Obrazy na stronie
PDF
ePub

pietati doctrinæ, n. 6, divinitatem, nihil addens ; n. 7, A in anteriori natum et ex Deo.

C. 19, 1. Liber noster: necesse est in professione absoluta adversandi calumnia videatur. Aliquanto me. lius quam in Erasmiana cæterisve: et cesset, etc. Plane, ut opinor, restituemus locum, si legamus: at necesse est, etc., calumnia caveatur.

C. 24, 1. In anteriori pro ab eo, ut legit Erasmus quoque, habebatur aut illud, quod sententiæ non quadrat. C. 32, 7. Quæcumque habet Pater dedit Filio: exhibentur verba hæc in editis, sed in ms. nostro non apparent, nec unde eruta fuerint reperire est.

C. 34, 9. Manibus lino occupatis, pedibus limo oblitis in textum admiseram : at ignarus inter variantes recensebam.

C. 35, 3. Veronensis liber: et sumet sibimet quod liberum est: nam si verbum a tempore liberatur, videtur consequi sumpturum sibi quod liberum est hoc est nemini obtemperaturum. Quod statim diluitur Apostoli verbis subjunctis, itemque, quoniam qui abest a tempore non abest ab auctore. Ita Ms. noster, ubi anterior editio, qui abest a cognitionis tempore. Habetur etiam in codice erans, loco tou qui erat. C. 39, 1. Odiosa inserueram textui, ita præferente ms., et quia otiosa profecto non erat fraudulentia hæreticorum undique circumstrepentium.

C. 59, 1. Adjecimus e libro nostro habet Erasmus quoque, 1 Cor. xv, 8: visus est et mihi. C. 63, 2. Salutaris tui.

C. 165, 2. Deus addidimus, nec ex conjectura tantum, sed codicis nostri auctoritate cæteris vetustioris: in Graeco textu quoque ὁ ἀλεθενὸς θεός.

C. 169, 1. Se carere synagogam in hoc siquidem codice caret Patrem, careat virtutem; ad psalmum LXVI substantiam non carebunt; e Græcorum usu, apud quos ti voTepõ; La1ine quoque Plautus in Curc. id quod amo, careo.

C. 243, 2. Abest æternam a nostro quoque.
C. 246, Christi secundis curis.

B

C. 251, 1. Omnis plenitudo divinitatis, my Tò C pua. Sic et infra: omnis vero corporaliter plenitudo divinitatis.

C. 271, 3. In eo. Exinde inreligiosi unionis; ubi conjectura firmatur doctissimi editoris Benedictini ad n. 36 libri octavi suspicantis, unionis nomen masculini generis Hilario fuisse. Ejusdem generis fuit id nominis apud omnes cum pro margarita adhibitum est. C. 284, 5. Ecferret. Aliis etiam in locis ecferre pro efferre.

C. 296, 3. Mandando pro manendo.

C. 385, 1. Præ participes tuos. In altero tractatus in Psalmos complectente codice præ consortes tuos. Animadversum est a nobis, sub finem præfationis ad Cassiodorii Complexiones Florentiæ vulgatas, in hujusmodi barbarismos indoctos amanuenses ex communis sermonis consuetudine aliquando incurrisse; quapropter Trimalchionem et socios, ut etiam a plebeia locutione ridiculum aucupetur, ita sermocinantes inducit Petronius Arbiter : scimus te præ litteras fatuum esse. C. 420, 6. nisi ex utroque consistil.

C. 440, 1. Solus hic itaque : neque ultra procedit Capitularis codex postrema charta diminutus. Nihil attinet monere, verba quædam addi aliquando, et subjici, quorum mihi non est laus inroganda, varianlesque aliquas in diligentiæ fidem exhiberi, quas ego transmiseram veluti genum pro genu, precem eguit pro prece eguit, saltim pro saltem:: similiter profane, ubi recte in editis profanæ, far, ubi triticum in farinam comminutum, figens, ubi fingens, neque, ubi nempe, exteriorque, ubi eritque, crura vulnera, ubi erat cruda. Multo minus variatum est circa Tractatus in Psalmos, præcipue ubi aliquid addideram, aut adnotaram, cun nitidior esse autographi exemplaris Scriptura. Hæc tamen sunt omissa.

C. 24, 6.Abest Cœlestis, ut etiam a Græcis pluribus. C. 26, 4. Non mutilentur : aliquanto melior lectio, sed adhuc mutilata.

C. 27, 3. In judicio.

C. 39, 2. In Ms. jus libertatis ; exinde artatum est. Cum i littera puncto superposito nequaquam a librariis distingueretur, ambigua persæpe erat lectio. Vis ac potestas non defuere qui pariter legerent, ubi jus ac potestas scripserunt Jurisconsulti. Hinc utrum Liutprandum scribamus, an Luitprandum nescimus. C. 40, 6. Convertimini. Codex Psalmorum Veronensis Capituli præstantissimus, convertamini.

C. 64, 1. In anteriori editione, quotiens qui titulos habent. Cæterum huic codici solemne est quotiensque exhibere pro quotiescumque.

C. 68, 4. In ms. civitate eversa: primam dictionem respuimus, secundam amplectimur; ita paulo ante eversam præfert liber. Rectam hic Benedictini editoris lectionem captivitas apellitur confirmat codex; a Græco enim verbo est, àπw, excludo rejicio; quamvis auctorem alterum, qui Latine usus sit, non meminerim haud feliciter conjecerant, qui appellatur substituebant.

C. 68, 5. Psalmus David xш, ut scribebant veteres, non Psalmus xiv.¡Sic infra: explicit Psalmus xun, incipit Psalmus LI.

C. 73, 3. Alia pro alla reposuimus ex códice, et ex verborum contextu.

C. 74, 5. Quod per superiora confirmat, Propheta subjecit dicens.

C. 78. 1. In finem intellectus illi David, cum venit Doec Idumæus, et adnuntiavit Saul, et dixit ei : Venit David in domum Abimelech. Abimelech constanter in libro nostro veterrimo, Septuaginta pariter 'A6pλex scripsere. Hebraicus textus Achimelech : cujus diversitatis ratio est, quod in antiquis Hebræorum libris nomen, hoc non scriberetur per heth, seu cheth dicamus, ut in recentioribus, sed per caph; que littera cum maximam habeat similitudineni cum 2, facillima fuit earum commutatio. Hoc autem certo comperi e veteri Auctore Breviarii in Psalmos D. Hieronymo olim adscripti, sic enim ad hunc locum : In Regnorum libro, et in ipso Hebraico Psalterio Abimelech scriptum est; sed quoniam beth et caph apud Hebræos litteræ modico apice distinguuntur, ideo error facilius obrepsit.

C. 107, 4. Præter ea quæ afferuntur, addideram : Verbum habent Sedulius ac Tertullianus. Ut hic salvifica pro salvum me fac, ita alibi lucificat, et in Psal. CXLV, legit Hilarius Dominus sapientifical cæcos, ubi Vulgata illuminat. Hodiernas lectiones et D. Hieronymi emendationibus accessisse, illas ab Italica versione Hilarium arripuisse, vix ambigam.

127, 1. Tractatus in hunc atque in subsequentem liber noster non habet, sed ad præcedentis calcem : explicit Psalmus LII, incipitPsalmus LVII.

C. 152, in 2, inmutantur.

155, 1. et paravit eum, et in eo paravit, plane cum greco καὶ ἡτοίμασεν αὐτό, καὶ ἐν αὐτῷ ἡτοίμασεν.

C. 247, 2. quo a Zabulo tentatur. Ita scribitur in codice, atque ita passim occurrit in mss. Zaboli debellatorem præfert idem liber sub finem Sermonis in Psal. LXI. Zabuli progeniem, Zabuli potestatem, ut tentaretur a Zabulo, legimus in Hilarii Commentario in Matth. apud Erasmum, Guil. Cave de Script. Eccl. in Commodiano Zabulus, Zacones pro Diacones, vocabula putat Afrorum propria: sed revera nec vocabula hæc sunt diversa, nec longius derivata; sed ut ita aliquando scriberentur, mollities quædam prolationis effecit, quam in hodiernis Græcis animadverti sæpius pro denuntiantibus, et ¿iù pro diá. Quam autem ab antiquo iis obtinuerit sonus, veteres libri testantur Zabulum sæpe, ut vidimus, præferentes ; et mire confirmat Photius, ubi animadvertit Philostorgium in Ecclesiastica Historia Nadiandum pro Nazianzo scripsisse : Ναδιανδὸν δὲ καὶ Ναζιανζὸν ἐξωνο μάζει.

Č. 256, 4. Locus Isaia respicitur LIII, 5, pro nobis dolet, et nos æstimavimus eum in doloribus esse. C 256, 5. in Calis, ut in Græco.

C. 285, 1. Nihil hic adnotaveram.
C. 329, 1. Oleum exultationis.
C. 367, 5. Inlicita est.

C. 383, 3. Expetitur.

C. 395, 2. Mannam matutinam, paulo infra Colestem mannam: ita Hilarius Pascham, etc., ut Erasmus animadvertit in præfatione.

C. 400, 6. In ms. iniqui, ut in Romano Psalterio : nec alio sensu Hieronymus persequutores sceleris, id est, scelesti; nam et Plautus flagitii persequentem dixit pro flagitii amatore, sen flagitioso.

C. 450, 3. In anteriori editione erat mentis, quam dictionem Erasmiana non habet, nec liber noster.

C. 517, 1. Hic loci deserit nos sub tot seculorum pondere fatiscens codex, postremis chartis prorsus exesis aut misere discerptis.

Exegi monimentum febre molestius, in ipso scribendi æstu subtus addideram, Horatianum versum paulo detorquens; ac si gratularer mihi, quod eo tamdem labore levatus essem: varias siquidem lectiones invicem conferre, fugientes litteras persequi, codicum apices captare; et cum miris librariorum sphalmatis confligere, res est incredibilis molestia plena, et undequaque periculis circumsepta. Ipsas præcedentis editoris eruditas adnotationes cum percurrerem, aliqua Parisini quamvis diligentissimi typographi menda nostro ostendebam; ut ab iis sibi caveret; velut pag. 175, ubi Tullii locus affertur negante adverbio prætermisso modo autem id quidem typographum nostrum, pag. 197, reposuisse video, sed dictionem aliam præterisse : legi enim debet; quod qui dubitat, haud sane intelligo, cur non idem, Sol sit, an nullus sit, dubitare possit.

A in ms. legitur : Annum æterni et beati illius seculi sine dubio declarat, quia bonitatis Domini hic annus est. Hujus anni benedicitur corona, visitata enim terra jucundissimus annus et suavissimus erit; hæc enim Christi est potestate victoria. Magis consentaneum est, Hilarium ipsum ita primitus elucubrasse, deinde auxisse novis curis, et in ampliorem formam redegisse. Forte Sermones ad populum habendos ita prius exaravit, quos exinde in Commentarios transfudit. Propterea in Psal. LXV illa omnia ms. transi. lit, quæ ad Græcitatem pertinent, et e Græci textus lectione deducuntur. Nec tamen in hac conjectura satis acquiescimus: nimis enim manca plerumque expositio est, pluresque Psalmorum versiculos præterit, quos interpretem in iis quæ desunt attigisse, aliB quando sententia demonstrat. Quædam etiam adduntur, quæ Hilarii non videntur, ut ad P-al. LXIV, n. 4, Ecclesia nondum Christi adventu inluminata, fuit aliquando vanis superstitionibus obnoxia, cum præcepta gentilia, etc. Hoc in editis de humani generis universitate profertur, quam Ecclesiæ nomine nunquam indigitavit Auctor noster. Neque illud ab co esse crediderim in Psal. CXXIV. Hoc loco in circuitu populi Evangelium significat. Nec loca desunt minus opportune mutilata, et minus eleganter connexa. Suspicari ergo quisquam possit ab alia manu has epitomas processisse, et in proprium usum ita ab aliquo hos commentarios conversos. Quin et illa aliquando suspicio incessit; num in commentarios, quos habemus, extranei quicquam et alieni insinuatum fuerit; velut quæ in expositione Psal. LXV a Græcarum dietionum proprietate ac vi derivantur: Hilarius siquidem Græcarum litterarum quamdam tantum aurulam cœperat, si Hieronymo fides in Epistola ad Marcellam; quam suspicionem tamen rem perpendentes rejecimus. Verum de his eruditorum hominum judicium esto.

C

Verumtamen præter diversas bic et sub textu prolatas lectiones, aliquos ex Hilarii tractatibus in Fsalmos retinet codex noster multoties, nec paucis dictionibus, vel uno tantum aut altero versu ab editis recedentes. Eos, ut jacent, diligenter exscriptos conjunctim adponimus et exhibemus errores tantum quosdam sustulimus, et dictiones profeta, filosofus, centensimus, etc., ad conmunem usum traduximus. Varietatis ratio in eo præcipue vertitur, ut multo breviores hi nostri sint, pluresve qua periodos, qua integras paginas sive scriptus liber resecet, sive vulgati interserant. Quodnam de hujusmodi differentia judicium ferendum sit doctus Lector statuet. Cogitaveram prius, num ex ore pronuntiantis exceptos notarius vocis celeritatem haud assequens decurtatos dedisset; ut quamdam Cæsaris orationem, quæ cir- D in virtute Dei potentia hominis ; id est, ei corporis quod

cumferebatur, existimabat Augustus ab actuariis exceptam male subsequentibus verba dicentis (Suet. Cæs. c. 55). At obstat consequentia sermonis, et addita etiam interdum verba, ac mutatus non infrequenter orationis contextus: ubi enim exempli causa in editis: Annum benignitatis Dei ex propheticis atque Apostolicis doctrinis cognovimus ( Ad psal. LXV); et post aliqua : Namque bonitatis Domini hic annus est, quo erunt indefessa illa benignæ retributionis tempora auspicanda. Hujus igitur anni Dei benedicct coronam jucundissimus et suavissimus visitatæ terræ inebriataque fructus. Hæc enim Christi est, depulsa corporum nostrorum corruptione, et perempta mortis potestate, victoria : it

Ipso initio aliquid deesse, spatio relicto librarius innuit: hinc est, quod a versiculo septimo expositio incipiat. Sub finem quoque Psal. cxxx mutilatum dignosces. Ubi in editis col. editionis nostræ 188: Accinctio potentiæ ei quod indigebat corpori coaptatur. Non enim virtus accingitur, sed in virtute Dei potentia homo quem Dominus assumpsit accingitur: multo melius explicatur in ms. Non enim virtus accingitur, sed

deerat couptatur. Ejus ergo hominis potentia, quem Deus adsumpsit, accingitur in virtute. Jam vero nibil ultra te moramur, amice Lector, et ipsos, ut in codice apparent, Tractatus, sive sermones, aut sermonum adumbrationes mavis, tibi ob oculos sistimus.

INCIPIT PSALMUS LXIII.

IN FINEM PSALMUS DAVID.

Exaudi, Deus, orationem meam, dum deprecor ad te: a timore inimici erue animam meam. Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Spiritus enim! Prophetalis, qui per David loquebatur, audiens omnia et sciens universa, hoc in loco non solum Judæorum malignam conspirationem, verum etiam

Palosophorum inanem scientiam, et

ereticorum A tur adversum ista scrutantes. Post here ait :

perversam contumaciam pronuntiat aliquando deficere: in hoc capitulo ostenditur, cum dicit: Perscrutati sunt iniquitates, Defecerunt scrutantes scrutinio.

Omnium ergo malorum hominum ingenia deficiunt, n ostendit Propheta. Philosophus enim mundi domi nalum impugnat, nunc aquis, nunc terra, nunc cœlo Dei nomen indulgens; Hæreticus autem doctrinam fidei mentitur contra quos omnes pervigili cura, et assidua ad Dominum oratione pugnavit. Ob hoc igitur Propheta dixit: Exaudi, Deus, orationem meam, dum deprecor ad te.

Vigilandum ergo-in oratione Dei est, ut cum fatigari anima in pressuris coeperit, Deus semper oratus exaudiat, nosque ab his quæ timemus eripiat; in sequenti enim ait :

A timore inimici eripe animam meam.

Deus enim non tunc tantum orandus est, cum quæ timentur evenerint. Semper itaque indefessis precibus orandus est, ut nos a timore eorum, quorum dominatum timemus, eripiat. Propheta ergo, non ignarus qua eventura sint, imminentibus semper tribulationibus anxius, et ad omnem timorem inim ci sollicitus, Deum orat ob ea quæ timet, ut cum in tribulatione fuerit exaudiatur; neque enim Dei misericordiam metus noster, sed fides promeretur; et adjecit:

Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem; qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittent in obscuro immaculatum.

B

Sed arcus homicida lingua semper intentus est, el acumen gladii linguæ ejus præsto est; volant enim lethales ejus sagittæ, et non dubium est, quid efficiant, hoc enim quærunt, ut sagittent in obscuro immaculatum: hunc enim quærit, malignus interficere immaculatum, cui per Baptismum facta remis, sio est veterum criminum, nondum tamen doctrinis spiritalibus eruditum, sed simplicem, et ex novæ C nativitatis infantia tenerum, quærit intento arcu per rerum ignorantiam vulnerare: ait enim :

Subito sagittabunt eum, et non timebunt.

Naturam simplicem et immaculatam, hanc enim fallere quærunt, huic occultos laqueos prætendunt, ut per latentes insidias interficiant innocentem; sc. qu tur enim :

Firmaverunt sibi verbum malum, disputaverunt, ut absconderent laqueos, dixerunt: Quis videbit eos?

Semper enim ex se adversus fidem præsto sunt; et ideo dictum est: Absconderunt laqueos, et dixerunt: Quis videbit eos? Si Hæreticus pervertere fidem tenlet, incredibile est quantis eam ingeniis subvertere contendat. Si spem æternitatis nostræ philosophia impugnet, mirum in modum omne bonum præsentis vile ponit in corpore, ita ut ingenii sui virtute.colestis institutio subrui possit. Uterque ergo scrutantes deficiunt pro eodem Propheta Defecerunt scrutantes scrutinio. Sed quid ad Deum humana perversitas? quid adversus opificem operis ingenium? licet omnibus argumentis ad evertendam veritatem ingenium suum ostendat, deficiet tamen adversus veritatem adsertio falsitatis : atque ideo subsequi

tur :

Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio.

Exquirant licet omnia naturalium causarum secreta, in ipsa tamen operis sui intentione deficiunt, doctrinis spritalibus refutati. Qui enim....... omnia docent audient a uobis æternæ virtutis Deum. Jam si fidem Hæreticus destruere tentet, Dei Filium semper fuisse cognoscet, nullo a Patre intervallo temporis separatum. Cognoscet ipsum esse virtutem, sapientiam Dei, bominis conditorem; hunc prima imundi crimina diluvio abluisse, hunc Moyseo legem dedisse, bunc in Prophetis fuisse, hunc per carnis infirmitatem carnis gloriam renovasse. Deficient igi

D

Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Per virtutem enim doctrina Dei eruditur, eteni in altum cor sit, ad Deum, hæc divine operationis præconia proferentur; ita ut eorum ipsorum, qui hæc audiant, confessione laudetur; hoc est ergo: Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Cognita enim scrutantium defectione, et accedente homine cordis alti, magnificentia Dei agnoscitur: nam quis non magnificabit Deum, quem mundi hujus cognoverit conditorem? quis non metuet, quem judicem sciet? quis non renasci in innocentiam cupiat, cum peccati remissionem per novam nativitatem accipiat? quis jam renatus peccare non desinat, et in innocentia parvuli permanere, cum talium sciat regnum esse cœlorum? Hec professio nostra scrutantium ingenia debilitat ; hæc doctrinæ specula, quæ parvulorum sagittæ sunt, stultas disputationes vulnerant; annuntiatis enim operibus Dei, tunc incipient facta ejus intelligi, tune in his lætabitur Justus, tunc eum omnes recti corde laudabunt. In his est lætitia Sanctorum, in his spes firmissima; ob hæc Deum qui recto sunt corde laudabunt, scientes esse remissorem peccatorum, mortis peremptorem, Zaboli debellatorem, Denm et Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in secula seculorum.

INCIPIT PSALMUS LXIV.

IN FINEM PSALMUS DAVID.

Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.

Hic psalmus proprie in finem et congregationem gentium, quæ Deum laudaturæ sunt, dictus est: in exordio autem ejus secundum consuetudinem suam propheta orationem omnem ad Dominum dirigit.

Te decet, Domine, hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.

Sion quidem mons est adjacens Jerusalem: sed hoc loco montis nomen et urbis Ecclesiam significat, quæ corpus est Christi Domini nostri, ipso dicente: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum cjus. Hymnus ergo hic Deo condecct, qui sit in Ecclesia, spiritali cantico innocens, et Dei laudibus dulcis: quia subsequitur:

Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. Non enim dicit meam, ut dicentis persona posset intelligi: licet enim multi hoc, tanquam deesset, addiderunt, non tamen in authenticis exstat: Propheta enim non suo sensu, sed inspiratus hæc loquitur, et subjecit: Omnis caro ad te veniet. Ecclesia enim nondum Christį adventu inluminata, fuit aliquando vanis superstitionibus obnoxia, cum præcepta gentilia omnes homines ad studium impietatis imbuerent, Deum in lignis et lapidibus prædicando. Sciens av. tem antiqua crimina sua Deo propitianda, veniet ergo omnis caro ad eum: ait dicens :

Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.

Nam quantum prosit errorem gentilem reliquisse, doctrinam impiam sprevisse, ostendit inferius, di

cens:

Beatus quem elegisti et adsumpsisti, ut inhabitet in tabernaculis tuis.

Omnis siquidem caro veniet ad Deum, id est, ex omni hominum genere congregabuntur. Sed beates est ille, quisque fuerit electus; multi enim secundum Evangelium vocati sunt, sed pauci electi. Electi aatem sunt nuptiali veste, sed et puro atque integro novæ nativitatis corpore splendidi. Qui autem electus est, scire nos convenit ob quam rem fuera electus, ad id scilicet quod insequitur: ut inhabitet in tabernaculis Dei. Omnis ergo perfectio bonorum in requie (suppl. habitationis) cœlestis est multas enim mansiones Dominus in cœlis esse testatur; sed Patrem orat in Evangelio, nt Apostoli ubi et ipse sit maneant, dicens: Pater, quos mihi dedisti volo, ut ubi ego sum, ibi sint mecum (Jo. xvi, 4). Ex plurimis ergo

mansionibus Apostolis suis cam, quæ sibi est propria, A autem, ut est in alio psalmo, prophetia sermo incur communicat. Scit autem propheta, quanta beatitudo sit in tabernaculis Dei. Alio loco dicit: Concupivit et deficit anima mea in atria Domini (Psal. Lxxxm, 3) ; postea autem cum fuerit electus, hoc sequitur :

Replebimur in bonis domus tuæ; sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate.

Quæ autem sint bona domus possumus agnoscere; Ecclesix scilicet munera, quæ et secundum multitudinem fructus Christus indulsit, quia et ipsa secundum Apostolum domus Dei est. Hæc ergo Ecclesia habet tricenum, sexagenum, centenum fructum. His ergo bonis domus Dei replebitur, quæ interim per divisionem bonorum adornatur, sicut scriptum est: Huic ergo dabitur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ, alii fides in eodem spiritu, alii dona curationum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum (I. Corin. xii, 8). Verum sunt et alia plena domus Dei munera, que oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus his qui diligunt eum (II, 9). Ideo insequitur psalmus dicendo: Sanctum est templum tuum, mirabile in æquitate. Omnium namque credentium corpora templum Dei esse apostolus docet dicens: An nescitis quod templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei corruperit, corrumpet et hunc Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (In, 16). Ornandum est ergo hoc Dei templum in sanctitate atque justitia, orationibus atque operationibus, ut bonis domus Dei repleatur, ut sanctum et mirabile templum illius simus. Insequitur post hæc psalmus dicens :

Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.

Omnium itaque spes Christus est in mari atque in terris. Itaque cur in eo omnium spes sit in consequentibus docet dicens :

Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia, et conturbans fundum maris, sonum fluctuum ejus.

B

Hoc loco non ad terrenorum montium naturam sermo iste extenditur, sed qui isti sint montes alius C propheta ostendit: Audite, populi omnes, et attendat terra, et omnes habitantes in ea: et erit vobis Dominus Deus in testimonio, Dominus Deus de domo sancla sua. Propter quod ecce Deus descendet de loco suo, et descendet super excelsa terræ, et conteret montes subtus se, et valles liquescent tanquam cera a facie ignis propter impietatem Jacob (Mich. 1, 2).

Nam et in alio psalmo ita scriptum ostenditur : Commota est et contremuit terra, ei fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus. Ascendit fumus ab ira ejus, et ignis a facie ejus exardescet, et carbones accensi sunt ab eo, el inclinavit cœlum, et descendit, et caligo sub pedibus ejus. Misit sagittas, et dissipavit eos, et fulgura multiplicavit et conturbavit eos (Ps. XVII, 8). In his, quantuni lectio docet, adventum Domini de cœlo per prophetam Spiritus Sanctus ostendit, metum terræ, montium trepidationem; ob id quia iratus sit eis Deus, fumo de ira ejus exorto, ignem deinceps de conspectu ejus accendendo. Fumus qui ascendit præteriti temporis res est in igne, quia facic ejus exardescit, futuri temporis significatio continetur. Hos ergo montes sagittæ dissipabunt, et fulgura multiplicata conturbant; omnem scilicet supereminentem virtutem. Quicumque se contra Deum exaltatus offeret, iræ Dei subditus erit; descendens igitur Deus Verbum assumptum sibi hominem potentia accingens, primum hæc summa montium depressit, Diaboli scilicet excellentiam protrivit, quem poenæ judicii præparavit. Servavit ideo hanc propheta rationem, dicens :

Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia. Non enim virtus accingitur, sed in virtute Dei potentia hominis, id est, ei corporis quod deerat coaptatur. Ejus ergo hominis potentia, quem Deus adsumpsit, accingitur in virtute. Dehinc ait:

Qui conturbat fundum maris, sonum fluciuum ejus. Conturbat auteni non mare, sed maris fundum; mare

D

rit, et seculum nuncupatur, sicut ait: Hoc mare magnum et spatiosum; ibi requiescet Draco, quem figurasti ad inludendum illum (Ps. cm, 25). Montes igitur, id est, adversarii omnes, pœnae judicii præparantur, et maris fundamenta turbabuntur. In horum enim fiducia sæculum consistebat; turbato enim Diabolo omnia erroris sui ministeria turbabuntur. Recordemur autem murmura, et bacchantium fremitus, omnium denique profanorum cærimoniorum__cantu mundum aliquando sonuisse: nunc vero Domino Christo prædicando, silere omnia, et trepidare, cum Antistites templorum insanientes fidelium virtuti subjiciuntur, cum justorum verbis torquentur, laniantur, uruntur, puniuntur. Per hæc itaque-jam judicio præparantur, et præparatio ista quid proficiat agnosce.

Turbabuntur, inquit, gentes, et timebunt : videntes itaque Deos suos mutos, et ad impositionem manuum nostrarum vocibus ingementes: sed post turbationem gentium et hi timebunt, qui inhabitant fines. Finis autem postremum tempus est, in quo res ipsa deficit: videamus ergo, hi qui fines habitant, cur timebunt, et unde illis metus ingruat; sequitur namque: Et timebunt a signis tuis. Metus ergo omnis a signis est : sed quæ hæc erunt signa? Exitus matutini et vespere delectabis: nam post conturbati maris fundum, maximum Dei signum est dies in orationibus. Inchoatur hymnis Dei dies: cluditur secundum quod dictum est: Elevatio manuum sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 11). Succedit et hoc sequens signum.

Visitasti terram, et inebriasti eam. Visitavit autem Deus terram, id est, humani generis nativitatem, eamque visitatam per Spiritum sanctum inebriavit. Multiplicata muneribus Dei dives efficitur, Apostolo dicente: In omnibus ditati estis in ipso omni verbo et scientia (I Cor. 1, 5). His enim bonis replemur quotidie, atque ebrii sumus; et unde sit iste ebrietatis fructus in sequentibus ait :

Flumen Dei repletum est aqua. Nam in Evangelio sic ait : Qui crediderit in me, sicut scriptum est flumina de ventre ejus exient (Jo. v, 38). Hoc ergo dicebat de Spiritu Sancto, quem accepturi erant credentes in eum. Hoc ergo flumen Dei aqua repletur, Spiritus enim Sancti muneribus inundatur, et in nos ex illo vitæ fonte fluvius Dei aqua repletus infunditur. Habemus etiam et cibum paratum : quis hic cibus est, videamus. Ut autem hæc omnia futuri temporis doceret esse, ait:

Rivos ejus inebria, multiplica generationes ejus; in stillicidiis ejus lætabitur cum exorietur.

Terra autem visitata inebriata est; et quoinodo nunc rivi ejus inebriantur? inebriamur autem ipsi cum Spiritum Sanctum accipimus. Dehinc orat propheta, ut hos eosdem rivos inebriet, ut generationes nostræ multiplicentur, ut terra scilicet bona secundum Evangelii comparationem verbi semen excipiens, fructu tricesimo, et sexagesimo, et centesimo ditescat id est, ut post Baptismi gaudium subeat in nos sacramenti intelligentia, prophetiæ scientia, sermo sapientiæ, sanationum charismata, et dæmonia subjecta sint nobis. Hæc enim nos tanquam stillicidia pcnetrant, quæ paulatim coepta fructum multiplicem exuberant : in his igitur stillicidiis cum exorietur terra, lætabitur, sed stillicidia multiplicantur ut rivi sint, rivi autem inebriantur ut flumina sint. Post ista insequitur psalmus dicendo :

Benedices Domino coronam anni benignitatis tuæ. Annum eterni et beati illius seculi sine dubio declarat, quia bonitatis Domini hic annus est. Hujus anni benedicitur corona, visitata enim terra jucundissimus annus, et suavissimus erit: hæc enim Christi est potestate victoria; hæc corona Domini flore benedicta est, Sanctorum suorum choro gloriosus. Tunc ubertate campi replebuntur, tunc deserti fines pinguescent, tunc colles exsultatione accingentur, tunc arietes ovium induentur: tunc enim retributionis est tempus; in campis enim quorum culturæ usus est, ea quæ sub lege et

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

cultura Dei fuerint opera, ubertatem consequentur. A Ubi autem fines deserti pinguescent, Ecclesiæ, quæ deserta fuit, populus repromissionis fructu iterum ditatur. In collibus vero exsultatione accinctis gloriosa martyrum gaudia nuntiantur; hi enim sunt hominibus exteris altiores. Cum autem arietes ovium induentur, patriarcharum, et prophetarum, et Apostolorum æterna illa et beata vestis, qui duces sancti gregis sunt, ostenditur. Hoc ergo indumento arietes ovium induentur, et hoc gloriosæ immortalitatis babitu vestiuntur.

Et convalles, inquit, abundabunt frumento: humiBores scilicet, atque operis boni homines fructum vitæ sortientur, non enim ubertatem replebuntur, ut campi, neque exsultatione accingentur, ul montes sed frumento tantum abundabunt; id est vivendi substantia non carebunt hi enim campi, hæc deserta, hi colles, isti arietes, hæc convallia clamabunt, et hymnum dicent, et ob hæc diversa retributionum premia indefessis maximis vocibus Dei potentiam prædicabunt.

INCIPIT PSALMUS LXV.

Jubilate Deo, omnis terra, Psalmum dicite nomini cjus.

Primum ergo jubilandum Deo præmonet, secundum psallendum nomini ejus, dehinc dandam gloriam laudationi ejus; tunc dices Domino Deo, quam terribilia sunt opera tua: postremo confitendum, In multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui. Sed ad rationem, atque ordinem hujus sermonis necessarium est id, quod difficultatem affert, paucis absolvere. In latinis codicibus ita legimus:

Jubilate Deo, omnis terra.

si

[ocr errors]

Sed quantum ad eloquii nostri consuetudinem pertinet, jubilum pastoralis agrestisque vocis sonum nuncupamus, cum in solitudinibus ant respondens, aut requirens ductæ in longum sonus vocis auditur. In Græcis vero libris, qui ex Hebraico proximi sunt, gnificationem ejusmodi habet ALALAGMUS, quem La C lini jubilum ponunt: significat vocem excrcitus præliantis (al. proterentis), aut in concursu propter rem hostem, aut successum victoriæ exsultationis voce testantis. Vox autem exsultationis dissentit a jubilo. Positi igitur et nos sumus in vitæ istius præliis, et in hoc carnis et sanguinis nostri certamine, adversum Diabolum, exercitusque ejus armis spiritalibus dimicantes: propter quod monemur Deo in voce exsultationis jubilare. Ferendus est ergo confessionis nostræ sermone omnis profanus auditor, et adversam Diabolum, armaque ejus, orationum nostrarum sonitu certandum est, et belli nostri victoriam exsultationis voce monstranda est.

Audiat orantis populi vocem quis, extra Ecclesiam spectans celebres hymnorum sonitus cum devota responsione confessionis accipiat: necesse est terreni omnem adversantem, cum audiat victrices voces nostras exsultationis gloria personare: Date gloriam laudationi ejus : tali enim laudatione cum gentes opera nostra contuentur, Patrem nostrum, qui in cœlis est, magnificabunt, et dabunt nomini ejus gloriam.

Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua!

Quis enim non trepidet ad majestatem ejus qui secula instituerit, mundum condiderit, tempora per vices dimensus sit, cœlum astris ornaverit, terram fructibus repleverit, mare obicibus concluserit, hominem, ut his aut uteretur, aut dominaretur, elegerit? Per hæc omnia virtutis signa potestatis ejus æternitas noscitur, ista enim terribile nomen conditoris efficiunt: horum igitur operum conditor esse Deus, a nobis prædicandus est, et a cæteris confiLendus.

In multitudiné virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.

Ex multitudine scilicet virtutis Dei falsorum in diis nominum vana efficiuntur, et quia mentientur inimici, quid a cunctis fieri oporteat, docetur ita:

D

Omnis terra adorent tibi, et psallent tibi: Psalmum dicant nomini tuo, Altissime. Venite, inquit, et videle opera Dei.

Invitantis verbum est, doctrinam enim Dei tanquam in vicinio collocatam posuit. Et cum venisset, inquit, evangelizavil pacem his qui de longe, et pacem his qui de prope (Ephes. 11, 17). Ex lege enim multi tanquam de prope manentes crediderunt; ex gentibus autem longe positis Prophetæ prædicatio omnes ad Dei opera contuenda advocat: sed non ea opera, quæ cunctorum oculis subjecta sunt, cœli, aeris, terræ ac maris : hæc enim omnes contuentur ; sed ea quæ fidelium tantum studio comperta sunt cum ingenti et admirabili virtute Pharaonem pro impietatis suæ meritis in exemplum humani timoris oppressit; cum mare siccatum est; cum Jordane populus pedibus egressus est: ad hujus igitur Dei opera contuenda Propheta gentes advocat, dicens :

Venite, et videte opera Domini, terribilis in consiliis super filios hominum. Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede. Sed quid ad universæ terræ salutem proficit? Videamus quid nobis tanto postea gentis Jordanes tunc arefactus impertit, hujus enim aquis primum peccatorum ablutio Joanne pœnitentiam prædicante donata est: per hunc enim fluvium in repromissionis terram populo iter fuerat; nunc quoque per eum via nobis cœlestis regni demonstratur, aquis ipsis Baptismo Domini consecratis. Ubi lætabimur in ipso, Propheta subjecit, dicens:

Qui dominabitur in potentia sua in æternum. Unigenitus enim Dei filius, et si regnavit semper, non tamen semper regnavit in corpore: nam hoc loco tempus illud ostenditur, quo glorificato in gloriam Dei corpori et nomen Dei donatur, et regnum.

Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum.

Comparationis similitudo est: examinandi argenti illa sola ratio est, ut sordes, quæ ex prima terræ materie adhæscrint, decoquantur; et si ex alterius metalli natura admixta fuerint, purgentur.

Deus itaque credentes in se, non tanquam ignarus examinat, sed secundum Apostolum tentationibus probationem affert. Sic itaque examinantur credentes, ut igne purgati, et admixtione vitiorum carnalium deficcati, splendeant, examinante innocentiæ claritate. Tentationum autem genera, et diversas Martyrum victorias contuentes scimus quibus modis animæ ponantur in vitam. Alii in vinculis carceris gloriantur, alii cæsi in verberibus gratulantur, alii potestati desecanda felicium capitum colla submittunt; plures in exstructos rogos currunt, et trepidantibus pœnæ ministris ignem saltu devotæ festinatio nis insiliunt; alii in profundum demergentes, non in aquas necaturas, sed in refrigerium æternum Beatitudinis decidunt, toto ipso corpore Deo hostiam tanquam holocausta præbentes.

Percurrit ergo per hæc passionum genera ex persona Apostolorum et Martyrum propheticus sermo

dicens:

Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum: induxisti nos in laqueum, id est in custodia catenas posuisti tribulationes in dorsum nostrum, pœnas scilicet verberum, quibus Apostolus Petrus gaudet, et Paulus exsultat: imposuisti homines super capita nostra: transivimus per ignem et aquam. Non in his dissolvitur, sed in aliud per illa transducitur, cum dicit: Transivimus per ignem et aquam; et ubi transducatur, Propheta non ignorat dicens: Induxisti nos in refrigerium. Resurrectionis scilicet diem significat, in qua post mortis istius tempus non fletur, non peccatur, et vivitur.

Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vola mea, quæ distinxerunt labia mea.

Hæc ergo sunt in tribulatione primum Martyrum vota; tunc deinde, ut ex nobis holocausta medullata consumment. Induti sunt arietes ovium hic enim arietes cum incenso ovium Martyres intelliguntur

« PoprzedniaDalej »