Obrazy na stronie
PDF
ePub

1067

[blocks in formation]

CAPUT VII.

Abælardum perstringit, impie ac temere Dei secreta scrutantem et extenuantem.

17. Hæc est justitia hominis in sanguine Redemptoris quam homo perditionis exsufflans et subsannans, in tantum evacuare conatur, ut totum quod Dominus gloriæ semetipsum exinanivit, quod minoratus est ab Angelis, quod natus de femina, quod conversatus in mundo, quod expertus infima, quod passus indigna, quod demum per mortem crucis in sua reversus ad id solum putet et disputet redigendum, ut traderet hominibus formam vitæ vivendo et docendo, patiendo autem et moriendo charitatis metam præfigeret. Ergo docuit justitiam, et non dedit; ostendit charitatem, sed non infudit; et sic rediit in sua? Itane hoc totum est magnum illud pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit Angelis, prædicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria? (I Tim. 11, 16.) Incomparabilis doctor, qui etiam profunda Dei, sibi aperiens et ea quibus vult lucida et pervia faciens, altissimum sacramentum, et mysterium absconditum a sæculis, sic nobis suo mendacio planum et apertum reddit, ut transire leviter per illud possit quivis, etiam incircumcisus et immundus quasi Dei sapientia cavere nescierit aut neglexerit quod ipsa prohibuit, sed dederit et ipsa sanctum canibus, et margaritas porcis. Sed non est ita. Nam etsi manitestatum est in carne, sed tamen justificatum est in spiritu: ut et spiritualibus spiritualia conferantur; et animalis homo non percipiat quæ sunt spiritus Dei; nec fides nostra sit in sapientia verbi, sed in virtute Dei. Unde Salvator ait, Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25); et Apostolus Etsi, inquit, opertum est Evangelium meum, in his est opertum qui pereunt (II Cor. IV, 3).

18. Denique advertite hominem irridentem quæ sunt spiritus Dei, quoniam stultitia illi videntur; et insultantem Apostolo loquenti Dei sapientiam in mysterio absconditam; invehentem in Evangelium Dominum blasphemantem. Quam prudentius quoi non valet comprehendere, credere dignaretur, nec auderet contemnere, aut conculcare sacrum reverendumque mysterium. Longum est ad omnes ejus ineptias et calumnias, quas divino struit consilio, respondere. Pauca tamen infero, e quibus cætera æstimentur. « Cum solos,» inquit, « electos liberaverit Christus, quomodo eos 654 diabolus possidebat, sive in hoc sæculo, sive in futuro magis, (187) Hæc quidem apud Abalardum lib. 2 in Epist. ad Romanos, pag. 550, sed quæstionem proponendo, non asscrendo, uti et ea quæ sequuntur.

(138) Hunc contextum in eam rem etiam adducit Abælardus pag. 555.

A

B

C

1068

quam modo (187)? Respondemus : Imo quia diabolus elector Dei possidebat, a quo,sicut dicit ApostoJus, captivi tenebantur ad ipsius voluntatem (II Tim. 11, 26): ut Dei propositum de ipsis impleretur, opus fuit liberatore. Oportuit autem libera i in hoc sæculo, ut liberos haberent in futuro. Deinde infert : « Nunquid etiam pauperem illum, qui in sinu Abrahæ requiescebat, sicut et divitem damnatum, diabolus cruciabat; aut etiam in ipsum Abraham dominium habebat, cæterosque electos? » Non : sed habuisset, si non liberati fuissent fide venturi, sicut de ipso Abraham scriptum est: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. xv, 6); item: Abraham exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. xvi). Propterea jam tunc sanguis Christi rorabat etiam Lazaro ne flammas sentiret quod et ipse credidisset in eum qui erat passurus. Sic de omnibus electis illius temporis sentiendum, natos quidem et ipsos, æque ut nos, sub potestate tenebrarum, propter originale peccatum : sed erutos antequam morerentur, et nonnisi in sanguine Christi. Scriptum est enim (188): Turbæ autem quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. xx1, 9). Ergo Christo in carne venienti, et antequam veniret, et post, benedictum est a turbis benedictorum quamvis præeuntes plenam minime tunc consecuti sint benedictionem, servata nimirum hac prærogativa tempori gratiæ.

CAPUT VIII.

Quare Christus tam gravem ac laboriosum nos liberandi modum susceperit, cum sola ejus voluntas seu jussio sufficeret.

19. Deinde laborans docere et persuadere, diabolum nullum sibi jus in hominem vindicare potuisse aut debuisse, nisi permissu Dei, et quod sine injuria diaboli jure Deus profugum suum, si vellet misereri, repetere, et solo verbo eripere posset, quasi hoc quis diffiteatur, post multa aliquando infert: Quæ itaque necessitas, aut quæ ratio, aut quod opus fuit, cum sola jussione sua, divina miseratio liberare hominem a peccato posset; propter redemptionem nostram Filium Dei carne suscepta, tot et tantas inedias, opprobria, flagella, sputa, denique ipsam crucis ignominiosam et asperrimam mortem sustinere, ut cum iniquis patibulum sustineret (189). » Respondemus Necessitas nostra fuit, et necessitas dura sedentium in tenebris et umbra mortis. Opus æque nostrum, et Dei ipsius, et sanctorum Angelorum. Nostrum, ut auferret jugum captivitatis nostræ suum, ut impleretur propositum voluntatis ejus Angelorum, ut numerus impleretur corum. Porro ratio hujus facti fuit dignatio facientis. Quis negat Omnipotenti ad manum fuisse alios et alios

(189) Et hæc ipsa verba leguntur apud Abælardum eodem in loco, pag. 552. Sed interrogandi modo: tametsi ejus solutio, quæ subsequitur, ab hac doctrina non recedit. Ergo malignas ejusmodi quæstiones sensit Bernardus.

modos nostræ redemptionis, justificationis, liberationis? Verum hoc non præjudicat hujus, quem e multis eligit, efficacia. Ei fortasse is præstat, per quem in terra oblivionis, gravedinis, lapsus nostri, tot et tantis gravaminibus Reparatoris fortius et vivacius admoneremur. Alias autem nemo hominum novit, nec noscere ad plenum potest, quid boni ad gratiam, quid congruentiæ ad sapientiam, quid decori ad gloriam, quid commodi ad salutem, penes se ipsam contineat hujus venerandi mysterii inscrutabilis altitudo quam propheta considerans expavit, non penetravit (Habac. 111, 2, juxta LXX); et præcursor Domini indignum se judicavit qui penetraret (Joan. 1, 27).

29. Cæterum si non licet perscrutar divinæ sacramentum voluntatis, licet tamen sentire effectum operis, fructum utilitatis percipere. Et quod licet scire, non licet tacere: quia gloria regum celare verbum,et gloria Dei investigare sermonem (190) (Prov. xxv, 27). Fidelis sermo, et omni acceptione dignus ! quoniam cum adhuc peccatores essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Rom. v, 10). 655 Ubi reconciliatio, et remissio peccatorum. Nam si dicente Scriptura,Peccata nostra separant inter nos et Deum (Isai. LIX, 2), manente peccato, non est reconciliatio. In quo ergo remissio peccatorum? Hic calix, inquit, novi testamenti in meo sanguine, quipro vobis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28; Luc. XXII, 20). Itaque ubi reconciliatio, ibi remissio peccatorum. Et quid ipsa, nisi justificatio? Sive igitur reconciliatio, sive remissio peccatorum, sive justificatio sit; sive etiam redemptio, vel liberatio de vinculis diaboli a quo captivi tenebamur ad ipsius voluntatem: intercedente morte Unigeniti obtinemus, justificati gratis in sarguine ipsius; sicut in quo,idem dicit, habemus redemptio. nem per sanguinem ejus et remissionem peccatorum, secundum divitias gratiæ ejus (Ephes, 1, 7). Cnr inquis, per sanguinem, quod potuit facere per sermonem? Ipsum interroga. Mihi scire licet quod ita : curita, non licet. Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me finxisti sic!

A

B

C

21. Sed hæc stultitia ei videntur : non potest tenere risum. Audite cachinnos. « Quomodo, « ait (191), » justificari nos vel reconciliari Deo per mortem D Filii cjus dicit Apostolus, qui tanto amplius adversus hominem irasci debuit, quanto amplius homines in crucifigendo Filium suum deliquerunt, quam in transgrediendo primum ejus præceptum unius pom; gustu? Quasi non potuerit Deo in uno eodemque ej facto displicere iniquitas malignantium, et placere pielas paticntis. Et ait : « Quod si tantum fuerat

(190) Nunc contrario sensu locum hunc Vulgata legit.

(191) Hæc omnia quæ hic ex Abælardo referuntur, interrogantis sunt, pag. 552 et 553. Et merito quidem hæc tanquam Ábælardi placitarefert Bernardus, cum in solutione ea non diluat, sed approbare videatur. Idem censent Theologi Parisienses initio operum Abælardi. Et sane Abælardus non negavit hane suam

illud Adæ peccatum, ut expiari non posset nisi morte Christi, quam expiationem habebit ipsum homicidium, quod in Christo commissum est? » Breviter respondemus, ipsum sanguinem quem fuderunt et interpellationem ipsius quem occiderunt, Addit etiam: « Nunquid mors innocentis Filii in tantum Deo Patri placuit, ut per ipsam reconciliaretur nobis, qui hoc peccando commisimus, propter quod innocens Dominus est occisus: nec nisi hoc maximum fieret peccatum, illud multo levius potuit ignoscere? » Non mors, sed voluntas placuit sponte morientis, et illa morte expungentis mortem operantis salutem, restituentis innocentiam, triumphantis principatus et potestates, spoliantis inferos, ditantis superos, pacificantis quæ in cœlo sunt et quæ in terra, omnia instaurantis. Et quoniam hæc tam pretiosa mors, voluntarie sucipienda adversus peccatum, non tamen poterat fieri nisi per peccatum, non delectatus quidem, sed tamen bene usus malitia sceleratorum, et mortem de morte, et de peccato damnavit peccatum. Et quanto illorum ma or iniquitas, tanto ejus voluntas sanctior, et eo potentior, ad salvandum quatenus tanta mediante potentia antiquum illud, quamvis grande peccatum, neces sario tamen huic, quod in Christo commissum cst, cederet, tanquam minus majori. Nec peccato sive peccantibus ascribitur hæc victoria; sed bene utenti peccato, et peccantes fortiter perferenti, et convertenti in usum pietatis, quidquid in ipsum ausa est crudelitas impiorum.

22. Fuit vero sanguis qui effusus est, tam multus ad ignoscendum, ut ipsum quoque peccatum maximum, quo factum est, ut effunderetur, deleret: ac per hoc de antiqui illius, utpote levioris, deletione nullam omnino dubietatem relinqueret. Deinde iste. << Cui vero, inquit, non crudele et iniquum videtur, ut sanguinem innocentis in pretium aliquod quis requisierit, aut ullo modo ei placuerit innocentem interfici; nedum Deus tam acceptam Filii mortem habuerit, ut per ipsam universo reconciliatus sit mundo? Non requisivit Deus Pater sanguinem Filii, sed tamen acceptavit oblatum; non sanguinem sitiens, sed salutem, quia sa'us erat in sanguine. Salus plane, et non, sicut iste sapit et scribit, sola charitatis ostensio 656 Sic enim concludit tot calumnias et invectiones suas, quas in Deum tam impie, quam imperite evomuit, ut dicat: « Totum esse quod Deus in carne apparuit, nostram de verbo et exemplo ipsius institutionem, sive, ut postmodum dicit, instructionem; totum quod passus et mortuus est, suæ erga nos charitatis ostensionem vel commendationem (192). »

fuisse mentem, nec id sibi (quod in aliis solet) per culumniam impositum causatur: sed opposito testimonio emendavit in Apologia sua, his verbis : Solum Filium Dei incarnatum profiteor, ut nos a servitute peccati et a jugo diaboli liberaret et, supernæ aditum vitæ morte sua reseraret.

(192) Hæc et quæ sequuntur ad sensum invenio in solutione pag. 553 et pag. 584, non de verbo.

[blocks in formation]

CAPUT IX. Christum venisse in mundum non solius instructionis nostræ, sed et liberationis causa. 23. Cæterum quid prodest quod nos instituit, si non restituit? Aut nunquid fustra instruimur, si non prius destruatur in nobis corpus seccati, ut uitra non serviamus peccato? Si omne quod profuit Christus, in sola fuit ostensione virtutum; restat ut dicatur, quod Adam quoque ex sola peccati ostensione nocuerit: siquidem pro qualitate vulneris allata est medicina. Sicut enim in Adam omnes moriunturita et in Christo omnes vivificabuntur(I Cor. xv, 22). Ergo sicut hoc, ita et illud. Si vita, quam dat Christus, non est alia, quam institutio ejus; nec mors utique, quam dedit Adam, alia erit similiter

25. Et quidem tria quædam præcipua in hoc Opere nostræ salutis intueor: formam humilitatis, in qua Deus semetipsum exinanivit; charitatis mensuram, quam usque ad mortem, et mortem crucis extendit; redemptionis sacramentum, quo ipsam mortem, quam pertulit, sustulit. Horum duo priora sine ultimo sic 657 sunt, ac si super inane pingas.

quam institutio ejus; ut ille quidem ad peccatum B Magnum profecto et valde necessarium humilitatis,

:

exemplo suo, hic vero exemplo et verbo ad bene vivendum, et se diligendum homines informarent. Aut si charistianæ fidei, et non hæresi Pelagianæ acquiescentes, generatione, non institutione traductum in nos confitemur Adæ peccatum, et per peccatum mortem; fateamur necessse est, et a Christo nobis, non institutione, sed regeneratione restitutam justitiam, et per justitiam vitam ut sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ (Rom. v, 18). Et si ita est, quomodo is dicit,« consilium et causam incarnationis fuisse, ut mundum luce suæ sapientiæ illuminaret, et ad amorem suum accenderet. » Ubi ergo redemptio? A Christo nempe ut fateri dignatur, illuminatio et provocatio ad amorem: redemptio et liberatio a quo.

24. Esto quod Christi adventus illis prosit, qui se illi possunt conformare per vitam, et vicem ei dilectionis rependere : quid de parvulis? quam dabit lucem sapientiæ vix adhuc captantibus lucem vitæ ? unde accendet [al. ascendcnt] ad Dei amorem, qui necdum matres suas amare noveruut? Nihilne proderit eis adventus Christi? nihil quod complantati sunt similitudini mortis ejus per Baptismum, quoniam nondum possunt, prohibente ætate, Christum sapere aut amare? Redemptio itaque. » ait, « nostra est, illa summa in nobis per Christi passionem dilectio. » Ergo parvuli non habent redemptionem, quia non habent summam illam dilectionem. An sicut non habent unde diligant, ita nec unde pereant, ut non sit eis in Christo necessaria regeneratio, utpote quibus generatio ex Adam nihil nocuerit? Si hoc sapit, cum Pelagio desipit. Quidquid horum sentiat, patet quantum humanæ sacramento salutis invideat; quantum, quod in ipso

D

magnum et omni acceptione dignum charitatis exemplum sed non habent fundamentum, ac proinde nec statum, si desit redemptio. Volo totis nisibus humilem sequi Jesum ; cupio eum qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me, quibusdam brachiis vicariæ dilectionis amplecti sed oportet me et Agnum manducare paschalem. Nisi enim manducavero carnem ejus,, et bibero ejus sanguinem, non habebo vitam in memetipso. Aliud sequi Jesum, aliud tenere, aliud manducare. Sequi, salubre consilium; tenere et amplecti, solemne gaudium ; manducare, vita beata. Caro enim ejus vere est cibus, et sanguis ejus vere est potus. Panis est Dei qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo (Joan. vi, 56, 33). Quis status gaudio, sive consilio, absque vita? Nempe haud alius quam picturæ absque solido. Ergo nec humilitatis exempla, nec charitatis insignia, præter redemptionis sacramentum, sunt aliquid.

26. Hæc, Domine, Pater, de labore manuum pueri vestri qualiacunque tenetis, adversus pauca quidem novæ hæreseos capitula: ubi etsi non aliud quam zelum agnoscitis meum, tamen propriæ interim conscientiæ satisfeci. Nam cum non esset quod agerem pro injuria fidei quam dolebam ; operæ mihi pretium arbitror, si illum monui, cujus arma potentia a Deo ad destructionem contrariarum assertionum, ad destruendam omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigendum omnem intellectum in obsequium Christi. Sunt et alia in aliis ejus scriptis non pauca, nec minus mala capitula, ad quæ nec temporis, nec epistolæ angustia respondere permittit. Quanquam nec necessarium putem, cum sint adeo manifesta, ut ipsa etiam vulgata fide facile refellantur. Collegi tamen aliqua, et transmisi.

S. BERNARDI ABBATIS

LIBER

DE VITA ET REBUS GESTIS S. MALACHIÆ 193

HIBERNIE EPISCOPI.

:

658 PRÆFATIO AD CONGANUM ABBATEM. A 1. Semper quidem operæ pretium fuit illustres Sanctorum describere vitas, ut sint in speculum et exemplum, ac quoddam veluti condimentum vitæ hominum super terram. Per hoc enim quodammodo apud nos etiam post mortem vivunt, multosque ex his, qui viventes mortui sunt, ad veram provocant et revocant vitam. Virum nunc maxime id requirit raritas sanctitatis, et nostra plane ætas inops virorum. Quam sane inopiam super nos adeo invaluisse sentimus, ut nulli sit dubium illa sententia nos feriri: Quonian abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum (Matth. xxiv, 12). Et ut suspicor ego, aut præsto, aut prope est, de quo scriptum est: Faciem ejus præcedet egestas (Job XLI, 13), Ni fallor, Antichristus est iste, quem fames et sterilitas totius boni et præit, et comitatur. Sive igitur nuntia jam præsentis, sive jamjamque adfuturi prænuntia, egestas in evidenti est. Taceo vulgus, taceo vilem filiorum hujus sæculi multitudinem in ipsas Ecclesiæ columnas volo oculos leves. Quem mihi ostendas vel de illorum numero, qui videntur dati in lucem gentium, non magis de sublimi fumantem, quam flammantem? Et si lumen quod in te est, inquit, tenebræ sunt, quantæ sunt tenebræ? (Matth. v1, 23.) Nisi tu illos forte (quod non credo) lucere dixeris, qui quæstum æstimant pietatem ; qui in hæreditate Domini, non quæ Domini, sed magis quæ sua sunt quæritant. Quid dico, quæ sua sunt? Perfectus sit et sanctus etiam sua quærens, suaque retinens, si ab alienis C cor manusque contineat. Meminerit tamen, qui sibi usque huc forte pervenisse videtur, eumdem exigi sanctitatis gradum et ab ethnico. An non milites suis jubentur contenti forte stipendiis, ut salvi fiant? (Luc. m, 14.) Magnum vero Ecclesiæ doctori, si sit sicut unus militum aut certe (quod ad illorum improperium propheta loquitur) sicut populus, ita et sacerdos (Isa. XXIV, 2) fuerit! O deformitatem ! itane summus merito reputandus erit, qui a summo corruens gradu, hærebitvix infimo, ne abysso absorbeatur ? Quam rarus tamen iste ipse in clero ? Quem item das mihi contentum necessariis, contemptorem superfluorum? Lex est tamen præfixa ab Apostolis Apostolorum successoribus: Victum et vestitum ha

bentes, inquiunt, his contenti simus (ITim. vi, 8). Ubi forma hæc? In libris cernimus eam, sed non in viris. Habes vero de justo, quia lex Dei ejus in corde ipsius (Psal. xxxvi, 31), et non in codice. Nec perfectionis is gradus. Perfectus carere et necessariis paratus est. At gratis istud. Utinam superfluis ponatur modus! utinam non cupiamus in infinitum ! Sed quid? Forte reperias qui hoc possit? Id quidem difficile sed vide quid egimus. Quærebamus virum optimum, multorum liberatorem et ecce laboramus in inveniendo, qui se ipsum salvum facere possit. Optimus hodie est, qui non est nimis malus. 2. Unde quoniam a terra defecit sanctus, videor mihi non supervacue ex his qui empti sunt de terra, revocare ad medium Malachiam episcopum, virum B vere sanctum, et nostrorum quidem temporum, singularis sapientiæ et virtutis. Iste erat lucerna ardens et lucens nec exstincta est tamen, sed submota. Quis mihi jure succenseat, si readmovero eam? Imo vero non est quod mihi ingrati esse mei sæculi homines debeant, et omnis deinceps generatio ventura, si quem conditio tulit, revocem stilo; si mundo restituam, quo dignus non erat mundus; si servem memoriæ hominum hominem, cujus memoria in benedictione sit omnibus, qui legere dignabuntur ; si me excitante amicum dormientem, vox turturis audita fuerit in terra nostra, dicens: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Matth. xxvIII, 20). Deinde sepultus apud nos est: nobis specialiter hoc opus incumbit. Quid quod me inter speciales amicos Sanctus ille habebat, et eo loci, ut nulli in hac parte gloriæ secundum fuisse me credam? Nec mercede vacat mihi tantæ familiaritas sanctitatis: primitias jam accepi. In extremis positus erat, imo in principiis, juxta illud : Cum consummatus fuerit homo,tunc incipit (Eccli. XVIII, 6). Accurri ego, ut benedictio morituri super me veniret. At ille cum jam membra alia movere non posset, fortis ad dandam benedictionem, elevatis sanctis manibus super caput meum, benedixit mihi, et benedictionem hæreditate possideo : et quomodo ego illum silere queam? Postremo tu id mihi, abba Congane, injungis, reverendus frater, et dulcis amicus meus, ac tecum pariter (ut ex Hibernia

(193) S. Malachias obiit anno 1148, Novembris die secunda.

Scribis) vestra ilia omnis Ecclesia sanctorum. Libens obedio, præsertim quod non eloquium exigitis, sed narrationem. Dabo vero operam, ut ea sit pura et luculenta, devotos informans, fastidiosos non onerans. Sane narrationis veritas secura apud me est, intimata a vobis haud alia procul dubio protestantibus, quam quæ certissime comperta sunt vobis. 659 CAPUT I.

Pueritia et adolescentia S. Malachia.

A quodammodo, ac veluti jaculatam emittebat orationem et sic dissimulans, magistrum denuo sequebatur. Istiusmodi pio furto puer sæpius illudebat comitem pariter et magistrum. Non est dicere omnia, quæ ejus principia colore bonæ indolis decorevere ad majora atque utiliora currendum. Unum tamen refero adhuc, quod hoc, meo quidem judicio, non modo bonæ, sed et magnæ in puero dederit insigne spei. Excitus aliquando opinione cujusdam magistri (erat enim famosus in disciplinis, quas dicunt liberales), adivit illum discendi cupiditate. Quippe extrema jam pueritiæ captans, ad eas litteras anhelabat. Intrans vero domum, vidit virum ludentem subula, crebrisque sulcantem tractibus nescio quo notabili modo parietem. Et solo visu B offensus puer serius, quod levitatem redoleret, resilivit ab eo, ac deinceps illum nec videre curavit. Ila cum esset studisoissimus litterarum, præ honesto tamen sprevit eas virtutis amator. Tali quodam præludio puer præparabatur ad eum, qui se manebat in fortiori ætate conflictum : jamque ipse adversarium provocabat. Et Malachiæ quidem pueritia sic erat. Porro adolescentiam simili transivit simplicitate et puritate nisi quod crescente ætate, 660 crescebat simul illi sapientia et gratia apud Deum et homines.

1. Malachias noster, ortus Hibernia de populo barbaro, ibi educatus, ibi litteras edoctus est. Cæterum de natali barbarie traxit nihil, non magis quam de sale materno pisces maris. Quam vero suave, quod inculta nobis barbaries tam urbanum protulit civem sanctorum, et domesticum Dei! Qui producit mel de petra, oleumque de saxo durissimo, ipse fecit hoc. Parentes tamen illi fuere genere et potentia magni, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. At mater mente, quam sanguine generosior, satagebat in ipso initio viarum suarum, notas parvulo facere vias vitæ hanc pluris illi existimans ventosa scientia litteraturæ sæcularis. Ad utramque tamen huic non defuit ingenium pro ætate. In scholis litteras, domi timorem Domini docebatur, et quotidianis profectibus respondebat ambobus satis, magistro et matri. Nempe a principio spiritum sortitus est bonum, per quem erat puer docilis, et amabilis valde, mire admodum omnibus per omnia gratiosus. Bibebat autem pro lacte de pectore materno aquas sapientiæ salutaris, et fiebat in dies se C ipso prudentior. Prudentior, dicam, an sanctior? Utrumque si dixero, non me poenitebit: veritatem enim dicam. Agebat senem moribus, annis puer, expers lasciviæ puerilis. Cumque ex hoc cunctis esset reverentiæ ac stupori, non tamen inde, ut assolet, insolentior inveniebatur; sed magis quietus et subditus in omni mansuetudine. Non impatiens magisterii, non fugitans disciplinæ, non lectionis. fastidiens, non ludorum denique appetens; quod vel maxime illa ætas dulce ac familiare habere solet. Et proficiebat supra omnes coætaneos suos in ea quidem litteratura, quæ illi competebat ætati. Nam in disciplina morum profectuque virtutum, etiam super omnes docentes se in brevi enituit, non tam matre tamen, quam unctione magistra. Hac sollicitante, haud segniter et in divinis exercebatur, petere secretum, anticipare vigilias, meditari in lege, refici parcius, orare frequentius. Et quia ecclesiam frequentare nec vacabat propter studium, et pro verecundia non libebat; levare puras manus in omni loco ad coelum, ubi tamen secrete id posset. Jam tunc siquidem cautus fuit declinare virus virtutum, inanem gloriam.

2. Est vicus prope civitatem, in qua discebat puer, quo magister ejus frequenter pergere solitus erat, ipso solo comite. Illo euntibus ambobus pariter, ipse, ut postea referebat, retrahebat pedem, sistebat gradum, et stans a tergo magistri, illo quidem non comperiente, expansis ad coelum manibus, raptim

3. Hinc jam, id est ab ineunte adolescentia ejus, cœpit manifestius apparere quid esset in homine, et gratia Dei in illo vacua non videri. Videns enim industrius adolescens, quam in maligno mundus positus sit (Joan. v, 19), et cogitans qualem spiritum accepisset, dicebat intra se: «Non est spiritus hujus mundi iste. Quid isti, et illi? Non est societas alteri ad alterum, non plus quam luci ad tenebras. Meus ex Deo est, et scio quæ in illo donata sunt mihi. Inde mihi interim adhuc innocentia vitæ [al. mea], inde continentiæ decus, inde justitiæ fames, inde quoque illa eo securior, quo secretior, gloria mea est, testimonium conscientiæ meæ. Nil horum mihi tutum sub principe mundi. Deinde habeo thesaurum hunc in fictili vase. Verendum ne impingat et frangatur, et effundatur oleum lætitiæ quod porto. Et quidem non impingere inter saxa et scopulos distortæ et anfractuosæ viæ et vitæ hujus difficillimum. Itane momento perdam simul oumes, quibus ab initio præventus sum, benedictiones dulcedinis? Resigno illi potius, a quo sunt, et me pariter. Et ego enim ipsius. Perdo ipsam ad tempus animam meam, ne perdam in æternum. Et quod sum, et quæ habeo omuia, ubi mihi æque salva, uti in manu Auctoris? Quis ita ad servandum sollicitus, ad retinendum potens, ad restituendum fidelis? Servabit tuto, restituet opportune. Sine retractatione me do ad serviendum illi de donis suis. Non potest mihi perire ex omnibus, quæ in opus pietatis expendero. Forte et sperare plus aliquid licet. Solet reddere cum usura qui dat gratis. Ita est. Etiam cumulabit, et multiplicabit in anima mea virtutem. » Hæc cogitavit, et fecit, sciens absque facto vanas esse cogitationes hominum.

« PoprzedniaDalej »