Obrazy na stronie
PDF
ePub

• Nobis vero videtur, si vobis etiam videtur,» sic Gaufridum Carnotensem episcopum et Bernardum alloquitur, quod accidentia illa, sive prioris forma substantiæ, quæ, ut puto, nonnisi consonus in unum accidentium concursus est, se ibi est, in corpore Domini est, non formans illud, sed virtute operantis in ea sapientiæ Dei aptans illud et modificans, ut secundum ritum mysterii et modum sacramenti habile fiat et tractabile, et gustabile in forma aliena, quod non poterat esse in propria. Item in libro de Corpore et Sanguine Domini ad Rupertum, capite tertio : « Sed contra omnem secularis philosophic rationem et intellectum, mutata panis substantia in aliam substantiam, ad quoddam mysterii obsequium quædam accidentia, quæ illi inhærebant, sic transtulit non mutata, ut corpus Domini, licet adsit albedo, non fiat album; nec rotunditas rotundum: sed hujusmodi accidentia omnia sic reservavit, ut licet vere humanitatis ejus corpori adsint, non tamen insint, non tamen illud inficiant vel afficiant, etc. 638 7. Cæterum sicut de Incarnatione non recte sentiebat, aut certe non recte loquebatur Abælardus, ita nec etiam de gratia Christi, quam ad solam rationem a Deo concessam et ad Scripturarum admonitionem et ad exempla redigebat; adeoque omnibus communem esse dicebat. « Dicendum est igitur, quod homo per rationem, a Deo quidem datam, gratiæ apposita cohærere potest: nec Deus plus facit isti qui salvatur, antequam cohærea tgratiæ, quam illi qui non salvatur. Sed sicut qui lapides pretioso exponit venales, et desiderium videntium excitat ad emendum : similiter gratiam suam apponit omnibus, consulit Scripturis, et exemplis revocat; ut homines per libertatem arbitrii quam habent, gratiæ cohæreant.» Et infra Vivificatio ista tribuitur gratiæ: quia ratio, qua homo discernit, et intelligit a malo abstinendum et bene agendum, est a Deo. Et ideo hoc inspirante Deo agere dicitur: quia Deus per rationem,quam dedit homini, facit eum peccatum ipsum agnoscere. Hæc, aliaque Guillelmus ex Abelardi scriptis refert, haud dubie ex ejus Theologia, quæ ob hoc fortasse, aliaque permulta, a posteris mutilata est. Neque hac in re Guillelmo, viro alioqui docto ac piissimo, fidem denegare licet: maxime cum in libro quarto super Epistolam ad Romanos, Abælardus eamdem pestiferam doctrinam doceat pag. 653 et sequente, ubi hæc verba in multis leguntur : « Ad desiderium itaque nostrum in Deo accendendum, et ad regnum cœleste concupiscendum, quam præire gratiam necesse est, nisi ut beatitudo illa, ad quam nos invitat; et via, qua pervenire possimus, exponatur atque tradatur? Hanc autem gratiam tam reprobis, quam electis pariter impertit, utrosque videlicet de hoc instruendo æqualiter: ut ex eadem fidei gratia, quam perceperunt, alius ad bona opera incitetur, alius præ temporis sui negligentia inexcusabilis reddatur. » Et paulo post: «Nec necesse est, ut per singula,quæ quotidie nova succedunt opera, aliam Deus gratiam præter ipsam fidem exponat, qua videlicet credimus, pro hoc quod facimus, tantum nos præmium adepturos. » Hæc idcirco commemoramus, ut omnes demum intelligant, quam impie ut de Incarnatione, ita de gratia Christi, si non sensit, saltem scripserit Abælardus; et quam merito Bernardus dixerit in epistola centesima nonagesima secunda, Cum de Trinitate loquitur, sapit Arium; cum de gratia, sapit Pelagium; cum de persona Christi, sapit Nestorium. » Et duo quidem postrema ex dictis, et ex sequente epistola evincuntur : de tertio legat, qui id scire volet, Abælardi librum Theologiæ tertium sub finem; ibique inveniet ipso auctore, « facile convinci eos qui nostra de fide verba abhorrent, cum videlicet audiunt Deum Patrem, et Deum Filium, in sensum verborum nobis esse conjunctos. » Quo pacto? « Interrogemus enim eos,» inquit, « si Sapientiam Dei credant, de qua scriptum est, » Omnia in sapientia fecisti; « et statim respondebunt se credere, Hoc vero esse Filium credere: sicut credere Spiritum sanctum non aliud esse, quam credere Dei benignitatem. Quæ quidem si rigide accipiantur, 639 plusquam Arianismum, id est Sabellianismum, sapere videntur. Quamquam, ut ingenue fatear, hunc errorem in consequentibus rejicit, pag. 1069. Verum interest non solum recte sentire, sed etiam (maxime ubi de Fide agitur) recte loqui ac scribere. Hinc non immerito Guillelmus Sancti-Theoderici in capite tertio libri contra ipsum Abælardum, adductis ejus verbis de ære et sigillo, de potentia et quadam potentia, « quantum ad personarum destructionem, » inquit, & Sabellianum est; quantum ad dissimilitudinem et imparilitatem, hoc in sententiam Arii pedibus ire est. Hæc, inquam, ideo commemoramus, ut pudeat eos qui hos errores detestantur, quod Abœlardi causam suscipiant adversus Bernardum, quem præcipitis in Abælardum judicii ac nimiæ impetiginis accusare porro non verentur. Eodem fere modo, atque Abælardus, Trinitatis mysterium explicat Guillelmus de Conchis, cujus itidem errores confutat Guillelmus Sancti-Theoderici abbas in epistola ad Bernardum. Adeo nihil infelicius cadere in religionem potest quam cum philosophi ex sola ratione fidei nostræ mysteria explicare conantur.

8. De toto Abelardi negotio Gaufridus sancti Bernardi notarius ita loquitur in epistola ad Henricum cardinalem et episcopum Albanensem: « Audivi etiam, quod super damnatione Petri Abælardi diligentia vestra desiderat plenius nosse similiter veritatem : cujus libellos piæ memoriæ dominus Innocentius Il papa in urbe Roma et in ecclesia beati Petri incendio celebri condemnavit, apostolica auctoritate hæreticum illum denuntians. Nam et ante plures annos venerabilis quidam cardinalis et legatus Romanæ Ecclesiæ, Cono nomine, regularis quondam canonicus ecclesiæ Sancti-Nicolai de Aruasia, Theologiam ejus, Suessione concilium celebrans, similiter concremaverat, ipsum Petrum præsentem arguens, et convictum de hæretica pravitate condemnans. Unde vestro si placuerit, desiderio, per libellum de Vita sancti Bernardi, et per ejus epistolas missas ad curiam satisfiet. Inveni tamen in Clara-Valle libellum cujusdum abbatis Nigrorum monachorum, quo errores ejusdem Petri notantur, quem et olim me vidisse recordor sed a multis annis, ut custodes librorum asserunt, studiose quæsitus, primus quaternio non potuit inveniri. Propter quod propositi nostri est in Franciam destinare ad monasterium, cujus abbas exstitit, qui eumdem librum composuit; et, si recuperare potero, transcribi facere codicem totum, et mittere vobis. Credo enim quod vestræ inquisitioni sufficere debeat, ut cognoscatis, quæ, quemadmodum, quare sint condemnata. » Hactenus Gaufridus ex Chesnii Notis in Abælardum. Mittimus quæ de viso Henrici canonici Tornacensis, ad Patres synodi Senonensis atque ad Bernardum relato, memorantur in Spicilegii tomo duodecimo, pag. 478 et sequente.

:

9. Posteaquam hæc scripseram, noster Joannes Durandus, qui tunc Romæ versabatur, ex mendoso codice Vaticano, notato 663, ad me transmisit Capitula hæresum Petri Abælardi, sequenti epistolæ præmissa, hæc ipsa sine dubio, quæ Bernardus in fine hujusce epistolæ se collegisse, ac Pontifici transmisisse significat. Idcirco ea hoc loco præmittere visum est ad ipsius epistolæ illustrationem.

INCIPIUNT CAPITULA HÆRESUM PETRI ABELARDI.

640 I. Horrenda similitudo de sigillo aereo, de consentire malo dicendus est, nisi per quem etiam specie et genere ad Trinitatem.

« Cum sapientia Dei quædam sit potentia, sicut ærcum sigillum est quoddam æs, liquet profecto divinam sapientiam ex divina potentia esse suum habere, ad eam videlicet similitudinem, qua sigillum æerum dicitur esse quod est ejus materia; vel species ex genere, quod quasi materia speciei dicitur esse, ut animal hominis. Sicut enim ex eo quod est æreum sigillum, exigit necessario quod æs sit, et ex eo quod est homo ut animal sit, sed non e contrario ita divina sapientia, quæ est potentiâ discernendi, exigit quod sit divina potentia, sed non e contrario. » Et post pauca: « Benignitas ipsa, quæ hoc nomine quod Spiritus est demonstratur, non est in Deo potentia sive sapientia. »

:

B

opportune disturbari posset? Item: « Prædictis itaque rationibus vel objectorum solutionibus liquere reor omnibus, ea solummodo Deum posse fa-. cere, vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit, non alio. »

641. IV Quod Christus non assumpsit carnem ut nos a jugo diaboli liberaret.

<< Sciendum est quod omnes nostri doctores qui post Apostolos fuere, in hoc conveniunt, quod diabolus dominium et potestatem habebat super hominem et jure eum possidebat. « Et post pauca: «Nec diabolus unquam jus aliquod habuit super hominem, sed jure eum possidebat, permittente, ut, carcerarius; nec [ut eum] Filius Dei a jugo diaboli liberaret, carnem assumpsit. » Et post pauca : Quomodo nos justificari vel reconciliari Deo per mortem Filii ejus dicit Apostolus, qui tanto amplius adversus hominem irasci debuit, quanto amplius in crucifigendo Filium suum deliquerit, quam in transgrediendo primum præceptum suum unius pomi gustu: quomodo enim amplius justum fuerat? Quod si tantum fuerat illud Adæ peccatum, ut expiari non posset nisi ex morte Christi : quam expiationem habebit ipsum homicidium, quod in Christo commissum est, tot et tanta scelera in ipsum vel suos commissa? Nunquid mors innocentis Filii tantum Deo placuit, ut per ipsum reconciliaretur nobis, qui hoc peccando

II. Quod Spiritus sanctus non sit de substantia Patris. « Cum itaque tam Filius, quam Spiritus sanctus ex Patre sit, hic quidem genitus, ille procedens; differt in eo generatio ipsa a processione, quod is qui generatur ex ipsa Patris substantia est, cum ipsa, ut dictum est, Sapientia hoc ipsum esse habeat, ut sit quædam potentia. » Et Post pauca: « Spiritus vero quamvis ejusdem substantiæ sit cum Patre et Filio, unde etiam Trinitas ipsa homousion, id est unius substantiæ, prædicatur, minime tamen ex substantia Patris est aut Filii, quod esset ipsum ex Patre vel Filio gigni: sed magis ex ipsis habet procedere, quod est Deum se per charitatem ad alterum extendere. Quodammodo etenim per amorem C commisimus, propter quod innocens Dominus est unusquisque a se ipso ad alterum procedit, cum proprie, ut dictum est, nemo ad seipsum charitatem habere dicatur, ut sibi ipsi benignus esset, sed alteri : maxime autem Deus, qui nullius indiget, erga seipsum benignitatis affectu commoveri non potest, ut sibi aliquid ex benignitate impendat, sed erga creaturas tantum. »>

III. Quod ea Deus solummodo possit facere, vel dimittere, vel eo modo tantum, vel eo tempore quo facit, non alio.

« Hac ratione qua convincitur quod Deus Pater tam bonum genuit Filium quantum potuit cum videlicet aliter reus esset invidiæ, clarum est etiam omnia quæ facit, quantum potest, egregia facere; nec ullum commodum quod conferre possit, subtrahere velle. Et post pauca : « In tantum in omnibus quæ Deus facit, quod bonum est attendit, ut ipso boni pretio potius quam voluntatis suæ libito ad singula facienda inclinari dicatur. » Item: Ex his itaque tam de ratione quam de scripto collatis constat, id solum Deum facere posse quod aliquando facit. » Et post pauca: Qui si mala quæ fiunt disturbare posset, nec id etiam nisi opportune faceret, qui nihil importune facere potest: profecto non video, quomodo peccatis consentiens non esset. Quis enim

D

occisus; nec nisi hoc maximum fieret peccatum, etiam levius potuit ignoscere multo nec nisi multiplicatis malis tam bonum facere, in quo et justiores facti sumus per mortem Filii Dei, quam ante eramus, ut a peccatis jam liberari debeamus? » Item: « Cui vero non crudele et iniquum videtur, ut sanguinem innocentis, et pretium aliquod quis requisierit, aut ullo modo ei placuerit innocentem interfici? nedum Deus tam acceptam mortem Filii habuit, ut per ipsam universo reconciliatus sit mundo. Hæc et his similia non mediocrem movent quæstionem, non solum de redemptione, sed etiam de justificatione nostra per mortem Domini nostri Jesu Christi. Nobis autem videtur, quod nihilo minus sumus justificati in sanguine Christi; et Deo reconcilari per hanc singularem gratiam nobis exhibitam, quod Filius suus nostram suscepit naturam et in ipsa nos tam verbo, quam exemplo instituendo usque ad mortem præstitit, nos sibi amplius per amorem astrinxit: ut tanto divinæ gratiæ accensi beneficio, nulla tolerare propter ipsum vestra reformidet charitas quod quidem beneficium antiquos etiam patres, hoc perfidem exspectantes, in summum amorem Dei tanquam homines temporis non dubitamus accendisse. » Et infra: « Puto ergo quod

A

consilium et causa incarnationis fuit, ut mundum luce suæ sapientiæ illuminaret, et ad amorem suum accenderet, «<

V. Quod neque Deus et homo, neque homo persona, quæ Christus est, sit tertia persona in Trinitate.

[ocr errors]

Quando dico, Christus est tertia persona in Trinitate; hoc volo dicere, quod Verbum, quod ab æterno tertia persona in Trinitate fuit, tertia persona sit in Trinitate: et ita puto quod locutio sit figurativa. Si enim propriam diceremus esse, cum hoc nomen Christus idem sonet quod Deus et homo, tunc talis esset sensus: Deus et homo est tertia persona in Trinitate. Quod penitus est falsum. Et post pauca: « Et est sciendum, quod quamvis concedamus, quod Christus est tertia persona in Trinitate, non tamen concedimus quod hæc persona, qnæ Christus est, si tertia persona in Trini

tale. >>

VI. Quod Deus non plus faciat'ei qui salvatur antequam cohæreat gratiæ, quam ei qui non salvatur.

sibi in futuro ex libertate arbitrii qua huic cohæret gratiæ. Piger ver a carnalibus desideriis implicatus, etsi desideret beatificari, nunquam tamen vult laborare compescendo se a malo, sed negligit, quamvis per liberum arbitrium possit cohærere gratiæ; et sic ab omnipotenti Deo negligitur. »

VII. Quod Deus non debeat mala impedire. « In primis videndum est, quid sit consentire malo; et quid non. Ille equidem malo consentiens dicitur, qui cum debeat hoc prohibere, et possit, non prohibet si autem debeat, et non possit et e contrario si possit et non debeat; non est reus. Si vero nec debet, nec potest, inulto minus reus censendus est. Et ideo Deus a consensu malorum est alienus, qui nec debet, nec potest mala impedire, B Ideo non debet, quia cuin res per benignitatem illius eveniat eo modo, quo melius potest, nullo modo hoc velle debet. Ideo autem non potest, quia bonitas illius electo minori bono, illi quod majus est impedimentum minime parare potest. »

« Sic iterum solet quæri illud quod a quibusdam dicitur, scilicet utrum omnes homines ita sola misericordia salventur, ut nullus sit qui bonam voluntatem habere possit, nisi gratia Dei præveniente, quæ cor moveat, et bonam voluntatem inspiret, et inspiratam multiplicet, et multiplicatam conservet. Quod si ita est quod homo ex se nihil boni operari possit, aut aliquo modo ad divinam gratiam suscipiendam per liberum arbitrium sine auxilio gratiæ se erigere prout 642 dictum est, non possit; non videtur ra- C tio quare, si peccat, puniatur. Si enim non potest ex se aliquid boni facere, et talis factus, est qui sit pronior ad malum, quam ad bonum; nonne si peccat immunis est a culpa; et nunquid Deus, qui ita infirmum et fragilis naturæ eum fecit, est laudandus de tali creatione Imo si ita esset, nonne potius culpandus videretur? Et post pauca : « Quod si ita esset quod homo ad divinam gratiam percipiendam se erigere sine alterius gratia non posset; non videtur ratio esse, quare homo inculparetur; et Dei gratiam non habere, potuis in auctorem ipsius refundandum videretur. Quod ita non est, sed longe aliter dicendum prout rei veritas se habet. Dicendum est ergo, quod bomo pe rationem, a Deo quidem datam gratiæ appositæ cohærere potest: nec Deus plus facit illi qui non salvatur antequam cohæreat gratiæ, quam illi qui non salvatur. Ita enim se gerit Deus erga homines, quemadmodum mercator qui habet pretiosos lapides venales, qui videlicet exponit eos in foro, et æque omnibus offert, et per ostensos desiderium in eis ad emendum excitat. Qui prudens est, sciens se eis indigere, laborat ut habeat; acquirit nummos, et emit eos qui deses est et piger, etsi desiderium habeat, quia tamen piger est, non laborat, etsi fortior sit alio corpore, nec emit eos; et ideo culpa sua quod caret illis. Similiter Deus gratiam suam apponit omnibus, et consulit Scripturis et doctoribus eximiis, ut pro libertate arbitrii, qua gratiæ cohæreat qui prudens est, providens

D

VIII. Quod non contraximus ex Adam culpam, sed panam.

<< Sciendum est quod cum dicitur, Originale peccatum est in parvis; hoc dicitur pro pœna temporali et æterna, quæ debetur eis ex cnlpa primi parentis. » Et paulo post : « Similiter dicitur, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12): ideo scilicet, quia seminarium omnium erat in illo qui peccavit. Non tamen inde provenit, quod omnes peccassent qui non erant : et qui non est, non peccat. »

IX. Quod corpus Domini non cadit in terram. « De speciebus panis et vini quæritur, si sint modo in corpore Christi, sicut prius erant in substantia panis et vini, quæ versa est in corpus Christi : an sint in aere. Sed verisimilius est quod sint in aere, cum sint in corpore Christi sua lineamenta, et suam speciem habeat, sicut alia corpora humana. Species vero istæ, scilicet panis et vini, fiunt in ore ad celandum et obtegendum corpus Christi. » Et post pauca: «Hic autem quæritur de hoc quod qui videtur esse multitud... unde et præcipitur, quod a Sabbato usque ad Sabbatum servetur, sicut de panibus propositionis factum fuisse legitur, a muribus etiam corrodi videtur, et de manu sacerdotis vel diaconi in terra cadere. Et ideo quæritur quare Deus permittat ista fieri in corpore suo. 643 An fortassis non ita fiat in corpore, sed tantum itá facial apparere in specie? Ad quod dicimus, quod revera non est sic in corpore, sed Deus ita in speciebus ipsis propter negligentiam ministrorum reprimendam habere facit corpus vero suum, prout ei placet, reponit et conservat.

X. Quod propter opera nec melior, nec pejor efficiatur homo.

« Solet quæri quid a Domino remuneretur, opus, an intentio, seu utrumque. Auctoritas autem videtur velle, quod opera a Deo æternaliter remunerentur: ait namque Apostolus, Reddet Deus unicuique secundum opera sua (Rom 11, 6). Et Athanasius ait.

Reddituri sunt de factis propriis rationem. Et paulo A est in præsenti vita, erit ligatum et in cœlis, id est

post ait: Et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam ; qui vero mala, in ignem æternum (Matth. XXV, 46, et Joan. v, 29). Nos vero dicimus, quod æternaliter a Deo remunerentur, sive ad bonum. sive ad malum: nec propter opera pejor, vel melior efficitur homo, nisi dum operatur fortassis voluntas ejus in aliquo augmentetur. Nec est contra Apostolum vel alios auctores; quia cum Apostolus dixit, Reddet unicuique,etc., ibi effectum pro causa posuit, opus scilicet pro voluntate seu intentione.

XI. Quod non peccaverunt qui Christum crucifixerunt ignoranter; et quod non sit culpæ adscribendum quidquid fit per ignorantiam.

[ocr errors]

Opponit de Judæis qui Christum crucifixerunt, B et de aliis qui martyres persequendo putabant se obsequium præstare Deo: et de Eva :::: quæ non egit contra conscientiam, quoniam seducta est, et tamen certum est eam peccasse. Ad quod nos dicimus, quod revera illi simplices Judæi non agebant contra conscientiam, sed potius zelo legis suæ Christum persequebantur; nec putabant se male agere, et ideo non peccabant : nec propter hoc aliqui eorum damnati sunt, sed propter præcedentia peccata, merito quorum in istam cæcitatem devoluti sunt. Et inter illos erant electi illi, pro quibus Christus oravit, dicens: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Nec oravit ut hoc peccatum eis dimitteretur, cum hoc peccatum non esset, sed potius peccata præcedentia. »

XII. De potestate ligandi et solvendi. Illud quod in Matthæo legitur, Quæcunque ligaveris super terram (Matth. xvi,19), etc., sic intelligendum est: Quæcunque ligaveris super terram,id

C

in præsenti Ecclesia. » Et post pauca: « Huic sententiæ, qua dicimus Deum solum dimittere peccata, Evangelium videtur obviare: ait namque Christus ad discipulos suos: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis (Joan. xx, 22, 23), Sed nos dicimus quod hoc dictum est solis Apostolis, non successoribus eorum. » Et statim subditur: « Si quis tamen successoribus eorum convenire hoc dixerit, ad modum supradictæ auctoritatis hanc quoque exponere decet.

XIII. De suggestione, delectatione, et consensu.

« Sciendum quoque quod suggestio non est peccatum illi cui suggestio fit, nec delectatio consequens suggestionem, quæ delectatio inest ex infirmitate et memoria voluptatis, quæ est in impletione illius rei quam adversarius suggerit; sed solus consensus, qui et contemptus Dei dicitur, in quo peccatum consistil. » Et post pauca: Nec dicimus quod voluntas faciendi hoc vel illud, nec et ipsum opus sit peccatum, sed potius, ut superius dictum est, ipse Dei contemptus ex aliqua voluntate. »

XIV. Quod ad Patrem proprie vel speciliater pertinet omnipotentia.

<< Si potentiam tam ad notitiam subsistendi, quam ad efficaciam operationis referamus, invenimus ad proprietatem persona Patris proprie vel specialiter omnipotentiam attinere : quod non solum cum cæteris duabus personis æque omnia efficere potest, verum etiam ipse solus a se, non ab alio existere habet; et sicut habet a se existere, ita etiam ex se habet posse. »

Hæc sunt Capitula Theologiæ,imo Stultologia Petri Abælardi.

[blocks in formation]

CAPUT PRIMUM.

Impia Abalardi de sancta Trinitate dogmata recen. set, et explodit.

sinu sacræ fidei continentur, ponit in Trinitate graA dus, in majestate modos, numeros in æternitate. Denique constituit « Deum Patrem plenam esse potentiam, Filium quamdam potenti mm, Spiritum sanctum nullam potentiam : atque hoc esse Filium ad Patrem, quod quamdam potentiam ad potentiam, quod speciem ad genus, quod materiatum ad materiam, quod hominem ad animal, quod ærum sigillum ad æs (177). Nonne plus quam Arius hic ? Quis hæc ferat? quis non claudat aures ad voces sacrilegas? quis non horreat profanas novitates et vocum,et sensuum? Dicit etiam « Spiritum sanctum procedere quidem ex Patre et Filio, sed minime de Patris esse Filiive substantia (178). Unde ergo ? an forte ex nihilo, sicut et universa quæ facta sunt ? Nam et ipsa ex Deo esse non diffitetur Apostolus, nec veretur dicere: Ex quo omnia (Rom, x1, 36). Quid igitur? dicemus ex Patre et Filio Spiritum sanctum non alio prorsus procedere modo, quam omnia, id est non essentialiter, sed creabiliter; ac perinde creatum sicut et omnia ? aut numquid tertium inveniet sibi modum, quo eum ex Patre Filioque producat, homo qui nova semper inquirit, et quæ non invenit fingit, affirmans ea quæ non sunt,tanquam ea quæ sunt? « At si esset,» inquit, « de substantia Patris, profecto genitus esset, et duos Pater filios haberet. » Quasi vero omne quod de substantia aliqua est, continuo ipsum a quo est habeat genitorem. Num vero pediculi, aut lendes [a. lentes], aut phlegmata [al. fleumata], vel filii carnis sunt, vel non sunt de substantia carnis ? aut vermes de ligno putrido prodeuntes, aliunde quam de ligni substantia sunt, qui tamen filii ligni non sunt? Sed et tineæ de substantia pannorum substantiam habent, generationem non habent: et multa in hunc modum.

1. Habemus in Francia novum de veteri magistro theologum, qui ab ineunte ætate sua in arte dialectica Jusit, et nunc in Scripturis sanctis insanit. Olim damnata et sopita dogmata, tam sua videlicet, quam aliena suscitare conatur, insuper et nova addit. Qui dum omnium quæ sunt in cœlo sursum, et quæ in terra deorsum, nihil, præter solum Nescio (174), nescire dignatur; ponit in cœlum os suum, et scrutatur alta Dei, rediensque ad nos refert verba ineffabilia, quæ non licet homini loqui et dum paratus est de omnibus reddere rationem, etiam quæ sunt supra rationem, et contra rationem præsumit, et contra fidem. Quid enim magis contra rationem, B quam ratione rationem conari transcendere? Et quid magis contra fidem, quam credere nolle, quidquid non possit ratione attingere? Denique exponere volens illud Sapientis [al. Salomonis], Qui credit cito, levis est corde (Eccli. XIX, 4.) « Cito credere est, »> inquit, adhibere fidem ante rationem (175) : » cum hoc Salomon non de fide in Deum, sed de mutua inter nos credulitate loquatur. Nam illam quæ in Deum est fidem beatus papa Gregorius negat plane habere meritum, si ei humana ratio præbeat experimentum laudat autem Apostolus, quod ad unius jussionis vocem secuti sunt Redemptorem. (Homilia 26 in Evang.) Scit nimirum pro laude dictum, In fauditu auris obedivit mihi (Psal. xvII, 45); C increpatos a regione discipulos, quod tardius credidissent (Marc. XVI, 14). Denique laudatur Maria, quod rationem fide prævenit; et punitur Zacharias quod fidem ratione tentavit (Luc. 1. 45, 20); et rursum Abraham commendatur qui contra spem, in spem credidit (Rom. iv, 18).

645 2. At contra theologus noster : « Quid, » inquit, ad doctrinam loqui proficit, si quod docere volumus, exponi non potest, ut intelligatur (176) ? » Et sic promittens intellectum auditoribus suis, in his etiam quæ sublimiora et sacratiora profundo illo

(174) Ju aliis editis Nescio quid: at in scriptis Nescio absolute, et rectius, ut sit sensus, Abælardum ad nullam quæstionem hærere, nec inscientiam suam fateri.

(175) Hæc ad sensum ex lib. 11 Introductionis ad Theologiam, quam deinceps Theologiam simpliciter appellabimus. Verba hæc sunt pag. 1060: Cito autem sive facile credit, qui indiscrete atque improvide de his quæ dicunt prius acquiescit, quam hoc ei quod persuadetur ignota ratione,quantum valet discutiat, an scilicet adhiberi ei fidem conveniat.

(176) Hæc item ad sensum ibid. pag. 1063. Quid prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis ? etc.

(177) Id sibi per malitiam aut per errorem impositum queritur Abælardus in Apologia sua, pag. 231, atque tanquam diabolica quædam se abhorrere et detestari dicit. Verum anonymus ejus quondam discipulus, postea impugnator, editus in tomo IV Bibliothecæ Cisterciensis, Abælardum mendacii hoc loco arguit pag, 209: Ac primum requiro,inquit,cur sanc tæ religionis et magni nominis abbatem insimulet

3. Miror autem hominem acutum et sciolum, ut quidem ipse sibi videtur, quomodo cum Spiritum 646 sanctum fateatur Patri et Filio consubstantialem, neget tamen ex Patris Filiique prodire substantia. Nisi forte illos ex ipsius procedere velit : falsa dixisse,quia in Theologia sua scripserit, Filium esse quamdam potentiam, Spiritum sanctum nullam? etc. Tum probat id ab ipso Abelardo dictum, Dreferendo ejus verba quasi ex Apologia,in qua modo ea non leguntur, uti nec ea quæ idem anonymus refert pag. 242. Sed Abælardus in Theologia sua de Filio docet in lib. 1, pag. 991: Est itaque divina Sapientia quædam divina potentia. etc.,: et in libro 1 de Filio et Spiritu sancto, ut mox notabimus.

(178) Abælardi verba hæc sunt in lib, I, pag. 1085 Cum itaque tam Filius, quam Spiritus sanctus ex Patre sit,hic quidem genitus,ille procedens; differt in eo generatio ipsa a processione, quod is qui generatur,ex ipsa Patris substantia est,cum ipsa (ut dictum est) Sapientia, hoc est ipsum esse habeat,ut sit quædam potentia: ipse vero charitatis affectus magis ad benignitatem animi quam ad potentiam attineat. Unde bene Filius ex Patre gigni dicitur, hoc est, ex ipsa Patris substantia proprie dicitur esse, etc. Immerito itaque,ne dicam impudenter, id a se prolatum inficiatur Abælardus iu Apologia sua,atque malitiæ vel ignorantiæ imputat.

« PoprzedniaDalej »