Obrazy na stronie
PDF
ePub

gravis? Ubi dixit, Factus sum mihimet ipsi gravis, A rum et mercenariorum leges portabiles ac leves

ostendit quod lex ipse sibi esset, nec alius hoc quam sibi ipse fecisset. Quod autem loquens Deo, præmisit, Posuisti me contrarium tibi; Dei se tamen non effugisse legem indicavit. Hoc quippe ad æternam justamqne Dei legem pertinuit, ut qui a Deo noluit suaviter regi, poenaliter a seipso regeretur: quique sponte jugum suave et onus leve charitatis abjecit, propriæ voluntatis onus importabile sustineret invitus. Miro itaque et justo modo æterna lex fugitivum suum et posuit sibi [al. eidem ipsi] contrarium, et retinuit subjectum: dum videlicet nec justitiæ 600 pro meritis legem evasit; nec tamen cum Deo in sua luce, in sua requie, in sua gloria remansit, subjectus potestati, et submotus felicitati. Domine Deus meus, cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? (Job. VII, 20, 21.) ut abjecta gravit sarcina propriæ voluntatis, sub levi onere charitatis respirem ; nec jam servii timore cœrcear, nec mercenaria cupiditate illiciar; sed agar spiritu tuo, spiritu libertatis, quo aguntur filii tui, qui testimonium reddat spiritui meo, quod et ego sim unus ex filiis (Rom. vi, 14-16), dum eadeın mihi lex fuerit quæ et tibi; et sicut tu es, ita et ipse sim in hoc mundo. Hi siquidem, qui hoc faciunt quod ait Apostolus, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. xIII, 8); procul dubio sicut Deus est, et ipsi sunt in hoc mundo: nec servi aut mercenarii sunt, sed filii.

CAPUT XIV.

De lege charitatis filiorum.

37. Itaque nec filii sunt sine lege, nisi forte aliquis aliter sential propter hoc quod scriptum est: Justis non est lex posita (I Tim. 1, 9). Sed sciendum, quod alia est lex promulgata a spiritu servitutis in timore; alia a spiritu libertatis data in suavitate. Nec sub illa coguntur esse filii, nec sine ista esse patiuntur. Vis audire quia justis non est lex posita? Non accepistis, ait, spiritum servitutis iterum in timore. Vis audire quod tamen sine lege charitatis non sint? Sed accepistis, inquit, spiritum adoptionis filiorum (Rom. VIII, 15). Denique audi justum utrumque de se fatentem, et quod non sit sub lege, nec tamen sit sine lege. Factus sum, inquit, his qui sub lege erant, quasi sub lege essem; cum ipse non essem sub lege: his qui sine lege erant, tanquam essem; cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi (I Cor. 1x, 21). Unde apte non dicitur, Justi non habent legem, aut, Justi sunt sine lege : sed, Justis non est lex posita; hoc est, non tanquam invitis imposita, sed voluntariis eo liberaliter data, quo suaviter inspirata. Unde et pulchre Dominus, Tollite, ait, jugum meum super vos (Matth. x1, 29): ac si diceret, Non impono invitis, sed vos tollite si vultis; alioquid non requiem, sed laborem invenietis animabus vestris.

38. Bona itaque lex charitas, et suavis: quæ non solum leviter suaviterque portatur, sed etiam servo

B

C

reddit, quas utique non destruit, sed facit ut impleantur, dicente Domino: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. v, 17). Illam temperat, istam ornat, utramque levigat. Nunquam erit charitas sine timore, sed casto: nunquam sine cupiditate, sed ordinata. Implet ergo charitas legem servi, cum infundit devotionem: implet et mercenarii, cum ordinat cupiditatem. Porro timori permista devotio ipsum non annullat, sed castificat. Pœna tantum tollitur, sine qua esse non potuit dum fuit servillis; et timor manet in sæculum sæculi castus et filialis. Nam quod legitur, Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. Iv, 18); pœna intelligenda est, quæ servili, ut diximus, nunquam deest timori, illo scilicet genere locutionis, quo sæpe causa ponitur pro effectu. Deinde cupiditas tunc recte a superveniente charitate ordinatur, cum mala quidem penitus respuuntur, bonis vero meliora præferuntur, nec bona nisi propter meliora appeluntur. Quod cum plene per Dei gratiam assecutum fuerit, diligetur corpus, et universa corporis bona tantum propter animam, anima propter Deum, Deus autem propter seipsum. CAPUT XV.

De quatuor gratibus amoris, et felici statu patriæ cœlestis.

39. Verumtamen quia carnales sumus, el de carnis concupiscentia nascimur, necesse est ut cupiditas vel amor noster a carne incipiat; quæ si recto ordine dirigitur, quibusdam suis gradibus duce gratis proficiens, spiritu tandem consummabitur: quia non prius quod spirituale, sed quod animale, deinde quod 601 spirituale (I Cor. xv, 46). Et prius necesse est portemus imaginem terrestris, deinde cœlestis. In primis ergo diligit seipsum homo propter se; caro quippe est, et nil sapere valet præter se. Cumque se videt per se non posse subsistere, Deum quasi sibi necessarium incipit per fidem inquirere, et diligere. Diligit itaque in secundo gradu Deum, sed propter se, non propter ipsum. At vero cumn ipsum cœperit occasione propriæ necessitatis colere et frequentare, cogitando, legendo, orando, obediendo, quadam hujuscemodi familiaritate paulatim sensimque Deus innotescit, consequenter et dulceD scit: et sic gustato quam suavis est Dominus, transit ad tertium gradum, ut diligat Deum, non jam propter se, sed propter ipsum. Sane in hoc gradu diu statur: et nescio si a quoquam hominum quartus in hac vita perfecte apprehenditur, ut se scilicet diligat homo tantum propter Deum. Asserant hoc si qui experti sunt: mihi, fateor, impossibile videtur. Erit autem procul dubio, cum introductus fuerit servus bonus et fidelis in gaudium Domini sui (Matth. XXV, 21), et inebriatus ab ubertate domus Dei (Psal. XXXV, 9). Quasi enim miro quodam modo oblitus sui, et a se penitus velut deficiens, totus perget in Deum et deinceps adhærens ei, unus cum eo spiritus erit (I Cor. vi, 17). Arbitror hoc sensisse Prophetam cum diceret : Introibo in potentias Domini;

Domine, memorabor justitiæ tuæ solius (Psal. LXX) 16). Sciebat profecto cum introiret in spirituales potentias Domini, exutum se iri juniversis carnis infirmitatibus: ut jam nil de carne haberet cogitere, sed totus in spiritu memoraretur justitiæ Domini solius.

40. Tunc pro certo singula Christi membra dicere poterunt de se, quod Paulus aiebat de capite: Etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus (II Cor. v, 16). Nemo ibi se cognoscet secundum carnem : quia carro el sanguis regnum Dei non possidebunt. Non quod carnis illic substantia futura non sit; sed quod carnalis omnis necessitudo sit defutura, carnisque amor amore spiritus absorbendus; et infirmæ, quæ nunc sunt, humanæ affectiones in divinas quasdam habeant commutari. Tunc sagena charitatis, quæ nunc tracta per hoc mare magnum et spatiosum ex omni genere piscium congregare non desinit, cum perducia ad littus fuerit, malos foras mittens, bonos solummodo retinebit (Matth. XIII, 47, 48). Siquidem in hæc vita ex omni genere piscium intra sinum suæ latitudinis charitatis rete concludit: ubi se pro tempore omnibus conformans, omniumque in se sive adversa, sive prospera trajiciens, ac sua quodammodo faciens, non solum gaudere cum gaudentibus, sed etiam flere

cum flentibus consuevit. (Rom. XII, 15). Sed cum pervenerit ad littus, velut malos pisces omne quod triste patitur, foras mittens, sola quæ placere et jucunda esse poterunt, retinebit. Nunquid enim tunc, verbi gratia, Paulus aut infirmabitur cum infirmis, aut uretur pro scandalizatis (II Cor. x1, 29), ubi scandala et infirmitas procul erunt? Aut certe lugebit nos qui non agent [al. habent] poenitentiam ? (II Cor. XII, 21), ubi certum est nec peccantem fore, nec pœnitentem? Absit autem ut vel eos qui ignibus æternis cum diabolo et angelis ejus deputandi sunt, plangat et defleat in illa civitate, quam fluminis impetus lætificat, cujus et diligit Dominus portas super omnis tabernacula Jacob: quod videlicet in tabernaB culis, etsi quandoque gaudetur de victoria, laboratur tamen in pugna, et plerumque periclitatur de vita: in illa autem patria nulla prorsus admittatur adversitas sive tristitia, quemadmodum de illa canitur, Sicut lætantium omnium habitatio est in te (Psal. LXXXVI, 2, 7) : et rursum, Lætitia sempiterna erit eis (Isai. LXI, 7). Denique quomodo misericordiæ recordabitur, ubi memorabitur justitiæ Dei solius? Proinde ubi jam non erit miseriæ locus, aut misericordiæ tempus; nullus profecto esse poterit miserationis affectus.

[blocks in formation]

Hoc opusculum Bernardus ante annum 1128 composuit, id est ante annum ætatis suæ tricesimum octavum. Agit de Gratia et libro Arbitrio, ex occasione cujusdam collationis cum homine nescio quo, cui sanctus Doctor nimium gratiæ tribuisse visus fuerat, quasi nihil reliqui libero arbitrio faceret in actibus humanis. Præcipuus ergo libri scopus est, quæ sint gratiæ, quæ liberi arbitrii partes in negotio salutis. Hic multa docentur de libero arbitrio Dei, angeli, et hominis, integri, lapsi, et beati : item de gratia primi hominis ante et post lapsum. Parvus liber, sed qui plus succi et solidæ doctrinæ contineat, quam magna librorum volumina, quæ de hoc theologico argumento pertractant. Stilus vegetus, vivaci ingenio et lumine plenus: verba propria et materiæ accomoda; oratio facilis, non arte quæsita, sed quasi naturalis; non obesa et exilis, sed pinguis et nervosa elegans, concinna, et jucunda; non trivialibus scholæ verbis languens, non barbara, aut inculta. Non ita pressa, ut parce et guttatim fluat; nec tamen ita profusa, ut torrentis instar, quasi rupto aggere et siccato alveo, erumpat: sed pari tenore et gravi majestate æqualiter profluens, fontem indicat indeficientem, qui non ex alieno plenus sit, sed ex proprio, imo ex Dei dono, atque ex continua Scripturæ meditatione, præsertim Apostoli, n. 48. De isto opusculo Gaufridus in libro tertio de Vita Bernardi, capite octavo, agens : « Quam non ingratus, » inquit, gratiæ Dei, ex his liquet, quæ de Gratia et Libero Arbitrio, tam fideliter, quam subtiliter disputavit. Nec prætermittenda verba epistolæ quinquasimæ secundæ, ad Haimericum cardinalem, quæ sub annum 1128 scripta est : « Quæsivit a me præfatus episcopus » Gaufridus Carnotensis « aliqua ex nostris Opusculis quæ vobis mitteret: sed non fuit ad mannum, quod vestro dignum crederem studio. Libellum tamen de Gratia et Libero Arbitrio nuper edidi: illum vobis libenter mittam, cum vos velle cognovero.» Directus est libellus Guillelmo Sancti-Theodorici abbati, singulari Bernardi amico, ad quem Apologia superius edita, et epistolæ complures. Nullam capitum divisionem habent codices antiquiores, sed recentiores. Vulgatam et receptam satius retinere visum est.

S. BERNARDI ABBATIS

DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO

TRACTATUS,

AD GUILLELMUM ABBATEM SANCTI-THEODERICI.

[ocr errors]
[blocks in formation]

et per suum Spiritum adjutorium, quo valeam implere quod consulis. Ecce enim jam ex ejus munere velle adjacet mihi, perficere autem non invenio (Id. VII, 18); sed nec aliquando me inventurum confido, nisi qui dedit velle, det et perficere pro bona voluntate. (Philipp. II, 13). Ubi ergo, ais, sunt merita nostra; aut ubi est spes nostra? Audi, inquam : Non ex operibus quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (I. Tit. 11, 5). Quid enim? Tu forte putaveras tua te creasse merita, tua posse salvari justitia, qui nec saltem Dominum Jesum dicere potes nisi in Spiritu sancto (1 Cor. XII, 3)? Itane oblitus es quis dixerit: Sine me nihil potestis facere? (Joan. xv, 5) et: Neque currentis, neque volentis, sed miserentis est Dei? (Rom.1x,16.) 2. Quid igitur agit, ais, liberum arbitrium? Bre

Opusculum de gratia et Libero Arbitrio, quod illa, qua scitis, occasione nuper aggressus sum; eadem gratia [al. Deo] adjuvante peregi ut potui. Vereor autem, ne aut grandia minus digne locutus inveniar, aut pertractata a pluribus superfluo retractasse. Proinde illud legite primus, et si judicatis, solus: ne si proferatur in medium, magis forte scriptoris publicetur temeritas, quam lectoris ædificetur charitas. Quod si palam fieri utile probaveritis, tunc si quid obscurius dictum adverteritis, quod in re obscura servata congrua brevitate, dici planius potuisset, non sit vobis pigrum aut emendare per vos, aut mihi resignare emendandum, si fraudari non vultis promissione illa Sapientiæ, quæ ait: Qui elucidant me, vi- B viter respondeo: Salvatur. Tolle liberum arbitrium, tam æternam habebunt (Eccli. xxiv. 31). CAPUT PRIMUM.

Ad boni operis meritum, una cum gratia Dei, concurrere liberi arbitrii consensum.

1. Loquente me coram aliquando, et Dei in me gratiam commendante, quod scilicet ab ipsa me in bono et præventum agnoscerein, et provehi sentirein, et sperarem perficiendum: Quid tu ergo, ait unus ex circumstantibus, operaris; aut quid mercedis speras vel præmii, si totum facit Deus? Quid enim, inquam, tu consulis ? Da, inquit, gloriam Deo, qui gratis te prævenit, excitavit, initiavit; et vive digne de cætero, quo te probes et perceptis beneficiis non ingratum, et percipiendis idoneum. Et ego: Bonum, inquam, consilium das, sed si dederis et posse teneri. Siquidem non est ejusdem facilitatis scire quid faciendum sit, et facere: quoniam et diversa sunt, cæco ducatum, ac fesso præbere vehiculum. Non quicuuque ostendit viam, præbet etiam viaticum itineranti. Aliud illi exhibet qui facit ne deviet; et aliud qui præstat ne deficiat in via. Ita nec quivis doctor, sta tim et dator erit boni quodcunque docuerit. Porro duo mihi sunt necessaria, doceri ac juvari. Tu homo recte quidem consulis ignorantiæ: sed, si verum sentit Apostolus, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Rom. vIII, 26). Imo vero qui mihi per os tuum ministrat consilium, ipse necesse est ministrel PATROL. CLXXXII.

[ocr errors]

et non erit quod salvetur; tolle gratiam, non erit
unde salvetur. Opus hoc sine duobus effici non po-
test: uno a quo fit; altero cui, vel in quo fit. Deus
auctor est 604 salutis, liberum arbitrium tantum
capax: nec dare illam, nisi Deus; nec capere valet,
nisi liberum arbitrium. Quod ergo a solo Deo, et
soli datur libero arbitrio; tam absque consensu esse
[al. effici] non potest accipientis, quam absque gra-
tia dantis. Et ita gratiæ operanti salutem coope-
rari dicitur liberum arbitrium, dum consentit, ho
est dum salvatur. Consentire enim salvari est. Proinde
pecoris spiritus salutem hujuscemodi minime capit,
eo quod illi voluntarius consensus desit, quo salvanti,
videlicet Deo placide obtemperet sive jubenti ac-
quiescendo, sive pollicenti credendo, sive reddenti
gratias agendo. Enim vero aliud est voluntarius
consensus, aliud naturalis appetitus. Posterior quippe
nobis communis est cum irrationalibus: nec valet
consentire spiritui, carnis irretitus illecebris. Et for-
tassis ipse est, qui alio nomine ab Apostolo sapien-
tia carnis appellatur, ubi ait: Sapientia carnis ini-
mica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec
enim potest (Id.viii,7). Hunc ergo, ut dixi, commu-
nem habentes cum bestiis, consensus voluntarius nos
discernit. Est enim habitus animi, liber sui. Siqui-
dem non cogitur, non extorquetur. Est quippe vo-
luntatis, non necessitatis; nec negat se, nec præbet

32

CAPUT II.

cuiquam, nisi ex voluntate. Alioquin si compelli A cum pecoribus; id quod dicitur voluntas, nos ab valet invitus, violentus est, non voluntarius. Ubi utrisque discernit. Cujus voluntatis consensus, utiautem voluntas non est, nec consensus. Non enim que voluntarius, non necessarius, dum aut justos proest consensus, nisi voluntarius. Ubi ergo consensus, bat, aut injustos, etiam merito beatos facit vel ibi voluntas. Porro ubi voluntas, ibi libertas. Et hoc miseros. Is ergo talis consensus ob voluntatis inamisest qnod dici puto liberum arbitrium. sibilem libertatem, et rationis quod secum semper et ubique portat, indeclinabile judicium, non incongrue dicetur, ut arbitror, liberum arbitrium, ipse liber sui propter voluntatem, ipse judex sui propter rationem. Et merito libertatem comitatur judicium: quoniam, quidem quod liberum sui est, profecto ubi peccat, ibi se judicat. Est autem judicium,quia juste profecto, si peccat, patitur quod nolit, qui non peccat nisi velit.

B

Quid liberum arbitrium,seu in quo consistat libertas.
3. Sed ut manifestius fiat quod dicitur, et com-
petentius ad id quod volumus veniamus, paulo al-
tius æstimo repetendum. In rebus naturalibus [al.
materialibus] non est id vita, quod sensus; non sen-
sus, quod appetitus; nec ille, quod consensus. Quod
ex singulorum definitionibus clarius elucebit. Est
enim in quolibet corpore vita, internus ac naturalis
motus, vigens tantum intrinsecus. Sensus vero,
vitalis in corpore motus, vigens et extrinsecus.
Appetitus autem naturalis, vis in animante, moven-
dis avide sensibus attributa. Verum consensus, nu-
tus est voluntatis spontaneus, vel certe (quod supe-
rius dixisse me memini) habitus animi, liber sui.
Porro voluntas est motus rationalis, et sensui præ-
sidens, et appetitui. Habet sane, quocunque se vol-
verit, semper rationem comitem, et quodammodo
pedissequam non quod semper ex ratione, sed quod
nunquam absque ratione moveatur, ita ut multa
faciat per ipsam contra ipsam, hoc est quasi per
ejus ministerium, contra ejus consilium sive judi-
cium. Unde est illud: Prudentiores sunt filii hujus
sæculi filiis lucis in generatione sua (Luc. xvi, 8);
et rursum: Sapientes sunt ut faciant mala (Jerem.
Iv, 22). Neque enim prudentia seu sapientia inesse
creaturæ potest, vel in malo, nisi utique per rationem.
4. Est vero ratio data voluntati ut instruat illam,
non destruat. Destrueret autem, si necessitatem ei
ullam imponeret, quominus libere pro arbitrio sese
volveret, sive in malum consentiens appetitui, aut
nequam spiritui; ut si animalis, non percipiens, vel
certe et persequens ea quæ sunt spiritus Dei: sive
ad bonum gratiam sequens, et fiat spiritualis; quæ
omnia dijudicans, ipsa a nemine judicetur. Si, in-
quam, horum quodlibet prohibente ratione voluntas
non posset, 605 voluntas jam non esset. Ubi
quippe necessitas, jam non voluntas. Quod si ex
necessitate, et absque consensu propriæ voluntatis,
justa,injustave fieri possent (153-54); rationalis crea-
tura, aut misera profecto esse nulla ratione deberet ;
aut beata penitus non posset, cui nimirum in utravis
parte id deesset, quod solum in ea miseriæ, sive
beatitudinis capax est, id est voluntas. Cætera siqui-
dem, quæ supra memorata sunt, vita, sensus, vel
appetitus, nec miserum per se faciunt, nec beatum.
Alioquin et arbores ex vita, et pecudes etiam ex re-
liquis duobus, vel miseriæ possent esse obnoxiæ, vel
idoneæ beatitudini: quod omnino impossibile est.
Comn.unem itaque habentes, vitam quidem cum ar-
boribus, sensum vero et appetitum, et æque vitam

C

5. Cæterum quod sui liberum non esse cognoscitur, quo pacto vel bonum ei, vel malum imputatur? Excusat nempe utrumque necessitas. Porro ubi necessitas est, libertas non est: ubi libertas non est, nec meritum, ac per hoc nec judicium. Excepto sane per omnia originali peccato, quod aliam constat habere rationem. De cætero quidquid hanc non habet voluntarii consensus libertatem, procul dubio et merito caret, et judicio. Proinde universa quæ sunt hominis, præter solam voluntatem, ab utroque libera sunt, quia sui libera non sunt. Vita, sensus, appetitus, memoria, ingenium, et si qua talia sunt, eo ipso subjacent necessitati, quo non plene subdita sunt voluntati. Ipsam vero quia impossibile est de se ipsa sibi non obedire (nemo quippe aut non vult quod vult, aut vult quod non vult), etiam impossibile est sua privari libertate. Potest quidem mutari voluntas, sed nonnisi in aliam voluntatem, ut nunquam amittat libertatcm. Tam ergo non potest: privari illa, quam nec se ipsa. Si poterit homo aliquando, aut nihil omnino velle, aut velle aliquid, et non voluntate; poterit et carere libertate voluntas. Hinc est quod insanis, infantibus, itemque dormientibus, nihil quod faciant, vel bonum, vel malum imputatur: quia nimirum sicut suæ non sunt compotes rationis, sic nec usum retinent propriæ voluntatis, ac per hoc nec judicium libertatis. Cum igitur voluntas nil liberum habeat nisi se, merito non judicatur nisi ex se. Siquidem nec tardum ingenium, nec labilis memoria, nec inquietus appetitus, nec sensus obtusus, nec vita languens, reum per se statuunt hominem, sicut nec contraria innocentem; et hoc non ob aliud, nisi quia hæc necessarie, ac præter voluntatem posse provenire probantur. CAPUT III.

Triplicem esse libertatem, Naturæ, Gratiæ, Gloria. 6. Sola ergo voluntas, quoniam pro sui ingenita libertate, aut dissentire sibi, aut præter se in aliquo consentire, nulla vi, nulla cogitur necessitate; non immerito justam vel injustam, beatitudine seu miseria dignam ac capacem creaturam constituit; prout scilicet justitiæ, injustitiæve consenserit. Qua

(153-54) Ita scripti nostri tres; editi, voluntatis, mala, bonave fieri possent.

propter hujusmodi voluntarium liberumque consensum, ex quo et omne sui (ex his quæ dicta sunt) constat pendere 606 judicium; puto non incongrue id esse, ut supra definivimus, quod solet liberum arbitrium appellari : ut liberum ad voluntatem, arbitrium referatur ad rationem. Sed sane liberum, non illa libertate, de qua dicit Apostolus: Ubi spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. II, 17), Est enim illa libertas a peccato, sicut alibi dicit: Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam (Rom.v1, 20-22). Quis vero in carne peccati a peccato sibi vindicat libertatem? Hac ergo libertate dictum merito nequaquam opinor liberum arbitrium. Est item libertas a miseria, de qua itidem Apostolus: Et ipsa, inquit, creatura liberabitur a servitute corruptionis libertatem gloriæ filiorum Dei (Rom. vin, 21). Sed nunquid et istam sibi quispiam in hac mortalitate præsumit? Et hac itaque liberum nominari arbitrium non immerito abnuimus. Est vero, quam magis ei congruere arbitror libertatem, quam dicere possumus a necessitate, eo quod necessarium voluntario contrarium esse videatur siquidem quod ex necessitate fit, jam non est ex voluntate, et e converso similiter.

A tate Christus nos liberabit, cum nos utique tradet regnum Deo et Patri. De hac enim, et item de illa quam diximus a peccato, puto quod Judæis aiebat : Si vos Filius liberaverit,vere liberi eritis (Joan.vIII, 36). Liberum arbitrium liberatore indigere significabat sed plane qui illud liberaret non a necessitate, quam, voluntas (155) cum esset, penitus non noverat ; sed a peccato in quod tam libere, quam voluntarie corruerat; simulque a pœna peccati, quam incautum incurrerat, invitumque ferebat: quo utroque malo liberari omnino non poterat, nisi per illum, qui solus hominum factus est inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 6), liber videlicet a peccato inter peccatores.

B

8. Solus namque inter filios Adam libertatem sib viudicat a peccato, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus ((I Petr.11, 22). Porro e a miseria, quæ est poena peccati, habuit nihilominus libertatem, sed potentia, non actu, Nemo quippe tollebat animam ejus ab eo, sed ipse ponebat eam (Joan. x, 18). Denique, teste propheta: Oblatus est quia ipse voluit (Isai. LIII, 7); sicut et cum voluit natus ex muliere, factus sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret (Galat. Iv, 4, 5). Fuit itaque et ipse sub lege miseriæ: sed fuit quia voluit, ut liber inter miseros et peccatores utrumque jugum fraternis a cervicibus excuteret. Habuit itaque totas tres libertates, primam ex humana simul et divina natura,reliquas ex divina potentia.Quarum duas posteriores utrum et primus homo in paradiso habuerit,vel quomodo et quatenus eas habuerit, postea videbimus. C

7. Cum igitur, prout interim potuit occurrere nobis, triplex sit nobis proposita libertas, a peccato, a miseria, a necessitate; hanc ultimo loco positam contulit nobis in conditione natura, in primam restauramur a gratia, media nobis reservatur in patria. Dicatur igitur prima libertas Naturæ; secuuda, Gratiæ; tertia, Vitæ vel Gloria. Primo nempe in liberam voluntatem ac voluntariam libertatem conditi sumus, nobilis Deo creatura: secundo reformamur in innocentiam, nova in Christo creatura tertio sublimamur in gloriam, perfecta in spiritu creatura. Prima ergo libertas habet multum honoris secunda, plurimum etiam virtutis; novissima, cumulum jucunditatis. Ex prima quippe præstamus cæteris animantibus; in secunda carnem, per tertiam mortem subjicimus. Vel certe sicut in prima subjecit Deus sub pedibus nostris oves et boves et pecora campi: ita quoque per secundam spirituales bestias hujus aeris, de quibus dicitur, Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII, D 19), prosternit æque et conterit sub pedibus nostris : in ultima tandem nos ipsos nobis plenius submissurus per victoriam corruptionis et mortis, quando scilicet novissima destruetur mors, et nos transibimus in libertatem gloriæ filiorum Dei: qua liber

(155) In editis, et quibusdam scriptis, voluntatis, sed voluntas rectius ad sensum.

(156) Nempe quantum in se est,infra. Et num.24: Manet ergo, etiam post peccatum, liberum arbitrium; etsi miserum, tamen integrum, etc. Neque enim ad liberum arbitrium, quantum in se est, pertinet, aut aliquando pertinuit posse vel sapere (quod est voluntatis ad bonum conversio, num. 19) sed tantum velle. Et num. 28 ratio

607 CAPUT IV,

Qualis libertas competat animabus sanctis carne so lutis: quæve Deo,et omni creaturæ rationali communis.

9. Hoc autem indubitanter sciendum, utramque plenam atque perfectam perfectis inesse animibus carne solutis, cum Deo pariter et Christo ejus,atque Angelis supercolestibus. Nam sanctis animabus, etsi necdum corpora receperunt, deest quidem de gloria; sed nihil prorsus inest de miseria. Verum libertas a necessitate æque et indifferenter Deo, universæque tam malæ, quam bonæ rationali convenit creaturæ. Nec peccato, nec miseria amittitur, ve minuitur; nec major in justo est, quam in peccatore, nec plenior in angelo, quam in homine (156) Quomodo namque ad bonum per gratiam conversus humanæ voluntatis consensus, eo libere bonum, et in bono liberum hominem facit, quo voluntarius efficitur, non invitus pertrahitur: sic sponte devolutus in malum, in malo nihilominus tam liberum, nem reddit, cur liberum arbitrium sui omnino defectum seu diminutionem non patitur, nempe quod in ipso potissimum æternæ et incommutabilis divinitatis substantiva quædam imago impressa videatur at in duabus aliis libertatibus sit accidentalis quædam magis similitudo sapientiæ atque potentiæ divinæ imagini, superducta. Confer sermonem 81 in Cantica, a num. 6.

« PoprzedniaDalej »