Die staatslehre Johanns von Salisbury: Ein beitrag zur staatsphilosophie des mittelalters ...

Przednia okładka
Verlag nicht ermittelbar, 1897 - 58

Z wnętrza książki

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 51 - Uterque ergo Ecclesiae, et spiritualis scilicet gladius et materialis; sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exserendus; ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis et iussum imperatoris 1.
Strona 51 - Per quem autem nisi per vos ? Petri uterque est, alter suo nutu, alter sua manu, quoties necesse est, evaginandus. Et quidem de quo minus videbatur, de ipso ad Petrum dictum est : Converte yladium luum in vaginam. Ergo suus erat et ille, sed non sua manu utique edu•cendus.
Strona 18 - Unde et in saecularibus literis cautum est, quia aliter cum amico, aliter vivendum est cum tyranno. Amico utique adulari non licet, sed aures tyranni mulcere licitum est. Ei namque licet adulari, quem licet occidere. Porro tyrannum occidere non modo licitum est, sed aequum et justum. Qui enim gladium accipit, gladio dignus est interire.
Strona 18 - Tirannis ergo non modo publicum crimen, sed, si fteri posset, plus quam publicum est. Si enim crimen maiestatis omnes persecutores admittit, quanto magis illud quod leges premit, quae ipsis debent imperatoribus imperare?
Strona 30 - Quis enim ac sanctitatis ministros Dei ipsius vicarios esse ambigit? Porro, sicut anima totius habet corporis principatum, ita et hi, quos ille religionis praefectos vocat, toti corpori praesunt. Augustus Caesar eo usque sacrorum pontificibus subjectus fuit, donec к et ipse, ne cui omnino subesset, Vestalis creatus est pontifex et paulo post ad déos relatas est vivus.
Strona 31 - Omnium legum inanis est censura, si non divinae legis imaginem gerat ; et inutilis est constitutio principis, si non est ecclesiastics discipline conformis. Quod et Christianissimum non latuit principem qui legibus suis indixit ne dedignentur sacros canones imitari.
Strona 13 - Sed quis est usus militiae ordinatae? Tueri Ecclesiam, perfidiam impugnare, sacerdotium uenerari, pauperum propulsare iniurias, pacare prouinciam, pro fratribus (ut sacramenti docet conceptio) fundere sanguinem et, si opus est, animam ponere.
Strona 39 - Domini, ad quem siquis confugerit, de omni angustia liberatur. Differte interim omnes alias occupationes. quantum poteritis, quia licet necessariae plurimum videantur, quod suadeo praeeligendum est, eo quod magis est necessarium. Prosunt quidem leges et canones, sed mihi credite, quia nunc non erit his opus : o2 Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit. Siquidem non tam devotionem excitant, quam curiositatem. Nonne recolitis, quia in angustia populi, ut scriptum est, Inter vestibulum et altare...
Strona 38 - ... celebranda, sic eadem in ecclesia a iudicibus ecclesiasticis , amotis secularibus terribilibusque personis, secundum regulas ecclesiasticas examinanda est; quicquid vero contra praesumitur, in irritum devocatur. At...
Strona 30 - Ecclesiae accipit princeps, quum ipsa tamen gladium sanguinis omnino non habeat. Habet tamen et istum, sed eo utitur per principis manum, cui coercendorum corporum contulit potestatem, spiritualium sibi in pontificibus auctoritate reservata. Est ergo princeps sacerdotii quidem minister, et qui sacrorum officiorum illam partem exercet, quae sacerdotii manibus videtur indigna.

Informacje bibliograficzne