Obrazy na stronie
PDF
ePub

ecclesiastica vel omnium Christianorum convivio in perpetuum sint sequestrati.

XIV. De incestis conjunctionibus dissolvendis.

Incestas vero conjunctiones ab omni Christianorum populo censuimus specialiter resecari, ita ut si quis relictam fratris, sororem uxoris, privignam, consobrinam, sobrinam vel relictam item patrui atque avunculi vel in religionis habitu deditam conjugii crediderit consortio violandam, tamdiu a communionis gratia segregetur, quamdiu ab illicitis conjunctionibus sequestratione manifestissima debeat abstinere.

XV. Ut nullus Judaeorum publicam actionem ullam super Christianos exerceat aut ab episcopo cum omni familia sua baptizetur.

Ut nullus Judaeorum qualemcumque militiam aut actionem publicam super Christianos aut petere a principe aut agere praesumat: quod si tentaverit, ab episcopo civitatis illius ubi actionem contra canonum statuta competiit cum omni familia sua baptizandi gratiam consequatur.

CANONES

EX SYNODO INCERTI LOCI1).

I. De servandis constitutionibus concilii Parisiensis.

Ut constitutiones illae quae Parisiis sunt decretae, hoc est tam a dominis sacerdotibus quam a domno Chlothacario rege, juxta priscas patrum constitutiones in omnibus conserventur, quia in nullo fidei catholicae vel ecclesiasticae regulae contrariae sunt inventae.

II. De altarium consecratione.

Ut altaria alibi consecrari non debeant, nisi in his tantum ecclesiis, ubi corpora sepulta non sint.

IV. Ut monachi juxta regulam vivant.

Ut monachi juxta regulam vivant, nec sequestrati per cellas habitent vel convivant, et peculiare nullum habeant, sed juxta apostolum sint iis omnia communia 2), sicut abbatis vel praepositi dispensatio justa perpenderit.

1) In eodem codice Remensi unde petitum est illud concilium Parisiense V. subjiciebantur canones alterius synodi, qui titulo carebant; quot numero iidem fuerint, incertum est quia mutilum erat exemplar quod in XVI. desinebat, plures fuisse indicabat. Ex his porro reliquiis carie situque deformatis decem duntaxat excerpere canones licuit qui sequuntur. Sirmond. 2) Act. 2, 45. 4, 32.

[ocr errors]

V. De nonnullis in monasterio fieri vetitis.

Ut intra septa monasterii non baptizetur nec missae defunctorum saecularium celebrentur nec saecularium corpora ibidem sepeliantur, forsitan permissu pontificis.

VIII. De interdicta clericis cohabitatione mulierum.

Illud specialiter decernimus, ut nullus episcopus vel presbyter aut diaconus vel clericus honore munitus mulierem in domo sua habeat praeter matrem, sororem et amitam: quod si quis super statuta canonum deinceps habere praesumpserit, juxta arbitrium pontificis sententia canonica feriatur et illa ut adultera condemnetur.

IX. De iis qui ad ecclesias confugiunt.

De his qui ad ecclesias confugium faciunt, ut ecclesiae status in omnibus firmo robore persistat, nullus de ecclesia violenter trahatur nec confugiendi jus in ecclesiam subtrahatur; sed nec vinculis aut ferro qui in ecclesiam confugerit colligetur. XI. De abbatibus et archipresbyteris sine culpa non removendis nec per praemia ponendis et ne saeculares archipresbyteri

ponantur.

Ut abbates vel archipresbyteri absque culpa de ecclesiastico ministerio removeri non debeant, nec per praemia nullus abbas vel archipresbyter ponantur: quod si quis facere praesumpserit communione privetur. Nec saeculares archipresbyteri ponantur; forsitan si talis fuerit quem pro merito personae in solatium ecclesiae pontifex necessarium esse judicet, ut sine ejus defensione paroeciani illi se defensare non possint.

XII. Ut presbyteri et diaconi uxores ducere non praesumant. Presbyteri vel diaconi se nulla ratione nubere praesumant: quod si praesumpserint, ab ecclesia sequestrentur.

XIII. De excommunicatis per vicinas civitates vel paroecias indicandis.

De excommunicatis placuit, si quis pro crimine suo ab episcopo vel presbytero fuit communione privatus, episcopus vel presbyter. et facinus excommunicati et privationem communionis vicinis civitatibus vel paroeciis studeant indicare: quod si quis, ad ejus postquam notitiam venerit, usque audientiam cum ipso communicare praesumpserit, biennio communione privatus ab ecclesia sequestretur.

XIV. De ingenuis qui se ipsos vendiderint vel oppigneraverint.

De ingenuis qui se pro pecunia aut alia re vendiderint vel oppigneraverint, placuit ut quando quidem pretium quantum pro ipsis datum est invenire potuerint, absque dilatione ad statum suae conditionis reddito pretio reformentur, nec amplius

quam pro iis datum est requiratur; et interim, si vir ex ipsis uxorem ingenuam habuerit aut mulier ingenuum habuerit maritum, filii qui ex ipsis nati fuerint in ingenuitate permaneant. XV. De antiquis dioecesibus.

Si quis Christianorum dioecesem, quae ab anterioribus episcopis 1) ....

CONCILIUM REMENSE 2).

I. De rebus ecclesiae quae per precariam impetrantur. De rebus ecclesiae qualiter tractandae sint, et de his quae per precatorium impetrantur ab ecclesia, ne diuturnitate temporis ab aliquibus in jus proprium usurpentur et ecclesiae defraudentur.

II. De clericis contra episcopum conspirantibus.

De clericis si qui rebellionis causa sacramentis se aut scripturae conjuratione constrinxerint atque insidias episcopo suo callida allegatione confecerint, ut si admoniti emendare contempserint gradu proprio omnino priventur.

III. Ut canones synodi Parisiacae observentur.

Ut capitula canonum Parisiis acta in generali synodo in basilica sancti Petri Clotarii regis studio congregata omni firmitate custodiantur.

IV. Ut haeretici si qui sint inquirantur et ad fidem revocentur.

Ut si qui haeretici adhuc esse suspicantur in Galliis, a pastoribus ecclesiarum perquirantur, et si veraciter fuerint inventi, ad fidem catholicam revocentur.

V. Ut temere nullus excommunicetur, et qui se injuste damnatos putant ad synodum recurrant.

Ut temere nullus excommunicetur, et si excommunicatus existimat se injuste damnatum, in proxima synodo habeat licentiam reclamandi; et si injuste damnatus fuerit, absolvatur, sin autem juste, impositum poenitentiae tempus exsolvat.

VI. Ut clerici a judice publico non distringantur, et qui publico censu tenentur religiosi seu clerici non fiant sine permissu.

Ut si quis judex cujuslibet ordinis clericum publicis actionibus inclinare praesumpserit, aut pro quibuslibet causis absque conscientia et permissu episcopi distringere, aut contumeliis

[merged small][ocr errors][merged small]

vel injuriis afficere praesumpserit, communione privetur; episcopus tamen de reputatis conditionibus clericorum negligentias emendare non tardet; hi vero quos publicus census spectat, sine permissu principis vel judicis se ad religionem sociare non audeant.

VII. De iis qui ad ecclesias confugiunt defensandis, sic tamen ut libertatem nisi promissa poenitentia non accipiant.

Si quis fugitivum ab ecclesia, absque sacramento, quo ei jurandum est ut de vita, tormento et truncatione securus exeat, qualicumque occasione abstraxerit, communione privetur; similiter si quis jus sacramenti praestitum violaverit, communione privetur; ille vero qui sanctae ecclesiae beneficio liberatur a morte, non prius egrediendi accipiat libertatem, quam poenitentiam se pro scelere esse facturum promittat et quod ipsi canonice imponetur impleturum.

VIII. De incestis conjunctionibus et poenis eorum qui his se conjungunt.

De incestis conjunctionibus, si quis infra praescriptum canonibus gradum incestuoso ordine cum his personis quibus a divinis regulis prohibetur se conjunxerit, nisi poenitentiam sequestratione testentur, communione priventur, et neque in palatio militiam neque agendarum causarum licentiam habeant. Et quando praedicti se incestuosi conjunxerint, episcopi seu presbyteri in quorum dioecesi vel pago actum fuerit regi vel judicibus scelus perpetratum annuntient, ut cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent et res eorum ad proprios parentes perveniant, sub ea conditione ut antequam sequestrentur per nullum ingenium neque per parentes neque per emptionem neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi praefati sceleris separatione poenitentiam fateantur.

1

IX. De eo qui homicidium sponte commisit.

Si quis homicidium sponte commiserit, et non violentiae resistens sed vim faciens impetu hoc fecerit, cum isto penitus non communicandum, sic tamen ut si poenitentiam egerit, in exitu iis communionis viaticum non negetur.

X. De iis qui suas vel parentum oblationes ecclesiae subtrahunt.

Clerici etiam vel saeculares qui oblationes parentum aut donatas aut testamento relictas retinere praesumpserint aut id quod ipsi donaverint ecclesiis aut monasteriis crediderint auferendum, sicut ante synodus sancta constituit, velut necatores pauperum quousque reddant ab ecclesiis excludantur.

(C. Agath. c. 4.) XI. Ut Christiana mancipia nisi Christianis non vendantur, et de Judaeis.

[ocr errors]

Ut Christiani Judaeis vel gentilibus non vendantur, et si quis Christianorum necessitate cogente mancipia, sua Christiana clegerit venumdanda, non aliis nisi tantum Christianis expendat; nam si paganis aut Judacis vendiderit, communione pri

vetur et emptio careat firmitate, Judaei vero si Christiana mancipia ad Judaismum vocare praesumpserint aut gravibus tormentis afflixerint, ipsa mancipia fisci ditionibus revocentur, qui tamen Judaei ad nullas actiones publicas admittantur; Judaeorum vero convicia in Christianos penitus refutanda sunt.

XII. Ut clericus peregrinus sine episcopi sui literis non

recipiatur.

Si clericus proficiscens de civitate ad alias civitates voJuerit aut provincias pergere, pontificis sui epistolis commendetur: quod si sine epistolis profectus fuerit manifestis, nullo modo recipiatur.

XIII. Ut episcopus mancipia aut res ecclesiae non alienet.

Ut episcopus mancipia vel res ad jus ecclesiae pertinentes neque vendere neque per quoscumque contractus unde pauperes vivunt post mortem alienare praesumat.

XIV. De iis qui auguria et paganorum ritus imitantur.

De his qui auguria vel paganorum ritus inveniuntur imitari vel cum paganis superstitiosos comedunt cibos, quos benigna placuit admonitione suaderi, ut ab erroribus pristinis revocen-. tur: quod si neglexerint et idololatris vel immolantibus se immiscuerint, poenitentiae dignum tempus exsolvant.

XV. Quales ad accusandum admitti non debeant.

Ut serviles personae ad accusationem non admittantur, et qui personam susceperit accusantis, cum unum crimen non probatur ad alia accusandum non admittatur.

XVI. Ut defuncto episcopo res ecclesiae ante reserationem testamenti vel audientiam nemo contingat.

Si quis in quolibet gradu vel cingulo constitutus aut potestate suffultus decedente episcopo res cujuslibet conditionis in domibus vel agris ecclesiae positas ante reserationem testamenti vel audientiam ausus fuerit occupare, vel ecclesiae repagula effringere et supellectilem infra domum ecclesiae positam contingere vel scrutari praesumpserit, a communione Christianorum penitus abdicetur.

XVII. Ne quis ingenuum vel liberum ad servitutem inclinet.

Si quis ingenuum aut liberum ad servitium inclinare voluerit aut fortasse jam fecit, et commonitus ab episcopo se de inquietudine ejus revocare neglexerit aut emendare noluerit, tanquam calumniae reum placuit sequestrari.

XVIII. Ut clerici absque episcopi permissu pro suis vel ecclesiae causis forum non adeant.

Ut clerici cujuslibet ordinis neque pro propriis neque pro ecclesiasticis causis aliter adire debeant forum nec causas dicere audeant, nisi quas cum permissu et consilio episcopi agere iis fuerit omnino permissum.

« PoprzedniaDalej »