Obrazy na stronie
PDF
ePub

quaerenti episcopo laborem faciant. Talium si sit voluntas, licentia conceditur nulla quia non potuerunt, neque a servitio ecclesiae nunquam 1) discedunt et pro his rebus in libertate permanere non poterunt. Sanctorum canonum non abjicienda sunt instituta atque his quae implenda esse oportet, addimus nova. Placuit huic sanctae synodo, ut quisquis digne juxta canonicam regulam libertus fuerit factus, in libertate maneat et a patrocinio ecclesiae ipse aut posteritas ejus nunquam discedat. Quisquis vero non ut ordo canonicus poscit libertus fuerit factus, quamvis prolixitas temporis in scripturae suae textu inveniatur, quia a servitio ecclesiae nunquam visus est abscessisse, et canonica sententia rescindi jubet talem libertatem, ut ille et posteritas omnis ejus in servitio permaneant 2) sanctae ecclesiae, cui debiti manent per veram originem. Illos verò per omnia stabilitos in libertate esse instituimus qui ab his episcopis liberi sunt vel fuerint facti, qui de suo bona plurima sanctae ecclesiae, in qua praesident, per suae scripturae textum cognoscuntur contulisse: et hi quamlibet jubeantur esse stabiles, nullo modo recedendi 3) sunt a patrocinio sanctae ecclesiae. Quod si contigerit eos eorumque filios personis ingenuis esse conjunctos, et quandoque eorum posteritas patrocinium ecclesiae voluerit despicere ex cujus familia per veram originem constat eos genitos esse, si ex his libertis trahunt originem, qui juxta canonicam sententiam jubentur esse stabiles, et dignitatis suae nomen teneant et ecclesiae patrocinium nunquam amittant. Certe si ex his inventi fuerint originem trahere, quos canonicae regulae non jubent liberos esse, quamlibet post longa tempora, dummodo origine firmata, reducendi tamen sunt ad sanctae ecclesiae cui pertinent jura. Liberti tamen ex familia ecclesiae facti et posteritas quae ex his est procreata, si libertatem suam vel parentum suorum inventi fuerint celasse aut abscondere, et tempore quo ab episcopo fuerint admoniti eam praesentare distulerint, dum eorum origo, ut jam diximus, fuerit manifestata per legalem testem, ad servitium ecclesiae reducantur, et ut episcopo fuerit placitum, ita eos habeat. Haec forma et in presbyteris servanda erit, qui cum voluntate episcopi sui juxta canonicam regulam de familia suae ecclesiae liberos +) facere voluerint.

XXI. Qualiter stabilitum maneat quod episcopus in amicis suis servis aut libertis de re ecclesiae suae donare voluerit.

Non putandum est contra regulam iri canonicam, quando ea instituimus quae servari oportet de re ecclesiastica. Quamvis etenim canonicae sententiae ordinem habeant quid episcopus pro re ecclesiae observare debeat, opportunum tamen est ut ibi ab episcopo bonus impenditur profectus, a succedente institutus teneatur modus. Placuit huic sancto concilio, ut si

1) unquam M. tos in m. M.

2) maneant M. - 3) rescindendi M.

4) liber

episcopus ecclesiae suae in qua praesidet, de rebus suis inventus fuerit plurima contulisse, quidquid amicis suis servis aut libertis vel quibuslibet personis de ecclesiae suae rebus compertus fuerit aliquid donasse, si triplum aut multo plus patuerit esse quod conscripsit in nomine ecclesiae suae, firmum maneat quod distribuit in personis quae praenotatae sunt superiori ordine 1), nec licebit succedenti episcopo prioris sui irrumpere voluntatem. His etiam si causae ecclesiasticae fuerint commissae, et fideliter prosequentes in rebus ecclesiae profectum visi fuerint facere, laboris sui consequantur mercedem, ita ut de eo quidquid acquisierint, quia constat eos non sine utilitate ecclesiae negotia commissa peragere 2), de eo quidquid cum fide et bona intentione ad effectum perduxerint et ad jus ecclesiae per eos reductum ) patuerit, de mobili re decimum suum sequantur; pro immobili ab episcopo repensationem dignam accipiant, et tamen quae meruerint ipsi aut posteritas eorum vel quibus largiri voluerint, perenniter possideant. Si quis episcoporum contra hujus sententiae ordinem agens irrumpere voluerit quod prior ejus fecit, et vocem amittat et scripturae quae facta est poenam adimpleat, insuper et a coetu fraterno excommunicatus maneat ut excessus sui emendet causam.

XXII. Qualiter excommunicari oportet 4) qui canonis hujus 5) non custodierit sententiam.

Quia juvante nos divina gratia ea in hoc sancto concilio peregimus quae ad rectitudinem ecclesiastici ordinis sunt debita, in aliquibus sententiis cavendi modum imposuimus, aliqua tamen, quia singulari ordine non manent constricta, per hujus sententiae decretum instituimus, quod quisque episcoporum vel presbyterorum atque inferiori gradu constituti debeant metuere. Quisquis hujus canonicae regulae instituta servare distulerit, quamlibet major esse videatur, mediocri vero aut inferiori gradu constitutum se esse perspexerit, ut causa permiserit, a metropolitano episcopo cum suis confinitimis, qui supra notatum sententiarum ordinem custodierint, is qui servare distulerit, excommunicatum se evidentissime noverit.

XXIII. Confirmatio hujus concilii.

Postquam fidei nostrae exposuimus credulitatem et quae necessaria extiterunt, ut potuimus, digessimus per ordinem, creatori nostro et domino, quem credimus trinum in unitate et veneramur unum in trinitate, patri et filio et spiritui sancto debitas persolvimus laudes, tantae majestatis glorificantes ) nomen, qui dignatus est nobis rectitudinis viam ostendere; ac deinde serenissimo atque piissimo) orthodoxo viro, clementissimo domino nostro ) Reccesvintho regi gratiae impendimus opem *),

[blocks in formation]

cujus vigilantia et saecularia regit cum pietate summa, et ecclesiastica plenius disponit 1) divinitus sibi sapientia concessa. Ipse enim dominus, cujus trinitatem veneramur et confitemur, et ecclesiae suae fidei conferat lucra et sacerdotibus, ministris atque omni clero, ut digne illi serviant, conferat remedia quae ipsi sunt placita; clementissimo principi Reccesvintho regi felicem vitam felicioraque praesenti in saeculo et futuro post in regno sempiterna concedat gaudia possidenda; atque id omnibus in se credentibus praestare dignetur, ut dum sui judicii manifestare voluerit tempus, omnibus tribuat perenne remedium ipse dominus et redemptor noster qui cum deo patre et cum spiritu sancto in trinitate deus permanet unus, cui est honor, gloria, virtus et imperium, nunc et in omnia saecula saeculorum. Amen.

CONCILIUM BRACARENSE TERTIUM 2) HABITUM/ANNO QUARTO GLORIOSISSIMI DOMINI NOSTRI WAMBANIS3) REGIS ERA DCCXIII.

Decenter satis per divinum spiritum in Bracarensi urbe collecti de his quae intra dei ecclesiam perversa actione geruntur tractaturi convenimus, ut adjuvante nos illo qui dixit 4): Ubicumque fuerint duo vel tres in nomine meo collecti ibi ero in medio eorum, pari animo parique devotionis studio exurgentes male habitos extirpemus errores. Etenim dum nos in unum synodalis actio aggregasset, debitis in sedibus collocati primum de sanctae fidei sacramento coepimus habere sermonem, scilicet ne aut vanitate disputantium aut nescientia simplicium erroris quidpiam in hoc sacrosancto sacramento fidei teneretur. Unde cum omnes nos in vera fide uti speculum perlustraremus 5) illaesos in eo quia ) nullum nostrorum schismatici erroris foedaverat ) turbo, sed vera nos et simplex in hoc sacramento apostolica ostendit idoneos praedicatio, grates omnipotenti peregimus deo: quam tamen nostrae fidei regulam ipsis verbis atque sententiis commemorando reteximus, quibus eam in conventu Nicaeni concilii declaratam esse scimus.

Credimus in unum deum patrem omnipotentem etc. 8).

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Post hujus sanctae fidei sacramentum relatus est in cognitionem 1) omnium nostrorum error manifestus pariter et diversus, qui tanta debet disciplinae arte retundi, quanta et perversitate comprobatur admitti 2). Quidam enim in 3) sacrificiis domini relati sunt lac pro vino, pro vino botrum offerre; eucharistiam quoque vino madidam pro complemento communionis credunt populis porrigendam, et quod pejus his omnibus est, quidam sacerdotum in vasis domini epulas sibi apponunt et manducare in iis praesumunt. Quidam etiam e sacerdotibus relati sunt quod ecclesiasticae consuetudinis ordine praetermisso missam sine orariis audeant dicere, et quod in solemnibus 4) martyrum reliquias suo collo imponant et in sellulis non ab aliis se portandos nisi ab albatis diaconibus credant. Illud quoque quod plerique sacerdotum absque testimonio cum foeminis commorentur, et quod quidam illorum honoratos fratres suos verberibus indiscretis subjiciunt 5); nec non et illud quod quidam Simonis 6) cupiditate arrepti, quos ordinaturi sunt sub cautione dimittant, qualiter postquam ordinati fuerint pecuniam ab illis) promissam accipiant. Illud quoque quod familiam ecclesiae in propriis laboribus quassant, damnum rebus dominicis facientes. Quae omnia ne confuse viderentur esse prolata, discretis titulorum ordinibus credimus subnectenda 8). I. Ut repulsis omnibus opinionibus superstitionum panis tantum et vinum aqua permixtum in sacrificio offeratur o).

Cum omne crimen atque peccatum oblatis deo sacrificiis deleatur, quid de cetero pro delictorum expiatione domino dabitur quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos contra divinos ordines et apostolicas institutiones lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare, alios quoque intinctam eucharistiam populis pro complemento communionis porrigere, quosdam etiam non 10) expressum vinum in sacramento dominici calicis offerre, sed oblatis uvis populis 11) communicare. Quod quam sit evangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probabitur a quo ordinata ipsa sacramentorum mysteria processerunt. Cum enim magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, non illum 12) lac sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento benedixisse cognoscimus 13). Ait enim evangelica veritas: Accepit Jesus panem et calicem et benedicens dedit discipulis suis. Cesset ergo lac in sacrificando 1) offerri, quia manifestum et evidens

--

[ocr errors]

1) in collationem BR., in concionem E. 4. T. 1., in concione in t., in cognitione in m. M. 2) infundi in m. M. 7) ipsis M.

4) solemnitatibus BR. E. 4. T. 1. 2., et M.

3) in om. a M. 5) subjiciant M. 8) Quae praemissa sunt, primum

conficiunt canonem in editione Mansi cum inscriptione: De fide, se

simoniae M.

quentia secundum etc. etc.

om. in m. M.

Bibl. eccl. I. 2.

9) offerantur M.

[ocr errors]

12) illis M.

10) non 13) sacra

14) sacrificio ibid.

11) populos M. mento cognoscimus commendata in m. M.

exemplum evangelicae veritatis illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerre non sinit. Illud vero quod pro complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis nec hoc prolatum ex evangelio testimonium recipit, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit; seorsum enim panis et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, excepto illi tantum discipulo quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti hujus institutionem signaret. Nam quod de inexpresso botro, id est de uvarum 1) granis, populus communicatur, valde est omnino confusum; calix enim dominicus, juxta quod quidam doctor edisserit 2), vino et aqua permixtus debet offerri, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo quando in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et jungitur, quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice domini, ut commixtio illa non possit separari. Nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis; si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo. Ergo quando botrum solum offertur in quo vini tantum efficientia demonstratur, salutis nostrae sacramentum negligitur, quod per aquam significatur: non enim potest calix domini esse aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque 3) misceatur. Et ideo quia jam ex hoc plurima et multiplex majorum emanavit sententia, quorum pietas in deum religiosa horum sacramentorum et efficientias copiose disseruit et institutiones verissime declaravit, omnis talis error atque praesumptio cessare jam de cetero debet, ne perversorum inordinata compago statum veritatis enervet. Et ideo nulli deinceps licitum erit aliud in sacrificiis divinis offerre, nisi juxta antiquorum sententias conciliorum panem tantum et calicem vino et aqua permixtum. De cetero aliter quam praeceptum est faciens tamdiu a sacrificando cessabit, quamdiu legitima poenitentiae satisfactione correptus ) ad gradus sui officium redeat, quem 5) amisit.

II. Ne vasa domino 6) sacrata humanis usibus serviant.

Omni cura omnique studio providendum est, ne hi qui locum videntur obtinere regiminis contumeliam videantur inferre coelestibus sacramentis. Etenim quod et auditui horribile ') et visui execrabile judicatur, relatum nobis est quod quidam sacerdotum sacrilega temeritate praecipites vasa domini in proprios usus assumant epulasque sibi in iis comesturi ) apponant. Quod malum et obstupentes deflemus et deflentes obstupescimus, ut illic humana temeritas sibi epulam praeparet ubi sanctum spiritum cognoscitur advocasse, et ibi esum

[merged small][ocr errors]

2) Julius papa in epistola ad episcopos per Aegyptum.

comedendas in m. M.

4) correctus M.
7) terribile in m. M.

5) quod in m. M.
8) comesuras in t.,

« PoprzedniaDalej »