Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quem deum? Cujus recinet jocosa
Nomen imago,

Aut in umbrosis Heliconis oris,
Aut super Pindo, gelidove in Haemo?
Unde vocalem temere insecutae
Orphea silvae,

Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celeresque ventos,
Blandum et auritas fidibus canoris
Ducere quercus.

Quid prius dicam solitis parentis
Laudibus, qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras variisque mundum
Temperat horis ?

Unde nil majus generatur ipso,
Nec viget quicquam simile aut secundum:
Proximos illi tamen occupavit

Pallas honores,

Proeliis audax, neque te silebo,
Liber, et saevis inimica Virgo
Beluis, nec te, metuende certa
Phoebe sagitta.

Dicam et Alciden puerosque Ledae,
Hunc equis, illum superare pugnis
Nobilem; quorum simul alba nautis
Stella refulsit,

Defluit saxis agitatus humor,
Concidunt venti fugiuntque nubes,
Et minax (quod sic voluere) ponto
Unda recumbit.

Romulum post hos prius, an quietum
Pompili regnum memorem, an superbos
Tarquini fasces, dubito, an Catonis

Nobile letum.

Regulum, et Scauros, animaeque magnae
Prodigum Paulum, superante Poeno,

3 recinit, retinet 19 occupabit 31 quia sic, nam sic, di sic

5

23 belluis

10

15

20

25

30

35

28 sidera fulgent 38 Paullum

[ocr errors]

Gratus insigni referam Camena,
Fabriciumque:

Hunc et incomptis Curium capillis
Utilem bello tulit et Camillum
Saeva paupertas et avitus apto
Cum lare fundus.

Crescit occulto velut arbor aevo
Fama Marcelli; micat inter omnes
Julium sidus, velut inter ignes
Luna minores.

Gentis humanae pater atque custos,
Orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data: tu secundo
Caesare regnes.

Ille, seu Parthos Latio imminentes
Egerit justo domitos triumpho,
Sive subjectos Orientis orae
Seras et Indos,

Te minor laetum reget aequus orbem:
Tu gravi curru quaties Olympum,
Tu parum castis inimica mittes
Fulmina lucis.

XIII.

Cum tu, Lydia, Telephi
Cervicem roseam, cerea Telephi
Laudas bracchia, vae meum
Fervens difficili bile tumet jecur.
Tum nec mens mihi nec color
Certa sede manet, humor et in genas
Furtim labitur, arguens
Quam lentis penitus macerer ignibus.
Uror, seu tibi candidos

Turparunt humeros immodicae mero
Rixae, sive puer furens
Impressit memorem dente labris notam.

43 arto e coniectura 57 latum 57 regit, regat 3 brachia

5 tunc

6 manent

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Non, si me satis audias,
Speres perpetuum dulcia barbare
Laedentem oscula, quae Venus
Quinta parte sui nectaris imbuit.
Felices ter et amplius,
Quos irrupta tenet copula, nec malis
Divolsus querimoniis
Suprema citius solvet amor die!

XIV.

O navis, referent in mare te novi
Fluctus! O quid agis? Fortiter occupa
Portum! Nonne vides ut
Nudum remigio latus,

C

Et malus celeri saucius Africo
Antennaeque gemant, ac sine funibus
Vix durare carinae

Possint

Aequor? Non tibs and groans.

sunt lintea, Non di, quos iterum pressa voces malo. Quamvis Pontica pinus,

Silvae filia nobilis,

meme.

Jactes et genus et nomen inutile,
Nil pictis timidus navita puppibus
Fidit. Tu, nisi ventis

Debes ludibrium, cave.
Nuper sollicitum quae mihi taedium,
Nunc desiderium curaque non levis,
Interfusa nitentes

Vites aequora Cycladas.

XV.

Pastor cum traheret per freta navibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam,

19 divulsus, divolsos B., Muretus 1 referunt
6 gemunt 8 possunt
13 nomen: inutile!

[ocr errors]

15

20

6 antemnae

2 Helenam

5

10

15

20

Ingrato celeres obruit otio

Ventos ut caneret fera

Nereus fata: "Mala ducis avi domum,
Quam multo repetet Graecia milite,
Conjurata tuas rumpere nuptias

Et regnum Priami vetus.

Teucer, te Sthenelus, sciens
Pugnae, sive opus est imperitare equis,
Non auriga piger. Merionen quoque
Nosces. Ecce furit te reperire atrox
Tydides, melior patre,

Quem tu, cervus uti vallis in altera
Visum parte lupum graminis immemor,
Sublimi fugies mollis anhelitu,
Non hoc pollicitus tuae.
Iracunda diem proferet Ilio
Matronisque Phrygum classis Achilleï;
Post certas hiemes uret Achaïcus
Ignis Iliacas domos."

10

Heu, heu, quantus equis, quantus adest viris
Sudor! quanta moves funera Dardanae
Genti! Jam galeam Pallas et aegida
Currusque et rabiem parat!
Nequiquam, Veneris praesidio ferox,
Pectes caesariem, grataque feminis
Imbelli cithara carmina divides;
Nequiquam thalamo graves
Hastas et calami spicula Cnosii
Vitabis, strepitumque, et celerem sequi
Ajacem tamen, heu, serus adulteros
Crines pulvere collines.
Non Laërtiaden, exitium tuae
Gentis, non Pylium Nestora respicis?
Urgent impavidi te Salaminius

9 eheu 20 cultus 21 excidium 22 genti 24 et

5

15

20

25

30

35

36 Pergameas

XVI.

O matre pulchra filia pulchrior,
Quem criminosis cumque voles modum
Pones iambis, sive flamma

Sive mari libet Hadriano.
Non Dindymene, non adytis quatit
Mentem sacerdotum incola Pythius,
Non Liber aeque, non acuta

Sic geminant Corybantes aera,
Tristes ut irae, quas neque Noricus
Deterret ensis nec mare naufragum,
Nec saevus ignis nec tremendo
Juppiter ipse ruens tumultu.
Fertur Prometheus, addere principi
Limo coactus particulam undique
Desectam, et insani leonis

Vim stomacho apposuisse nostro.
Irae Thyesten exitio gravi
Stravere, et altis urbibus ultimae
Stetere causae cur perirent

Funditus imprimeretque muris
Hostile aratrum exercitus insolens.
Compesce mentem: me quoque pectoris
Temptavit in dulci juventa
Fervor, et in celeres iambos
Misit furentem; nunc ego mitibus
Mutare quaero tristia, dum mihi
Fias recantatis amica

Opprobriis animumque reddas.

XVII.

Velox amoenum saepe Lucretilem
Mutat Lycaeo Faunus, et igneam
Defendit aestatem capellis
Usque meis pluviosque ventos.

5 adyti e coniectura 8 si

3 flammam

23 tentavit

5

10

15

20

25

« PoprzedniaDalej »