Obrazy na stronie
PDF
ePub

ceps rationis effectus est. Corvorum vero pulli Deum quomodo invocant? Et cur pulli corvorum potius quam corvi, quorum natura hebes, (f) improba, improvida, nulla Dei cognitione donata sit? Aut quæ esca præbetur? Numquid ut foenum jumentis, et ut herba hominibus; sic corruptorum cadaverum fœti-. das sordes Deus orantibus se corvorum pullis et pecudum mortes ad cibum vitæ præsentis impertiet? Hæc ita intelligere, non dicam erroris, sed irreligiositatis extrema est. Quid ergo intelligi oporteat, prout ipsi dono gratiæ cœlestis adepti sumus, loquemur.

esse Moyses testatus est, dicens: Exspectetur sicut A ficium est, qui solus ex universis animantibus partipluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea, ut pluvia super gramen (Deut. xxx11, 2). Hæc ergo terræ pluvia præparatur, (a) per quam fœnum in montibus producitur, et jumentis in escam propriam præbetur. Opinor fecundiores esse montibus valles, quæ circumjectorum collium concavo declivi in se humore pinguescant: et quid rationis est, ul ad escam jumentorum produci foena laudentur in montibus? Et quamquam plures montes fecundis verticibus atque herbidis sunt; tamen rerum corporalium nominibus spiritalis doctrina conserta est. Producunt ergo montes jumentis in escam suam fœenum; sed montes qui exsultaverunt sicut arietes (Ps. cx, 4), in quos frequenter propheta oculos erexit, dicens: Levavi oculos meos in montes B mam peccatoris constitutum esse tum, cum ex arca (Ps. cxx, 1). Hi ergo montes, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum altitudines, fœnum pecoribus 638 producunt. Et quibus tandem pecoribus? Esaiam audiamus: Agnovit, inquit, bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israel vero me non cognovit (Esa. 1, 5). Et quia per hebetis naturæ irreligiosam ignorationem pecora sunt dicta, cibus quoque eorum significatus in fœno. Hoc ergo fœnum his jumentis præbetur in montibus.

10. Versus adjectus. Herba servituti hominum quid. - In pluribus autem codicibus insertum (b) hunc versum deprehendimus, Et herbam servituti hominum: ut ea quæ superius dicta sunt, de homine dicta esse per nuncupationem ipsius hominis intelligerentur. Sed nos non egemus hoc sensu. Nam licet non impediat adjectus; non tamen cum, tamquam non (c) aliis ad hujus intelligentiæ confirmationem uti possimus, amplectimur. Hic enim ordo dictorum est, VERS. 8 et 9: Qui operit cœlum nubibus, et parat terræ pluviam, qui producit in montibus fœnum, dat jumentis escam ipsorum, et herbam servituti hominum, et pullis corvorum invocantibus eum. (d) Sive igitur per nubium pluviam producto jumentis in montibus fœno, ut allegorica doctrina posset intelligi, hæc herba servituti hominum præbetur, qui pecudea ignoratione deposita, Deum tandem rationabiliter comperissent; sive, quod absolutius intelligi potest, in herba fructus humanis cibis præstiti edocentur, quia omnes fructus per herbam confirmantur in messem: Deo utrumque laudi est, infirmitati eum nostræ vel corporales (e) in fructus cibos, vel spiritalia in prophetis vitæ pabula præbuisse.

[blocks in formation]

C

D

12. Corvus peccatorum figura. Corvus Eliæ nutritius gentium conversionem adumbrat. Corvum in for

emissus non rediit, meminimus. Cum enim consistendi nusquam locus esset, aquis in universa diffusis, ipse, columba postea non reperta requie revertente, non rediit (Gen. VIII, 7). Cum enim illic arca Ecclesix formam habuerit, is qui Ecclesiam cum numquam alibi posset consistere derelinquit, peccatoris in co exemplum est constitutum, qui cum nullam aliam præter quam Ecclesiæ 639 requiem habeat in sæculo, mavult tamen in inanibus saeculi demorari. Hanc quoque avem legimus in pastum Eliæ deputatam, cibos semper ei fuisse solitam inferre (III Reg. XVII, 6), et hoc tum, cum impiissime omnis populus et irreligiosissime diversaretur. In famulatum ergo tanti prophetæ hæc avis, quæ in formam peccatoris erat constituta, delecta est. Cum enim anterior populus improbabilis repertus est, tum Dei prædicatio, que cibus et esuritio est prophetarum, per eorum qui peccatores erant officia expletur. Nos enim, vel cæteri (y) ante nos, ex impudentibus et procacibus et immundis et cruentis geniti atque nati, tamquam pulli corvorum Deum invocamus, agnitione, confessione, famulatu: ut ex jumentis et pecoribus per agnitionem Dei homines effecti, rationis scilicet participes ex rationis ignaris, quibus quotidie a Deo producente in prophetis doctrinæ prædicationem, tamquam in montibus fœnum, cibi cœlestis præbetur alimonia.

13. Ex his superiora allegorice intelligenda esse conficitur. Ut autem omnia hæc, quæ allegorice commemorata sunt, in profectum humanæ salutis geri intelligerentur; psalmi conclusione confirmat. Ita enim ait, VERS. 10 et 11: Non in viribus equi voluntatem habebit, nec in tabernaculis viri beneplacitum est ei. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et (h) in omnes qui sperant super misericordia ejus. Con

(1) Adjecimus improba, auctoritate ms.

(g) Apud Par. desiderabatur ante. Hilarii dictis lucem affert Augustinus. Vere, inquit in eumdem psal. n. 18, omnes gentes in peccato, in idololatria, in adoratione lapidum atque lignorum erant: sed numquid sic remanserunt? Etsi non ipsi corvi patres nostri, tamen pulli corvorum ipsi nos invocamus Deum. (h) Sic ms. Græcum autem, v toïs mūσl. At editi, el omnes, sine in.

28

tructam, sanctorum cœtus conformis gloriæ Dei ex resurrectione consummat (1 Petr. 11, 5). Qui se, qualis futurus esset, per fidem in corpore Domini (a) ante speculatus est; et idcirco etiam Sion nuncupatur. Corpus quidem Domini, secundum interpretationis virtutem, quia in eo spem nostram fide contemplamur, in omnibus Scripturis Sion nuncupari existimatur; quia Sion speculatio est. Sed et civitas illa, quæ Jerusalem est, quæ propter unanimitatem civitas pacis est; etiam propter conformationem in se corporis Dei, in quo se ante speculata est, Sion nuncupatur: et cujus gloriam adepta est, accepit quoque ejus et nomen. Ergo et conventus ille pacificus, et gloria illa corporum demutatorum, in Je

traria ista sibi sunt, si corporaliter intelligantur. A tem vero hanc vivis, ut ait Apostolus, lapidibus exQuomodo enim Deus jumentis foenum producit in montibus, cui non est beneplacitum in equis? Necessitatis namque ministerium, non providentiæ benignitas est alimoniam præbere non placitis. Sed quia omnis Dei misericordia curam habet humanæ salutis, allegorice superius dicta conclusionis absolutione consummat: non pecorum speciem atque virtutem, nec pretiosarum domorum Deo ornamenta placuisse, quæ maxima est humanæ opinionis ambi. tio, habere nobiles equos, domos pulchras, sed placere tantum timentem, sperantem, et potestatem Dei et misericordiam spe metuque testantem. Misericors enim et potens est, qui dixit : Qui credit in me, non judicabitur, sed transiet de morte in vitam (Joan. v, 24). Est potens mortem demutare vita, et B rusalem et Sion nomine, quod utrumque unum est, misericors judicii amovere terrorem, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

PSALMUS CXLVII.

Alleluia, Aggæi et Zachariæ.

Lauda Jerusalem Dominum, lauda Deum tuum Sion: quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis (Hil. filios tuos) in te. Qui posuit fines tuos pacem, 640 et adipe frumenti satiat te. Qui emittit elo quium suum terræ, velociter currit sermo ejus. Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargit. Emittit (Hil. mittit) crystallum suam sicut frusta (il. buccellas) panis: ante faciem frigoris ejus quis subsistit (Hil. sustinebit)? Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flavit spiritus ejus, et fluent aquæ. Pronuntians (Hil. qui annuntiat) verbum suum Jacob, justitiam (Hil. justitias) et judicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestabit (Hil. manifestavit) eis. TRACTATUS PSALMI.

[blocks in formation]

non saxa inanima, neque ædificationes hebetes, sed rationale animal, fundamentorum vivarumque lapides gemmarum, et cives sanctitatis, et Dei in domesticos suos (b) dominatus hæc civitas est, quæ ex sensu beatitudinis suæ et confessione præconii adVocatur ad laudem.

EL

641 3. Vitæ æternæ felicitas et securitas. propheta causam laudationis adjecit, VERS. 13 et 14: Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit (c) filios tuos in te. Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te. Hæc est illa beats terræ hæreditas, quam Dominus in Evangelio mansuetis spopondit, dicens: Beati mansueti, quoniam ipsi hæreditabunt terram (Matth. v, 4). Plurimis in locis proC phetæ beatitudinis hujus tempus prædicaverunt, et firmitatem civitatis hujus æternæ cujus ita portæ et sera confirmatæ sunt, ut adversariis nobis inimicisque virtutibus impenetrabilis, invia, indissolubilisque perseveret ; nullius egens ad corporis animæque substantiam, æternitate firma, benedicta in incolis, voluntate pacifica, vitæ substantia copiosa.

2. Cur Jerusalem nuncupatur. VERS. 12. Lauda Jerusalem Dominum, lauda Deum tuum Sion. Non differt Jerusalem a Sion; nam secundum locorum nomina urbis ipsius locus idem est: sed nominum D interpretatio geminam hanc ejusdem urbis commemorationem necessario desiderabat. Jerusalem enim est civitas pacis. Et quia Domini nostri regnum in pace et unanimitate sanctorum est; et factus est, inquit, in pace locus ejus (Psal. LXXV, 3): conventus ille beatorum, qui Dei (f. Domini) regnum est, Jerusalem tamquam civitas pacis est dictus. Civita

(a) In quo nimirum, ut exponitur in psal CXXIV, n. 4: Ipsi nosmetipsos per assumptionem carnis nostræ corporisque speculamur. In eo enim sumus resurrectionem nostram resurrectione nostri in eo corporis contemplantes: speculatio est enim Sion mons.

(b) Ita ms. Editi vcro, deputans, loco dominatus.

4. Verbi Dei velocitas ad construendam Dei civitatem. Sed ad hanc Dei prædicationem etiam illud adjungitur, VERS. 15: Qui emittit eloquium suum terræ ; velociter currit sermo ejus. Prædicationis regni Dei non fuit lenta properatio; sed in omnem terram indefessa mobilitate et celeri transcurrit. Ubi enim non statim, cum Dominus (d) regni sui gloriam in corpore natus ostendit, apostolicæ et. prophetica doctrine cursus egressus est? Per hanc namque velocem transcursionem ædificatio beatæ hujus civitatis est cœpta, quæ, auditis opulentiæ suæ copiis, quotidie ubique vivis fidelium lapidibus structa, usque ad incolatus sui plenitudinem comparatur, cujus in congregandis omnibus ex quatuor partibus mundi velox sermo (e) præcucurrit, rursum ad confrequentandam hanc beati regni civitatem in

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]

A quam flatu tepenti, tum cum post hos sæcularis noctis Sed rigores, tempora illa regni æterni in unam atque indemutabilem tranquillitatem Dei spiritus temperabit. 7. Qui verus Jacob: ejus prærogativæ. — Atque ut sub nivis et nebulæ et crystalli frigore, intolerabili si maneret, Dei tamen spiritu in deliquium resolvendo, siguificasse illam æterni regni æterno populo beatam temperiem nosceremus; psalmum Propheta tali confessione conclusit: Ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. VERS. 19 et 20. Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Peculiaris hæc in Jacob et Israel Dei voluntas est: non in eum Israel neque in eum Jacob, qui hoc corporis nomen ad solatium veluti generosa in se stirpis amplectitur; sed in cum Jacob, qui supplantavit priorem, qui primogenita spe æternitatis emit, cui I-rael de Deo videndo cognomen est, qui ipse Jerusalem et pacis est civitas, qui ædificatus supra petram fidei, confirmatis portarum seris, fortiores portarum portas inferi obtinebit, qui in verbo Dei congregatur, qui non inopia eget, non sæcularis rigoris frigore aduretur: sed liquefactis omnibus, 643 et Dei spiritu absolutis, (e) temperic æternæ serenitatis utetur. Huic pronuntiatur hoc verbum, hic per spiritalem intelligentiam has Dei justitias et judicia exspectat. Consors boni hujus nulla gens alia est, neque hanc judicii gloriam infidelitas irreligiosa cognoscit. In sua enim venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. 1, 11 et 12) Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

cœlum consummatæ plenitudinis congregandis. 5. In via vitæ gravis labor, sed transitorius. et prædicatio alia connectitur, VERS. 15-18: Qui dat nivem sicut lanam, nebulam sicut cinerem spargil. Mittit crystallum suam (a) sicut buccellas, ante faciem frigoris ejus quis sustinebit? Emittet verbum suum, et liquefaciet ea; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. Vitæ via, sicut Dominus in Evangeliis ait, angusta et tribulata est (Matth. vi, 14); neque nisi per maximas difficultates et molestias hac ad cœlorum regnum via pergitur. Quod quidem de molestiis hujus sæculi dictum fuisse intelligi oportet; per præsentes enim vexationes in requiem æternam aditur. Et quamvis rerum præsentium laboribus, quasi quadam violentia asperrima hiemis, uramur; tamen post harum præsentium acerbitatum rigores, Deo B eos resolvente, in placidis et tranquillis et serenis quiescemus. Secundum enim dictum propheticum (b) et allegorumeni consuetudinem, nunc in nive et nebula et crystallo, quæ omnia per naturam suam urunt atque mortificant, sæcularium in nos molestiarum et calamitatum et dolorum nocturnum frigus significatum esse credendum est. Seit hic idem propheta 642 beatæ hujus civitatis participem nequaquam jam frigore isto injurie sæcularis urendum, dicens: Per diem sol non uret te, neque luna per noctem (Ps. cxx, 6). Hæc enim omnia, quibus per præsentes calamitates adurimur, rursum Dei bonitate (c) resoluta liquuntur. Nix namque lanæ mollitudine defluens, tegens omnia intra se detinet: pruina quoque (d) nebule descendentis cineris modo C sparsa constringit: crystallum etiam ultra consuetadinem grandinis duratum, et in frusta solidatom, habet in se et impetum et rigorem. Et si hæc perpetuo permanerent, numquid non universa horum frigore perusta semper arerent? Quis enim ferre æternas corporis calamitates indeficientesque posset, si series mali nostri sempiterna traheretur ?

6. Felicitas æterna. Sed dissolutis infirmitati-bus corporis, regni beati hujus tempus æternum est, -ubi non flendum, non dolendum, non corporeæ cupiditatis demutatione labendum est: sed in his vivendum, quæ, inquit, oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit (I Cor. 11, 8).

Cessat in bonis futuris intelligentiæ auditus et as pectus : nec conspectui subjicitur, nec auditu capi- D tur, nec mente percipitur, quidquid illud Beatis æterais beatum æternumque promittitur. Solventur igitur hæc omnia nivis, pruinæ, crystalli frigora, tam

puta, propheticæ et apostolicæ doctrinæ sermonem præcucurrisse ad congregandos eos qui cœlestis Jerusalem ædificationem hic inchoareni, quique rursum congregandi essent ut eamdem consummarent. Nulla autem supererit obscuritas, si post rursum, adjiciatur iisdem.

(a) Ms. sicut frusta panis, consentiente Augustino cum veteribus psalteriis German., Carnut., Mediolan., Rom. Videntur quoque favere expositionis verba, in frusta solidatum. Sed si frusta, non tamen post vocem panis permittit eadem expositio.

(6) Editi, excepto Par., et allegoricam consuetudinem.

PSALMUS CXLVIII.

Alleluia.

Laudate Dominum de cœlis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus. Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellæ et lumen; laudate eum cœli cœlorum, et aquæ quæ super cœlos sunt, laudent (Infra, aqua quæ super cœlos est laudet) nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Statuit ea in æternum (Infra, el statuit ea in sæculum) et in sæculum sæculi: præceptum posuit, et non præteribit. Laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi. Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, qui faciunt verbum ejus (Infra, crystallum, spi

(c) Bad., Er. et Lips. resoluti liquimur.

(d) Ubi in Vulgata nunc præfertur, nebulam sicut cinerem spargit, qui apud Hieronymum psalmos illustravit, monet ex hebrao legendum esse pruinam non nebulam. Hieronymus ipse vertit pruinas. Lectionem utramque Hilarius et vidisse videtur et probasse, quam hic in unum componit, quomodo observavimus hujus edit. col. 591, not. a, cum legere mortem absorptam in contentione victoriæ, cum alibi tantum in contentionem, alībi in victoriam legeret. (e) Male apud Par. ex Lipsio, tempore.

ritus procellæ quæ faciunt verba ejus), montes et omnes A angeli prospicere (I Petr. 1, 12). Exspectatio itaque cœ

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

3. Mundus non fortuitus, non Deus. Nulla mundi pars honore divino colenda. VERS. 1-6. Laudate Dominum de cœlis, laudate eum in excelsis. Laudate eum omnes angeli ejus : laudate eum omnes virtules ejus. Laudate eum sol et luna : laudate eum omnes stellæ et lumen. Laudate eum cæli cælorum: et aqua quæ

1. Superiores tres psalmi, quibus prophetia nos ad laudem Domini advocat, beatæ illius spei nostræ distributionem ipso collocationum suarum ordine sunt secuti. Primus enim eorum ob spem æternitatis et cœlestis regni exspectationem cantatus est. Se- B super cœlos est, laudet nomen Domini. Quia ipse mancundus ob ædificationem sanctæ civitatis et congregationem sanctorum, qui ad plenitudinem sanctæ hujus civitatis conveniant, subsecutus est. Tertius iste jam ob gratulationem exædificatæ civitatis, et ælerna pace fundatæ, et 644 post sæculi urens arensque frigus cœlesti spiritu temperatæ, in hunc hymnum est comparatus. Doctrinæ ergo idem est ordo, qui rerum. Nam, secundum propheticam et apostolicam prædicationem, beati istius regni et civitatis æternæ in his ordo dispositus est, in resurrectionis demutatione, in congregatione sanctorum, in dominicorum civium (a) confrequentantium incolatu.

2. Beatitudinem nostram qui exspectet omnis res creata. Post quæ, jam in æterna beatitudine omnibus constitutis, ad canendas Dei laudes hoc consequenti psalmo chorus cœlestium virtutum poteslatumque contrahitur: ut ob depulsam sæculi vanitatem creatura omnis ex magnis officiorum suorum laboribus absoluta, et in beato regno æternitatis aliquando respirans, Deum suum et læta prædicet et quieta, et ipsa secundum Apostolum in gloriam beatæ æternitatis assumpta, cum ait: Etenim exspectatio ipsius creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est, non volens, sed propter eum (b) qui subjecit in spe : quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem claritatis filiorum Dei (Rom. vi, 19 et seqq.). Hinc ergo hymnus est libertatis indulta, quod officiorum suorum necessitate absoluta, et antea in usus humani subjecta servitii, jam conformata tandem filiorum Dei gloria in æternam beatitudinem, creationum elementa requiescunt. Cujus beatitudinis longo jam diu secundum apostolum Petrum desiderio detinebantur, cum ait: Hæc quæ modo vobis nuntiata sunt, per eos qui vobis Spiritu sancto evangelizave runt, quæ missa sunt e cœlo, in qua re concupiscunt

(a) Bad., Er. et Lips. cum frequentatione: præter morem Hilarianum. Confer numerum 4 tractatus superioris.

(b) Sic ms. juxta græc. Ac vulgati qui subjecit eam : et paulo ante non sponte, pro non volens.

(c) In vulgatis, vitalis, uno verbo, quod separandum duximus: ut hic, quantum sapimus, refellatur

davit, et creata sunt; ipse dixit, et facta sunt; el statuit ca in sæculum et in sæculum sæculi: præceptum posuit, el non præteribit. Absoluto quidem ad intelligentiam sermone, propheta omnes cœlestes virtutes adhortatur ad laudem, sed non sine perfecta ratione doctrinæ. Primum enim errorem hunc humanæ ignorationis avertit, quo fortuitis concursibus hunc mundi habitum in se coisse, atque ita ex inordinatione in ordine constitisse, quidam ausi sunt opinari: tum quod alii hunc ipsum mundum Deum esse, qui se agitet ac moveat, et 645 in annuam temperiem cursu dimensæ rationis moderetur, existiment: postremo quod quædam sibi ex his ipsis unusquisque legit elementis, aut cœlum, aut solem, aut aquam, Caut aera, quibus Dei honorem inani atque impia religione deferret. Omnem igitur errorem ignorationis exclusit, dicens, Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse præcepit, et creata sunt. Nullus igitur hic fortuitorum concursus, nulla naturæ propriæ virtus, nulla æternitatis ex semet substantia, in his quæ creata docentur, admittitur.

D

. In

4. Filium Patri in creando mundo adstitisse. quo dicto etiam id docetur, quod et Genesis distinxit, et Evangelia testata sunt, et Apostolus prædicavit, Dei jussu facta esse omnia non per se exstitisse, tamquam ipsa illa materia obedientiæ (c) vitalis exsisteret, cum esse ac subsistere juberetur : sed omnia ex mandato creata esse, et dictum fuisse ab eo qui dicebat (d) ut fierent. Ita enim Genesis est locuta Et dixit Deus... Et fecit Deus (Gen. 1, 6 et 7). Et nunc Propheta ait, Dixit, et facta sunt. Non enim sibi præcepit ut fierent, sed sunt facta cum dixit. Facta autem sunt per cum, de quo Evangelista testatus est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. 1, 3) : et Apostolus ait : Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ, quia in ipso condita sunt omnia in cœlis et in terra, vi

quadam sententia, quæ vellet materiam per se exstitisse, et præcepto Dei tantum obtinuisse formam qua talis exsisteret.

(d) Editi, ut fieret. Rectius ms. ut fierent, nempe omnia. Dicebat autem Pater, et Filius faciebat, ut exponitur lib. iv de Trin., n. 16.

sibilia et invisibilia; sive Sedes, sive Dominationes, sive A lubiles creationes nunc ad laudem Dei fuisse numePrincipatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt (Coloss. 1, 15 et 16). Et Sapientia de se ita locuta est: Ego eram apud illum componens; mihi adgaudebat, cum lætaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 30). Cessat itaque ambiguitas intelligentiæ, et novi et veteris Testamenti auctoritate convicta, Patri Filium ante sæcula manentem in creandi mundi exor. dio adstitisse.

5. Creaturæ non dissolvendæ ad laudem Dei invitantur. Quod non dissolventur, mandato Dei, non naturæ suæ debent. Causam etiam propheta aliam laudis adjecit : Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, el creata sunt; statuit ea in sæculum sæculi. Manent enim ex nihilo substituta, et gratiam 646 ex eo quod sunt, Creatori suo debent (a) cum sensu В vitæ suæ, bonitatem ejus et virtutem sentientia, per quem vivere se sentire cœperunt. Vivunt autem adeo, ut et in sæculum sæculi maneant, et, secundum Apostolum, revelationem filiorum Dei exspectent, a corruptionis servitio in conformem eorum gloriam liberanda. Contuendum autem est, in his creaturis, quæ in sæculum sæculi sunt statuta, neque cœlum boc quod firmamentum nuncupatur, neque terram que arida dicta est, (b) connumerata fuisse : quia et in Prophetis dictum sit, Ecce ego facio cœlum novum, et terram novam (Esa. LXV, 17), et Dominus in Evangelio dixerit : Cœlum et terra præteribunt, verba autem mea non præteribunt (Matth. xxiv, 35): de quibus non hujus loci sermo est. Tantum illud ad admonitionem commemorandum a nobis fuit, non disso- C

(a) In editis, cum sensum vitæ suæ, bonitate ejus et virtutem et scientiam, per quem vivere seu sentire cœperunt: valde perturbate. Confusio tollitur subsidio ms. in quo tamen sententiæ, non sentientia mendose librarius descripserat.

(b) Sic ms. At Bad. et Er. connumeratam. Lips. commemoratam. Par. commemorata.

(c) Editi, in æternitatis sunt substantia. Rectius mos. substantiam, hoc est, in substantiam æternam, seu ad Subsistendum sine fine. Cum hæc ad memorata initio n. 3, referantur, ubi sol, luna, stella, etc. ad laudem Dei advocantur; quæri potest num prædictas res creatas animatas senserit Hilarius. Eo quidem errore inspersos illius in Job libros ad sanctum Gregorium papam scribit Licinius t. 1 Spicil. p. 369 : Satis miror, inquit barbaro dicendi modo, hominem doctissimum et sanctum, ut de stellis nænias Origenis transferret. At quod ad illum Licinii locum attinet, T

non constat an in veros Hilarii in Job tractatus inciderit. Aut certe a prædicto errore pura judicanda sunt que in Job scribit Hilarius, aut, quod nefas, pondus et pondus Hieronymo attribuendum. Qui enim generatim Hilarii libros inoffenso pede decurrendos docet, nominatim de Origenis in Job tractatibus epist. LXXV ait: Ad te ipsum, Vigilanti, veniam : cur tractatus ejus (Origenis) in Job descriptos habes, in quibus contra diabolum et de stellis cœloque disputans, quædam loculus est qua Ecclesia non recipit. Cur exprobrat viro quod vel descriptos apud se retineat Origenis tractatus, et femine auctor est non modo ut retineat, sed et legat Hilarii libros, nisi quia in his errorem de stellis non advertit, quem in illis respuendum duxit? Neque in hoc ipso tractatu nisi te mere error idem reprehendi potest. Primo enim non ait cas tantum enumeratas esse creationes, quæ ani

[ocr errors]

ratas, sed eas quæ in æternitatis sunt (c) substantiam constituta. Ac ne forte, quod in æternum manerent, naturale illis esse ex substantiæ beatitudine crederetur; subjecit, Præceptum posuit, et non præteribit : ut hoc quod sunt, id est, ut maneant in æternum, non naturæ suæ esse intelligant, sed præcepti ejus sit, qui potens sit rebus ex nihilo substitutis naturam æternitatis afferre. Non enim, inquit, præteribit præceptum, id est, mandati ejus non erit finis (d) quia in æternum maneant, quibus æternitatem Virtus æternitatis indulsit.

6. Qui Deum laudent inanima. Post quæ rursum terrena cætera advocantur ad laudem, quæ etsi non omnia sunt horum cœlestium et beatorum bonorum consortia, partim per irrationabilem sensum, partim per inanimalem naturam, partim per impietatis offensam; tamen Deum per id, quod talia sunt instituta, ipsa institutionis in se habitæ providentia prædicant. Ait enim ita, VĒRS. 7-12 : Laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi. Ignis, grando, nix, crystallum, spiritus procellæ, quæ faciunt verba ejus, montes et omnes colles, ligna 647 fructifera et omnes cedri, bestia et universa pecora, serpentes et volucres pennatæ, reges terræ et omnes populi, principes et omnes judices terræ, juvenes et virgines, seniores cum junioribus laudent nomen Domini. Omnia laudem Dei concinunt, licet quædam sensu laudis carentia sint ; sed per institutionis ordinem qualitatemque gignendi præconium Creatoris ostendunt. Detenti in terra dracones, eorumque plures in abyssis demersi : ut nos

matæ, sed quæ non dissolvenda essent. Deinde si solis, lunæ, stellarum et aquæ quæ super cœlos sit vocabulis vivas substantias intellexit, ea non proprie sed spiritaliter intellexerit necesse est. Neque inficias ibit, qui illius dicta tract. ps. cxxIII, n. 5, perpendet ubi primo ponit, absurdum videri ut aquæ animales sint tum sumit, aquas tamen super cœlos esse quæ laudent Dominum, ac proinde animales : tandemque concludit, aquarum nomine populos intelligendos esse, quos inter sint cœlestes, sint et terrestres, etc. Eas aquas magis proprie videtur intelligere in ps. cxxxv, n. 8, dum vocat temperatiorem naturam, cujus objectu primi cœli sedes circumfusi Dei virtute nimium accensa temperetur, ut ab inferioribus sit patienda naturis. Neque etiam dubium est ex tract. ps. CXLVI, n. 5, quas stellas animalas senserit, ubi explicaturus illud, Numerans multitudinem stellarum, etc., rejecto primum litteræ sensu subjicit, Sed numerantur hic stellæ, quas Abraham contuitus in cælo est, quas Isaac accepit in semine, quas Paulus discrevit in gloria. Non enim obscurum est, stellarum nomine electos et filios Abrahæ eum interpretari. Neque vero quis dixerit cœlum et terram spiritaliter intellecta ad res non dissolvendas pariter accommodari potuisse. Vetat enim illud, Cœlum et terra transibunt. Nec simile quidquam habetur de creationibus superius memoratis. Demum Hieronymus epist. LXI ad Theophilum, quatenus Origenem Hilarius imitatus sit declarans, dum dicit: Noxia quæque detruncans utilia transtulit, satis aperte significat illum Origenis de stellis nænias, ut cum Licinio loquamur, vel, ut cum ipso Hieronymo, quæ Ecclesia non recipit, minime transtulisse.

(d) In ms. quin æternum maneant.

« PoprzedniaDalej »