Obrazy na stronie
PDF
ePub

203

SELECTA VETERUM TESTIMONIA DE SANCTO HILARIO.

201

hanc viventium terram ille nos dignetur inducere, A dulcedine satiemur, qui cum Deo Patre et Spiritu qui terræ nostræ mortalia non dedignatus est tole- sancto vivit et regnat per omnia sæcula sæculorum. Amen.

rare quatenus sic ibi lacte et melle vescamur, ut Salvatoris nostri præsentia, et melliflua divinitatis ejus

et Pictavis genitus, in Hymnorum carmine, Gallos indociles vocat.

SELECTA VETERUM TESTIMONIA DE SANCTO HILARIO. Hieronymi ex epistola vi, ad Florentium. Interpretationem quoque psalmorum Davidicorum et prolixum valde librum de Synodis sancti Hilarii, quem ei apud Treviros manu mea ipse descripseram, æque ut mihi transferas peto.

Ejusdem ex epistolu vn, ad Lætam. Athanasii epistolas et Hilarii libros inoffenso decurrat pede illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet. Cæteros sic legal, ut magis judicet, quam se- B quatur.

Ejusdem ex epist. XII, ad Paulinum.

Sanctus Hilarius Gallicano cothurno attollitur et cum Græciæ floribus adornetur, longis interdum periodis involvitur, et a lectione fratrum simpliciorum procul est.

Ejusdem ex Apologia adversus Rufinum.

Si auctoritatem suo operi præstruebat, volens quos sequeretur ostendere; habuit in promptu Hilarium confessorem, qui quadraginta ferme millia versuum Origenis in Job et psalmos transtulit.

Ejusdem ex epist. LXXXIII, ad Magnum. Hilarius meorum confessor temporum et episscopus duodecim Quintiliani libros et stylo imitatas est, et numero: brevique libello, quem scripsit C contra Dioscorum medicum, quid in litteris posset ostendit.

Ejusdem ex epist. LXXXIX, ad Augustinum. Apud Latinos autem Hilarius Pictavensis et Eusebius Vercellensis episcopus Origenem et Eusebium transtulerunt.

Ejusdem ex epist. CXLI, ad Marcellam.

Miror te in Hilarii commentariis non legisse, excussorum filios, credentium populos interpretari..... Quid igitur faciam? Tantum virum et temporibus suis disertissimum reprehendere non audeo, qui et confessionis sue merito, et vitæ industria, et eloquentiæ claritate, ubicumque Romanum nomen est, prædicatur, etc.

Ejusdem ex epist. CXLVII, ad Amandum. Miror te hoe a me quærere voluisse, cum sanc. tus Hilarius Pictavensis episcopus undecimum librum contra Arianos hac quæstione et solutione compleverit.

Ejusdem præfet. in lib. VII, Comment. in Esaiam. Si flumen eloquentiæ et concinnas declamationes desiderant; legant Tullium, Gallionem, Gabinianum, et, ut ad nostros veniam, Tertullianum, Cyprianum, Minutium, Arnobium, Lactantium, Hilarium.

Ejusdem præfat. in lib. 11. Comment. ad Galatas.
Hilarius latinæ eloquentiæ Rhodanus, Gallus ipse

Rufini de adulteratione librorum Origenis. Hilarius Pictavensis episcopus, confessor fidei catholicæ fuit. Hic cum ad emendationem eorum, qui Ariminensi perfidiæ subscripserant, librum instructionis plenissimæ conscripsisset, etc.

Aliud ejusdem testimonium vide supra, col. 167, d.

Augustini lib. vi de Trinit. cap. 10.

Quidam cum vellet brevissime singularum in Trinitate personarum insinuare propria, Æternitas, inquit, in Patre, species in imagine, usus in munere. Et quia non mediocris auctoritatis in tractatione Scripturarum et assertione fidei vir exstitit, Hilarius enim hoc in libris suis posuit, borum verborum, id est patris et imaginis et muneris et æternitatis et speciei et usus abditam scrutatus intelligentiam, etc.

Ejusdem lib. 1, contra Julianum, c. 5.

Andi adhuc quod te possit amplius commovere atque turbare, et utinam in melius commutare. Ecclesix catholicæ adversus hæreticos acerrimum defensorem venerandum quis ignoret Hilarium episcopum Gallum? Qui cum de Christi carne ageret, attende quid dixerit.

Et lib. 11, cap. 8, n. 26, 27 et 28.

Audi et beatissimum Hilarium ubi speret hominis perfectionem... In quadam vero homilia de libro sancti Job attende quid dicat.. In expositione autem primi psalmi idem doctor non dubitat dicere... Catholicus loquitur, insignis Ecclesiarum doctor loqui. tur, Hilarius loquitur.

Cassiani lib. vi de Incarn., cap. 24, cujus verba exscripserunt Alcuinus lib. IV, contra Felicem, et Ratramnus Spicil. tom. 1, p. 335.

Hilarius vir virtutum omnium atque ornamentorum; et sicut vita, ita eloquentia insignis: qui et D magister Ecclesiarum et sacerdos, non per sua tantum merita, sed etiam per profectus crevit aliorum : et inter procellas persecutionum ita immobilis perstitit, ut per invictæ fidei fortitudinem etiam Confessoris cœperit dignitatem, in libro fidei primo testatur, etc.

Vincentii Lirinensis in Commonitorio. Tertullianus catholici dogmatis, id est, universalis ac vetuste fidei parum tenax, ac disertior multo quam felicior, mutata deinceps sententia fecit ad extremum, quod de eo beatus confessor Hilarius quodam loco scribit: Sequenti, inquit, errore detraxit scriptis probabilibus auctoritatem (In Matth. c. v, n. 1).

Facundi Hermianensis lib. 1, cap. 4. Si igitur, Hilario quoque, doctissimo antitiste et fortissimo confessore, etc.

Ejusdem lib. x, cap. 7.

Beatus Hilarius, Arianorum potentissimus atque acerrimus expugnator, et constantissimus fidei Christianæ confessor in epistola, quam de exilio scripsit episcopis Germaniæ prima et Germania secundæ et primæ Belgicæ, etc.

Ejusdem lib. contra Mocanum. Reprehendere audeat Hilarium prudentem ac mo deratum gubernatorem Ecclesiæ.

Cassiodori lib. de Instit. divin. litt. cap. 17 et 18. Tunc in illo choro sanctissimo Patrum tibi eum eligere poteris, cum quo suavissime, colloquaris. Difficile dictu est quam frequenti occasione reperta Scripturas sanctas locis aptissimis potentes aperiant; ut subito transiens discas, quod te negligenter præteriisse cognoscis. Testes sunt doctissimi viri diversa laude præcipui, quibus, velut stellis micantibus cœlum, fulget Ecclesia inter quos sanctus Hilarius Pictaviensis urb's episcopus nimia profunditate subtilis et cautissimus disputator incedit, altasque divinarum Scripturarum abyssos in medium reverenter adducens facit.

Venantii Fortunati lib. 1, de Vita S. Martini.
Et quia summus apex fidei, virtutis, honoris,
Hilarius fama radios jaculabat in orbem,
Rite (a) sacerdotii penetralia jura gubernans
Buccina terribilis, tuba legis, præco tonantis,
Pulchrior electro, ter cocio ardentior auro,
Largior Eridano, Rhodano torrentior amplo,
Überior Nilo, generoso sparsior Histro,
Cordis inundantis docilis ructare fluenta,
Fontibus ingenii (b) sitientia pectora rorans,
Meus (c) evangelici bis bini plena libelli,
Quattuor ore suo manans nova flumina mundo,
Ornatum Ecclesiæ, pollens diadema coruscum
Ia membris Christi capitis velut infula fulgens,
Pectore belligerans, adamantinus arte topazos,
Ad virtutis opus mens inconcussa palæstris,
Gemmifer eloquiis, radiantior ore lapillis,
Doctor apostolicus vacuans ratione sophistas,
Dogmate, luce, fide, informans virtute sequaces.
Host bus hic quoniam gravis insuperabilis esset,
Ducitur exilio, (d) qua longa Seleucia tendit.
Regis et auxilio petit (e) hinc sua præmia miles,
Cujus in abscessu errori vaga Gallia cedit,
Et regio titubal tanta se turre movente.
Hoc ubi præpropere Martinus comperit, inde
Constituit cellam sub vertice Mediolani, etc.
Ex veteri inscriptione.

Hilarius cubat hac Pictavus episcopus urna
Defensor nostræ terrificus fidei.

[blocks in formation]

A Istius aspectum serpentes ferre nequibant :
Nescio quae in vultu spicula Sanctus habet.
Alcuini Poem. 65.

Hoc altare pater præsul Hilarius ornat,

Notus in orbe procul, doctor ubique pius.
Ilac magis victor meritis memoratur in ara,
Indita præclarus miles in arma potens.

Hincmari de prædest. c. 3.

Sanctus Leo ad Chalcedonense concilium confirmandum ejusdem B. Hilarii testimonia inter catholicorum doctorum exempla etiam prima connumerat : et B. Gelasius eum sicut et S. Augustinum et Cyprianum atque Leonem sive lieronymum, receptissimum in catalogo Scriptorum ecclesiasticorum atque B notissimo dicitur, Ililarius episcopus Romanorum luillustrium computat. Sed et de eo, ut notum est, a cifer, Ecclesiarum lucerna et pretiosa lampas, pulchro aureoque ore loquitur universa.

C

D

Et cap. 25.

Beatus Hilarius doctor catholicus, qui propter excellentem doctrinam Romanorum lucifer appellatur.

Lanfranci testimonium videsis supra col. 53, D.
Fulberti Carnot. epist. xx1 ad Abbonem.

Tu quoque dereliquisti nos, sancte pater Hilari, qui olim unitatem Ecclesiæ Spiritus sancti gladio tuebaris.

Ex Sacramentario biblioth. reg. 386, in quo Nicanum Symbolum sine additione filioque exstat, kal. novemb. Natale sancti Hilarii.

Adorabilem (a) populi, beatissimi Helarii antestitis festivitatem solemniter recurrentem, cujus lingua in sæculo pro sanctæ Trinitatis æqualitate sic tonuit, ut hujus mundi principem miles Christi prosterneret, et in cœlestis Regis aula victor intraret, Dominum volis uberioribus deprecemur; ut qui eum inter diversas acies ita fecit esse sollicitum, ut redderet inter bella securum, nobis concedere dignetur, ut quod in ejus honore deposcimus, eo suffragante consequi mereamur.

Ex eodem codice regio, necnon ex ms. Missali Ratoldi et Colb. 1927 in præfatione Missæ. Vere dignum et justum est gratias agere, vota solvere, munera consecrare, Domine sancte Pater omnipotens æterne Deus, qui beatum Hilarium confessorem tuum præelegisti tibi sacratæ confessionis ture antistitem, ingenti lumine coruscantem, morum lenitate pollentem, fidei fervore flagrantem, eloquii fonte torrentem: cui quæ sit gloriatio (Reg. ms. glorificatio,) ostendit concursus ad tumulum, purificatio incursorum, medela languentium, mirandarum signa virtutum. Qui etsi hic natura fecit finem per transitum, illic vivunt Pontificis merita post sepulcrum, ubi præsentia Salvatoris est J. C. Domini nostri per quem, etc.

(a) F. adorabile... festivitate... recurrente. Idem elogium iisdem kal. in ms. S. Gatiani extat in modum orationis Deo fusa.

Ex ms. Missali S. Gatiani Turon.

Vere dignum et justum est, æterne Deus, qui B. Hilarium confessorem tuum et scientiæ documentis replesti, et virtutum ornamentis ditasti: quem ita multimodo pietatis imbuisti, ut ipse tibi et ara et sacrificium et sacerdos esset et templum per Christum,

etc.

Ex Benigniano Missali ms. necnon Noviom., Corb.,
Colb., Reg. etc.

A Ecclesiæ tuæ concordiam, memoriam gloriosam ; eo obtinente, ut sacrificium nostrum ejus meritis tibi efficiatur acceptum: (vel ut in ms. Remensis ecclesia) ut sicut B. Hilarii confessoris tui atque pontificis meritis dedisti Ecclesiae tue concordiam memoriamque gloriosam, da ut sacrificium, etc.

Deus, cujus miseratione delinquentes mutantur ad veniam, justi transferuntur ad palmanı, qui infusus in corde B. Hilarii antistitis, quasi de tuo templo fidei responsa dedisti, concede propitius, ut qui tunc inclytum Confessorem tuum fecisti Cæsarem non timere, ejus intercessione ab spiritali hoste plebem protegas obsecrantem, ut cujus solemni- B tate tripudiat, ejus sit fida prece defensa.

Ex iisdem mss. super Oblata.

Universitatis conditor, et humani generis reformator, annue, quæsumus, omnipotens Deus precibus nostris, ut qui miramur in Doctore quod colimus, mereamur in munere quod placeamus: et sicut B. Hilario confessore tuo atque pontifice dedisti, da

[ocr errors]

Ex ms. Missali S. Galiani Turon. Collecta. Præsta, qua sumus, omnipotens Deus, ut excellentiam verbi tui, quam B. Hilarius confessor gloriosus asseruit, et convenienter intelligere valeamus, et veraciter confiteri.

Ex Pontificali Ebroicensis ecclesiæ, Bened. Deus, fundator fidei, indultor sacerdotii, congregatio plebis, sanctificatio confessoris, qui beatum Hilarium (forte, ad hoc) ab hac armasti virtute, ut tibi militaret in fide, concede huic familia pro se hunc intercessorem esse, quem votis colit pontificem in fide. Amen. Sit apud te pro nobis exorator, qui tunc contra hæreticos pro te adstitit assertor; ut te retribuente populus crescat innumerus, quod suðavit in fide sacerdos. Ille vos benedicat. Amen. Quod ipse. Amen.

NOTITIA LITTERARIA

IN SANCTUM HILARIUM, AUCTORE SCHOENEMANN.
(Biblioth. PP. t. 1. p. 273-294.)

§ 1. Vita. Natus est Hilarius Pictavii in Gallia sub initium sæculi IV, parentibus gentilibus, non infimi loci. Quo factum est, ut optime litteris et inge nuis disciplinis, utut tunc temporis in Galliis era! earum conditio, erudiretur, litterarumque assectatione in libros sacros incideret, quorum præstantia et imprimis sententiarum gravitate captus, se uxoremque et filiam Apram nomine fidei christianæ addixit. Prima quidem, quam in contubernio Christianorum exegit, ælas pariter ac tempus, quod gentilis adbuc traduxit, in obscuro latet. Summum ecclesiasticæ dignitatis fastigium quin eruditione, morum integritate et devoto penitus religioni animo meruerit, nullum dubium est. Num vero ab inferioribus clericorum gradibus sensim ascenderit, an subito in sedem episcopalem sit evectus, divinare difficile sit. Certius videtur annus, quo episcopi sedem occupaverit, CCCL, poni. Hilarius hoc officio imprimis sibi datum existimabat, fidem orthodoxam, quæ audiebat, contra Arianorum vexationes defendere; quod scriptis juxta ac viva voce animoque intrepido, sed nimio fervore ac vehementia nec ea ubivis, quam res imperii et ecclesiæ poscebant, prudentia præstitit. Ac primum quidem in hac causa an 355, post concilia Arelate et Mediolani an. 353 et 355, celebrata librum unum ad Constantium mis 1, adhortatus imperatorem, ut orthodoxe fidei sectatores persequi desisteret. Simul Saturnino Arelatis episcopo, Ursacioque et Valenti episcopis, Arianæ factionis per Gallias, Pannoniam ac Moesiam

statoribus, omnem secum communionem interdixit. Non impune. Nam Saturninus, qui plurimum gratia Capud imperatorem valebat, effecit, ut Biterras (1),

D

concilium decerneretur, a quo abesse Hilario per Constantium non licebat, quamvis quæ Athanasio et ipsi intenderentur ibi pericula, facile previderet. Ergo quicquid in illo concilio pro Athanasio et concilii Nicæni formulis contra Arianos ab eo proferebatur, quod non nisi desultorie per illos fieri poterat, ad ipsum solum apud imperatorem invidia opplendum valuit jussuque Constantii Phrygiam in exilium missus est, Rhodano, Tolosa episcopo, comite. Quo loco inimici ejus hud dubie putaverant exilii pœnam non leviter fore exacerbatam, quando non Phrygiam solum, sed omnem Asiam minorem Arianis plenam cognosceret. Et accidit sane, sed mitigabatur dolor Gallicanorum episcoporum litteris, quibus vinculum et communionem inter eum et ecclesiam Gallicanam salvam fore ac integram, Saturninumn contra in Ecclesiæ societatem non admissum iri significabant. Hinc ad eos perscripsit librum de Synodis s. de fide Orientalium et libros de Trinitate absolvit. Anno autem 359, cum

concilia Arimini et Seleuciæ haberentur, Hilarius quoque, incertum quo auctore et impulsore, certe injussu imperatoris accitus est. Cumque Anomœi vícissent, Constantinopolim cum legatis synodi pe:iit expectaturus, Phrygiamue an Gallias repetere jubere

(1) Beziers in Languedoc.

tur. Ex quo colligas Hilarium in ea opinione fuisse, A ratur. De singulis post Constantium prolixe et docte egit Oudinus, tom. 1, cap. 5, pag. 452, sqq. ed. Weid

se imperatoris jussu Arimiau

missum esse. Ibi

miaun.

§ 3. Editiones. Pauca Hilarii opuscula, in quibus timen opus præcipuum de Trinitate fuit; una cum Augustini de eodem argumento libro, Geo. Cribellus, Mediolanensis presbyter, e situ primus produxit Mediolani obstetricante Leon. Pachel. an. 1489. Unicum exemplar, quod reperire potuerit, passim a se emendatum scribit. Sed quo istud valuerit, dictu est difficile. Omnino autem plus curæ Augustino tribuisse videtur, quam Hilario, ut infra notabimus. Eadem iterum excusa legimus Venetiis, et repetiit adjectis non sine honesta gloriatione reliquis potioribus ab aliquot viris doctis sibi oblatis Jod. Badius Ascens. an. 1510,

Orientales quosdam episcopos, Nicænam formulam tantum non totam amplexos, Gallicanis conciliavit, quo facilius conjuncti se tuerentur. Utque copia sibi daretur cum Arianis disputandi, flagitavit et post Concilium Constantinopoli (360) habitum, quod in gratiam Anomœorum cesserat, ad Constantium alterum libellum non mitiori pectore scriptum dedit. Sed protinus Constantinopoli decedere et Gallias reverti jussus est. Lente tamen in hoc itinere perrexit, in quo librum etiam contra Constantium, atræ bilis fœtum emisit. In Gallias deinde, forsan Juliano jam imperatore, reverso, prima cura fuit, ut episcopos Gallicanos, qui Ariminensis concilii formulæ subscripserant, et pro lapsis habebantur ab orthodoxæ fidei B tribus tomis, qui volumine non admodum magno defensoribus, Ecclesi:c recuperaret, quod imprimis conciliis bine bi habitis effecit. Aliquot annis post Valentiniano et Valente imperatoribus de Italia ab hæreticis purganda sollicitudo eum incessit et præ cæteris Auxentium Mediolani episcopum Ariane factionis per occidentales regiones ingens columen et in aula Cæsarea magnopere gratia florentem debellavit, sed post varias machinationes et editum adversus eumdem librum, qui nunc quoque extat, ipse ex urbe secedere jussus, reliquum vitae tempus tranquille degit, ultimoque opere Expositionum in Psalmos exarato a. 368, d. 13 Jan. vitam reliquisse putatur.

§ 2. Scripta. Scripta Hilarii quæ supersunt, secundum temporis seriem: Ad Constantium liber primus an. 355; Commentarius in Evangelium Matthæi circa C an. 356; De Synodis sive de fide Orientalium, in editio• nibus vetustis de synodis Græciæ an. 358; De Trinitatel. XII, an. 359, sive 360 absoluti. Ad Constantium liber secundus an. 360; Adversus Constantium an. 361: Adversus Auxentium Mediolani Ep. an. 365; Exposi tiones in Psalmos, extrema senectute compositæ, auctiores post edit. Veronensem per Edmundum Martene redditæ; Fragmenta Hilarii ex libro bistoriam Concilii Ariminensis et Seleuciensis complexo et adversus Valentem et Ursacium inscripto.

Falso tribuuntur Hilario: Epistola ad Apram filiam et Hymnus matutinus ad eamdem, quamquam a Benedd. pro genuinis accepta; Carmen in Genesim, liber de Patris et Filii unitate, liber de essentia Patris et Filii, uterque e libris de Trinitate consarcinatus, confessio D de Trinitate, Alcuini potius, cujus libris de Trinitate adhæsit: denique Epistola sive libellus et sermo de dedicatione Ecclesiæ a Trombello vulgati.

Deperditorum non exiguus est numerus, in quibus tituli aliquot valde speciosi. Nimirum Liber ad Sallustium, contra Dioscorum medicum Hymnorumque liber, liber Mysteriorum, Epistolæ in volumen collectæ, Tractatus in Job ex Græco Origenis translati, et, de quibus tamen dubitare licet, in Epistolas Pauli. Aiunt quidam, Hieronymus inquit (1), scripsisse eum et in Cantica Canticorum; sed a nobis hoc opus igno

(1) De Vir. ill. cap. C.

comprehenduntur. Sed universa vitiorum nubes tantam circumfuderat caliginem, ut ad sententias ejus et effata plurimi cæcutirent et usus impressi Hilarii sere cessaret. Huic igitur calamitati subvenit commede Erasmus, qui depravationis speciem et causas revolvens tum emendando graviora, tum spuria a genuinis secernendo plus præstitit, quam a quoquam præter hunc virum an. 1523, quo Frobenii prela opus luci dederunt, expectari poterat. Sed nimirum non unius viri hoc nec ætatis erat, omnes labes eluere et pristino nitori, de quo ipso propter dictionis ejus indolem, et res a latinis Patribus non antea tractatas judicium confusum et incertum futurum erat, Hilarium restituere. Multo minus autem cum Erasmi ingenio colludebat per codicum incerta vestigia sedulo lectiones plausibiles rimari, atque ubi hi destituturi essent, in vadis subsistere, sed totum statim simul ac ad cognoscendum aliquem se dedisset, animo meticbatur, argumenti vim, tractationem atque elocutionem, aliunde et ex se petita, verbo, quicquid virtutum aut vitiorum sese exsereret, animo notabat, secum reputabat atque quamdam quasi auctoris imaginem ex omnibus sibi effingebat, quam in ex poliendo textu sequeretur, quo sane effecit hoc, ut de causis variisque vitiorum generibus nemo ipso rectius sentiret, nemo felicius ea detegeret. Sed nequaquam omnibus emaculandis natus, curas suas posterorum diligentiæ perficiendas reliquit, quibus utinam ingenium quoque. Tractarunt igitur currente sæc. xvI, operam Erasmianam duo viri docti non æque ingenio quam studio, quod uterque contulit, dispares, Ludovicus Miræus, qui an. 1544, apud Carolum Guillard Hilarium excudi curavit et Martinus Lypsius, per quem recognitus apud Froben. Bas. 1550, prodiit. Uterque codices mss. adhibuit, sed diligentiam solus Miræus, sed nec ipsum magnam mss. copiam nec in omnes tractatus habuisse atque plosculum credidisse antecessoris sui Ingenio et conjecturis ; Lypsium adeo propriis conjecturis plus æque indulsisse Hilariumque pluribus in locis contaminasse magis quam castigasse, Benedictini queruntur. Interea conferri quoque cœpit lucis aliquid intelligentiæ auctoris nostri ex vitæ et ætatis, quam illustrabat, sedula notatione, quod la

tate contra Arianos.

SEC. XVI. 1510-1600.
1510.

Parrhisiis ap. Ascensium. f. Opera complura S. Hilarii Ep. hac serie compressa. D. Trinitate contra Arrianos 1. xi. Contra Constantium hæreticum lib. 1, Ad Constantium Imp. 1. 1. Contra Auxentium Arrianum 1. 1. Auxentii Blasphemiæ plena ep. 1. De Syno. dis contra Arrianos habitis lib. 1. Ad Apram F. divi Hilari ep. 1. In psalmos David commentarii seu libri . In evangelium Matthæi lib. 1. Venundantur ubi impressa sunt in ædibus ascensianis Parrhisiis in via regia ad divum Jacobum sub tribus luciis (1510).

Præfatus est epistola apposita nuncupatoria ad

boris genus primus tentavit, sed satis infeliciter Joh. A gaum de Paganinis : 4. S. Hilară Libri x1 de TriniJac. Grinæus, edito an. 1570 Hilario Bas. apud Eusebium Episcopium. Auspicatius cessit Jo. Gillotio Gallo Campano in ed. Parisiis apud Nivellium an. 1572, facta, cui commentatio docta atque elegans de rebus ad Hilarium spectantibus, nec non stylo et scriptis ejus præmittitur. Huc usque Hilarius varia vice editus nihil incrementi quoad numerum librorum ceperat. Nam spurium tractatum Erasmianæ repetit a Frobenio 1555, additum de essentia et unitate patris et filii Gillotius rursus etiam rescidit. Jam vero 1598, novum opus, Fragmentorum nomine, ex deperdita concilii Ariminensis historia superstes, e bibliotheca Petri Pithoei per Nic. Fabrum foras datum, et Hilarii res novo splendore, et temporum istorum in ecclesia gesta luce clariori collustravit; cui ne B Joannem rhedonen. antistit. et confessionis reginæ confuso ordine et implicato rerum nexu officeretur, editoris perspicacia et eruditione cautum est. Nunc quoque ineunte sæc. XVII, an. 1605, societas typographica Parisiensis animum ad parandam Hilarii edi tionem appulit, et superiorum editorum bona comprehendentem, et novis accessionibus e codd. mss. locupletatam, quæ per integrum pene sæculum obtinuit, aliquoties per eosdem, et Coloniæ Agrippinæ etiam recusa. Sed parum magnifice de eadem senserunt Benedictini, quibus jam decus summum Ililarius et honestam conditionem debet. Horum enim solerti diligentia, coryphæo studiorum Petro Coutantio effectum est, ut editioni sub extremum sæc. 1693, solito splendore Parisiis facte nihil fere in Ed. Veronensi ab eruditissimo Marchione Scipione Maffeio 1750, C adornata addi potuerit, meritoque ea inter præstantissima industria fratrum hujus congregationis monimenta numeretur.

SEC. XV.

1489.

Mediolani, per Leon. Pachel. f. Hilarius et Augustinus de Trinitate. In fine: Impressum Mediolani per Magistrum Leonard. Pachel, anno a Nativitate Domini nostri Jesu Christi millesimo quadringentesimo ociogesimo nono septimo idus julii. Ad Calc, Augustini anno, ut supra, septimo kalendas junii. Charactere gothico, rotundo et nitido. Tituli et librorum numeri singulis paginis inscripti sunt, SAXE, Hist. Mediol. typ. p. DLXXXV. Pin. I. p. 90. Præcedit epistola (1) Ge. Cribelli ad Guid. Ant. Archimbol- D dum, Archiep. Mediol., qua ex unico, quod nancisci potuerit, in urbe Mediolanensi horum librorum exemplari manu propria eos transcripsisse, quantum fieri potuerit, emendasse, suaque ipsius impensa imprimi curasse scribit. Accedunt autem præter libros de Trinitate, liber adversus Constantium Aug. libi и ad Constantium. Liber contra Auxentium et ipsius Auxentii ep. purgatoria et liber de Græciæ Synodis, quem, inquit, facunda illa natio ita admirata est, ut in propriam linguam vertendum curaverit.

S. I. cum Augustino de Trinitate. Venetiis per Pa

(1) Ap. Sax. p. CCCCXCIV.

[ocr errors]

Francor. auditorem (d. ex gymnasio plesseiaco Par-
rbis. 7 id. jan. 1510) Robertus Fortunatus Maclo
viensis de Hilarii vita, scriptis et exstantibus et
deperditis eorumque stylo. At postquam librorum a
Cribello editorum meminit, hæc addit: Commenta-
rios autem duos in psalmorum explanationem Joan-
nes Solidus cracovius, vir litteris et moribus probatis,
adhortante præsertim Jacobo Fabro stapulensi, phi-
losopho multis nominibus laudato, acri vigilantia et
non pauco labore e situ ac squalore redemit. Porro
tractatus in Matthæum et epistolam ad Apram filiam
divi Hilarii, Guillelmus Parvus regiæ confessionis
auditor e divi Benigni divionen. cœnobio ad Badii of-
ficinam, ut latinis characteribus vir tam anxie latinus
imprimeretur, transmisit. Huic epistola subnexum
cernitur epigramma ascensianum ad Guil. Parvum.
In fine epistolæ, ad Apram, f. xcx, quo prima
editionis pars finitur, hæc leguntur verba: Explici-
tum est opus sancti Hilarii episcopi de Synodis: cunc-
tis orthodoxæ religionis zelatoribus, cum utile tum
necessarium. In Arianos inque prævaricatores Aria-
nis astipulantes. Impressum solerti opera in di-
bus Ascensianis ad quartum idus septembres,
Anno MDX. Explanatio psalmorum. Alteram quasi
constituit partem, tertia inchoatur, Tabula canonum
evangelii Matthæi. Ili finis hisce verbis imponi-
tur fol. XXXV. a. Finis tractatus Sancti HILARII
episcopi in Matthæum, de quo vetus hoc extat epi-
gramma:

HILARII hoc opus est digestum præsulis ore :
Qui junxit veris edita cum typicis,
Supposuit sacræ patratis verba figuræ
Quæ leni scripsit mystica disseruit.

Recentius de Divo HILARIO distichon :

Gallorum columen, Gallus non Gallus, at heros Hilarius doctus, docta per ora volat. Impressum est hoc opus quanta maxima potuit diligentia pro exemplariorum penuria in ædibus atque impensis Ascensianis, anno salutis nostræ MDX, ad kalendas januarias. Eod. fol. b. brevis legitur narratio de vita et operibus B. Hilarii per spanhemensem (Trithemium Abbatem).

« PoprzedniaDalej »