Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic]

SIVE

CHRONICA ALIAQUE VARIA DOCUMENTA

AD

HISTORIAM FRATRUM MINORUM

SPECTANTIA

EDITA

A PATRIBUS COLLEGII S. BONAVENTURAE

ADIUVANTIBUS

ALIIS ERUDITIS VIRIS

TOMUS VI.

NECROLOGIA

I.

STANFORD LIBRARY

AD CLARAS AQUAS (QUARACCHI)

PROPE FLORENTIAM

EX TYPOGRAPHIA COLLEGII S. BONAVENTURAE

MCMXVII.

PROPRIETAS LITTERARIA

328841

LECTORIBUS

Teste ipso titulo qui huic volumini praeponitur, quique cum inscriptione tomo primo horum Analectorum praefixa concordat, praesens volumen non tantum cura Patrum huius Collegii sed et plurium Fratrum nostrorum et Saecularium collatis laboribus in lucem editur; quo fit ut voto facto in ipsius primi voluminis Praefatione hic plene tandem satisfiat.

Volumen vero nonnisi Necrologia sive Conventuum sive Provinciarum Ordinis Fratrum Minorum complectitur. Cuiusmodi equidem opera apud Archivum Franciscanum Historicum edi optime potuissent, sed attento spatio quod plurima Necrologia in dicto Periodico occupassent, visum est aliqua potius volumina, maioris sane molis, Analectorum nostrorum ipsis reservare. Volumen hoc VI quinque ergo Necrologia, hucusque plane inedita, continet; aliaque, dato tempore, sequentur volumina, quae itidem Necrologia praebebunt.

3

Nemo namque est qui nesciat huiusmodi Necrologia quanti sint momenti ad historiam cum Conventuum Provinciarumque nostrarum, tum totius Ordinis indagandam; quin etiam et pro Annalibus variorum oppidorum, in quibus Conventus exstant vel exstabant, conscribendis adminicula plura conferunt, nec non pro genealogiis Familiarum et Stirpium inquirendis, cum Fundatorum Benefactorumque nomina pene innumera in Necrologiis consignata sint. Quisquis hic edita Necrologia vel delibaverit, hoc sibi persuasum facile habebit.

1 Pag. VIII.

Inibi solum prodiit, t. III (1910), pp. 115-38, 310-32, 530-50, 716-32, Necrologium O. F. M. Antissiodorense. 3 Plura quidem enunciata erant hoc VI volumine

continenda, sed irruens bellum aliorum laborem abrupit.

« PoprzedniaDalej »