Obrazy na stronie
PDF
ePub

quem

Sirmondus in notis Pithoei codicem vocat; plurium documentorum collectio , quibus permixta sunt antiqua Galliae concilia ab Arelat. I --Iỹ.

a 3846. Membranaceus seculi X, olim monasterii sancti Amandi, dioecesis Tornacensis, deinde Tellerii archiepiscopi Remensis 262, tum regius 3665; post collectionem Dionysii, quam cum additamentis Adriani papae exhibet, antiqua Galliae concilia multa continet ab Arelat. I usque ad Cabilonense a. 650 ; initio et circa finem vacantibus foliis inserta sunt documenta recentioris aevi.

b 3849. Membranaceus X seculi, a Nicolao de Cusa (de concordia catholicorum II, 35) notatus ut folio primo annotatur , olim Petri Pithoei, deinde Mazarinaeus, tum regius 3989.

c 3855. Membran. XIV seculi, olim Colbertinus 628, deinde regius 3887, Isidori mercatoris collectio decretalium et conciliorum, Galliae quidem ab Arel. I ad Aurelian. I.

II. Duo mss. bibliothecae Cottonianae.

Prior XI seculo exaratus signatur: CLAUDIUS D. IX; alter XII seculi: CLAUDIUS E. V., uterque optimae notae, nisi quod in CLAUDIO E. V. vox papa ubicunque titulus ille pontifici Romano tribuebatur erasa est; prior ille antiquiora Galliae concilia ab Arelat. I ad Arel. IV continet. III. Ex bibliotheca Sancti Germani a Pratis.

Corbejensis olim n. 26, nunc 936 signatus, membranaceus in gro sexti seculi, semiuncialibus literis exaratus, continens synodorum orientalium canones, epistolas Romanorum pontificum multas, regum Francorum constitutiones quasdam , canones multos antiquiorum Galliae conciliorum, etc. etc.

ly. Mss. codices Jesuitarum '). A 563. Membranaceus -in 4to, initio et in fine mutilus, sec. VIII aut IX, uncialibus aut rusticis ut ajunt literis exaratus ; idem ipse quem Sirmondus Lugdunensem vocat.

1) „quos anno 1764 priusquam venales essent uni ex nostris evolvere et

cum editis conferre licuit. Numeros quibus in catalogo bibliothecae Jesuitarum eodem anno vulgato signantur adhibemus.“ Nota Benedict.

B 569. Membranaceus in fol. sec. VIII, olim sancti Remigii Remensis.

C 570. Membranaceus in 4to seculo IX exeunte exaratus, olim s. Benigni Divionensis, collectionem 'canonum et libros III concilii Aquisgranensis II ad Pippinum regem continens.

D 574. Membranaceus in 8vo sec. XII diversis manibus exaratus ; fuit olim D. de Hauteserre de Salvaison, et collectione canonum in tres libros distributa constat.

E 571. Membranaceus in 8vo, sec. IX exeunte diversis manibus exaratus, olim Corbejae, Virdunensis a Sirmondo vocatus.

At tumultus illi quibus exeunte seculo proximo Gallia concutiebatur impediverunt, quominus Monachi opus egregium ultra partem primam perducerent. Quae igitur in hoc volumine deerant (vide pag. 255 not. 2) Mansii ex opere nobis erant repetenda: unde Romanorum quoque conciliorum descripsimus canones. Britannicos denique Hibernicos que canones inclyta Wilkinsii nobis praebuit collectio cui titulus :

Concilia Magnae Britanniae et Hiberniae, a synodo Verolamensi a. d. CCCCXLVI. ad Londinensem a. d. MDCCXVII. Accedunt constitutiones et alia ad historiam ecclesiae Anglicanae spectantia : a Davide Wilkins, S. T. P. archidiacono Suffolciensi et canonico Cantuariensi collecta. Vol. I. 'Ab anno CCCCXLVI ad. a. MCCLXV. Londini MDCCXXXVII. fol.

Faciliorem utriusque partis in usum , omnium conciliorum, sicut in parte priori chronologicum, ita hic elenchum secundum literarum ordinem dispositum adjecimus, atque asterisco notavimus concilia quae in canonum collectionem Hispanam, quippe quae amplissima sit ex antiqua ecclesia nobis tradita, recepta sunt. Scribebamus Berolini die sancti Michaelis

anno MDCCCXXXIX.

/

CONCILIUM ELIBERITANUM) DECEM ET NOVEM EPISCOPORUM 2) CONSTANTII TEMPORIBUS EDITUM EODEM TEMPORE QUO ET

NICAENA SYNODUS HABITA EST 3).

Cum consedissent 4) sancti et religiosi episcopi in ecclesia Eliberitana 5), hoc est : Felix episcopus Accitanus), Osius episcopus Cordubensis, Sabinus episcopus Hispalensis, Camerimnus ?) episcopus. Tuccitanus, Sinagius 8) episcopus Epagrensis ®), Secundinus 10) episcopus Castulonensis i), Pardus 12) episcopus Mentesanus, Flavianus 13) episcopus Eliberitanus 14), Cantonius 15) episcopus Urcitanus 16), Liberius episcopus Emeritensis 17), Valerius episcopus Caesaraugustanus 18), Decentius episcopus Legionensis Melantius 19 ) episcopus Toletanus, Januarius episcopus de Fibularia 20), Vincentius episcopus Ossonobensis, Quintianus episcopus Elborensis, Successus episcopus de Eliocroca 21), Eutychianus episcopus Bastitanus 22), Patricius episcopus Malacitanus; item presbyteri ? :), Restitutus 2 4) presbyter de Epora, Natalis presbyter Ursona, Maurus presbyter - Iliturgi, Lamponianus de Carbula, Barbatus de Astigi, Felicissimus de Ateva , Leo Acinippo, Liberalis de Eliocroca, Januarius' a Lauro, Januarianus Barbe, Victorinus Egabro, Titus Ajune, Eucharius Municipio,

[ocr errors]

1) Eliberritanum Codices Hispani. in mss. plerisque teste Harduino

Elibertinum vel Elibertanum. 2) Conc. Eliberitanum Iluum Majarum sanctorum episcoporum numero XLIII. dicitur in veteri codice Ms. Petri Pithoei.

3) era 362. Æ. T. 1. 2., et M. 4) convenissent in m. M. 5) Eliberina vel Iliberitann Mendoza_in tractatu suo : De confirmando concilio Illiberitano ad Clementem VIII.

libri tres. 6) Al. Auzitanus vel Aquitanus. 7) Camerinus M. 8) Sunagius M. 9) Al. Bigerrensis vel Bigertensis. 10) Secun

dus BR. 11) Al. Cataleucrensis. 12) Pardius in m. M. 13) Flavius T. 1. 2., et M. 14) Eliberinus, Elibertinus in m. M. 15) Catonus ibid. 16) Corsicanus M. 17) Emeritanus in m. M. 18) Caesaraugustensis M. 19) Melanthius M. 20) de Salaria M.

Al. de Siblaria, Sibariensis, Salariensis. 21) de Eliocrota in t., Eliocrotensis in m. M. 22) Al. Bassitanus. 23) vide not. 1. pag. seq. 24) Presbyterorum nomina desumpta sunt e codicibus U. et G., in quibus nonnulla locorum nomina depravata reperiuntur, quae prout in ipsis extant exprimere satius duximus. Nota Editor. Coll. Hisp. Bibl, eccl. I. 2.

1

Silvanus Segalvinia, Victor Ulia, Januarius Urci , Leo Gemella, Turrinus Castelona, Luxurius de Drona, Emeritus Baria, Eumantius Solia, Clementianus Ossigi, Eutyches Carthaginensis, Julianus Corduba; die Iduum Majarum apud Eliberim residentibus cunctis , adstantibus ") diaconibus et omni plebe, episcopi universi ?) dixerunt:

I. De his qui post baptismum idolis immolaverunt.

Placuit inter eos : Qui 3) post fidem baptismi salutaris adulta aetate ad templum idoli idolaturus 4) accesserit , et fecerit quod est crimen capitale "), quia est summi sceleris ®), placuit nec in finem *) eum communionem accipere ®). II. De sacerdotibus gentilium ') qui post baptismum

immolaverunt 10). Flamines qui post fidem lavacri et regenerationis 11) sacrificaverunt , eo quod geminaverint scelera accedente homicidio vel triplicaverint facinus cohaerente moechia, placuit eos nec in finem 12) accipere communionem.

III. De iisdem si idolis munus tantum dederunt.

Item flamines qui non immolaverint , sed munus tantum dederint, eo quod se a funestis abstinuerint 13) sacrificiis, placuit in finem 14) eis praestare 15) communionem, acta tamen legitima poenitentia. Item ipsi si post poenitentiam fuerint moechati, placuit ulterius his non esse dandam communionem, ne illusisse 16) de dominica communione videantur. IV. De iisdem si catechumeni adhuc immolant 1?) quando

baptizentur 18). Item flamines si fuerint catechumeni et se a 19) sacrificiis abstinuerint , post triennii tempora placuit ad baptismum admitti debere.

·V. Si domina per zelum ancillam occiderit. Si qua foemina 20) furore zeli accensa flagris verberaverit ancillam suam,

ita ut intra 2 1) tertium diem animam cum cruciatu effundat 22), eo quod incertum sit voluntate an casu occiderit; si voluntate, post septem annos; si casu, post quinquennii tempora 2 3), acta legitima poenitentia, ad communionem placuit admitti; quod si infra 2 :) tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem.

1) residentibus etiam viginti et sex presbyteris adstantibus etc. (omissis

nominibus presbyterorum) M. 2) universi deest ap. M. 3) Placuit ut quicumque in m. M. 4) idololatraturus (om. voce idoli) M.

5) principale Æ. BR. T. 1. 2., et M. ) summum scelus M. 7) in fine M. 8) ad communionem suscipere in m. M. 9), gentium in m. M. 10) sacrificant ibid. 11) post baptismum

regenerationis U. G. 12) in fine M. 13) abs:inuerunt M. 14) in fine M. 15) praestari M. 16) lusisse Æ. BR. T. 1. 2.

U. G. et. M. 17) immolarent U. G. 18) baptizabuntur M. 19) a deest ap. M. 20) domina T. 2., et M. 21) infra U. G.

et Hard., in M. 2 2) emittat Hard. 23) post quinquennium T. 1. 2.

2 4) intra in m. M.

VI. Si quicumque per maleficium ') hominem interfecerit.

Si quis vero maleficio 2) interficiat alterum, eo quod sine idolatria 3) perficere scelus non potuit, nec in finem) impertiendam illi 5) esse 6) communionem. VII. De poenitentibus moechiae si rursus moechaverint ").

Si quis forte fidelis post lapsum moechiae, post tempora constituta, acta ) poenitentia, denuo fuerit fornicatus, placuit nec in finem ') habere eum communionem. VIII. De foeminis quae relictis viris suis aliis nubunt.

Item foeminae, quae nulla praecedente causa reliquerint viros suos et alteris se copulaverint 10), nec in finem ) accipiant communionem. IX. De foeminis quae adulteros maritos relinquunt et aliis

nubunt. Item foemina fidelis, quae adulterum maritum reliquerit fidelem et alterum ducit, prohibeatur ne ducat; si duxerit 1) non prius accipiat communionem, nisi quem reliquit 12) de saeculo exierit, nisi forte necessitas infirmitatis dare compulerit.

X. De relicta catechumeni 18) si alterum durerit. Si ea quam catechumenus relinquit 4) duxerit maritum, potest ad fontem lavacri admitti : hoc et circa foeminas catechumenas erit observandum. Quodsi fuerit fidelis quae ducitur, ab eo qui uxorem inculpatam relinquit 14), et cum scierit illum habere uxorem 15), quam sine causa reliquit, placuit in finem hujusmodi dari communionem 16).

XI. De catechumena si graviter aegrotaverit. Intra quinquennii autem tempora catechumena si graviter fuerit infirmata, dandum ei baptismum placuit, non denegari.

XII. De mulieribus quae lenocinium fecerint. Mater vel parens vel quaelibet fidelis, si lenocinium exercuerit, eo quod alienum vendiderit corpus vel potius suum, placuit eam nec in finem 17) accipere communionem 18).

[ocr errors]
[ocr errors]

1) malitiam in m. M. 2) veneficio in m. M. 8) idololatria M. 4) in fine M. 5) ei U. G.

6) nisi in fine impertiendam non esse in m. M. *) peccaverint in m. M. - 8) accepta M. 9) in fine M. 10) alteri se cop. et in hoc permanere voluerint in m. M. 11) et alterum duxerit, omissis iis quae sunt interjecta. Aguirre. 12) nisi quen reliquerit prius M., quam is quem reliquit. Hard. 13) catechumena M. i 4) reliquit M. 15) et cum cluerit illum ab

uxore. Aguirre. 16) huic nec in finem dandan esse comntunionem T. 1. 2., et M. huic in finem non dandam etc. BR. In codice quodam membranaceo posterior bujus canonis pars sic legitur: Quod si ducitur ab eo qui inculpatam reliquit uxorem et eum scierit habere uxorem, quam sine causa reliquit, placuit nec in fine hujus dari communionem. Mans i. 17) eas nec in fine M. 18) Ita etiam Regino et Ivo ; at Burch. ; nisi in fine non accipiat comm." Mansi.

« PoprzedniaDalej »