, sive vituperatio, versabitur pro rerum exitibus, et suorum meritis studiorum. Beatus autem qui dicere poterit Domino: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua (Pasl. cxvi, 63).

3. Sed quid agimus? dum rem necessariam vobis intimare satagimus, pene obliti sumus, quam occupatis auribus ista ingerimus. Quanquam si opus sit et fiducia, nequaquam fortassis importuni videbimur: si tamen 292 recordamini non nostra merita, sed vestra munera, quibus apud nostram humilitatem dignanter satis amicitiarum fores anticipare curastis (827). Hoc nimirum, hoc vestræ dignationis ac devotionis clarum admodum insigne tenemus, quod tantillos tantus, tantisque intentus non dicimus munerandos, sed vel esse salutandos a vestra Excellentia judicastis. Ipsis itaque vobis pro materiali spirituale, quod est sapientia, retribuat aurum, qui nobis jam tribuit, non tam dato vestro, quam vestro delectari lucro. Valete.

EPISTOLA CCCXII (828).

518 nibus indigni, quam vobis incogniti: se certe eo A magis non ingrati, quo minus digni. Verumtamen, dum hæc facitis, facitis quod debetis, quia sapientibus et insipientibus debitorem vos esse cognoscitis. Sane illa opinio, cujus odore bono vestræ dignitatis excellentiam in id dignationis erga pusillitatem nostram dicitis fuisse permotam, periculosa quidem, sed in hac parte non mediocriter officiosa, quoniam ex hoc præcurrente vento fructus ille peroptimus nobis et gratissimus, et qui nil vento simile habet, provenit, quod in tanto Dei altissimi sacerdote prius suscipi in gratiam, quam in notitiam meruerimus. De adventu nostro, cur modo non venerimus, sive quando venire disposuerimus, vel si quæ sunt alia, quæ de nobis interim Sanctitati vestræ sit sciscitari, harum lator monachus, quem ad hoc ipsum præmittere curavimus, vobis fideliter de omnibus satisfacere poterit.

B

EPISTOLA CCCXIII (830).

AD GAUFRIDUM ABBATEM SANCTE-MARIE EBORACEN

SIS.

Religiosos, a laxiore ad strictiorem vivendi modum transire volentes, non impediendos; et apostatas censendos, qui post transitum resiliunt ad vitam priorem.

Viro venerabili domino GAUFRIDO, abbati ecclesiæ Sanctæ Mariæ Eboracensis, frater BERNARDUS abbas dictus Claræ-Vallis, in Domino salutem.

1. Placuit Reverentiæ tuæ litteras parvitati meæ dirigere, in quibus ne de rebus dubiis consulere voluisti. Verum de his et similibus tanto quid certum respondere pertimescimus, quanto minus divine C voluntatis beneplacitum, sicut homines, ad purum intuentes, proximorum animos, si quidquam aliud quam volunt edicimus, offendere dubitamus. Quod sane illis potissimum accidit, quorum conscientia, quia fastidiosæ mentis angore confunditur, difficiles et angulosas impuritatis suæ ratiocinationes affectare conatur. Sed ipsa tamen cæcitatis suæ vindex est: quia dum quasi sibi adulari nititur eo quod egit, illico recurrente veritatis aculeo repungitur ac remordetur in eo quod meminit. Cujus nimirum ditficultatis ærumnam Psalmista deplorans orat, et dicit : Educ, Domine, de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo (Psal. CXLI, 8.) Ne me ergo vir

AD RAYNALDUM ARCHIEPISCOPUM REMENSEM (829). De remissis ad se litteris gratias agit. Reverendissimo patri ac domino R. Dei gratia Remensium archiepiscopo, frater BERNARDUS de ClaraValle, salutem, et si quid potest peccatoris oratio. Benedictus Deus, qui nos litterarum vestrarum D bone, quasi simulatæ calliditatis arguas, si minus dignatus est visitatione consolari. Et quidem potuimus litteris litteras utcumque reddere: sed quando huic gratiæ sufficimus reprendere vicem, qua nos a vobis benedictionibus dulcedinis tantæ præventos esse merito gloriamur, excitamur exhortationibus, salutationibus honoramur ? Homines utique tam iis nomi

(827) Inde patet, hanc epistolam, vel primam, vel unam ex primis ad Haimericum a Bernardo scriptam esse, et quidem ante epistolam 15, quam anno 1126 dictatam fuisse notavimus supra. Cancellarius erat Haimericus jam inde ab anno 1125, ut probat Honorii secundi bulla in Bibliotheca Cluniacensi, col 1379.

(828) Epistola nova: quæ vero antea 312 erat, nunc 398. Scripta circa annum 1130.

quam velis, inquisitionibus tuis respondere 293 sufficiam; vel, si quid valeo, totum tamen explicare non audeam. Litteraram siquidem tuarum prima species a querimoniis sumpsit exordium: quia videlicet senectuti tuæ grave infortunium sit, quod monachorum tuorum aliqua pars ad arctiorem ac

(829) Raynaldus seu Reginaldus, eo nomine secundus, Remensi Ecclesiæ præfuit ab anno 1124, ad initium anni 1139, secundum nostrum calculum, mortuus Idibus Januarii, ut notavimus ad episto

lam 170.

(830) Alias epistola 371: quæ vero antea 313 erat, nunc 311. Scripta anno Christi 1132. Hujus epistolæ argumentum pendet ex epistola 94.

securiorem conversationis modum transire præ- A reditus absque pœnali culpa debeat æstimari¿ Perisumpsit. Qua in re potius reformidare habes, quod tristitia hujus sæculi mortem operatur.

remanenvero citra

2. Nempe si in humanis opinionibus ratio vigeat, dolendum non est, si homo quandoque Creatoris sui legibus rectius inhærere prasumat. Et nos quidem non sancte, non satis pie paternis sollicitudinibus invigilamus, si filiorum provectibus invidemus. Quocirca si consiliarium unum de mille habere vis, imo, ni fallor, maxime vis, consulto opus est, quatenus filiis tuis, in mediocritatem tecum tibus, ne deficiant attendas: cæteris professionis suæ puritatem propter conscientiam remanere metuentibus, ac de bono quod semel aggressi sunt religionis proposito ad altiorem gradum transire nitentibus, juxta prophetam, cum panibus occurras (Isai. xxI, 14). Illis curam maximam impendas, ne insolescant ad ruinam; cæteris autem benevolentiam offeras, ut proficiant ad coronam. Nempe qui ascensiones in corde suo disponunt, qui de virtute in virtutem eunt, Deum deorum in Sion eo felicius videre merentur in retributione, quo summo bono familiarius adhærere studuerunt puriore conversationis ordine.

3. Denique de duobus monachis, Gervasio videlicet atque Radulfo (831), qui simnl cum aliis, domino Turstino archiepiscopo paterne et episcopaliter satagente, sunt egressi, et, sicut ipse testaris, te absolvente quandoque dimissi; certus sum

quia si intra puritatis gradum, quem ascenderant, permansissent, non perperam, sed laudabiliter peregissent. Certus quoque sum nihilominus, quia si velint resumere puritatis gradum a quo temere corruerunt, ea virtutis gratia laudabiliores erunt. qua solent milites fieri post fugam ignaviæ de victoria tanto gloriosiores, quanto post ignominiam de spe victoriæ ad pugnam redeunt alacriores. Et credo ni fallor, quod absolutio quæ facta est, potest interim impediri; sed apud omnipotentis Dei judicium nequit evacuari. Postremo vitam istam confiteris quidem esse sanctiorem illos tamen propter carnis fragilitatem vel propinquitatis affectionem non posse dicis sustinere hujus angustiæ difficultatem. Ad hæc vero superaddis, eorum præsentiam tibi fore necessariam; et idcirco vehementer inquiris, utrumne sine culpa remanere queant in loco, unde uon sine scandalo sunt egressi.

4. De qualitate, inquam, scandalorum discernenda, de carnis affectione propter Christum penitus amputanda, de commodis vero temporalibus propter animæ salutem fugiendis magnopere tonat Evangelium, tota clamat ubique series Scripturarum: quod ignorare non tam malum, quam pene hæreticum est. At vero certus non sum, an eorum talis

(831) De eorum defectione lege tomum primum Monastici Anglicani, pag. 738, col. 2, et sequenti, ubi Gervasius resumptis viribus rediisse ad castra, el apostasiæ maculam morum conversione detersisse memoratur Radulfus vero in remissionem se vitam

culosum quippe valde est, et gravi ruinæ proximum, de Dei misericordia præsumere contra Dei justitiam, et ipsam velle defendere contra ipsam, Denique Scriptura ait: Ne adjicias peccatum,et dicas Miseratio Dei magna est (Eccli. v, 5, 6). Nam et malus discretionis modus est, cum præponderant minora majoribus, sive deteriora melioribus comparantur.

5. Ac deinde post hæc vehementer expostulas, cur merito apostatæ debent appellari, si ad cœnonobium suum revertentes, cum bonis consuetudinibus professionem suam studeant adimplere. Ego, inquam, eos damnare non debeo. Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19): et uniuquisque onus suum portabit (Galat. vi, 5). Quem enim tenebræ B non comprehendunt, cognoscetur Dominus judicium faciens, 294 et in operibus manuum suarum comprehendentur omnis peccator (Psal. ix, 17) De se quippe quod sibi bonum est, quisque sentiat; ego de me dicam quod sentio. Ego Bernardus, si de bonis ad meliora, vel de periculosis ad securiora voto et opere libere pertransissem, et illicita voluntate ad ea quæ mutavi, denuo recurrere præsumpsissem, non solum apostata, verum etiam regno Dei non idoneus fieri pertimescerem. Hoc et beatus Gregorius ait: « Quisquis, inquit, majus bonum » subire proposuit, minus bonum, quod licuit, illicitum fecit. Scriptum quippe est : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et retro respiciens, aptus est Regno Dei (Luc. Ix, 62). Qui ergo fortiori stu

C

[ocr errors]

dio intenderat, retro respicere convincitur, si relictis amplioribus bonis ad minora retorquetur ! (Pastor. part. III, cap. 28). Quod autem de excommunicatione quadam interserere voluisti; ut mihi videtur, nec tua interfuit investigare, nec mea quidquam interest judicare. Neque enim lex judicat quemquam nisi prius audiatur; et in absentem judicium temere promulgatur.

EPISTOLA CCCXIV (832).

AD DOMINUM PAPAM INNOCENTIUM.

Bernardus post reconciliatos Ecclesiæ Mediolanenses, jussu Innocentii ad pacificandas ipsas inter se Lombardia civitates profectus,Papiam et Cremonam se contulit. Sed apud Cremonenses nihil proficiens, eorum pertinaciam Pontifici significat, et ut severiorem, quam in archiepiscopum Mediolanensem parabat sententiam, paulisper suspendat, hortatur.

Amantissimo patri et domino INNOCENTIO Summo Pontifici, frater BERNARDUS, modicum id quod

[blocks in formation]

EPISTOLÆ.

et

A

B

non mediocris a vestra parte consolatio:ut, etsi abundant tribulationes pro Christo. abundent et consolationes per ipsum. Accepi oplatas litteras, ferentes delicias cordis mei, certitudinem de vestra incolumitate, hostium infortuniis, successibus amicorum. Cæterum perlegenti rursum tristior finis lætitiam temperavit. Quem enim vestra non terreat indignatio? Fateor justam, et eo plus terreor. Dico tamen: quod factum nondum est, faciendum est, sed tempore quo præviderit Deus. Si quo minus, erit vobis æque in promptu quidquid intentatis inferre, et non æque forsan periculosum. Alioquin quod tantis Dei miserationibus, tantis vestris vestrorumque laboribus (833) in populo isto noviter ædificatum est, heu ! quam leviter destrui potest. Mirum si ei qui misericordiam legitur superexaltare judicio (Jacob. II, 13), placere potest. Sed o intelicem illum episcopum, (834), qui in Hur Chaldæorum, de quodam quasi paradiso translatus, frater factus est draconum, socius struthionum! Quid faciet? Obedire vult, et ecce bestiæ Ephesi frendent in eum dentibus. Dissimulare vult prudenter pro tempore, et omni feritate formidolosiorem vestram indignationem incurrit. Angustiæ sunt ei undique, nisi quod tolerabilius judicat sibi esse sine populo, quam sine domino:pluris haben, ut dignum est, apostolicam gratiam, quam Mediolanensem cathedram. An vos de ejus fidelitate dubitatis? Si quis vobis aliud de eo maligna persuadere suggestione tentavit, se magis prodidit infidelem, qui virum tam boni testimonii lingua C perfida in suo livore persequitur. Parce, Pater benigne, parce fideli tuo, parce adhuc recenti structuræ, parce novellæ plantationi, parce denique populo acquisitionis tuæ, hisque ipsis beneficiis tuis, quæ te eidem veracissime contulisse 295 commemoras. Memento, pie domine, sermonis Domini tui, quem dixit:Ecce anni tres sunt, inquit, ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio (Luc. XIII, 7). Tu vero vix tres exspectasti menses, et jam securim paras. Si tres annos sustinuisses, quartum adhuc a fideli servo Dominici jure exigeremus exempli. Dicimus ergo et nos: Dimitte et hoc anno, si quo modo forte circumfossa humo ligone pœnitentiæ, adhibitoque fimo lacrymarum suarum, sierilitati Mediolanensium is, cui eam credidisti, con- D sulere, et fructum elicere queat.

(833) Guidonis Pisani scilicet, ac Matthæi Albanensis, qui ad Mediolanenses ab Innocentio legati cum Bernardo, ex epistolis 131, 132 et 133.

(834) Ribaldum opinor, qui electus, et ab Innocentio confirmatus in locum Anselmi rejecti, ut in iisdem epistolis 131, 132 et 133.

(835) Alias epistola 344: quæ vero antea 315 erat, nunc 341. Scripta circa annum 1134.

(836) Mathildis filia Malcolmi III Scotia regis, Henrici V imperatoris, dein Henrici I Anglorum regis uxor, ex eo genuit Henricum II, de quo Bernardus in fine epistolæ, quæ ante annum 1135. HenPATROL. CLXXXII.

EPISTOLA CCCXV. (835).

522

AD MALTHILDEM REGINAM ANGLorum (836). Rogat ut annuat petitioni alias insinuatæ pro monachis de Capella.

Illustrissimæ dominæ, et dilectissimæ in Christo filiæ (quod non ex præsumptione loquor, sed ex affectu) MALTHILDI, Dei gratia Anglorum reginæ, BERNARDUS.

Si de vestra sublimitate præsumo, non est mirum. Jam enim non ego solus sentio, sed omnes pene noverunt quomodo nos acceptetis, et quanto nos diligatis affectu. Propter quod rogatus sum a quodam amico vestro, venerabili abbate de Capella, ut pro decima quadam vos rogemus, unde, si bene meministis, Boloniæ vos rogavi, vos quoque more vestro benigne audistis me (837). Sed quia nondum factum est quod rogamus, tempus est ut jam petitio illa mancipetur effectui. De cætero bene servale mihi filium quem nunc peperistis: quia et ego quoque, si regi non displicet, in eo mihi vindico portionem. Vale. EPISTOLA CCCXVI (838).

AD HENRICUM SENONENSEM ARCHIEPISCOPUM ET AD
HAIMERICUM CANCELLARIUM.

Hortatur ut nobili cuidam, bona ecclesiasticà pos-
sidenti, sed nunc ea religiosis quibusdam cedere
volenti, non adversentur.

Cum laici ecclesias sive ecclesiastica beneficia, quæ illicite tenent, relinquere volunt, unum bonum est cum vero transire ea in usus servorum Dei volunt, duplicatur bonum. Sed hoc cum fieri non potest nisi per manus episcopi, gemini se episcopus aut mali reum, aut boni probabit auctorem, juxta quod suum aut negabit aut dabit assensum. Quod miles quidam vos rogat, hoc a vobis ipse rogari debuerat. Quid enim? meliusne esse judicatis ab homine militari hæreditate possideri sanctuarium Dei, quam a sanctis Dei? Mirum si non mirantur omnes qui audiunt. Nolite, quæso, nolite, ne forte audiant filii incircumcisorum, et lætentur. Esto, potestis captivam ecclesiam eripere de manu potentis, et juri proprio vindicare, quod minime arbitramur : quemnam, quæso, de illa libentius elegistis vobis hæredem et successorem? qui inde deserviat exercitibus regis, an intercessorem pro peccatis vestris? Facite ergo quod justum, quod vobis dignum, quod Deo et omnibus bonis jucundum est: quod denique, etsi aliud non esset, amore nostri confidenter fieri postularem.

rici I mortalem, scripta est. Alia fuit Mathildis, Fulconis V comitis Andegavensis filia, Guillelmo ejusdem Henrici I filio desponsata, sed eo Oceani aquis absorpto Fontis-Ebraldi religiosa et abbatissa, ad quam Petrus Cellensis libri primi epistola 10.

(837) Quippe Mathildis tantum Bernardo studium et affectum exhibuit, ut Boloniam venienti pedes ei extra urbem occurreret, ex Vitæ libro quarto, n. 6.

(838) Alias epistola 375: quæ vero antea 316 erat, nunc 356. Scripta circa annum 1135.

296 EPISTOLA CCCXVII (839). AD PRIOREM SUUM GODEFRIDUM (840). Schismate exstincto, et pace composita, jam se quamprimum ad suos rediturum pollicetur. Fratri GODEFRIDO, frater BERNARDus, salutem. In Octavis Pentecostes ipsa die complevit Deus desiderium nostrum, Ecclesiæ unitatem, et Urbi dando pacem. Nam illa die filii Petri Leonis omnes simul humiliaverunt se ad pedes domini Papæ, et facti homines ejus ligii (841), juraverunt ei ligiam fidelitatem. Clerici quoque qui in schismate erant, simul cum idolo quod erexerant (842), hu niliantes se ad pedes domini Papæ, obedientiam ei juxta morem promiserunt, et facta est lætitia magna in populo. Hanc pacem nisi cum quadam securitate, occultata tamen diu a nobis, exspectavissemus; jamdudum venissemus. De cætero jam nihil est quod nos hic detineat. Facio quod imperastis: Veniam vertimus in Venio. Ecce enim venio cito, etiam et merces mea mecum est, victoria Christi, et pax Ecclesiæ. Sexta feria post diem illum egressus est noster de civitate. Itaque venientes veniemus cum exsultatione, portantes manipulos pacis. Et hæc quidem verba pulchra sunt, sed pulchriora sunt facta. Etenim tam pulchra sunt, ut quisquis non lætatur in eis, aut stultus sit, aut nequam. Vale.

EPISTOLA CCCXVIII (843).

AD PAPAM INNOCENTIUM.

Remensis Ecclesiæ pericula insinuat, et maturam opem a Pontifice desiderat. Amantissimo patri et domino INNOCENTIO_Summo Pontifici, frater BERNARDUS Claræ-Vallis vocatus ab bas, modicum id quod est.

Cadit in interitum Remensis Ecclesia, data est in opprobrium civitas gloriosa: clamat transeuntibus per viam, quod non sit dolor similis dolori ejus. Foris enim pugnæ, intus timores. Sed et intus pugnæ, quoniam filii ejus pugnant contra eam, nec habet generatorem qui liberet eam : unica spes ejus Innocentius, qui abstergat lacrymas a maxillis ejus. Sed usquequo, domine, clypeus protectionis vestræ non opponitur? usquequo conculcabitur, nec inve

(839) Alias epistola 320: quæ vero antea 317 erat, nunc 357. Scripta anno Christi 1138.

(840) Charissimum dicit eum Bernardus in epistola 142. Episcopus postea fuit Lingonensis, ex dictis ad epistolam 164. Ejus litteras habes apud Perardum, pag. 122. Anno 1141 componitur pontificatus ejus amus secundus, pag. 134.

(841) Ligius, qui Domino suo ratione feudi vel subectionis fidem omnem contra quemvis præstare debet. (842) Victore antipapa, qui exstincto Anacleto a schismaticis electus.

(843) Alias epistola 329: qnæ vero antea 318 erat, nunc 314. Scripta circa annum 1138.

(844) Alias epistola 372: quæ vero antea 319 erat, nunc 399. Scripta circa annum 1138.

(845) Hic duas causas secedenti in episcopo probat Bernardus, nimirum pœnitentiam ob crimen, et facultatem summi Pontificis. Episcopi olim ob capitatia crimina in ordinem redigebantur, ut ob carnis lapsum, furtum, periurium et homicidium. Aliud quodvis mortale peccatum hic intelligendum

niet sublevantem? Ecce rex humiliavit se, et jam A quievit indignatio ejus. Quid ergo superest, nisi ut manus apostolica supponatur afflictæ, et plagis ejus curam adhibens et fomenta? Primum itaque esse credimus ut maturetur electio, ne insolentia Remensis populi disperdat si quid residuum est, nisi in brachio excelso furori ejus resistatur. Si hæc rite celebrata fuerit, confidimus quod in reliquis quoque daturus sit Dominus gratiam et effectum. 297 EPISTOLA CCCXIX (844).

B

C

D

AD TURSTINUM EBORACI ARCHIEPISCOPUM.

Hortatur curam pastoralem ne dimittat: si tamen justa causa, aut Pontificis consensus adsit, locum petat religiosæ disciplinæ magis observantem. Reverendo patri et doinino TURSTINO, Dei gratia Eboracensi archiepiscopo, BERNARDUS Claræ-Vallensis vocatus abbas, salutem, non tam in via, quam

in patria.

:

1. Laudamus quod optatis quietem, et desiderium habetis cum pace obdormire in Domino. Verumtamen istæ quas prætenditis causæ, curæ pastorali non videntur posse præscribere nisi forte (quod absit! et nos non credimus) mortale aliquid commissum sit, aut summi Pontificis auctoritate emerito fuerit indulta licencia (845). Nam neque vos ignorare credimus illud Apostoli Alligatus es uxori? noli quærere solutionem (1 Cor. VII, 27). Verbo siquidem promissionis, qualem vos fecisse dicitis, non tenetur episcopus, quominus in eo quo vocatus est ministerio perseveret.

2. Videtur ergo nobis, sanius sapienti non præscribentibus, ut quod tenetis teneatis, et humilitatis habitu, vitæque sanctitate monachum exhibeatis in episcopo (846). Quod si aut causa latens cedere compellat, aut dominus Papa quietem indulgeat, pro nostro exiguo sapere consilium damus ut nulla victus aut vestitus asperitas, nulla omnino paupertas vos deterreat, quominus transeatis, ubi majorem invenire speratis puritatem. Quamquam in hujusmodi domibus, animabus sic consulitur, ut, pro ætate et imbecillitate, congrua cura corporibus non negetur. Vestri sumus, pro vobis Deum rogamus attentius, quatenus aspiret vobis quod melius est, concedatvidetur, cui expiando monastica retrusio sit necessaria. Hæc epistola scripta videtur paulo ante Turstiui obitum, quem anno 1139 accidisse tradit Ordericus in libro 13, pag. 919, ubi Audini Ebroicensis episcopi frater dicitur. Ad eumdem Turstinum scriptæ sunt epistolæ 195 et 235.

(846) Monachis epi-copis factis non licebat habitum et priorem vivendi modum abjicere. Lege Præfationem 2 Sæculi 4, n. 178. sqq. et 189. Sed hodie quam mutatus est color optimus! Lege Abælardum in sermone de sancto Joanne Baptista, fol. 966. Cum vero persuasum haberent nonnulli, vitam episcopalem, prout tunc agitur, cum institutis monasticis couærere non posse, electi ad episcopatum, prorsus acquiescere detrectarunt: quale est insigne exemplum Guidonis abbatis Claræ-Vallensis, qui mortuo Willelmo archiepiscopo in sedem Remensem cooptatus, electionem constanter refutavit ob ipsam rationem, apud Baluzium in tomo secundo Miscellaneorum, pag. 247.

[blocks in formation]

1. Venerabilis pater vester (849) beato fine cursum consummavit, et obdormivit in Domino. Ego vero licet omni tempore, paterna pro vobis, tanquam pro visceribus nostris, charitate sollicitus, nunc tanto B majorem pro vobis sollicitudinem gero, quanto major incumbit necessitas. Unde et dudum misissem ad vos, nisi quod exspectabam donec opportunius atque 298 utilius id agere possem, eo quod venerabilis abbas Henricus (850) citius advenire non posset, negotiis aliquibus occupatus: quem præcipue destinare proposueram ab initio, eo quod ipse utilor, et huic negotio magis idoneus videretur. Hunc ergo, fratres dilectissimi, cum eo honore et amore suscipite quo dignus est; et sic audite eum in omnibus, tanquam me ipsum. Imo et tanto amplius, quanto ille et prudentia et meritis antecessit. Et siquidem et in facienda electione, et in omnibus, quæcumque vel in hoc monasterio, vel in cæteris quæ ab eo exierunt (851), ordinanda, vel emendanda C fuerint, omnino vicem nostram commisi. Misi autem cum eo fratrem Willelmum, qui est filius noster dilectissimus.

2. Et nunc obsecro vos, tanquam filios charissimos, ut in electione vestra idipsum sapiatis omnes, et non sint in vobis schismata, sed unanimes uno ore glorificetis Deum; quoniam non est Deus dissensionis, sed pacis unde et factus est in pace locus ejus, et dicit: Qui non colligit mecum, dispergit (Luc. x1, 23). Absit enim ab his qui in schola Christi degunt, sub magisterio Spiritus sancti, ut

(847) Alias epistola 381: quæ vero antea 320 erat, nunc 317. Scripta anno Christi 1138.

(848) Hic fuit frater uterimus Richardi abbatis Fontanensis in Anglia, eo nomine secundi, qui apud Claram-Vallem quievit in pace, teste Serlone in Monastici Anglicani tomo primo, pag. 854, ubi de monasterio Kirkstallensi seu Montis Sanctæ-Mariæ in agro Eboracensi : cujus loci primus abbas institutus est Alexander anno 1147, Henrico de Murdach tum archiepiscopo, ad quem epistola sequens. Alius fuit Alexander, itidem Anglus, et quidem abbas Fontanensis, sed in diœcesi Turonensi, de quo in Spicilegii tomo 10, pagg. 374 et 377. De monasterio Fonlanensi in Anglia confer epistolas 235 et 252.

(849) Richardus scilicet secundum (uon primus, ad quem epistola 96), mortuus in claro-Valle anno 1138, maii die 15.

(850) Henricus de Murdach, tune abbas VallisClaræ, ad quem epistola sequeus, tum occupatus controversia quæ inter Vallis-Claræ et Cuissiaci monasteria fervebat, apud Hermannum monachum

D

gaudeat de eis inimicus, et in eorum dissensione glorietur, quod et ipsorum animæ periclitentur, et frustra depereat totus pœnitentiæ labor; et fetere facient odorem bonum Ordinis nostri, et per eos nomen Christi blasphemetur, per quos maxime fuerat glorificandum! Imo vero, sicut bene de vobis confidimus, sicut decet sanctos, sicut oportet servos Christi, unanimiter, obsecro, eligite vobis idoneum pastorem animarum vestrarum, una cum venerabilibus abbatibus de Rievalle et Valle-Clara : quorum consilio volo vos in omnibus acquiescere, tanquam

nostro.

EPISTOLH CCCXXI (852).

AD HENRICUM DE MURDACH (853), PRIMUM ABBATEM
DE VALLE-CLARA, POSTEA DE FONTIBUS, TANDEM
ARCHIEPISCOPUM EBORACENSEM.

Jubet ne electionem sui in abbatem de Fontibus
refutet.

Dilectissimo fratri et coabbati suo HENRICO frater BERNARDUS Claræ-Vallis vocatus abbas, salutem et orationes.

Præcipio tibi, frater Henrice, ut si in te convenerit electio fratrum nostrorum de Fontibus, cum consilio venerabilis abbatis Rievallis, non refutes, sed obedias in charitate. Quod quidem invitus facio, sciens magnum mihi ex tua absentia solatium deperire; sed convenientibus eis contradicere timeo, credens a Domino exiisse sermonem istum in quo tot religiosorum vota concordant, cum legerim in Evangelio, Ubicunque duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum ego sum (Matth. XVIII, 20). Age ergo, charissime, et suscipe professiones eorum, et de cætero curam eorum habe, tanquam pastor animarum eorum. Nec timeas pro ea domo quain regendam susceperas. Ego enim, 299 Deo volente, utilem ei providebo dispensatorem; illa namque mihi vicinior est. Sed neque pro episcopo (854) dubites obedire super me illud dimitte.

Laudunensem in libro 3, cap. 16. In Henricum concertabat Lucas abbas Cuissiacensis, ad quem epistola 79.

(851) Nempe in Fontanensi, et in tribus aliis ex eo productis, videlicet Novo-Monasterio diœcesis Carleolensis, Kirkenstadio et Ludæ-Parco Lincolniensis.

(852) Alias Epistola 382: quo vero antea 321 erat, nunc 345. Scripta anno Christi 1138.

(853) Henricus iste Anglus, ad quem epistola 106, monachus primum in Clara-Valle, inde sub finem annui 1135 missus est cum sociis duodecim ad constituendum monasterium Vallis-Claræ in diœcesi Laudunensi, illudque rexit ad finem anni 1138, quo tempore translatus est in regimen abbatiæ Fontanensis, jubente et instituente, ut ex his litteris patet, Bernardo archiepiscopus Eboracensis creatus anno 1147, vivere desiit anno 1153, ex Necrologio Vallis-Claræ, pridie idus octobris.

(854) Bartholomæo nimirum Laudunensi episcopo, in cujus diœcesi sita Vallis-Clara.

« PoprzedniaDalej »