Obrazy na stronie
PDF
ePub

mi, si possibile est, transcat a me calix iste: rursum A qui asserunt non de æternitate esse prolatum, neque de fames, sitis, angelica confortatio, etc. Quæ perspicuæ cum Arii et Eunomii impietate congruere facile quis viderit. His ita premissis, quid Hilarius, libro x de Trinit., sibi proponat quæve ei sententia sit, facilius deprehendetur.

V. Hilarius de Christi tristitia, metu, dolore, elc., contra hæreticos qui ea Verbo tribuebant, disputat. Qui eis resistat.

123. In duobus præcipue locis Hilarius metum, dolorem, tristitiam, aliasque humanæ infirmitatis affectiones removere a Christo videtur, in Matthæum videlicet cap. 31, et libro de Trinitate decimo. At utrobique contra hæreticos, qui hæc ad ipsius divi

infinitate paternæ substantiæ exstitisse, sed ex nullo per eum qui eum creavit effectum; ut assumptus ex nihilo sil, et cœptus ex opere, et confirmatus in tempore: et ideo in eo doloris anxietas, ideo Spiritus passio cum corporis passione. Unde sicut illi creatam sibi finxerant Unigeniti divinitatem, eam consequenter passam et crucifixam abstruebant; ita ipse ubi eam increatam demonstravit et æternam, longe efficacius concludit: Mori igitur nihil in Deo potuit, neque ex se metus Deo ullus est. Cur, quæso, addidit ex se: nisi quia ex parte hominis, cui Deus in Christo conjunctus est, et metum et mortem Deo esse potuisse non ambigeret?

125. Adeo non ambigebat, ac rem Scripturis ita constantem et evidentem existimabat, ut huic pro

nitatem referebant, eum confligere minime obscurum B bandæ non immoratus, statim ad hujusmodi affectio

est. Quippe in Matthæum statim ab initio cap 31, declarat, sibi cum iis rem esse, quorum ea opinio est, quod cadere propter se mæstitudo in Deum potuerit, eumque futuræ passionis metus fregerit, quia dixerit: Tristis est, etc., quique volunt ex infirmitate corporis ærumnam Spiritui adhærere. Neque adversarios alios toto libro x de Trinitate sibi debellandos proponit. Nam cum doctrinam toti sectæ communem superioribus libris expugnasset, jam in hoc aggreditur non quod Ariani omnes, sed quod plerique eorum in Christum magis impii defendebant : quorum argumenta prius quam sibi opponat, sic num. 9, exponit placita: Volunt enim plerique eorum non in natura eum impassibilis Dei fuisse; ut qui timuit et doluit, non fuerit in ea potestatis securitate quæ non timet, vel in ea Spiritus incorruptione quæ non dolet, sed inferioris a Deo patre naturæ, et humanæ passionis trepidaverit metu, et ad corporalis pœnæ congemuerit atrocitatem. Tum eorum subnectit objecta, quæ libro toti materiam præbent. Atqui haereticos hujusmodi oppugnare, Christum secundum humanam naturam passum fuisse propugnare est. Cum enim, inquit Gregorius Nyss. Or. 5, contra Eunom. relatus a Theodoreto, dial. 3, duplex ex ambigua sit opinio, divinitasne, an humanitas passa sit; unius rejectio alterius eril confirmatio.

:

C

124. Hilarium autem ab una Christi divinitate nostras infirmitates rejecisse inde perspicuum est, quod ubi dixit hæreticos velle ex assumptione corporis ærumnam adhærere divinitati, eos sugillat his verbis D Ac si virtutem illam incorruptæ substantiæ imbecillitatis suæ sorte assumptio carnis infecerit, et æternitas naturam fragilitatis acceperit. Quæ si ad metum tristis est, si ad dolorem infirma, si ad mortem trepida, jam et corruptioni subdita erit (cap. 31 in Matth. n. 2). Tuin Deum corruptionis aut demutationis prorsus expertem esse ostendit: at de homine nihil omnino cogitat. Imo se eamdem humanæ Christi naturæ prærogativam tribuere nolle satis indicat, dum hanc Arianorum doctrinam fatetur ei opinioni consentaneam esse, qua filium Dei creatum et non æternum credunt. Sed eorum, inquit (num. 3), omnis hic sensus est, ut opinentur metum mortis in Dei filium incidisse,

num causas explorandas prosilierit; sic enim prosequitur: Quia mæstum fuisse Dominum legimus, causas mæstitudinis reperiamus. Quibus perqui-itis subjicit (num. 4) Tristis ergo est usque ad mortem. Non itaque mors, sed tempus mortis in metu est. Rei autem, quæ non est, causæ a nemine sano requiruntur. De Commentario in Matthæum hæc pauca sufficiant.

126. Quod vero in unos illos divinitatis Verbi temeratores intendatur decimus de Trinitate liber, præterea quæ diximus, Hilarius ipse in hujus libri argumento initio Operis sui præposito satis declarat (lib. 1, n. 31 et 32), in hunc modum: Quia ex passionis (Christi) genere et professione quædam, per stultæ intelligentiæ sensum, ad contumeliam divinæ in Domino Jesu Christo naturæ virtutisque rapuerunt; ea ipsa demonstranda fuerunt ab his impiissime intellecta. Hic igitur unus est libri x scopus, ut hæretici, qui Christi in passione sua gesta dictaque ad divinæ ipsius naturæ contumeliam rapuerunt, convincantur ea impiissime intellexisse. Quatenus autem ea impiissime intellexerint, apertius subinde significat : quod nimirum divinæ professionis naturæque immemores, ad argumentum impietatis suæ, dispensationis gesta et dicta tenuerunt, que verba si cui ambigua sunt, conferat cum his lib. ix, num. 5: Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes hæreticis occasio est, ut quæ ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum naturæ divinæ infirmitatem mentiantur. Unde hoc confici potest argumentum : Profitetur Hilarius se libro x, cum hæreticis disputaturum, qui quæ dispensationis dicta gestaque sint, in Deum cadere velint; atque hæretici, cum quibus ei disceptatio est, rapiunt quidquid de Christi timore, tristitia, dolore est scriptum, ut eum infirmum Deum ostendant: concedit igitur ea omnia, quæ de Christi timore, tristitia, dolore scripta sunt, dispensationis dicta gestaque esse, hoc est, in hominem a Verbo assumptum cadere. Sed ad librum ipsum veniamus.

127. Quemadmodum Hilarius in eo a prædictis hæreticis mentis aciem non deflectit; ita neque debet lector ab eorum sententiis animum avertere. Varia quidem sunt, sed quæ ad duas commode revocentur. Verbum enim alii ita cum carne confundunt, ut ex

eorum sententia (num. 50) de se defecerit Deus Ver- A quod isti volunt egregii doctores, ut factus sit scilicet

bum, dum corpus officio animæ vivificat; alii ita ab homine dividunt, ut sicut in prophetis Spiritus prophetiæ, ita in Jesu Verbum Dei fuerit.

128. Qui in hæc attenderit, non laborabit in plurimis locis, in quibus sæpe negare videtur Hilarius, quod demonstrare dumtaxat vult ex adversariorum placitis explicari nullo pacto posse. Neque latebit, cur, v. g. num. 10, prius quam objecta diluat, adversarios aggrediatur his verbis: Et interrogo eos, qui hoc ita existimant, an ratione subsistat, ut mori timuerit, qui omnem ab Apostolis terrorem mortis appellens ad gloriam eos sit martyrii adhortatus... tum deinde quem dolorem mortis timeret, potestatis suæ libertate moriturus? Hoc enim argumenti genere, quod in eo libro frequens est, veluti gladio ancipiti fodiuntur B sententiarum etiamsi adversarum patroni : cum neutris succurrat, unde Christi virtutem simul cum infirmitate componant. Certe dum num. 55 et 56, hæreticos illos hac ratione persequitur; ipsum fletus Christi veritatem prorsus respuisse crederes, nisi et ad calcem num. 55 adjecisset; Et tamen vere Jesum Christum flesse non dubium est, et num. 56 sic clausisset Non est vivificaturi flere, nec glorificandi dolere: et tamen vivificat, qui et flevit, et doluil.

199. Illa autem argumentandi ratione eo usus est libentius, quo magis idonea erat ad arrogantiam eorum retundendam, qui omnia se Christi mysteria comprehendere jactitantes, ea pro libito definiebant. Quod enim Athanasius in exitu libri de salutari adventu J. C. obscurius dicit: Stolidı, qui divinitati ejus passionem adscribunt, aut humanitati ejus fidem non habent, aut qui unum in duo separant, aut qui carnis ejus dimensionem conantur facere, et quantum et quomodo præter sacras Scripturas definiunt ; illustratur ex hoc Hilarii libro decimo, cujus postrema pars tota in iis coercendis occupatur, qui aliam sibi de Christo scientiam usurpant, quam quæ Scripturis revelata est.

130. Neque tantum os iniqua loquentium obstruere contentus, post quam illos quæstione n. 10, proposita nonnihil torsit, ad ipsorum opiniones funditus evertendas convertitur, jactatque fundamenta, quibus veritas adstruatur. Quippe continuo singularem Christi ortum conceptumque considerans, ipsum verum Deum hominemque perfectum ostendit, naturis ita distinctis, ut Verbi virtus ac natura a se non defecerit; ita unitis, ut non sit alius filius Dei, alius hominis filius. Quorsum, quæso, ad removendam a Christo passionum nostrarum ignominiam, naturarum in eo distinctio conjunctioque asseratur? Ne nobis excidat, illum eis resistere hæreticis, quos Phobadius alloquens ait: Non distinguentes Dominica potentiæ duplicem statum in sua unumquemque proprietate distantem, quidquid de homine ipsius dictum est, Deo applicatis, ut ipse Deus homini imbecillitate societur. Et idcirco duplicem hunc statum non conjunctum, sed confusum vultis videri; et aliquanto post: Non ergo sit Spiritus caro, nec caro Spiritus,

C

D

Dominus et Deus noster ex hac substantiarum permixtione passibilis: quorum patronus apud Theodoretum dialogi 3 initio primum affirmat, Christus ideo carnem assumpsit, ut id quod erat impatibile passionem sustineret; ac deinde ab Orthodoxo interrogatus, Cujus existimanda est lassitudo? divinitatis, an corpo. ris? respondet: Non audeo unita dividere. Orthodoxus : Divinæ igitur, ut apparet, naturæ lassitudinem tribuis. Eranistes: Sic mihi videtur. Hæc quippe non oblitus, facile deprehendet, naturarum in uno Christo distinctionem conjunctionemque eam tantum ob causam áb Hilario tam operose explicari, ut hinc rationem reddat, cur Deo impatibili attribuantur passiones, quæ in unam hominis naturam proprie cadant. Dum igitur Christum Deum ex passionibus corporis nullum doloris sensum percepisse adversus hæreticos illos propugnat, perinde est ac si diceret: Vos Christum ea naturæ proprietate destituitis quæ pati nesciat, quia Verbum vel confunditis cum carne, vel ab ea separatis sed falsa est vestra opinio; etsi enim cum corpore ita conjunctum est, ut ei attribuantur passiones hominis, et propter hoc putetur dolere; adeo tamen inconfusuni perseverat, ut cum corpus eas excipiat passiones, ex quibus per se sequatur dolor, eo in propriam ipsius naturam effectu careant. Hæc explicatio, quam nunc argumento probabili præstamus, sed ex postremis libri paginis certa ratione licebit demonstrare, toto libro intelligendo non parum conducet.

131. Negotium tamen facessit, quod co loci de singulari Christi conceptione ita disserit, ut non divinam tantum unigeniti Dei naturam, sed et corpus ipsius a communi passionum nostraram lege eximere videatur. Et his quidem primum adeo sumus commoti, ut ab eo vindicando nos pœne absterritos jam fassi simus. Verum hæreticorum contra quos congreditur sententias relegentes, deprehendimus Christum ab iis prædicari merum hominem, qui quia et corpus et anima Adæ in peccato fuit, carnem quoque Adæ atque animam acceperit, et in cujus animam DOMINANS metus tristitiæ imminentis inciderit, etc. Nec deinceps latuit, quam salva et integra fide suum etiam corpori Christi privilegium tueatur.

132. Cum enim tantum ob originis peccatum metus, tristitia, dolor nostri dominantur; Christum etiam secundum hominem dominantibus illis perturbationibus obnoxium non fuisse recte defendit, quem ex conceptionis modo demonstrat ab originis nostræ vitiis absolutum. Hinc quod ait num. 27: An in corpore ejus infirmitas fuit, ad cujus occursum consternata persequentium agmina conciderunt? intelleximus ex proxime subnexis, Quam igitur infirmitatem DOMINATAM hujus corpori credis, cujus tantum habuit natura virtutem? ut non omnem a Christi corpore infirmitatem removerit (alias pugnaret ipse secum), sed tantum dominantem.

133. Eodem spectat illud num. 24: Assumpta caro, id est tolus homo, passionum est permissa naturis; nec

secundum Scripturas resurgens a dextris Domini Dominus assedit (Vide similia apud Gregorium Naz. Orat. 35, p. 575).

tamen ita permissa, ul passionum conficeretur inju- ▲ suum secum in regno paradisi recepit. Mortuus est; sed
riis quasi diceret, Assumptus homo tum secundum
corpus, tum secundum animam passionibus nostris
permissus est quatenus naturales sunt, non quatenus
injuriosæ atque contumelios. Porro homini naturale
est, ut cum patitur corpus, anima motu aliquo mo-
veatur at quod motum illum, quoties vult, compri-
mere non valeat, injuriosum ei, utpote peccati pœna,
atque contumeliosum est. Eo pacto licuit num. 15
negare quod Christus senserit dolorem corporis nostri;
ac num. 47 dicere: Et pro nobis dolet, et non doloris
nostri dolet sensy. Noster quippe dolor necessario nos
pungit, nobisque invitis et reluctantibus dominatur;
ipsius vero voluntarius omnino fuit ac sponte assump-
tus. Oblatus enim quando voluit, ut pro potestate
animam posuit, ita et assumpsit dolorem. Imo si B poralis, penetrantem quidem inferos, sed ubique natu-

vera est Augustini definitio, qui sponte patitur, do-
lere negandus est. Dolor enim carnis, uti definit lib.
XIY de Civit. Dei, cap. 15, tantummodo offensio est
animæ ex carne, el quædam ab ejus passione dissensio :
sicut animæ dolor, quæ tristitia nuncupatur, dissensio
ab his rebus quæ nobis nolentibus accidunt. His ita in-
tellectis, nulla errati vel levis suspicio remanebit in
iis, quæ Hilarius in commendanda singulari Christi
conceptione edisserit. Inde enim merito probat, Deum
hominem assumpsisse, et assumendo a se non defe-
cisse; ac proinde esse aliquid in Christo, quod expers
sit infirmitatis nostræ. Neque minus congruenter fidei
nostræ demonstrat, Christum etiam secundum ho-
minem, cum ex Verbi virtute et non nostro conci-
piendi modo originem habeat, passionibus nostris C
obnoxium non fuisse, quamvis eis se sponte per-
miserit.

134. In hoc potissimum de singulari Christi conceptione argumento versatur usque ad num. 26. Tum redit ratio, qua primum usus est, quæque in toto libro principatum obtinet: qua nimirum hæreticis aut nullam aut exinanitam esse Christi divinitatem affirmantibus ostendit, in omnibus ipsius gestis ac dictis, etiam quibus hominem se et infirmum significat, quamdam aliam internosci naturam, quæ omnem a se infirmitatem depellere, et nullam non yaleat exserere virtutem. Ut enim observat, dum nascitur, ortum ducit ex virgine et Spiritu sancto; dum esurit, solo jussu arefacit arborem; flumina ex se præbet aquæ vivæ, etiam dum sitit; corpus gerit, et calcat undas; flet, et tamen gaudet de Lazari morte; moritur, at nemo ei aufert animam, sed ipse tradit, ejusque resumendæ potestatem habet. Alia hujusmodi passim dispersa legere est: ex quibus hic seligimus, quæ num. 67 pressius et conclusionis in modum sic habet: Natus ex Virgine Christus est; sed secundum Scripturas conceptus de Spiritu sancto est. Flevit Christus; sed secundum Scripturas, ut in eo quod flevit, gratulatus sit. Et esurivit Christus; sed secundum Scripturas sine cibo in non habentem fructus arborem Deus operatus est. Passus Christus est; sed secundum Scripturas tunc a dextris Virtutis sessurus est. Derelinqui se ad mortem questus est; sed secundum Scripturas tunc confessorem

D

135. His autem in locis sic verba sua format, ut cum cas in Christo infirmitates et affectiones neget, quæ hominem dedeceant Deo substantialiter sociatum, earum tamen in eo veritatem fuisse sæpius confirmet adeo ut prædicti numeri 67, hoc sit exordium : Passus quidem est unigenitus Deus quæ homines pati possunt. Quod rursum evidens est ex iis quæ n. 55 et 56 de Christi fletu habet. Sæpe etiam ex adjunctis intelligitur, eum ab una illa natura, cujus virtus prorsus divina est, omnem infirmitatis notam removere : ut v. g. cum ait num. 34: Non habet hunc metus cor

ræ virtute distentum; el num. 44: Non est itaque in ea natura, quæ supra hominem est, humanæ trepidationis anxietas.

136. Verum ex iis locis, in quibus tristitiæ, timo. ris, ac doloris Christi causas aut exquirit aut explicat, longe certius persuademur, eum ab humana Mediatoris ac Redemptoris nostri natura harum affectionum dedecus tantum, non veritatem auferre. In hoc porro situm erat illud dedecus, ut aut propter se doleret, aut dolore dominante conficeretur. Sane, ut jam observatum, procul abest quis ut tristem aut dolentem neget, de quo quærit unde tristis sit aut unde doleat. Ne vero singularis videretur hæc illius in hisce causis explicandis sententia; huc referenda essent verba Ambrosii tum lib. x, in Luc. n. 57 et 61, tum lib. 1, de Fide, c. 7, n. 54; Augustini in Psal. XL, n. 6; Hieronymi in Matthæum c. 26, a Beda in eumdem locum exscripti. Sed quod Augustinus loco memorato habet, couferat cui libuerit cum libro Hilarii x, n. 10, verba autem Ambrosii, Hieronymi, Beda cum num. 37 ejusdem libri, necnon cum cap. 31 in Matth. Interim ad finem dicti libri x expendendum properemus.

137. Tandem ubi hæreticis in unam Christi infirmitatem respicientibus, multimodam illius virtutem, objecit, eosque convicit, nihil in sua ipsorum fide suppetere, unde in dictis gestisque tam diversis se extricent; expeditam eis viam aperit in Ecclesiæ fide, quæ cum distinctas in una Christi persona naturas confiteatur, in componenda rerum tam contrariarum pugna non laborat. Unus enim, inquit num. 62, atque idem est Dominus Jesus Christus Verbum caro factum, seipsum per hæc universa significans: qui dum ad mortem derelinqui se significat, homo est; dum vero homo est,in paradiso Deus regnet, etc. Et in exitu ejusdem numeri. Habemus in sacramento Filii hominis et Filii Dei et mori regnantem, et regnare morientem. Et deinceps ad finem usque totus est in commendanda et exponenda hac Ecclesix fide. Unde liquet quorsum primis libri sui paginis hæreticos adorsus sit, qui naturas Christi aut confundebant, aut dividebant: scilicet ut convulsis eorum præsidiis, fundamenta jaceret catholicæ fidei, qua cum Deus ob conjunctionem cum homine vere

passus et crucifixus dicatur, passus tamen creditur A ut proficiat forma servi, non ut Christus, qui in forma

salva et integra divinitatis su natura. Iline doctrina illius sane et orthodoxæ fidei prorsus consentanea approbatur. Quod ut planius fiat, vocabulorum nonnullorum vis est expendenda.

VI. Quid Hilario sit passio seu pati, quid Christus, quid Christi natura aut virtus.

Dei erat, CHRISTUS esse non maneat; cum formam servi non nisi CHR STUS acceperit. Piura huc referre esset supervacaneum, cum quisque hoc per se præstare jam monitus valeat.

141. Hac loquendi ratione ideo forsitan usus est, quod Christus personæ nomen est, neque alia in eo persona est nisi Verbi. Vel etiam ad tuendam Chrisşti divinitatem tolus intentus, nihil in eo intueri solebat libentius, quam quod in ipso divinum est. Unde dulce Christi nomen Deum ipsi sapiebat, Deum resonabat. Qua in opinione non mediocriter confirmamur his ejusdem libri n. 5, verbis: Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes hæreticis occasio est, ut quæ ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secun

138. Nou ambigue explicat ipse libro de Synodis n° 49, quid passionis nomine sibi velit, dum ad Sirmiensis concilii canonem x1, subjicit: Absolute os. tenditur, cur Verbum, licet caro factum sit, non tamen translatum fuerit in carnem. Cum enim hæc passionum genera infirmitatem carnis afficiant, Deus tamen Verbum caro factus non potuit a se demutabilis esse patiendo. Non enim idipsum est pati, et demutari: quia B dum naturæ divinæ infirmitatem mentiantur; et quia omnem carnem passio cujusque generis demutet sensu, dolore, toleruntia. Verbum autem quod caro factum est, licet se passioni subdiderit, non tamen demutatum est passibilitate patiendi. Nam pati potuit, et passibile esse non potuit: quia passibilitas naturæ infirmis significatio est; passio autem est eorum quæ sint illata perpessio : quæ quia indemutabilis Deus est, cum tamen Verbum caro factum sit, habuerunt in eo passionis materiam sine passibilitatis infirmitate. Manet itaque indemutabilis etiam in passione natura: quia auctori suo indifferens et impassibilis essentiæ nata substantia est.

159. An hic Verbum pati potuisse confessus, passibile non fuisse congruenter dixerit, non est institutæ quæstionis. Forte ad hunc loquendi modum coactus est, quo omnem hæreticis aditum præclu- C deret, qui Verbum assumptione carnis in propria substantia sua patibile factum esse sentiebant. At vero cum ex arbitrio pendeant nominum definitiones, nihil est discriminis, ubi singula distincte explicata sunt. Neque obscurum est, passionem id ab eo vocari, quod Verbum denominet passum, passibilitatem vero, quod ipsammet Verbi naturam afficiat ac demutet. Quo posito, Verbum ex passione carnis pațibile nequaquam fuisse recte negat. At hoc impassibilitatis privilegium uni Verbo se vindicare satis significat, dum illud ipsi ea una ratione tuetur, quod natura illius indemutabilis sit, Imo cum concedit, quia omnem carnem passio cujusque generis demutet sensu, dolore, tolerantia, fateturque Verbum, quod caro factum est, se subdidisse passioni; fatetur Christum, secundum assumptum hominem, demutatum esse sensu, dolore, tolerantia. Sicut enim Verbum carnem factum cum dicit, totum hominem a Verbo assumptum intelligit; ita intelligit totum hominem a Verbo subditum esse passioni, cum Verbum carnem factum dicit sese passioni subdidisse. Assumpta caro, inquit lib. x, de Trin. n. 24, id est totus homo, passionum est permissa naturis.

140. Si attenderis deinde quid Christus apud Hilarium sonet, eum hoc vocabulo simpliciter posito soJam Verbi naturam intelligere ac significare solere animadvertes. Hujus rei perspicuum est exemplum in his lib. ix de Trin., n. 14: Fvacuatio eo proficit,

D

unus atque idem est loquens omnia qua loquatur, DE SE IPSQ eum locutum esse contendant. Cur, quæso, ea quæ a Christo secundum hominem a se assumptum dicta sunt, ab eo dicta esse de se ipso neget? Non ideo sane quia Verbi hominisque assumpti non unam personam sential, cum hinc ab hæreticis fallendi ansam arripi conqueratur: sed potius quia assumptum, ac proinde velut adventilium et extraneum, in Christo speciet, quidquid in eum non convenit ut Verbum ac Deus est. In hoc loquendi modo Ambrosium cousentientem habet. Quippe in Lucam, lib. x, n. 61, hæc Christi verba, Tristis est anima mea, el Turbata est anima mea perpendens ait; Non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur. Anima enim passionibus obnoxia, divinitas libera. Denique Spiritus promptus, caro autem infirma. Tristis autem est, non IPSE, sed anima. Cum utroque facit Augustinus cum pluribus locis, tum maxime in Isal. xxxvu, p. 11, ubi habet: Non enim SE IPSE Christus demonstravit in terra, sed demonstravit carnem suam. Ita Justinus apologie 1, initio, Christi et Jesu nomina distinguenda esse, et hoc ad carnem, illud vero ad divinitatem referendum tradit: Filius Dei, inquit, qui solus proprie dicitur filius, CHRISTUS quidem ex eo, quod per illum Deus omnia conformaverit atque ornaverit appellatur.... JESUS vero et hominis et Servatoris nomen et designationem habet.

142. Ex hac observatione sequitur, ut quod Hilarius de Christo simpliciter affirmat vel negat, ad divinam ipsius naturam ut plurimum referendum sit, Si autem huic quod de passionis vocabulo proxime observatum est adjunxeris; haud agre audies Christum babuisse corpus ad patiendum, ac passum esse, sed naturam non habuisse ad dolendum. His enim verbis nihil tibi occurret aliud, nisi Verbum in Christo capax quidem esse passionis, si quidem carnem patibilem assumpsit; sed non capax esse doloris, cum in naturam ejus nequaquam cadat demutatio.

di

143. Interdum etiam reminisci juverit, solo carnis vel corporis nomine totam naturam humanam, vinam vero spiritus aut æternitatis vocabulis sæpe significari.

144. Longe majoris momenti est vocis naturæ notitia. Hujus intelligentiam ad assequenda Hilarii dicta

Psal. LXVIII, n. 25, hoc dictum, quod neque formæ servilis assumptio tanquam genuinæ originis conditionisque natura est, ea ratione probet, quia id, quod assumptum est, non proprietas interior sit, sed exterior accessio: consentanea sibi loquitur lib. ix de Trin. n. 7, cum res hominis assumpti res naturæ nostræ, res autem divinas naturæ suæ vocat in hunc modum : Homo nalus secundum consuetudinem naturæ nostræ locutus est. Nam tametsi in partu et passione el morte NATURÆ NOSTRÆ res peregerit; res tamen ipsas omnes virtute NATURÆ SUÆ gessit, dum sibi ipse origo nascendi est, dum pati vult quod eum pati non licet, dum moritur qui vivit.

necessariam esse advertit Hunaldus apud Philippum A mo fuit, naturæ nostræ assumptio est; cumque in bonæ Spei abbatem, sed ipse non satis perfectam habuit. Porro naturam Christi dispensationi et assumptæ infirmitati, sicut naturalia illius attributa assumptis, ab Hilario constanter opponi pluribus exemplis liquet. Hinc lib. 1x, n. 33, omnia Christi prænomina et cognomina in naturalia et assumpta partitur. Et lib. x, defendens Christum in forma Dei simul et in forma servi esse, quo discrimine utramque illam formani in se contineat, sic aperit n. 22: In forma cnim servi est, qui el in forma Dei est: et cum hoc NATURÆ, illud vero DISPENSATIONIS sil, etc. Rursum n. 65: Habens in se uno eodemque, per DISPENSATIONEM atque NATURAM, in Dei forma et in forma servi, etc.; n. 66: Qui cum EX DISPENSATIONE homo esset, maneret lamen EX NATURA Deus ; et mox : Ut cum infirmitas esset ex B dixerit in Psal. cxxxv, n. 3: Assumptio autem infirforma servi, el natura maneret ex forma Dei.

C

147. Jam itaque perspicuum est, qui salva fide

mitatis non fecit infirmum ; quia aliud est naturam esse, aliud assumpsisse naturam : et extra generis necessitatem voluntatis accessio est. Neque magis suspectum est illud Tract. Psal. LIV, num. 6: Universa, quæ mortis nostræ sunt ac timoris, ita pertulit, ut in eum inciderent hæc potius, quam inessent, dum infirmitas nostra magis est, quam naturalis in Deo est. Incidunt quippe infirmitates nostræ in personam divinam, cui attribuuntur; sed in propria illius natura non insunt: dum illis ea subjacet natura, quæ de nobis assumpta est. Facilius quoque jam assentielur quisque, Hilarium in iis locis, in quibus Christum omnino a nostris infirmitat bus eximere videbatur, tantum naturam illius propriam, non eani quam a nobis suscepit, ab iis vindicare. Quod ut magis ac magis exploratum sit, quæ ab eo virtutis vocabulo vis atribuatur, nunc considerandum.

145. Hæc si observasset Erasmus, cum in Psal. LXVII, offendit n. 9: Non fuit ergo in unigenito Deo NATURALIS infirmitas, sed ASSUMPTA, et n. 18: Cuncla nostræ, quæ in eo fuerunt, infirmitates non NATURALES sunt, sed ASSUMPTE; minime reclamasset : Quomodo non naturales ei qui naturam assumpsit? Intellexisset quippe eas non homini assumpto, sed Verbo assumenti negari naturales; ideoque vocari assumptas, quia eas, naturam carnis assumendo, in se assump serit, a quibus antea ex natura sua alienus erat. Ut enim ait Augustinus in Psal. XCIII, n. 19: Deus unigenitus tristitiam sic assumpsit, quomodo carnem. Alqui, ut loquitur Hilarius noster in Psal. LXVIII, n. 9, alienum a natura sua corpus assumpsit. Unde et in epistola bionysio Alexandrino adscripta tom. 1 Concil., pag. 854, Chri-tus non natura homo, sed natura Deus, οὐ φύσει ἄνθρωπος, ἀλλὰ φύσει θεός asseritur: et Cyrillus, lib. x1, in Joan., cap. 12, naturam humanam ad Deum Verbum σχετικώς, 10η φυσικώς ascendisse docet; quia nimirum ex se et ex suapte conditione non habeat, ut cum Deo unum sit. Tristitia igitur aliæque infirmitates nostræ a natura Christi alienæ fuerunt, et conséquenter ei non naturales. Non naturales, inquam, non naturæ mortali, sed naturæ a qua ei virtus fuit resurgendi. Quod Hilarius in Psal. LIII, n. 7, declarat, ubi cum præmisisset, Omnia, quæ hominum sunt, et oravit et passus est... hinc est quod esurivit, sitimit, etc., subjicit, Et ut his omnibus non naTURA, sed ex assumptione subjectus esse posset intelligi, per- D) eo vocabulo perspicue significat in Psal. 11, n. 25, functus his omnibus resurrexit.

146. Neque obscurum est, cur ea usus sit loquendi ratione. Quod enim superius de vi vocis Christi est observatum, longe hic majorem locum habet. Et quidem cum una in Christo Verbi persona sit, cujus propria natura divina est, cuique humana, quamvis per conjunctionem substantialem, tamen per voluntariam assumptionem accessit; cur hanc non liceat velut extraneam respicere? Si autem Christo velut quid extraneum est assumptus homo; pariter extraneum ei erit quidquid in hominem assumptum conveniet. Quocirca cum in Psal. cxXXIX, num. 2, dicat: Quod enim Deus est, naturæ suæ est, quod autem ho

148. Nibil apud veteres usitatius esse, quam ut virtutis voce Christi divinitatem enuntient, vel ea sola testimonia, quæ ex ipsis Theodoretus ad calcem dialogi 3 adversus Theopaschits collegit, amplam fidem faciunt. Quibus addimus unum illud Ambrosii lib. и de Fide, cap. 7, n. 56 : Christus ut homo turbatur: non turbatur ejus virtus, non turbatur ejus divinitas; sed turbatur anima, turbatur secundum humanæ fragilitatis assumptionem. Ad Hilarium vero quod attinet, quamvis hac voce, cum de Christo ei sermo est, sæpius utatur, non occurrit tamen animo, utrum eam usquam non ad divinitatem ipsius referat. Hanc

dum ait: Non idcirco non Dei Filius, quia et hominis est filius. Non enim cum divinitatis decessione fit humilitatis accessio: nec per consortium infirmitatis contumeliam VIRTUS excepit; quippe cum infirmitas honore sit donata VIRTUTIS. Nec minus clare cap. 9 in Matth. num. 7, habes: Assumptio corporis non naturam VIRTUTIS inclusit: sed ad redemptionem suam, fragilitatem corporis VIRTUS assumpsit. Huic loco similis est alter Tract. Psal. 143, num. 7, quo Verbi exinanitio sic exponitur: Neque VIRTUS in humilitatem sese licet cohibens defecit ex sese, et humilitas cohibita in sese Virtute suscepta, cum quod non erat esse cœpit, profectum ejus quæ a se non defecerat Virtutis accepit. Ita

« PoprzedniaDalej »