T. Livii Patavini Historiarum libri qui supersunt, Tom 3

Przednia okładka
A. J. Valpy, 1828
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 1659 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par ; cibi potionisque desiderio 10 natural!, non voluptate modus finitus ; vigiliarum somnique nee die nee nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita ; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt.
Strona 1940 - Numidae in dextro locati cornu, sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat ; tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est.
Strona 2025 - Achradinam convenire iubent. multitude pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque prospectant, et quid rei sit rogitant.
Strona 1754 - Tantaque vis frigoris insecuta est, ut ex illa miserabili hominum jumentorumque strage cum se quisque attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore nervis vix flectere artus poterant.
Strona 1719 - ... inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent.
Strona 1785 - Velitis iubeatisne hoc sic fieri ? si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim voveamque, salva servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, turn donum duit populus Romanus Quiritium, quod ver attulerit ex suillo, ovillo, caprino, bovillo grege, quaeque profana erunt, lovi fieri, ex qua die senatus populusque iusserit.
Strona 1763 - Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fu8 gisse, ne die initi magistratus lovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret lovique Latiari sollemne...
Strona 1866 - In haec verba, L. Caecili, jures postulo, ceterique qui adestis. Qui non juraverit, in se hune gladium strictum esse sciat.
Strona 1776 - ... enim inde votis aut imploratione deum, sed vi ac virtute, evadendum esse. Per medias acies ferro viam fieri: et, quo timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse.
Strona 1950 - Pœnumque orto laetatus erat, ita, utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhuc viribus fluctuatus animo fuerat. Postquam tertia...

Informacje bibliograficzne