Obrazy na stronie
PDF
ePub

ret aliud, quam quod eum opinari voluerunt. Quid A tisma sit unum. Quod unum sunt in tanta gentium. enim magis iniquum, ut altius dicta non repetamus, quam carpere quod postremo loco dicitur: Non terrena conceptionis genuit elementis; nec curare, aut non attendere quæ proxime præcedunt, quod sexus sui officio genuerit, aut quæ statim subjunguntur : Genuit elenim ex se corpus? At eamdem iniquitatem longe antea passus est Cyrillus. Quippe epist. ad Joannem pag. 106, tom, v queritur, se ab adversariis insimu latum, quasi sanctum Christi corpus non ex sancta Virgine sumptum diceret : Cum, inquit, intelligere oportuisset, universum fere certamen pro fide a nobis esse susceptum, quod sanctam Virginem Dei genitricem esse constanter affirmamus. At si sanctum corpus nostri omnium Salvatoris Christi non ex Virgine natum, sed

conditionum, sexuum diversitate, numquid ex assensu voluntalis est, aut ex sacramenti unitate; quia his et baptisma sit unum, et unum Christum induti omnes sunt? Sic num. 9, et rigantem et plantantem ex eo unum esse concludit, quia ipsi in uno baptismo renati, una unius regenerantis baptismi dispensatio sint; et paulo post, quia et ipsa res eadem effecti sunt, ut ejusdem rei et efficientiæ sint ministri; quasi diceret : Ideo unum sunt qui rigat et qui plantat, quia ad unum effectum, ad unum scilicet baptisma conferendum, unum instrumentum sunt. Demum num. 12 natura eos unum esse innuit, qui honore uno potiuntur, quia honor naturæ aut species sit aut dignitas. Sed in quo nos cum Christo natura unum voluerit, propius

e cœlo allatum asserimus; quomodo illam Dei genitri- B dispiciamus. cem esse intelligemus?

§ II.

— DE NATURALI HOMINUM UNITATE CUM CHRISTO, EOQUE MEDIANTE CUM PATRE: UBI ET VERA HILARII DE EUCHARISTIE SACRAMENTO FIDES A FALSIS SCULTETI INTERPRETATIONIBUS VINDICATUR.

76. Inter sententias Hilarii sibi suspectas Erasmus in præfatione sua recenset, quod cum alias, tum in libro de Trinitate octavo, magna contentione defendit, nos quoque cum Patre et Filio unum esse natura, non adoptione, neque consensu. Qua in censura dupliciter potissimum peccat, primo quod non attendens quid Hilarius natura unum definiat, de his vocabulis ex nostro usu dijudicet; deinde quod qua ratione cum Patre, qua cum Filio nos natura unum senserit, non C distinguat. Sed cum Ililarius nos cum Filio natura unum eo maxime probet, quod ipsammet carnis nostræ naturam assumpserit; qui hæc illius sententia Erasmo perspecta esse potuit, cui visus est carnis nostræ substantiam Christo denegare? Hinc nemo non videt, quam cum superiore connexa sit hæc disputatio. Quam autem sit necessaria, hinc probatur, quod qui ignoraverit Hilarii ea de re sententiam, toto lib. VII de Trinit. aliisque passim locis plurimum laboret necesse est. Hunc autem laborem nonnullis levare non illibenter suscipimus.

77. Primum igitur observare juverit Hilarium non una ratione nos cum Patre et Filio, sed proxime cum Filio, eoque tantum mediante cum Patre natura unum dicere, quod ex sequentibus perspicuum fiet. D Deinde cum ex hominum arbitrio pendeant nominum definitiones, qui unum natura definiat attendendum est. Hæc autem vocabula latius apud eum quam apud nos patere hinc manifestum est, quod lib. viii, n. 9, generatim dicat: Qui per rem eamdem unum sunt, natura unum sunt, non tantum voluntate. Ex quo concludit num. 7, fideles, qui per fidem quæ una est unum sunt, non solo consensu unum esse. Si ergo, inquit, per fidem, id est, per fidei unius naturam unum omnes erant; quomodo non naturalem in his intelligis unitatem, qui per naturam unius fidei unum sunt? Rursum naturalem eorumdem unitatem num. 8 confirmat, quod his unum Christum indutis bap

78. Vir non minus ob acumen ingenii quam ob pietatem suspiciendus, nexum illum naturalem, quo nos Hilarius cum Christo devinciri vult, intelligendum putat Spiritum Dei, qui Christianarum animarum velut anima sit, vitam eis tribuens ac motum; ut fideles omnes a beato Petro unanimes non immerito sint appellati. Hinc quippe fit, ut quemadmodum singula cujusque hominis membra cum anima ad conficiendum unum corpus, ita singuli fideles cum Spiritu Christi ad componendum unum Christ corpus, quod est Ecclesia, naturali nexu devinciantur. Cui interpretationi favet, quod proxime ex lib. VIII de Trin. relatum est, omnes in quantalibet diversitate natura unum esse, quia unum Christum induti omnes sunt. Neque alio sensu Gregorius Naz. Or. 26, n. 17, cum præmisisset, alios in Ecclesia esse qui dominentur et præsint, alios qui pareant ac regantur; subjicit, Fiunt tamen utrique unum in unum Christum ab eodem Spiritu constricti et compacti, ἀμφότερα ἓν εἰς ἕνα Χριστὸν ὑπὸ τοῦ αὐτοῦ συναρμολογού μενα καὶ συντιθέμενα πνεύματος. Quo spectat illud Aυgustini serm. 268, n. 2: Quod est spiritus noster, id est anima nostra, ad membra nostra, học Spiritus sanclus ad membra Christi, ad corpus Christi, quod est Ecclesia, et Serm. 267, n. 4: Hoc agit Spiritus sanctus in tota Ecclesia, quod agit anima in omnibus membris unius corporis.

79. Minus tamen ad Spiritum, quam ad corpus Christi rationem habet Hilarius, cum naturalem illam hominum cum Christo unitatem considerat. Ac sicut triplex quodam modo Christi corpus est, naturale videlicet, quod sumpsit ex Virgine; sacramentale, quod nobis in Eucharistia reliquit; et gloriosum, quod in cœlum revexit: ita ex triplici illo capite nos cum Christo natura unum esse ostendit, dum et ille naturam nostram assumit in Incarnatione, et nos veram illius carnem recipimus in sacramento Eucharistiæ, ac demum eamdem, quam a Patre accepit, gloriam nobis retribuit in corporum reparatione. De triplici illa unitate singillatim agendum.

I Unitas hominum cum Christo ob naturam illorum ab co assumptam.

80. Philosophi veteres, Tullio teste lib. 1, Quæst.

B

82. Non aliud sibi vult Præsul noster, cum l. vin, ad hæreticos, qui nullam nobis cum Christo nisi consensus unitatem recipiebant, sermonem sic convertit n. 13: Interrogo utrumne per naturæ veritatem hodie Christus in nobis sit: ac deinde prosequitur, Si enim vere Verbum caro factum est... quomodo non naturaliter manere in nobis credendus est, qui et naturam carnis nostræ jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit ? Juxta hæc Ambrosius lib. IV de Fide, c. 10: Sicut unitatem fateor esse vitæ cœlestis in Patre et Filio per divinæ unitatem substantiæ : ita vel divinæ naturæ, vel Dominicæ Incarnationis excepto privilegio, societatem nobiscum vitæ spiritalis in Filio esse profiteor per humanæ unitatem naturæ: Qualis enim cælestis, tales et cælestes. Denique sicut in illo sedemus ad dexteram patris, non quia cum ipso sedemus, sed quia sedemus in Christi corpore; sicut, inquam, sedemus, in Christo per corporis unitatem, ita et in Christo vivimus per corporis unitatem. Vide ejusdem epistolam 76 ad Iræneum, n. 8.

Acad., hominem esse censebant, quasi partem quam- A
dam civitatis et universi generis humani, eumque esse
conjunctum cum hominibus humana quadam societate.
Haud procul ab hac eorum sententia abest Hilarius :
cum in Psal. LIV, n. 9, de Christi corporatione ail
Universitatis nostræ caro est factus; et in Psal. LJ,
n. 16: Ut et Filius hominis esset Filius Dei, natu-
ram in se universæ carnis assumpsit, per quam effec-
tus pera vitis, genus in se universæ propaginis tenet ;
et num. 17: Verbum caro factum est, et habitavit in
nobis, naturam scilicet in se totius humani generis as-
sumens. Pluribus aliis locis idipsum significat; sed
luculentum est illud cap. 4 in Matt. num. 12, ubi ci-
vittem supra montem positam, carnem a Filio Dei
assumptam interpretatur in hunc modum : Civitatem
carnem quam assumpserat nuncupat; quia ut civitas ex
tarietate aç multitudine consistit habitantium; ita in eo,
per naturam suscepti corporis, quædam universi gene-
ris humani congregatio continetur. Atque ita et ille ex
westra in se congregatione fit civitas, et nos per con-
sortium carnis suæ sumus civitatis habitatio. Haud ab..
simili ratione Gregorius Nyss. initio tom. II in 1 Cor.
xy, 8, de Christo loquitur: Corpus ejus omnis est na-
tura humana, cui est admixtus. Ita et Cyprianus in
Dominic. Orat. de eodem Domino nostro dicit: Ipse
in uno omnes portavit : secum, inquit Augustinus in
Ps. LXXXV. n. 1, Nos faciens unum hominem, caput et
corpus. Quibus plane consentit Athanasius, Or. 4 cont.
Ar., ubi hæc Christi verba: Ut omnes unum sint, sicut
tu, Pater, in me et ego in te, sic interpretatur: Uti tan-
quam omnes a me gestati, omnes unum sint corpus, et
unus spiritus, et in virum perfectum occurrant. Quid
aliud sibi vult quod ait Cyrillus Alexand. Dial. 1,
p. 407 Nos quotquot homines sumus, naturali vinculo
in identitatem esse constrictos. Leonem quoque, Am-
brosium ac vulgatum Titum Bostrensem eadem lo-
quendi ratione usos esse ostendemus lib. 11 de Trin.,
p. 800, n. g.

81. Ob has locutiones videri possent sancti illi Patres existimasse, non singularem, sed universam generis humani naturam a Christo fuisse assumptam. Hoc tamen potius senserint, eum naturæ unius ac singularis susceptione universam in ea tenuisse. Non obscura est ea de re Hilarii sententia, cum lib. 11 de Trip., n. 25, ait : Nos eguimus ul Deo caro fieret, id est, assumptione, carnis unius interna universæ carnis incoleret. Neque vero hoc uni Christo privilegium tribuit, ut in eo omnes existant. Idipsum et de Adam et de Abraham affirmat: de Adam quidem cap. 8 in Matth. n. 5: In Adam uno peccata universis gentibus remittuntur; de Abraham vero cap. 18, n. 6 : In uno enim Abraham omnes sumus, et per nos, qui unum omnes sumus, cœlestis gloriæ numerus explendus est. Ex quo perspicuum est, eos omnes, qui naturæ humanæ consortes sunt, Hilarii aliorumque Patrum senteutia, naturali unitate esse conjunctos. Et uniuntur, quidem in illa massa, ex qua omnes omnino originem habent, et ex qua Christus ipse carnis suæ substantiam sumere non recusavit.

C

D

83. Ob naturalem illam humani generis cum carne a Christo assumpta unitatem Hilarius in Psal. LI, num. 16 et 17 docet, toti humane naturæ factum esse jus ad regnum Dei; a quo nemo cadat, nisi aut per infidelitatem aut per sterilitatem a Christo, in quo jam velut insitus est, eradicetur, non prohibitus unquam inesse, quia per naturæ assumptionem incola sit receptus, sed ob infidelitatis crimen naturæ consortio indignus existens. Sic et in Psal. cxLш, n. 18, salutem carnis suæ in contemplatione resurrectionis Christi gentes jam intueri scribit. In eo enim, inquit in Psal. CXXIV, num. 4, sumus, resurrectionem nostram resurrectione nostri in eo corporis speculantes. Ex quibus confirmatur, quod superiori disputatione satis superque demonstratum putamus, quam non negarit Hilarius Christum ex Maria substantia carnem assumpsisse cum homines Christo natura unitos ideo affirmarit, quod eam ipsam susceperit carnis naturam atque substantiam qua constamus. Cum autem naturalis hujus unitatis gloriam nulli homini neget ; patet quod diximus minus eum ad spiritum Christi, quo soli fideles ac boni cum Deo uniuntur, quam ad corpus illius respexisse.

II. Hominum cum Christo unitas ob carnem illius in Eucharistia perceptam.

84. Alter ejusdem unitatis explicandæ modus petitur ex communione carnis Christi, quam in Eucharistiæ sacramento percipimus. Neque hoc alterum argumentum a priore separat Hilarius; sed utroque in unum composito, nostram cum Christo naturalem unitatem sic declarat (lib. vi, n. 15): Si enim vere Verbum caro factum est, et nos vere Verbum carnem cibo Dominico sumimus, quo modo non naturaliter manere in nobis existimandus est qui et naturam carnis nostræ jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suæ ad naturam æternitatis, sub sacramento communicandæ carnis, admiscuit ?

85. Mirum quantum se torqueat Scultetus in analysi hujus loci, ut propositi argumenti vim elidat. Nam

quæ de communicatione carnis Christi in Eucharis- A Deus sit, Verbo scilicet assumptione carnis nostræ

tiae sacramento perspicua sunt, dum detorquere co-
natur ad gloriæ ipsius consortium, ita intricatus est
illius sermo, ut vel ex perplexa illa dicendi ratione
appareat interpretationis falsitas: sic enim verba al-
lata explicat: Natura humana in Christo divinitati
juncta est hac ratione summe mystica, ut ipsa Christi
caro nobis quoque communicetur, id est, ut natura
unum simus cum illa, participes immortalitatis et gloriæ
resurrectionis qua illa fruitur. Hoc sibi volunt verba Hila-
rii: cum ait: Naturam carnis ad naturam æternita-
tis admiscuit; addit, sub sacramento nobis commu-
nicat:r carnis, ubi non de symbolo cœnæ loquitur; aliter
enim vocabulo sacramen i utitur Hilarius: sed docet
humilitate Filii Dei assumentis carnem nostram com-
mendari nobis sacramentum, id est, arcanum illud, B
quod et naturam suam nobis communicarit, ut immor-
tales etiam nos efficiamur.

86. Plura adversus tortuosam hanc, infidelem et ineptam interpretationem retorquere in promptu est. Ac primo quidem nullum in expo-ito loco de Filii humilitate verbum reperit. Deinde verbum communicatæ loco communicandæ substituit contra fidem omnium codicum sive scriptorum, sive excussorum. Sed et qua fronte negat llilarium de Eucharistia locutum esse, quia ille sacramenti voce, non id quod vulgo solet, sed arcanum quid significet? Nonne in tio lib. baptismus sacramentum salutis humanæ appellatur? An in hoc ipso lib. vin sacramenti vox aliud sonat quam apud nos, ubi ait: Quod unum sunt in tanta gentium, sexum diversitate, numquid ex assensu voluntatis est, aut ex sacramenti unitate, quia his et baptisma sit unum? Quid vero secundum Scultetum, sibi volet illud n. 15 Christum, cum ipsius sanguinem bibimus et manducavimus carnem, in nobis per sacramentorum inesse mysterium, nisi Christum in nobis inesse per mysteriorum mysterium? Ac ne plura huc congeramus, consulat Scultetus Tract. Psal. cxxx1, n. 23, audiatque ibi cœlestem Jerusalem definiri concordem fidelium cœlum, et sanctificatas sacramentis Ecclesiæ animas.

C

87. Præterea ludit et illudit Scultetus in verbo æternitatis. Nam cum æternitatem natura divina sola proprio sibi jure vindicet, uti cap. 23 in Matth. n. 5, docetur, hanc ab Hilario æternam vel æternitatem simpliciter appellari aut non advertit, aut dissimulavit. D Certe cum adversus hæreticos, qui mostitudinem in Deum propter se cadere posse asserebant, cap. 31 in Matth. n. 2, ait: Ac si æternitas naturam fragilitatis acceperit, et postea, ac si æternitas demutata in metum, etc., an aliud sonat aternitas, quam quod divinitas? Quis etiam neget, his Fragmenti 1, n. 32, verbis: Idcirco immutabilis et inconvertibilis filius Dei, ut in assumptione hominis corruptioni potius gloriam in. tulerit, quam labem æternitati; divinitatem æternitatis Vocabulo enuntiatam esse ? nihil enim his fere aliud significatur, quam quod illis lib. 9. de Trin. num. 4 : Contumeliæ suæ voluntas, nostra provectio est, dum nec amittit ille quod Deus est, et homini acquirit ut

nihil periisse, nobis autem plurimum gloriæ accessisse. Quod illustrant hæc antiqui auctoris verba lib. de fide orthodoxa apud Ambrosium in Append. tom. II, c. 8: Cum hominem induere dignatus est, non labem æternitati intulit, ut Spiritum in carnem mutarel, etc. Cum igitur Hilarius divinam naturam verbo æternitalis significare soleat; dum loco laudato, lib. vin, ait Naturam carnis suæ ad naturam æternitatis admiscuit, simplex ac germanus sensus est: Non nudam et a Verbo absolutam carnis suæ naturam sub sacramento Eucharistiae reliquit, sed divinitati suæ admixtam atque conjunctam, ut communicando carnem, divinitatis suæ consortes nos efficeret.

88. His verbis ita intellectis, plana est Hilarii demonstratio. Si enim vere nobis præstatur natura carnis Christi, substantialiter unita Verbo, quod cum Patre natura unum est, sequitur ut nos cum Christo, eoque mediante cum Patre naturaliter unum simus: quod probandum susceperat. Unde duæ illæ superius allatæ propositiones: Si vere nos Verbum carnem cibo dominico sumimus; et: Sinaturam carnis suæ ad naturam æternitatis sub sacramento communicandæ carnis admiscuit, hoc tantum differunt, quod prima sacramenti Eucharistici naturam simul et perceptionem sonet, altera vero naturam duntaxat et institutionem. Intellectum eumdem confirmat quod conclusionis in modum subjicit: Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus (hoc est, Deus) est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus ( et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est et ille in nobis): quomodo voluntatis unitas asseritur; cum naturalis per sacramentum proprietas, perjectæ sacramentum sit unitatis? Quid enim hoc sibi vult, nisi quod cum illius, qui vere Deus est, veram carnem sumimus, habemus unde cum Patre copulemur: quia per veram Christi carnem nobis impertitam in eo sumus, qui per naturam divinitatis in Deo Patre sit. Sicque naturalis per sacramentum proprietas perfectæ sacramentum est unitatis : hoc est, propria carnis Christi natura, per sacramentum Eucharistiæ nobis præstita, vinculum est perfectæ inter nos, Christum ac Patrem unitatis.

89. Frustra igitur tergiversatus est Scultetus: frustra eum sermonem, in quo se Hilarius de nostra cum Deo per Fucharistiam communione loqui, tot tamque diversis modis declarat, non de symbolo cœnæ, sed de quodam gloriæ consortio dictum esse contendit Neque vero in coacta illa interpretatione constare ipse sibi potuit. Ubi enim locum attigit proxime allatum, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus; concedit tandem etiam superiorem, vere nos verbum carnem cibo dominico sumimus, dictum esse de sacramento cœnæ. In hoc enim altero se habere putat unde fucum ac fumum faciat, quia in eo adjectum reperit sub mysterio. Quasi vero nudam et crudam Christi carnem, et non sub mysticis speciebus velatam in hoc sacramento nos accipere Ecclesia

unquam docuerit aut crediderit. Sed si placet in A
uno loco sub mysterio; placeat in utroque vere car-
nem sumimus : placeat in primo vere Verbum carnem
sumimus. hoc est eam ipsam carnem, quam Verbum
ex Maria jam sibi inseparabilem assumpsit. Certe qui
totum Hilarii locum expendet, illum credidisse non
inficias ierit, nos in Eucharistiæ perceptione Christi
carnem tam vere sumere quam vere in temporaria
generatione sua assumpsit ille nostram, et quam vere
in æterna accepit substantiam Patris.

90. Immo cum hoc postremum, de quo litigabant
Ariani, persuadere conetur ex ea ratione, qua car-
nem Christi in hoc sacramento accipimus, apud illos
in confesso fuerit necesse est, nos in Eucharistia per-
cipienda veram carnis Christi naturam percipere.
Quippe ex evangelicis hisce verbis, sicut misit me vi- B
vens Pater, et ego vivo per Patrem; et qui manduca-
terit carnem meam et ipse vivet per me, concludit, vi-
tt ergo per Patrem; et quo modo per Patrem vivit,
eodem modo nos per carnem ejus vivimus. Postea in-
Stat Si ergo nos naturaliter secundum carnem per
eum vivimus, id est naturam carnis suæ adepti ; quo-
modo non naturaliter secundum Spiritum (id est, se-
cundum divinitatem) in se Patrem habeat, cum vivat
ipse per Patrem. Tum prosequitur : Per Patrem au-
tem vivit, dum nativitas non alienam ei intulit diver-
samque naturam, etc. Quod ex instituta comparatione
nequaquam conficeretur, si carnis Christi solam fi-
guram, vel etiam diversam et alienam substantiam
acciperemus. Sed de nostro cur hic quidquam adji-
ciamus; cum quid Hilarius intelligat, naturaliter se-
candum carnem per eum vivimus, continuo interprete-
tur, id est, naturum carnis suæ adepti ? An ullus hic
figuræ intelligendæ locus? Quæ porro figuræ carnis
cum carnis natura consensio?

91. At si cui necdum satis probata perspectaque fuerit Hilarii sententia, expendat et illud ejusdem loci, hæc ergo vitæ nostræ causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus : ricturis nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem. Quæ est enim ea conditio, qua Filius per Patrem vivat? Nulla profecto alia, nisi quod veram et non figuratam accipiat ipsius substantiam. Aut igitur vera Christi caro in Eucharistia sacramento ac. cepta nobis per eum vivendi causa futura est, aut non victuri sumus ea conditione, qua vivit ille per Patrem. Deinde spiritalem dumtaxat manducationem quis hic cogitet, ubi in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus? Quid est per carnem, nisi non modo secundum spiritum, sed et secundum ipsammet carnis substantiam, seu non spiritaliter tantum, sed et carnaliter? Neque vero hoc ipsum vocabulum prætermisit. Nam hæreticos, qui nullam nobis cum Patre et Filio naturalem unitatem concedebant, cum sugillasset his verbis, quasi nulla perfsacramentum carnis et sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur, confirmat subinde, veram ac naturalem unitatem permanentem in nobis carnaliter Filium in hoc sacramento indulgeri.

C

92. Hanc autem carnalem, ut ita dicam, Christi præsentiam non in nobis tantum, seu non in solo usu ponit Hilarius si quidem absolute et ante omnem usum carnis et sanguinis veritatem sic as-erit; de veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus; nunc enim et Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis ac deinde sacramenti hujus usum et effectum declarat his verbis, et hæc hausta atque accepta id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Præterea non esse ambigendum dicit de veritate carnis et sanguinis, postquam Christus professione sua hoc testatum fecit: atqui ante usum Christus professus est: Hoc est corpus meum, hic est sanguis meus. Quid? cum superius memorat a Christo naturam carnis suæ ad naturam divinitatis, sub sacramento communicandæ carnis admixtam; nonne satis indicat el carnis et divinitatis, etiam aute quam communicatur caro, et dum adhuc est communicanda, adesse præsentiam ? Legit quidem ibi Scultetus sub sacramento communicatæ carnis, sed mala fide, uti jam monuimus. Denique hoc ipsum confirmari potest ex verbis lib. in Constant. n. 11, ubi deplorans flilarius quæ ab impiis Constantii satellitibus Tolosar gesta fuerant, ait: Diacones plumbo elisi, et in ipsum, ut sanctissimi mecum intelligunt in ipsum Christum manus missæ. Ut enim his verbis, in ipsum Christum, Eucharistiam intelligamus, facit intercedens admonitiuncula, ut sanctissimi mecum intell gunt: que quidem hic perinde est, atque alii Patribus, quoties de hoc sacramento ad cautelam paulo obscurius loquuntur, usitata formula norunt fideles. Eucharistia igitur ipse est Christus: Christus autem ita, ut impiorum manus in eum potuerint mitti, ac missæ re ipsa fuerint. Porro non misse fuerunt in Sacramenti usu: relinquitur itaque ut etiam ante usum Christus in illo fuerit.

93. Vidit quidem Hilarius, huic nostræ de veritate carnis Christi in Eucharistia fidei sensus humanamque sapientiam repugnare. Verum iis quantumvis obstrepentibus sapienter occurrit ac silentium prorsus indicit his verbis: Non est humano aut sæculi sensu in Dei rebus loquendum: neque per violentam atque imprudentem prædicationem, cœlestium dictorum sanitali extorquenda perversitas est. Quæ scripta sunt legamus, etc. Legimus autem Christum nobis corpus D suum tradidisse. Non est igitur audiendum quidquid reclamet infirma hominum ratio. Nunc enim ipsius Domini professione et fide nostra vere caro est, el vere sanguis est. At quomodo unum et idem corpus potest esse simul in tot tamque dissitis locis? respondet tibi Hilarius: Quod Christus affirmavit, anne hoc veritas non est? Contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum denegant, hoc est qui Christum negant esse omnipotentem, aut præstare posse, quod præstare se dicit. Hoc tulum est ipsius in rebus creditu difficilibus confugium. Quamvis non assequatur quomodo filius ex Patris substantia genitus sit, qui januis clausis ad discipulos ingressus sit Christus, aut qua ratione veram nobis car

unitate ita explicata, non erat unde Erasmo oboriretur ulla errati suspicio.

nem suam sub mysticis speciebus porrigat nun- A sit prædicandum. Hac nostra cum Christo naturæ quam tamen vel minimum de dictis Domini dubitat quem certo seit plura posse, quam valeat humana ratio comprehendere. Hujus fidei sua exemplum denuo præbet, cum alium a duobus præcedentibus explicat nostræ unitatis modum : qui nune paucis est perstringendus. Ante tamen non videtur silendum, etiam Cyrillum Alexandr., dial. 1, p. 407, exemplo Eucharistia uti; ut eos refellat qui non aliam inter nos putant nisi voluntatis consensionem. Concorporei enim, inquit, facti sumus in Christo, una carne pasti, el uno Spiritu obsignati: et cum Christus sit indivisibi lis (neutiquam enim divisus est), unum omnes sumus in ipso. Ideoque ad Patrem dicebat, ut unum sint, sicut et nos unum sumus. Vide enim ut in Christo et sancto Spiritu omnes unum sumus tum secundum corpus, tum secundum spiritum.

III. Unitas Christi et hominum. Qui Christus nos cum
Patre unum esse efficiat.

94. Tertius unitatis modus, quem Hilarius primum tractat, futuram spectat vitam. Quam enim unitatem suis precatur Christus his verbis, Ut sint unum, sicut nos unum sumus, intelligendam putat ex his subsequentibus, Et ego honorem, quem dedisti mihi, do eis: ut tum futuri sint unum, cum gloriæ illius, quam a Patre accepit, participes efficientur. Omnes, inquit lib. vi, n. 12, qui credituri in eum sunt, unum cum Patre et Filio erunt. Et quomodo erunt, mox docemur: Et ego honorem, quem dedisti mihi, dedi eis. Et nunc interrogo, utrum id ipsum sit honor, quod voluntas; cum voluntas motus mentis sit, at vero honor naturæ aut species aut dignitas. Ex quo postea conclu dit: Jam igitur unum sunt omnes (Pater, Filius, fideles) in honore: quia non alius quam qui (a Patre) acceptus est, honor datus est (a Filio fidelibus); neque ob aliud datus est, quam ut unum omnes essent. Unde fit ut credentes omnes honor Filii ad unitatem Paterni honoris assumat. Quamvis autem de hac unitate sibi a Christo promissa certum se dicat per fidem; ipsius tamen rationem nondum se probe scire fatetur ibidem subjiciens, Fidem teneo, atque causam unitatis accipio sed nondum apprehendo rationem, quomodo datus honor unum omnes esse perficiat.

95. Triplicem illum unitatis modum paucis complectitur num. 16, ubi et causam exponit, ob quam ea de re disputarit. Hæc autem idcirco a nobis commemorala sunt: quia voluntatis tantum inter Patrem et Filium unitatem mentientes, unitatis nostræ ad Deum utebantur exemplo (en causa :) tanquam nobis ad Filium, et per Filium ad Patrem, obsequio tantum ac voluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur; cum et per honorem nobis datum Filii (hic est primus gradus unitionis cum Christo, gloria communis), el permanentem in nobis carnaliter Filium (secundus, caro illius nobis in Eucharistia data), et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis (tertius, caro nostra ab eo assumpta et nunquam dimissa), mysterium veræ ac naturalis unitatis

96. Sed neque magis suspectum est, quod nos etiam cum Patre natura unum asserit. Non enim hoc probat, nisi Christo intercedente ac fungente mediatoris officio. Nam cum carnis Christi et nostræ sit una substantia, Verbi autem carnem nostram habentis et Patris una natura, fit ut conjuncti naturaliter cum Christo, cum Patre pariter conjungamur, cum quo ille naturaliter conjunctus est. Ita enim, inquit num. 13, omnes unum sumus, quia et in Christo Pater, et Christus in nobis. Luculentius autem num. 15, sententiam suam sic explicat: Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet, cur gradum quemdam atque orВ dinem consummandæ unitatis exposuit (Joan. xiv, 19) nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset; nos contra in eo per corporalem ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur ac sic perfecta per Mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis ; et ita ad unitatem Patris proficeremus, cum qui in eo naturaliter secundum nativitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente?

C

97. In hac hominum cum Deo unitate commendanda cum Hilario consentiunt et alii Patres, Gregorius Nyss. de verbis I Cor. xv, 8, tom. 11, ubi dicit : Ex omni autem humana natura, cui admixta fuit divinitas, veluti primitia conspersionis is qui in Christo est homo constitit, per quem divinitati universa adnata et admixta sunt: tum mediatoris officium ea ratione a Christo impleri docet, quod omnes sibi univerit. Præclara sunt hæc Paulini Nolani epist. alias 33 verba: Per Christum Deo juncti et insiti sumus, ut Dei arrhabonem teneamus in terra nostra Spiritum sanctum quem dedit nobis, et nostri pignus habeamus in Deo carnem Christi: quia intervallum istud immensum, quo a divinis mortalia disparantur, medio et inter utraque communi interventu suo, velut quodam ut sic dixerim ponte, continuat; ut cujus tramite terrena cœlestibus conferantur. Quærit Cyrillus Alexandrinus, dial. de Trinit., An eam solam ob causam unigenitus mediator esse censebitur, quod peccatum, quod nos a Dei charitate et consortio arcebat, procul repulit; respondetque, Daliam præterea ei rationem arcanam et mysticam ad meditationis nomen et rem suppetere. Quod mysterium sic postea exponit: Mediator igitur hoc pacto etiam censetur esse, ea, quæ natura multum dissita et immenso disjunguntur intervallo, deitatem nimirum et humanitatem, conjuncta et unita ostendens in seipso, et nos per seipsum Deo et Patri conjungens. Ejusdem enim est cum Deo naturæ; quia ex ipso est et in ipso : et ejusdem quoque nobiscum est naturæ; nam ex nobis etiam est et in nobis.

§ in.
AN HILARIUS CHRISTUM ESURIENDI, TIMENDI,
DOLENDI, ALIISQUE HUMANIS AFFECTIBUS OBNOXIUM
NEGARIT.

98. Quid Hilarius de Christi passione senserit, cele

« PoprzedniaDalej »