Obrazy na stronie
PDF
ePub

non singillatim; simul, non vicissim; per singulos A in Christo creati sumus in libertatem voluntatis : profectus operentur. Non partim gratia, partim liberum arbitrium, sed totum singula opere individuo peragunt. Totum quidem hoc, et totum illa; sed ul totum in illo, sic totum ex illa.

58. Credimus placere lectori, quod a sensu Apostoli nusquam recedimus ; et quaquaversum evagetur oratio, in eadem pene ipsius verba frequenter recidimus. Quid enim nostra aliud sonant quam illud: Ergo neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei? (Rom. ix, 16.) Quod sane non ideo dicit, quasi quis velle aut currere possit in vanum : sed quod is qui vult et currit, non in se, sed in eo a quo accepit et velle, et currere, debeat gloriari. Denique ait: Quid habes quod non accepistı ? (I Cor. iv, 7.)

secundo reformamur per Christum in spiritum libertatis; cum Christo deinde consummandi in statum æternitatis. Siquidem quod non erat, in illo creari oportuit qui erat; per formam reformari deformem (169); membra non perfici nisi cum capite. Quod utique tunc complebitur, cum omnes occurremus in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Ephes. iv, 13): quando apparente Christo vita nostra, apparebimus et nos cum ipso in gloria (Coloss. 1, 4). Cum igitur consummatio fieri habeat de nobis, sive etiam in nobis, non autem a nobis; creatio vero facta sit et sine nobis: sola, quæ nobiscum quodammodo fit propter consensum voluntarium nostrum, in merita nobis reputabitur refor

Crearis, sanaris, salvaris. Quid horum tibi ex te, o B matio. Ipsa sunt jejunia nostra, vigiliæ, continentia,

homo? quid horum non impossibile libero arbitrio? Nec creare qui non eras, nec justificare peccator, nec mortuus poteras te ipsum resuscitare: ut cætera prætermittam bona, quæ aut sanandis necessaria sunt, aut salvandis reposita. Quod dicimus, de primo patet et ultimo. Sed et de medio nemo dubitat, nisi qui ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere, justitiæ Dei non est subjectus (Rom. x, 3). Quid enim? Agnoscis creantis potentiam, salvantis gloriam Jal., gratiam]; et sanantis ignoras justitiam? Sana me, ait, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es (Jerem. xvII, 14). Iste justitiam Dei agnoscebat, a quo æque sperabat, tam sanari a peccato, quam a miseria liberari: et ideo laudem suam illum, non se, merito statuebat : Propter hoc, et David ingeminans : Non nobis, inquit, Domine, nonnobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 9) quod utramque a Deo stolam, et justitiæ scilicet exspectaret, et gloriæ. Quis est qui ignorat Dei justitiam? Qui se ipsum justificat. Quis est qui se ipsum justificat? Qui merita sibi aliunde, quam a gratia præsumit. Cæterum, qui fecit quod salvaret, etiam dat unde salvet. Ipse, inquam, merita donat, qui fecit quibus donaret. Quid retribuam, inquit, Domino pro omnibus, non quæ tribuit, sed quæ retribuit mihi? Et quod est, et quod justus est a Deo esse confitetur: ne, si utrumlibet negaret, utrumque perderet, amittendo utique unde justus est, et sic damnando quod est. Sed sic vel tertio loco invenit quod vicissim rependeret: Calicem, ait, salutaris accipiam. Calix salutaris, sanguis est Salvatoris. Ergo, si deest tibi omnimo de tuo, quod vel secundis Dei donis retribuas, unde tibi salutem præsumis : Nomen Domini, inquit, invocabo (Psal. cxv, 12, 13), quod nimirum quicunque invocaverit salvus erit (Rom. x, 13).

49. Igitur qui recte sapiunt, triplicem confitentur operationem, non quidem liberi arbitrii, sed divinæ gratiæ in ipso, sive de ipso. Prima, creatio; secunda, reformatio; tertia est consummatio. Primo namque

C

D

opera misericordiæ, cæteraque virtutum exercitia, per quæ utique constat interiorem hominem nostrum renovari de die in diem: dum et intentio terrenis incurvata curis, de imis paulatim ad superna resurgit; et affectio circa carnis desidiria languens, sensim in amorem spiritus convalescit; et memoria veterum operum turpitudine sordens, novis bonisque actibus candidata in dies hilarescit. In his namque tribus interior renovatio 623 consistit : rectitudine scilicet intentionis, puritate affectionis, recordatione bonæ operationis, per quam sibi bene conscia memoria enitescit.

50. Verum hæc cum certum sit divino in nobis actitari Spiritu, Dei sunt munera : quia vero, cum nostræ voluntatis assensu, nostra sunt merita. Non enim vos estis, inquit, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth.x, 20): et Apostolus: An experimentum ejus quæritis, inquit, qui in me loquitur Christus? (II Cor. xm, 3).Si ergo Christus, aut Spiritus sanctus loquitur in Paulo, non etiam itidem operatur in ipso? Non enim loquor, ai!, quæ per me non efficit Deus (Rom. xv, 18). Quid ergo? si non Pauli, sed Dei loquentis in Paulo, vel operantis per Paulum, et verba sunt, et opera; ubi jam Pauli merita? ubi est quod tam fidenter aiebat : Bonum certamen certavi,cursum consummavi, fidem servavi: de reliquo reposita est mihi corona justitiæ quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex? (II Tim. iv, 7, 8.) An in eo forte confidit sibi coronam esse repositam, quod per ipsum illa fiebant? Sed multa per malos, sive angelos, sive homines, fiunt bona; nec tamen reputantur illis in merita. An quia potius et cum ipso, hoc est cum ejus bona voluntate, fiebant? Nam si invitus, inquit, evangelizavero dispensatio mihi credita est: si autem volens, gloria est mihi (I Cor. IX, 17).

51. Cæterum si vel ipsa voluntas, de qua omne meritum pendet, ab ipso Paulo non est; quo pacto eam, quam sibi repositam præsumit, coronam vocat justitiæ? An quoniam juste, jam et ex debito requi

(168) Ita scripti nostri tres: Horstio sic in illo creart oportuit: quod erat per formam reformari deformem sed mendosa lectio et interpunctio.

ritur, quodcunque vel gratis promittitur? Denique A ait Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare (II Tim. 1, 12). Dei promissum, suum appellat depositum: et quia credidit promittenti, fidenter promissum repetit. Promissum quidem ex misericordia, sed jam ex justitia persolvendum. Est ergo quam Paulus exspectat, corona justitiæ sed justitiæ Dei, non suæ, justum quippe est ut reddat quod debet: debet autem quod pollicitus est. Et hæc est justitia, de qua præsumit Apostolus, promissio Dei : ne si hanc contemnens, suam velit statuere, justitiæ Dei non sit subjectus, cujus tamen suæ justitiæ ipsum Deus voluit habere consortem, ut et coronæ faceret promeritorem. In co enim sibi justitiæ consortem, et coronæ statuit pro

meritorem; cum operum, quibus erat illa repromissa corona, habere dignatus est coadjutorem. Porro coadjutorem fecit, cum fecit volentem, hoc est suæ voluntati consentientem. Itaque voluntas in auxilium, auxilium reputatur in meritum. Si ergo a Deo voluntas est; et meritum. Nec dubium quin a Deo sit et velle, et perficere pro bona, voluntate. Deus igitur auctor est meriti, qui et voluntatem applicat operi, et opus explicat voluntati [al., voluntatis]. Alioquin, si proprie appellentur ea, quæ dicimus nostra merita; spei quædam sunt seminaria, charitatis incentiva, occultæ prædestinationis indicia, futuræ felicitatis præsagia, via regni, non causa regnandi. Denique, quos justificavit, non quos justos invenit, hos et magnificavit (Rom. vIII, 30).

ADMONITIO IN OPUSCULUM X.

624 1. Et hæc epistola, quæ alias septuagesima septima esse solebat, in tractatuum classem relata est ab Horstio. Inscribitur in vetustis libris, « ad magistrum Hugonem de Sancto-Victore. » Duo fuerunt eodem tempore Hugones in abbatia Sancti-Victoris apud Parisios: unus scriptis clarus, de Sancto-Victore appellatus, ad quem hæc epistola, Lothariensis seu Iprensis, non Saxonicus, dictus in fragmento quod retuli in tomo primo Analectorum, mortuus anno 1142, ac proinde ante Eugenii tertii pontificatum : alter ab ipso Eugenio laudatus in epistola ad Sugerium, quæ epistola inter Sugerianas est sexagesima octava. Eugenii hæc verbo sunt : « Quia ergo dilectus filius noster Hugo, canonicus Sancti-Victoris, ad nos rediturus est; benevolentiam tuam rogamus, quatenus ei equitaturam unam et expensas, quæ pro ipsa et ejus sessore in reditu sibi sufficiant, largiaris. Ad primum revertor, cujus epistola, quæ huic occasionem dedit, in editis ejus operibus desideratur.

2. Argumentum hujus epistolæ est contra quemdam anonymum, cujus sententia erat; primo,Baptismi præceptum obligasse, ex quo primum Nicodemo dictum est a Christo Domino, Nisi quis renatus fuerit, etc. secundo, Neminem absque Baptismo, vel saltem ejus vice martyrio, ullatenus potuisse salvari; tertio; Patres Veteris Testamenti tam claram habuisse notitiam de Incarnatione, quam Christianos; quarto: Nullum esse peccatum ex ignorantia; quinto: Bernardum errasse, cum scripsit in homiliis super Missus est, Angelos latuisse Dei consilium de Incarnatione.

3. Quis fuerit iste anonymus,non facile divinare licet. Quidam esse putant Joannem archiepiscopum Hispalensem, ad quem Hugo Victorinus epistolam scripsit, cujus argumentum est, non solum corde, sed etiam ore confitendam fidem, quam Joannes ipse ore negaverat. Sed nihil ex illa epistola colligitur ad stabiliendam hanc conjecturam. Exstat in tomo tertio Öperum Hugonis Victorini, libro primo Miscellaneorum, capite octavo. Verisimilius esset, anonymum istum non alium esse ab Hugone Farsito, quem de Sacrimentis nonnulla haud recte sensisse patet ex Bernardi epistola trigesima quinta, ad ipsum. «Quia inter amicos contra veritatem nulla debet esse meticulosa, cum sit periculosa, palpatio; hoc me, fateor, movit et movet, quod illam inter nos jam ante habitam de Sacramentis collationem, in principio prædicti opusculi defendere et astruere conati estis. In qua utique collatione, si vestræ summan sententiæ bene meministis, an sensui conveniat ecclesiastico, vos videritis. Vestræ autem ingenuæ humilitatis est non erubescere corrigi, si quid aliquando aliter sapuistis. Verum cum Bernardus Hugone Victorino rogante, adversarii auctoris, cujus nomen tacuerat Hugo, nec Bernardus ipse sciebat, assertionibus responderit ; de alio quam de Hugone Farsito, cujus sententiam et nomen haud ignorabat Bernardus, sequens epistola intelligenda forsan nonnullis videbitur. Quanquam reponi potest collationem illam, de qua Bernardus agit in epistola trigesima quinta esse fortasse posteriorem hac epistola septuagesima septima, quam cum scriberet Bernardus, nondum rescierat quis esset auctor illius sententiæ, quam hac in epistola impugnat. Utut sit, hæc epistola non est contra Abelardum, cujus nomini haud pepercisset Hugo: tametsi Abelardus quædam habet affinia iis, quæ carpit hoc in loco Bernardus. De tempore scripta epistolæ id tantum asserere possumus, eam ante annum 1142 quo mortuus est magister Hugo Victorinus, scriptam fuisse

S. BERNARDI ABBATIS

AD HUGONEM DE SANCTO VICTORE

EPISTOLA SEU TRACTATUS,

DE BAPTISMO ALIISQUE QUÆSTIONIBUS AB IPSO PROPOSITIS.

625 PRÆFATIO.

A primo de temporis quidem præfixione durum nimis austerumque videtur, ut videlicet verbum adhuc absconditum palam jam noceat, et ante judex feriat quam minetur; quodque interim in tenebris loquitur et in aure Salvator, nondum quidem salvet, quia nondum apparet, et jam mundum impleat condemnatis. Itane ergo verbum salutis et præceptum vitæ non prius vitam restituere valuit, quam mortem inflixerit; idque eo innocentibus, quo et ne scientibus adhuc voluntatem Domini sui? Num gentem ignorantem et justam (ut cum etnicho loquamur) debuit interficere Deus? (Gen. xx, 4.) Quis ita sapiat? Non equidem vitæ concordat. Auctori, morte nimirum, quam exterminare venerat, uti mox in initio viarum suarum ad præjudicium sæculi, cœleste adhuc recentissimum ignorantis edictum. Nefas est profecto sentire de omnium largitore bonorum, quod tam malum principium dederit adveniens. Minime prorsus id 626 ego cuipiam de Christo assenserim, quod magis ab Antichristo merito formidatur, quia videlicet et ipse paraverit sagittam suam in pharetra, ut sagittaret in obscuro rectos corde.

Si tibi videor tardius rescripsisse, scito me tarde quoque accepisse ad quod rescriberem. Nam quod miseras, non continuo ad me usque perlatum est, sed Pontiniaci diu ante retentum. Porro ubi accepi, moram minime feci in rescribendo. Cæterum id brevius, quam tua forte deposcebat intentio : sed non plane quam mea occupatio sineret. Curavi tamen ne te uicunque lateret quidquid super interrogatis ege sentirem, tuo sane eadem mea sensa et olio, et ingenio plenius astruenda relinquens, si ita oportere cognoveris. Nec dubito ad manum tibi esse rationes certas, et congruas auctoritates, quibus facile id possis. Is ergo, cujus me respondere assertionibus jubes, et nomen taces, tibi noverit a me super consultis quod sentio dictum, non sibi contradictum, B etiamsi quid aliter ab ipso sapimus. Nam si verum nos sapimus, veritas ei contradicit, non nos. Sed enim si non confunditur acquiescere veritati, et veritas cum eo sapit, et nos. Sin autem, servum Dei tamen non oportet litigare, sed magis patientem esse ad omnes (II Tim. 11, 24). Ideoque non quærimus pugnas verborum; novitates quoque vocum juxta apostolicam doctrinam evitamus. Parum tantum opponimus sententias, ac verba proferimus, et non nostra: nec enim sapientiores sumus quam patres nostri. Abundet sane in suo sensu qui vult quantum vult, dummodo nos patiatur in Scripturarum sensibus abundare, quomodo dicit Apostolus: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, tanquam ex nobis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. 11, 5).

CAPUT PRIMUM.

Non obligasse Baptismum, ex quo dictum fuit Nio

demo, «nisi quis renatus, » elc.

1. Scribis itaque quemdam asserere nescio quem (nam non nominas) ex quo primum dictum a Domino legitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cælorum (Joan. III, 5); ex eo neminem absque eodem percepto actualiter visibili sacramento, vel ejus vice martyrio, ullatenus potuisse salvari; sed etsi forte illud quispiam cum vera fide et contritione cordis expeteret, sed præventus mortis articulo assequi quod cu; erct non valeret, tamen omnino damnari. Ubi

C

2. Quanti namque interim toto orbe non baptizati moriuntur, profecto ignorantes, quid cum Nicodemo Jesus noctu secretoque confabuletur ? Quid ergo? necdum lex promulgatur, et jam prævaricantes tenentur ? Et quomodo, inquit, credent in eum quem non audierunt? quomodo vero audient sine prædicante? quomodo autem prædicabunt nisi mittantur? (Rom x, 14, 15). Necdum injuncta, necdum vulgata, necdum servi audita prædicatio est et juxta pigri ac nequam sententiam tam durus est Dominus, ut necdum sata jam metere velit, et non sparsa colligere? Absit. Sed audi magis hujus rei veritatem. Quid unus est Magister in cœlo et in terra, ei qui magister tantum in Israel erat, familiari privatoque colloquio tradebat quod traderet; docebat quod doceret, non quod exigeret et ab absentibus, non unde præscriberet et his qui non audierant. Valde quippe injuste exigitur obeditio, ubi non præcessit auditio. Neque enim tale est hoc, quod et absque promulgatione naturalis lex. ignorare non sineret, quale, verbi gratia, illud est : Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob. 1v, 16). Factitium magis quodammodo est, et non naturale

mandatum. Quænam enim natura seu ratio docet, A nisi per lavacrum emundari minime potuerunt. At

internam æternamque salutem neminem mortalium posse percipere, cujus corpus foris perfusum visibili non fuerit elemento? Sacramentum Dei Altissimi est suscipiendum, non discutiendum; venerandum, non dijudicandum; fide sortitum, non innatum; traditione sancitum, non adinventum ratione. Porro fidem necesse est ut auditus præcesserit, dicente Apostolo Ergo fides ex auditu. Quod ergo omnino fieri [al. sciri non poterat si non audiretur, quo pacto, quæso, exigi debeat et antequam audiretur? Vide autem quomodo huc refugit Apostolus, et de solo auditu convincit incredulos. Sed dico, inquit, Nunquid non audierunt ? (Rom. x, 17, 18) ac si dicat: Excusari poterant, si non audissent. Ubi enim

non est lex, nec prævaricatio. Nunc vero cum in

omnem terram exierit sonus prædicantium, et in fines orbis terræ verba eorum (170); quia jam dissimulari non valet auditus, profecto inexcusabilis est et contemptus.

B

vero quis nesciat et alia præter Baptismum contra originale peccatum remedia antiquis non defuisse temporibus? Abrahæ quidem et semini ejus, circumcisionis sacramentum in hoc ipsum divinitus traditum est (Gen xvII, 10). In nationibus vero, quotquot inventi sunt fideles, adultos quidem fide et sacrificiis credimus expiatos, parvulis autem solam profuisse, imo et suffecisse parentum fidem. Porro hoc ita quidem usque ad Baptismi tempora perdurasse : quo uno substituto, vacasse

cætera.

5. Quærimus itaque Baptismi tempus ex quo cœperit. Ex quo, inquit, primum dictum est: Nisi quis renatus fuerit, etc. Tene ergo firmiter dictum hoc ad Nicodemum, utique amicum Jesu, ocultum tamen propter metum Judæorum; occultumque illud de nocte requisisse colloquium. Quanta autem putas obisse interim (ul de gentibus taceam) millia circumcisorum, cum necdum in lucem prodierit quod de Baptismo tunc in tenebris dicebatur ? Quid ergo? damnatos illos omnes dicimus, quia baptizati non sunt? Fit ergo injuria antiquo illi Dei æque mandato, si novo adhuc furtive quodammodo superveniente, non tamen subveniente, illud ita subito evanuisse putetur, ut prodesse deinceps non valeret. Et quidem quam longe post putas publice prædicatum et clamatum super tecta fuisse: Si circumcidamini, Christus vobis non proderit? (Galat v, 2.) Quomodo deinde stabit illud, quia a diebus Joannis Baptistæ regnum cælorum vim patitur (Matth. x1,12).

3. Multa profecto scienda nesciuntur, aut sciendi incuria, aut discendi desidia, aut verecundia inquirendi. Et quidem hujusmodi ignorantia non habet excusationem. Sed numquid forte tale est hoc, quod inquisitum humano possit addisci magisterio? Homo hominis nonnisi ipso indicante cogitatum intelligit : quanto minus divinum quis poterit investigare consilium, nisi cui ipse voluerit revelare ? Audi denique ipsum. Si non venissem, ait, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Non dicit simpliciter. Et locutus non fuissem; sed interserens eis, et locutus eis, inquit, non fuissem: ostendens sine dubio Cei præcipue tunc temporis contigisse constiterit hu

non ante censeri inexcusabiles de contemptu, quam ad ipsorum usque notitiam jussio perveniret. Nam si locutus quidem fuisset, sed non eis; inobedientiæ culpam ignorantia nihilominus excusaret. Nunc autem, inquit, quoniam locutus sum, et locutus sum eis, excusationem non habent de peccato suo (Joan. xv, 22). Unde et aiebat: Ego palam locutus sum mundo,et in occulto locutus sum nihil(Joan.xxII1,20). Non 627 quod suos domesticos multa in occulto privatimque non docuerit: sed quod tanquam nihilum interim reputaret; et nec pœnam, nec præmium ea agere (171) quæ in secreto tradebat, judicaret,

juscemodi a regno violentam interclusionem, qualis. quidem nec ante fuerit, nec post futura sit? Sancito quippe novi mysterii decreto, sed adhuc secreto; quisnam, quæso, morientibus interim ad regnum patet accessus, dum et vetus jam deficit, quoniam a novo excluditur et novum tamen non subvenit, quoniam, dum nescitur, non percipitur? O infelicissima illa tempora ! quæ sola a sæculis omni penitus salutis remedio vacua transierunt, dum et circumcisio quæ illo usque viguerat, prodesse jam subripiente Baptismate non auderet : et Baptisma, quoniam adhuc lateret, non succurreret! Forsan

redimeret, neque qui salvum faceret.

CAPUT II.

donec de medio fierent, et prodirent in lumine. De-dormiebat eo tempore Deus, nec fuit interim qui nique et dicebat: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine (Matth. x, 27); ut merito videlicet jam audientibus obedientiæ vel meritum adscriberet, vel contemptum, cum in medio proferrentur. Item : Qui vos audit, inquit, me audit; et qui vos spernit, me spernit ac si diceret, Judicium meum inter obedientes et contemnentes, non de mea secreta traditione, sed de vestra publica prædicatione pendebit.

4. Sed forte aliquis dicat, eos quidem qui non audierunt, etsi non de contemptu judicari, damnari tamen propter originale peccatum, a quo utique (170) Compendiensis codex addit, qui fidem gentibus prædicant.

PATROL, CLXXXII.

Baptismi obligationem cæpisse primum post sufficientem ejus promulgationem. In necessitatis tamen articulo sufficere Baptismum fide et voto susceptum, sicut et martyrium.

6. Satis profecto ex his, quantum reor, apparet, quod damnatio non baptizatorum, et frustratio circumcisorum, et evacuatio sacrificiorum, quæ forte contra originale peccatum ritus observabat antiquus, generaliter jam tunc minime cœperit, quando (171) Ita scripti omnes cum editis primis : posteriores, augere.

33

Nicodemo clam dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum cœlorum (Joan. III, 5). 628 Sed nec quando Apostolis palam injunctum est, Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii,et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): sed ex eo tempore tanum cuique crepit antiqua observatio non valere, et non baptizatus quisque novi præcepti reus existere, ex quo præceptum ipsum inexcusabiliter ad ejus potuit pervenire notitiam. Sane parvulis et necdum ratione utentibus, quia sola nocere creditur peccati contagio, non etiam mandati prævaricatio; tandiu credendum est antiqua valuisse sacramenta, quandiu palam interdicta non fuisse constiterit. An vero ultra? Penes Deum est, non meum definire. Porio in majori ætate quisquis post vulgatum ubique Baptismi remedium renuit jam baptizari, generali originalique maculæ addit et ex proprio crimen superbiæ, duplicem secum portans justissimæ damnationis causam, si sic de corpore exire contigerit. Tamen si ante exitum resipuerit, et voluerit, et petierit baptizari, sed mortis præoccupatus articulo forte obtinere nequiverit; dum non desit fides recta, spes pia, charitas sincera propitius sit mihi Deus, quia huic ego ob solam aquam, si defuerit, nequaquam omnino possum desperare salutem, nec vacuam credere fidem, nec confundere spem, nec excidere charitatem tantum si aquam non contemptus, sed sola, ut dixi, prohibeat impossibilitas. Si quis aliter sapit, viderit unde sibi quod asserit persuaserit: nam me non facile fateor assentire, si non firmior induxerit vel ratio ad intelligendum, vel ad credendum auctoritas,

A

supplere; sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. » Et infra : Quantum itaque,» ait, « valeat etiam sine visibili sacramento Baptismi quod ait Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom.x,10), in illo latrone declaratum est. Sed tunc,» inquit, impletur invisibiliter, cum mysterium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit (De Baptismo contra Donatistas, lib. IV, cap. 22, n. 29). Et quidem non ignoro retractare ipsum id quod posuerat testimonium de latrone, minusque idoneum ad comprobandam illam sententiam confiteri, co quod sane incertum sit utrumne fuerit baptizatus (Retract. lib. II, cap. B 18, 55). Cæterum sententiam et audacter prosequitur, et multipliciter confirmat; nec uspiam, nisi fallor, retractasse reperies. Item in alio loco Augustinus, cum aliquos præmisisset, quos Scriptura commemorat invisibiliter quidem, non tamen etiam visibiliter sanctificatos, tandem infert Ex his colligitur,» ait, « invisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse et profuisse sine visibilibus sacramentis, quæ pro temporum diversitate mutata sunt, ut alia tunc fuerint, et alia modo sint. Et paulo post Nec tamen, » inquit, « visibile sacramentum omnino contemnendum : nam contemptor ejus invisibiliter sanctificari 629 non potest (Quæst. in Leviticum, quæst. 84). Ubi satis evidenter ostendit, fidelem et conversum ad Dominum, non si nequiverit, sed si contempserit baptizari, fructu privari Baptismatis.

C

8. Ab his ergo duabus columnis, Augustinum loquor et Ambrosin, crede mihi, difficile avellor. Cum his, inquam, me aut errare, aut sapere fateor : credens et ipse, sola fide hominem posse salvari, cum desiderio percipiendi sacramentum si tamen pio adimplendi desiderio mors anticipans, seu alia quæcunque vis invincibilis obviarit. Vide etiam ne forte ob hoc Salvator cum diceret : Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; caute et vigilanter non repetierit, Qui vero baptizatus non fuerit; sed

7. Sed miror admodum, si novus iste novarum inventor assertionum, et assertor inventionum, invenire in hoc rationem potuerit, quæ sanctos Patres latuerit Ambrosium et Augustinum, sive auctoritatem eorumdum auctoritate potiorem. Nam si nescit, uterque idem profecto sensit, quod fatemur. sentire et nos. Librum certe Ambrosii de morte Valentiniani legat (172) si non legit; recolat si jam legit; non dissimulet si recolit et advertet sine dubio, Sanctum homini non baptizato et mortuo D tantum : Qui vero, inquit, non crediderit, condemfidenter de sola fide salutem præsumere, et tribuere indubitanter bonæ voluntati, quod defuit facultati (De Obitu Valent. versus finem). Legat et Augustini de unico Baptismo librum quartum et se vel agnoscat imprudenter deceptum, vel probet impudenter obstinatum. « Baptismi, » inquit, « vicem aliquando implere passionem, de latrone illo, cui non baptizato dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43), beatus Cyprianus, non leve documentum assumit. » Et addit: Quod etiam atque etiam considerans, invenio,» inquit, « non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex Baptismate deerat posse

(172) Mira est hac in re Abælardi impudentia, qui cun sentiret, catechumenos solo Baptismi vice martyrio salvari posse, ut in Epistola ad Romanos, Pg. 565, et in epistola 7 ad Heloissam, pag. 129,

nabitur (Marc. XVI, 16): nimirum innuens solam interdum fidem sufficere ad salutem, et sine ipsa sufficere nihil. Quapropter etsi martyrium vicem Baptismi posse implere conceditur, non plane hoc facit pœna, sed ipsa fides. Nam absque ipsa quid est martyrium, nisi pœna? Quæ ergo martyrio præstat, ut absque ulla dubietate pro Baptismate reputetur; ipsa ita infirma ei imbecillis per se erit, ut quod dare alteri valet, sola non valeat obtinere? Et prorsus sanguinis pro Christo effusio magnæ cujusdam fidei indubitata probatio est, non Deo tamen, sed hominibus. Sed qui si Deus profecto ad probandum

Ambrosium ait contraria fidei hæc in re scripsisse, ad dolorem Valentiniani sororum de ejus morte lemiendum.

« PoprzedniaDalej »