Obrazy na stronie
PDF
ePub

poris est (c) ut a to veniam, et veniam in mundum, ut quæ prophetata sunt expleam.

581 quorum veritas maneat in scripto. Sed aliqui A xvi, 28). Adhuc ergo tecum sum: quia nondum temid quod dictum est: Super arenam multiplicabuntur, non ad homines fantum referendum existimaverunt, quia Abrahæ dictum esset: Et erit semen tuum sicut arena maris est: ad id quod super arenam multiplicabuntur, amicis Dei multitudo angelicæ numerositatis accedat. Non enim aliter sibi convenire sicut arena maris et super arenam maris putaverunt, nisi hominum multitudini connumeraretur copia angelorum. Sed nos uniuscujusque sensui non contraimus. Quid autem secundum donun spiritalis gratiæ senserimus, sine cujusquam contumelia tractabimus?

el

42. Qui occidat Christus ut vivificet.-Quod antem ait, VERS. 19 Si occidas Deus peccatorem : numquid qui venit salvare quod perierat, et peccatorem redimere, peccatorem precatur 582 occidi? Absit ut velit oceidi. Sed peccator occiditur, cum seculo moritur, cum Christo commoritur, ut vivat in Christo. Beatus Apostolus ait: Quotidie morior (I Cor. xv, 31). Et rursum : Mortuus sum legi, ut vivam Christo (Gal. n, 19). Morimur autem (d) ita, quando in nobis per fidem perempta peccata moriuntur. Audiamus adhuc quomodo Deus peccatores occidit, per id quod dicitur: Mortificate ergo membra vestra super terram, forB nicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam et avaritiam (Coloss. m, 5). Sic peccator occiditur, cum generatio vitæ spiritalis vitiorum omnium et peccatorum morte renovatur.

40. Gentes credituras innuit Judæos excessuras. Promissiones duas Abrahæ fuisse in Genesi accipimus. Unam (a) ante Ismael generationem, Deo di cente: Quia omnem terram, quam tu vides, tibi dabo eam, et semini tuo in æternum, et facium semen tuum tamquam arenam maris. Si potest quis enumerare arenam maris, ita et semen tuum dinumerabitur (Gen.x, 15 et 16). Nato vero Isaac, et in holocaustum quantum ad Abraham spectat oblato, hæc sequens repromissio fuit: Nisi benedicens benedicam tibi, multiplicans multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli, el sicut arenam quæ est ad oram maris (Gen. xx, 17). Et si secundum Apostolum hæc duo Testamenta sun!, unum secundum Ismaelem in servitutem generans, aliud secundum Isaac in libertatem matris nostræ Jerusalem quæ in cœlis est educens (Gal. IV, 24), (b) duum necesse est seminum in stellis et in arenis numerositas prædicetur. Ergo amici Dei super arenam maris dinumerantur. Quis enim ambigat, C secundum Ecclesiam toto in orbe numerosam, multitudinem gentis Judææ copia in Christo credentium præveniri? Atque ideo super arenam multiplicabuntur, quia copiosiores his erunt, qui ex legis impio populo terreni et aridi significantur in arenis.

41. Resurrectio Christi futura, prædicitur ut jam facta. Dein sequitur: Surrexi, et adhuc tecum sum. Surrexi, ad resurrectionis gloriam spectat: sed secundum pra scientiam Dei id quod futurum est tamquam præteritum loquitur, quia Deo ob scientiam atque virtutem quæ futura sunt facta sunt, ut etiam nosmetipsi facta esse existimamus, quæ futura esse confidimus. Id autem, Et adhuc tecum sum, nondum temporis esse significat ut resurgat, quia nondum D tempus sit passionis, cum se adhuc esse cum Deo profiteatur. Ipse enim ait: A Deo exivi, et veni (Joan.

(a) Apud Bad., Er. et Lips. desiderabatur ante. Tum apud Par. male positum est, Ismael genera

tionis.

(b) Bad. et Er. dum: Lips. tum: emendantur ex Par. et ms. Mic.

(c) Hactenus obtinuerat, ut ante veniam. Abstinere non potuimus, quin restitueremus, ut a te veniam : cum respiciat Hilarius illud, a Deo exivi; ubi quia sequitur, et veni, subjicit etiam hic cum quadam emphasi, ct veniam in mundum.

(d) Pro ita, quod est, hoc genere mortis, substituerat Lipsius, ait, ac deinceps retentum fuit, absque ulla auctoritate.

:

43. Probatur magis contentiones quam dices.- Sequitur deinde Viri sanguinum declinate a me : quoniam dices in cogitatione: Accipient in vanitatem civitales suas. Latina translatio, dum virtutem dicti ignorat, magnam intulit obscuritatem, non discer. nens ambigui sermonis proprietatem. Quod enim nobiscum scribitur: Quoniam dices in cogitatione, cum Græcis hoc modo est, ὅτι ἐρεῖς εἰς διαλογισμόν, et il lud épeis pronuntiatione (e) non distinguitur, ut aut dicis intelligatur, aut contentio: utrumque enim sub iisdem verbis significatur hoc dicto. Sed hi (f) qui he. braici sermonis scientiam consecuti sunt, non dicis, sed contentiones in eo quod ipɛis translatum est prodiderunt. Et sane id ita esse ratio et intelligentia monstrabit.

44. Viri sanguinum, quorum doctrina adulans aut dolosa. - Viri, inquit, sanguinum declinate a me. Memini in Ezechiele dictum, Episcopos reos sanguinis futuros, quorum adulanti silentio plures in interitum incidissent, ita : Fili hominis speculatorem dedi te domus Israel, et audies ex ore meo verbum, et com minaberis et si non distinxisti neque locutus es, ut distingueres iniquo, ut se averteret ab itineribus suis, et viveret; iniquus ille in iniquitate sua morietur, sed sanguinem ejus de manu tua requiram (Ezech. i, 17 et 18). Et invenio alium sanguinarium, de quo dictum est: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Deus (Psal. v, 8). Ut igitur viri sanguinum sunt

(e) In prius vulgatis deerat particula negans. Hanc ita evidenter postulat ratio dictorum, ut adjicere eam nobis licere putaverimus, maxime cum hic ut deinceps nobis non suppetat nisi ms. Miciacensis, quem Romæ servatum consulere nobis non facile est.

(f) Hieronymus ex hebræo vertit, qui contradicent tibi scelerate. Græci plerique legunt, qui contentiosi estis. Cum his psalterium Mediolan. exhibet, qui contentiosi estis in cogitationibus. Heracleotes apud Corderium ait alium legere, quia litigiosi sunt; alium, qui adversus le dixerunt cogitationem; alium, quoniam exacerbaverunt te in malo consilio.

quorum adulans doctrina est; ita et viri sanguinum ▲ litias) in corde, tota die constituebant prælia. Acuerunt sunt, quorum dolosa est doctrina.

45. Hæretici viri sanguinum. — Dolosa autem doctrina est hæreticorum, sub nomine Dei blasphema, sub prætextu religionis impia, sub veritatis specie fallax quorum in animo et cogitatione solum contentionis studium persistit. Nihil ad salutem hominum laborant, nihil ad spem acquirunt, nihil pacificum cogitant, ut omnis his in contentionibus labor sit, et pugnam meditentur. Isti infelices animas exstinguunt, et in vanum ecclesias sibi congregant : quas civitates Dei, secundum propheticam evangelicamque consuetudinem, nuncupari frequens et plurima auctoritas est. Hoc ergo significatur his dictis : 583 Viri sanguinum declinate a me, VERS. 20, quia contentiones in cogitatione, accipient in vanum civitates suas. Viri sanguinum sunt, propter deperditarum animarum reatum: declinare jubentur, quia contentiones in cogitatione sunt. Hi in vanum civitates Dei accipiunt, infructuosarum ecclesiarum cœtus per schismatum dissidia reddentes.

B

46. Odium pium. Sed plane, quia pax et justitia et veritas est, affectum in eos suum ostendit, dicens, VERS. 21 et 22 : Nonne odientes te, Domine, odivi, el super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos; inimici facti sunt mihi. Est religiosum odium, quotiens in nobis odio est qui Deum odit. Inimicos quidem nostros amare præcipimur (Matth. v, 44); sed nostros, non et Dei. Nam, juxta Deum, et patrem et matrem el conjugem et filios et fratres odisse devotum est (Luc. XIV, 26). Odit ergo odien- C les Deum, et inimicorum odio tabescit, et odit odio perfecto, et inimici sibi facti sunt. Non enim Filius diversus a Patre est; ut non alteri inimicus, utrique fiat inimicus.

[ocr errors]

47. Hæc Christi verba sunt. Concludit deinde libertatis suæ fiduciam (f. fiducia) : simulque ut ca, quæ (a) per præscientiam tamquam gesia memoraverat, nuncad demonstrationem temporis gerenda monstraret, dixit, VERS. 23 et 24: Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et scilo semitas meas. Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in viam æternam. Humanæ naturæ fiducia ista non est, ut probari se velit, ut sciri cor suum postulet, ut cognosci semitas suas exspectet, ut inspici non metuat si via iniquitatis in se sit, ut per hanc cognitionem in æternam viam deducatur. Vox ista ejus tantum potest esse, qui dixit: Ecce venit princeps hujus mundi, et non invenit in me quidquam (Joan. xiv). Solus enim extra peccatum est Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in sæcula sæculorum. Amen.

PSALMUS CXXXIX.

Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me. Quia cogitaverunt malitiam (Infra, qui cogitavit ma

(a) Postrema editio Par. cum Bad., Er. et Lips. per præsentiam. Ex prima necnon ex ms. Mic. restituimus per præscientiam, hoc est, per certam gerendorum scientiam, qua universa utique dispo

D

linguas suas sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum. DIAPSALMA. Custodi me, Domine, de manu peccatoris, ab (et ab) hominibus iniquis eripe me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. Absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt muscipula (in muscipulam) pedibus meis: continuata semitis scandala posuerunt mihi. DIAPSALMA. Dixi Domino: Deus meus es tu : exaudi (inaurire), Domine, vocem orationis meæ. Domine virtus salutis meæ, obumbrasti super caput 584 meum. Non tradas me (Infra additur in die belli) a desiderio meo peccatori: cogitaverunt (adversum me. Tum ne tradas sine me) : non tradas me, Domine, ne umquam exaltentur. DIAPSALMA. Caput circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. Cadent super eos carbones ignis, et dejiciel eos : in miseriis non subsistent. Vir linguosus non dirigetur super terram : virum injustum mala capient in interitum (interitu). Cognovi quoniam fecit (quia faciet) Dominus judicium inopis, el vindictam pauperum. Attamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum facie tua.

TRACTATUS PSALMI.

1. David convenire potest psalmus. Aut fidelium est oratio. · Cœptus est psalmus ex persona hominis inter multas infestationes inimicorum anxii, adversus quem multæ insidiæ et doli plures sint et convenire hæc omnia in personam hujus prophetæ David videntur, cujus vita infestata undique et plena semper periculis fuit. Saul eum in deserto, in urbibus, bello ac dolis sequebatur; persequente quoque filio ipsius Abessalon, et multa adversus regnum vitamque ejus moliente et audente. Multis præterea aliis et domesticis et extraneis insidiis subjectus semper fuit. Sed nihil speciale ex his omnibus in psalmo continetur, ut propria personse ejus oratio esse credatur. Generalis autem forte et ex spiritu prophetiæ psalmus esse noscitur, unumquemque nostrum per orationis exemplum, cum in mediis infestantium in nos odiis jactemur, erudiens quali Deum prece oporteat deprecari.

2. Christo magis convenit, non seclusis fidelibus. Alia ut homo, ut Deus alia loquitur. - Sed contuenti mihi penitus quasdam virtutes proprietatesque verborum, quæ ultra humani sermonis consuetudinem altius nescio quid et sublimius eloquuntur, ejus potius hominis, in quo ex partu Virginis ad sacramentum humanæ salutis unigenitus Dei filius natus est, repertus est psalmus iste intelligi oportere. Secundum enim eam quæ in se fuit generis utriusque naturam, Dei videlicet atque hominis, non modo in Evangeliis, sed etiam in Prophetis, ita coaptatis ad utrumque dictis locutus est, ut dum divinitatis suæ impassibilem atque indemutabilem virtutem docet, infirmitatem quoque naturæ corporeæ non taceret (Vid. lib. 1x de Trin.

nendo præsciit, et præsciendo disposuit, ut loquitur Tertullianus lib. i contra Marcion. n. 5. ubi et de eadem præscientia dicit: Tantos habet testes, quantos habet prophetas.

n. 5 et 6) rursumque, cum ex susceptione carnis, A Aridam manum reformat (Matth. xi, 10), statim vio infirmitatis in eo sermo esset, præconium quoque mox non infirmandæ ex aliquo divinitatis adsisteret. Quod enim Deus est, naturæ suæ est; quod autem homo fuit, nature nostræ assumptio est. Loquitur itaque in psalmo ex infirmitatis nostræ quam assumpsit affectu cum traditorem suum novit, cum consilia adversus 585 se inita prospicit, cum quæstionum prælia et obtrectationum venena perpetitur, cum tentationum scandala et verborum laqueos vital, cum Patri confitetur, cum ad eum orat, cum ei omnis virtus ab eo est, cum licet ex infirmitate corporis anxius sit, non solum tamen se relinquendum in die passionis meminerit. Hæc igitur omnia ex persona ejus in psalmo contineri docemur: atque ita, ut in his, quæ naturæ humanæ societas B permittit, personæ etiam nostræ ex aliquo intelligi possit oratio.

3. Oratio fidelium peccati occasiones deprecantium. Christi corda scrutantis.— Hoc enim quod ita cœptum est, VERS. 2: Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro iniquo libera me, ad communem quoque creidentium omnium precem pertinet. Omnes enim insidiæ, quascumque nobis spiritales nequitia prætendunt, maxime per homines aptantur: et occasiones vitiis nostris alienæ naturæ perversitas subministrat. In lites nos iniquus exagitat, in anxietates adversantium et insidiantium nobis terror impellit. In libidinem facultas se in id præbentis loci invitat. Oculus enim meretricis, laqueus peccatoris est (V. Tract. Ps. cxxi, n. 9): Oramus ergo in his malis positi, C dicentes: Eripe me, Domine, ex homine malo, a viro iniquo libera me. Sed propria hæc esse oratio Domini ex consequenti docetur, cum ait, VERS. 5: Qui cogitaverunt malitias in corde. Cogitationes cordis nosse non nostrum est, sed ejus de quo dictum est: Scrutans corda et renes Deus (Psal. vii, 10): cjus quoque qui dixit sciens cogitationes eorum: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. ix, 4)? Ille occultos omnes malignorum cordium sensus (a) penetrabili atque pervio aditu obeunte natura virtutis suæ contuetur.

latæ legis reatus adscribitur. Dæmoniacos curat (Luc. XI, 15): continuo per Beclzebub dæmoniorum principem hæc perficere arguitur. Nihil est, quod non ei plenum semper insidiis sit, quod non vipereæ lingue veneno objectum sit. No tra quoque omnium vita, maximeque eorum qui religioni student, quæ adversantium virtutum sustinet bella, atque obtrectationum venenata jacula suscipit. Quo fraudulentæ blandiloquentiæ veneno appetitur? Et hæc omnia per homines, in quibus spiritales nequitia operantur, exsistunt. Scriptum est enim: Excitavit Dominus Satanam Salomoni, 586 Ader Idumæum (III Reg. 11, 14). Et adversatus est Ader, non ut homo, sed ut satanas, Salomoni omnibus diebus vitæ ejus. Et Salomoni quidem, quia ita meruit, Ader in satanam a Deo est excitatus; sed per istius modi homines hæc multimoda infestantium in nos odia desæviunt, inimica que virtutes horum ministerio grassantur.

5. Supra de verbis, nunc de factis querela est. Intercessio autem diapsalmæ attulisse videtur aut personæ, aut sensus demutationem. Fit autem repetitio orationis ejusdem: ita tamen, ut absolutius ea quæ in confusum ante adjecta sunt recenseantur, et quæ su. perius fuerat de verbis, nunc sit querela de factis. VERS. 5. Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ub hominibus iniquis eripe me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos. Ab uno tantum cœpta deprecatio refertur ad plures, ut significaret et in uno traditorem, et in pluribus populus nosceretur. Et uni quidem, et nunc et superius, malitiam et peccatum et iniquitatem exprobrat: in plurimis vero cogitatas supplantationes, absconsos laqueos, exstensas funium captiones, et continuata semitis scandala arguit, dicens.

6. Consilia de supplantando Christo. Laquei ei absconsi. Funes ei in muscipulam tensi. — Qui cogitaverunt supplantare gressus meos. VERS. 6. Absconderunt superbi laqueum mihi, et funes extenderunt in muscipulam pedibus meis, continuata semitis scandala posuerunt mihi. Cogitaverunt enim Synagogæ principes supplantare gressus ejus, cum post depulsam necem Lazari de eo occidendo cogitant (Joan. xi, 10), cum ob receptos oculos cæco illi a nativitate maledicunt (ld. ix, 28), cum taceri de eo decernunt, cum

4. Vir iniquus, proditor. Christi et piorum vita tota odiis impiorum exagitata. Mali dæmonum instrumenta. -Sed qui eripi se de homine uno malo et iniquo deprecatus est, in quo significare traditorem suum existimatur, jam de plurimis mala in corde cogitan- D mortem confessoribus ejus denuntiant (Ibid. 22). tibus loquitur, dicens: Qui cogitaverunt malitias in corde, lola die constituebant prælia. VERS. 4. Acuerunt linguas suas sicut serpentes: venenum aspidum sub labiis eorum. Non omni et tota adversum David die armis certatum est, neque semper instructa sunt prælia. Adversum autem Dominum, secundum evangelicas (b) narrationes ejus, nullum tempus vacuum fuisse ab insectantium odiis invenimus. Paralyticum sanat (Malth. Ix, 3): mox de eo ob illicitam, ut putabant, peccati indulgentiam venenato ore disseritur.

(a) Antiquiores edit. impenetrabiles atque invios aditus.

Egregium itaque divinarum operationum suarum gressum atque cursum istius modi rebus supplantare cogitaverunt. Absconderunt autem laqueos superbi, cum Sadducæi fraudulentiam simulatæ de resurrectione interrogationis occultant (Matth. xx11, 23), cum responsionis laqueum captioso sermone prætendunt (Ibid. 15). Superbi, cum admisceri peccatoribus dedignantur, cum convivia publicanorum ei qui peccatorum est remissor exprobrant (Id. ix, 11). Funes etiam extenderunt in muscipulam pedibus ejus: cum

[blocks in formation]

tributum poscitur, cum de dando Cæsari tributo in- A quoque usitatum et frequens et proprium est, ut dixi

terrogatur (Mal., XXII, 17). Absconsus autem superius
laqueus fuit, nunc autem funes in laqueum extensi
sunt ut validior hic interrogationis laqueus esse
nosceretur in funibus, cum per extensum interroga-
tionis laqueum, captiosæ ab eo professionis respon-
sio adversus nomen Casaris quæreretur. (a) Conti-
nuantes autem semitæ scandala posuerunt ei: cum
de mandatis legis interrogaretur, cum dives, legi
utpote satisfaciens, quid sibi adhuc desit requirit
(Luc. xvii, 18), cuin apud eum de repudii condi-
tione tractatur. Hæc enim interrogationum scandala
(b) viæ suæ doctrinæque legis continuata statuerunt,
ut sub specie ac earum familiaritate quæ in lege
scriptæ sunt quæstionum, hæc ei ubique continuan-
tium semitæ interrogationum et responsionum scan- B
dala ponerentur.

587 7. Insidiæ nobis ubique paratæ. Orandi neces-
sitas. —Nobis autem meminimus vitæque nostræ ubi-
que funes, ubique scandala, ubique laqueos occurre-
re, nihilque esse, ubi non prætentæ nobis semper
insidiæ sint. Et difficile est nunc laqueo ventrem ab-
solvere: quia confusio illis est, quorum Deus venter
est (Phil. n, 19). Rarum etiam est nunc a laqueo
oculum liberare: quia qui ad concupiscentiam vidit,
jam machatus in corde est (Matth. v, 28). Arduum
quoque est linguam laqueo eximere: de omni enim
otioso verbo in die judicii erit ratio reddenda (Id.
XII, 36). Maximi etiam laboris est cor a laqueo re-
ferre: malæ enim cogitationes de corde exeunt (Id.
xv, 19). Hi omnibus nobis laquei ubique prætensi C
sunt: et orandus est Dominus, ut ab his omnibus
laqueis fidei nostræ pennis et spiritus evolemus.

8. Hic mutatur oratio. Sanctorum est dicere, Deus meus es tu? — Dehinc sequitur, VERS. 7—9: Dixi Domino, Deus meus es tu: inaurire, Domine, vocem orationis meæ. Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli. Ne tradas, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt adversum mẹ: non tradas me, Domine, ne umquam exaltentur. Et hic intercedens diapsalma videtur aliquam demutationem attulisse; et non exiguam quidem. Namque cum superius de cogitata supplantatione, de absconditis laqueis, de extensis muscipulis, de scandalis positis sermo omnis fuisset, nunc ad Deum refertur oratio, Dixi Domino: Deus meus es tu. Non levis atque exigue fiduciæ est Domino dixisse: Deus meus es tu. Loqui istud mens libidinosa, avara, insolens, ebria fideliter non potest. Renuntiandum his omnibus, et a servitute eorum ac famulatu desinendum est, ut ab his desinentes dicere audeamus; Dixi Domino, Deus meus es tu. Et hæc quidem personæ nostræ, quam in quantum fas est psalmo admiscemus, ita coaptata sunt.

9. Filii Dei etiam proprium est. Sed et Domino

(a) Prima editio Par. et ms. Mic. continuantis. (6) Miciacensis ms. viæ se doctrinæque legis coninuanti.

mus: Dixi Domino, Deus meus es tu. Numquam confessionis hujus honorem negavit (V. lib. x1, de Trin. n. 10, et seqq.), ut et Dominum confiteretur et Deum, dicens: Confitebor tibi, pater Domine cœli et terræ (Matth. x1, 25); et rursum: Ad Deum meum et Deum vestrum (Joan. xx, 17). Oratio quoque ei ad Deum semper omnis fuit. Lazarum suscitaturus oral (Id. x1, 41); panes et pisces benedicturus ipso ad cœlum aspectu precatur (Matth. xiv, 19): calicem bibiturus pernox orat. Post confessionem itaque Domini et Dei sui, sequitur: Inaurire, Domine, vocem orationis meæ. Honoris confessio præcessit, cum Dominum suum et Deum dicit. Exaudiendæ autem orationis precatio consequitur, cum se orat audiri.

D

10. Nostrum est virtutis salutem, Christi virtutem salutis orare. Sed in eo quod sequitur: Domine, virtus salutis meæ, non communis est fiduciæ professio. Non enim ait: Salus virtutis meæ. Humani namque voti res ista est, ut virtuti nostræ salutem precemur, ut sanitas his in quibus valemus a Deo sit. Hæc autem e contrario precatio est, ut non virtutis suæ salus, sed salutis 588 suæ virtus a Deo sit. Qui saluti virtutem precatur, jam de salute non ambigit, et certus est ni hil in se caducum, nihil mortale esse. (c) Sed ei, quod assumpsit, infirmo ut virtus præstetur, orat per cor pus quod Dominus in se gerebat. Quod tametsi (d) secundum nos morti debitum erat, non tamen erat obnoxium corruptioni, ipso per Prophetam loquente: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Ps. xv, 10). 11. Christo unde cum trepidationis affectu summa fiducia. - Non est igitur de salute nature hujus in se infirmis incertus. Solam a Deo virtutem ejus quæ in se sit salutis orat: et orat per hanc confidentiam qua ait: Obumbrasti super caput meum in die belli. Si ex persona cujusque hominis psalmus hic omnis est; quomodo sibi tam diversa conveniet, ut cum dictum sit: Eripe me, Domine, ab homine malo, et: Custodi me de manu peccatoris, Domine; nunc rursum securus de omnibus dicat: Obumbrasti super caput meum in die belli? et cum superius ex metu fuerit oratio, nunc sit gratulatio ex securitate? Hoc autem totum dici ab eo ex ratione poterit, qui gerens hominis Deique natu ram, habebat et ex hominis infirmitate trepidationis affectum, et ex conscientia divinitatis fiduciam securitatis. Scit autem se in die gloriosi illius belli, quo mortem perimet, quo diabolum vincet, quo omnes potestates inimicas triumpho crucis suæ configet, obumbratum protectumque iri. Namque cum ex persona Dei patris dictrin de eo antea fuerit: Cum ipso sum in tribulatione (Ps. xc, 15); et rursum: Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum, nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non adjiciet nocere ei (Ps. LXXXVIII, 22 et 23); quid profecit inimicus Judam ad voluntatem traditionis inspirans?

(c) Sic mss. At editi, sed et quod assumpsit.

(a) Id est, nostri ad instar mori debebat. Proposi tionis secundum eadem vis est supra pag. 455, b.

Permissum enim corpus passioni est; (a) sed permissa A prophetata sunt, impleantur. Orat autem de his, non sibi, dominata mors non fuit: Sanctus enim non vi- quod implenda non essent, sed ut de se prophetata dit corruptionem. Et iniquitatis filius cum eum tra- esse intelligi possint. deret, ad nocendum ei quid adjecit? Non modo in vitam corpus rediit ex morte, sed etiam ad divinitatis gloriam natura curruptionis absorpta est.

13. Inimici ejus a cogitatis exciderunt. · Cogitaverunt, inquit, adversum me: non derelinquas me, ne quando exaltentur. Multa adversus eum cogitata sunt: sed maxime illud, ut pecunia militibus collata, fama ab his furati corporis venderetur. Sed eo in corpore rursus adstante, inanis hæc impiæ cogitationis meditatio fuit. Non relictus peecatoribus exaltandi se locus ullus est impletur prophetia. Pendet in ligno vita eorum, aceto ac felle potatur, anima ejus a framea liberatur, os non conteritur, sors super vestem mittitur: nihil e desideriis unigeniti filii Dei peccatori traditur, tertia die resurgit, non relinquitur in inferno nec corruptionem Sanctus videt et omnia, quæ geruntur in Domino, ad confundendas et consternandas impiorum cogitationes, habent in se et rerum præsentium admirabilem efficientiam, et prophetiæ indemutabilem veritatem.

- De

12. Patri obsequens, etiam voluntatem habet. Quæ de sua passione prædicta sunt, op!at impleri et in nullo præpediri. Securus itaque et confidens obumbratum se esse in die belli, etiam hoc precatur: Ne tra das, Domine, a desiderio meo peccatori. Qui ait: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. vi, 58), susceptum opus etiam pro obedientiæ obsequela festinat implere; sed ita, ut meminerimus esse in eo voluntatis officium. (b) Vult namque quæ Pater voluit. Id enim quod ait: Non B veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me: eum a quo est missus cuique obedit ostendit: non tamen sibi detrahit voluntatem. Omnia ergo quæcumque Patri placita sunt, consummare optat, et universa quæcumque sibi in passione desiderabilia sunt, exsequi properat: 589 ne quid ex his sit, quod (c) præveniens peccator impediat. Desiderio desideravit cum discipulis pascha manducare (Luc. xxn, 15); festinato paschæ cœnam peregit. Desideravit calicem passionis bibere, dicens: Calicem quem Pater meus mihi dedit, non bibam illum (Joan. xvIII, 11)? quærentibus se ultro his, qui ad comprehendendum eum venerant, et interrogantibus qui Jesus esset, ingessit (Ibid. 4). Seit sibi aceti poculum esse potandum : hoc ut bibat postulat. Magnum in eo, cumn C bibisset, voluntatis suæ fructum capiens, ait: Consummatum est (Id. xix, 30): quo in verbo desiderabilis voli gratulatio continetur. Liberari animam suam a framea in psalmis frequenter oraverat (Ps. xx1, 21), os non comminuendum significaverat (Exodi x11, 46), sortitu vestem suam obtinendam denuntiaverat (Ps. XXI, 19). Hæc omnia, quæ desiderii sui sint, ad prophetiæ fidem ut impleantur orat: ne quid ex his peccatori sit potestatis, ne (d) pascham præveniat quæ desiderio desideratur, ne calicem passionis ingerere non audeat (nam ad primam Domini responsionem peccator omnis, qui ad comprehendendum eum venerat, procidit ), ne acetum quod potandum est non præsto sit, ne ante quam spiritum (e) emittat, lancea miles latus fodiat, ne frangendi ossis manenie D suæ pudore et damnatione diaboli operiantur. Et

adhuc spiritu pateat occasio, ne quid ex prophetia minus fiat, ne aliquid peccatori ex desideriis suis tradatur; sed in se omnia, quæ et desiderata sibi et

(a) In vulgatis, sed permissi sibi corporis: interpolationem suspicamur, quam corrigimus ex ms.

(b) Non ut sine voluntatis libertate sit, et ei naturæ infirmitas imperet necessitatem, ut fuse disseritur lib. Ix, de Trin., n. 48 et 49.

(c) Mic. ms. præbens.

(d) Ex ms. restituimus pascham pro pascha; maxime cum quæ, non quod subjiciatur. Tom legendum putamus præpediat, non præveniat.

(e) Editi, amittat: emendantur ex ms.

14. Eorum pœna. Circuitus contra Christum. binc sequitur, VERS. 10 et 11: Caput circuitus eorum, labor tabiorum ipsorum operiet eos. Cadent super eos carbones (f) ignis, et dejicies eos, in miseriis non subsistent. Post superiorem sermonem, in quo omnis ad Deum de se fuerat oratio, nunc etiam interventu diapsalmæ demutavit ordinem sensus. Retulit enim (g) se ad peccatorum justissimam pœnam, quos primum ipsum illud 590 conventus sui caput, deinde labor labiorum suorum et omne maledictionis opus operiet. Ut enim omnibus sanctis caput Christus est, ita omnibus iniquis caput diabolus est. Testatur autem frequenter (h) istos impios erga se circuitus Dominus, cum ait: Circumdederunt me gemitus mortis (Psal. xvn, 5); et rursum: Tauri pingues obsederunt me (Ibid. xx1, 13); et iterum: Circumdantes circumdederunt me (Ibid. cxvn, 11); et statim: Circumdederunt me sicut apes (Ibid. 12 ). Quod autem principe diabolo hæc gesta sint, testantur Evangelia, cum dicunt: Et immisit se diabolus in cor Judæ, ut traderet eum (Joan. XII, 2). Laboratum est autem multa voce populi, cum clamatum est : Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 24). Operiet igitur eos caput circuitus, et labor labiorum eorum, ut cum ali immortalitatis gloria induentur, illi impietatis

quæ ea damnatio esset qua operirentur, adjecit: Cadent super eos carbones ignis, super terram dejicies eos, in miseriis non subsistent. Hæc impiorum operi

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »