Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

convenit aut distringi, illud censuimus statuendum, ut quascumque munificentias clericis aut servientibus sive de rebus ecclesiae in usum aut de propriis in proprietatem praecedentes dederint sacerdotes, subsequentes pontifices nullatenus auferre praesumant; si quid tamen culpae extiterit, pro qualitate personarum vel regula canonum praecedentium in persona habeatur, non in facultate districtio.

VI. De litaniis prima Novembris hebdomada in omni ecclesia celebrandis.

Placuit etiam universis fratribus, ut in prima hebdomada noni mensis, hoc est ante diem dominicam quae prima in ipso mense illuxerit, litaniae sicut ante ascensionem domini sancti patres fieri decreverunt, deinceps ab omnibus ecclesiis seu parochiis celebrentur.

CONCILIUM TURONICUM1) SECUNDUM 2).

Ecclesiasticae disciplinae debet esse suffragium congregatio sacerdotum, nec aliud erit suae sollicitudinis tam peculiare conscribere, quam quod ad fundamentum religionis proficere 3) recognoverit operari non cesset, ut cum pastoralis cautela propagatur in ovilis custodia, paucorum veneranda decreta sint salutis publicae documenta. Et quoniam quod omitti non decet oportet implere, praesertim cum cujus ) ad animarum intellectualium, de quibus deo cura est, forma processit, ejus traditionis lex ad pontifices manavit 5): necesse est vigilantissime providere repulso torpore, ut quidquid ab antiquis patribus statutum de tramite canonicò quarumdam personarum temeritate cernitur imminutum, revocandum est ) in statum pristinum, ut possint male') admissa corrigi et non admittenda damnari. Magna est enim in ipsa severitate pietas, per quam tollitur peccandi facultas. Nam ubi insana libertas generat vulnera, sacerdotalis districtio dat medelam. Quapropter Christo auspice in Turonica civitate concilio concordante juxta conniventiam gloriosissimi domini 8) Chariberti regis annuentis

1) Turonense appellatur in editione Bened. cf. pag. 139. 2) Collatum
ad mss. codd. Reg. C, D, a, et veterem collectionem regiam 3887.
Tituli canonum extant in Reg. D, sed ab editis dissentiunt.
3) pro culmine per dominum add. Reg. D, a.

4) cujus deest in

5) in ejus traditione ad pontifices lex manavit; forma 6) revocandum est om. in Reg. D.

[ocr errors]

Reg. D, a.
processit Reg. D, a.
possint male desunt in Reg.D. ·

1) ut

8) domni Reg. D, a, ut infra plerumque.

coadunati pro pace et instructione ecclesiae opportunum credidimus subterannexa decreta conficere et subscriptionibus propriis roborare, ut retundantur noxia, propagentur optata: ne taciturnitate silentii vitiosorum criminum nutriri videretur licentia, non abscindi, et quae opportuna erant pro qualitate temporis adjici, non putarentur negligi sed procurentur 1) impleri. I. De synodo bis per singulos annos aut semel convocanda.

Placuit itaque sancto concilio, interposita virtute domini Martini in sancta basilica sua conscribi 2), ut bis ad synodum annis singulis metropolitanus et comprovinciales sui in locum quem deliberatio metropolitani elegerit deo propitiante conveniant, aut si necessitas sicut hactenus inevitabilis praepedierit vel semel in anno sine cujuslibet excusatione personae, id est regiae vel privatae, sine cujuscumque utilitatis obstaculo praeter infirmitatis certissimae labore praeventum, nullius occasione velaminis habeat unusquisque concursum : sed sicut dictum est neque per impedimentum ordinationis regiae neque sub occasione utilitatis aut causae propriae debeat a concilio separari, apostolo praedicante: Quis nos separabit a caritate Christi ? tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? et reliqua 3). Non debet spirituali operi etiam regalis praeferri praeceptio, cum primum in ecclesia sit mandatum: Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota virtute tua: unde non debet praecepto domini persona cujuslibet hominis anteponi, neque debet terrenae conditionis actio vel persona terrere quos Christus spe crucis armavit. Si quis episcoporum, ut superius dictum est, ad synodum venire distulerit, usque ad majorem synodum a metropolitano 4) et comprovincialibus maneat excommunicatus, nec ei ex alia provincia ullus episcopus 5) interea communicare praesumat; ipse enim suae divisionis praeparat instrumenta, qui cum suis fratribus in membris ecclesiae non concordat.

II. De pace inter episcopos conservanda.

Item decernitur propter illud coeleste mandatum: Pacem meam do vobis ), ut pontificalis affectus inter consacerdotes inviolabiliter conservetur; verum si pro peccatis, ut assolet, е causa livor emerserit ut pendente certamine sibi invicem reconciliari non possint, electis ab utraque parte fratribus, id est presbyteris, praeponderante dulcedine litis jacula finiant et' vota pacis acquirant. Nam qua fronte festucam de alterius oculo velit eruere, qui in suo trabem non respicit imminentem? aut quid in aliis arguat, a quo magis vitii fons inundat? Si quis autem ab utraque parte, ut dictum est, electis presbyteris

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

"

atque mediantibus se fratribus, hoc est suis membris, reconciliare 1) neglexerit, cum ad synodum venerit, non solum reatum coram coëpiscopis se cognoscat incurrere, verum etiam congruae poenitentiae intelligat vindictam subire. Opportunum namque est illum animadversione succumbere, qui intelligendo peccavit, et quod docere debuit in se ipso neglexit.

III. De compositione corporis dominici super altario.

Ut corpus domini in altari non in 2) imaginario ordine sed sub crucis titulo componatur.

IV. Ne laici in ecclesia clericis misceantur.

Ut laici secus altare, quo sancta mysteria celebrantur, inter clericos tam ad vigilias quam ad missas stare penitus non praésumant, sed pars illa quae a cancellis versus altare dividitur, choris tantum psallentium pateat clericorum; ad orandum vero et communicandum laicis et foeminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.

V. Ut unaquaeque civitas pauperes suos alat.

Ut unaquaeque civitas pauperes et egenos incolas alimentis congruentibus pascat secundum vires, ut tam vicani presbyteri quam cives omnes suum pauperem pascant: quo fiet ut ipsi pauperes per civitates alias non vagentur 3).

VI. Ut epistolia soli dent episcopi.

Ut nullus clericorum vel laicorum praeter cpiscopos 4) epistolia facere praesumat.

VII. De remotione abbatum vel archipresbyterorum sine consilio ab episcopis non facienda.

Ut episcopus nec abbatem nec archipresbyterum sine omnium suorum compresbyterorum et abbatum concilio 5) de loco suo praesumat ejicere, neque per praemia alium ordinare, nisi facto concilio tam abbatum quam presbyterorum suorum, quem culpa aut negligentia ejicit, cum omnium presbyterorum consilio refutetur.

VIII. Ut episcopus ei quem alter episcopus excommunicavit

non communicet.

Quicumque episcopus illi quem alter episcopus excommunicatum habet, postquam fuerit de ipsius excommunicatione commonitus, communicare praesumpserit, usque ad synodum excommunicatus habeatur.

IX. Ut in Britannia sine consensu metropolitani vel comprovincialium episcopi non ordinentur.

Adjicimus etiam, ne quis Britannum aut Romanum in Armorico sine metropolitani aut comprovincialium voluntate vel

2) in deest in 3) fati

1) Sic ex mss. et editis Bened. locum composuerunt; se fratri mss.; fratribus reconciliari (om. voce se) editt. Reg. D, a. cf. Mabillon. de liturg. Gallic. I., 9, 20. gentur Reg. D, a. 4) episcopum Reg. D, a.

[ocr errors]

-

5) consilio M.

-

literis episcopum ordinare praesumat: quod si quis contraire tentaverit, sententiam in anterioribus canonibus prolatam observet, et a nostra caritate usque ad majorem synodum se cognoscat remotum et excommunicatum, quia 1) merito a caritate nostra vel nostris ecclesiis segregantur qui patrum statuta contemnunt.

X. Ut nullus clericus extraneam mulierem domi habeat.

De familiaritatibus mulierum licet crebrius sit in canonibus replicatum, attamen necesse est, ut si secta virgulta quae male pullulaverant redeant, rursus fidei falce succindantur et jam radicitus eruantur. Nullus ergo deinceps clericorum pro occasione necessitatis 2) aut causa ordinandae domus extraneam mulierem in domo sua habere praesumat. Et cum jubeamur victum aut vestitum artificiolo quaerere et manibus propriis laborare, quid opus est in domo serpentem includere pro veste, quae multiformem vestem non propterea deponit ut nudetur, sed ut se dum renovatur ostendat clariorem? Nullus ergo clericorum, non episcopus, non presbyter, non diaconus, non subdiaconus quasi sanctimonialem aut viduam vel ancillam propriam pro conservatione rerum in domo sua stabilire praesumat; quae et ipsa extranea est, dum non est mater aut soror aut filia, quae etiam pronior propinquabit ad culpam, dum dignoscitur subjecta dominatui. Si quis episcopus aut presbyter seu diaconus aut subdiaconus de hac re statuta patrum vel nostra temerare praesumpserit, excommunicetur. XI. Ut episcopus nullam ignaviam ad distringendum habeat,

et si necesse fuerit ab aliis adjuvetur episcopis.

Si quis episcopus ad distringendum eos qui in hac facilitate perdurant negligens apparuerit, sicut in ipsa sancta basilica est publice recitatum, ex consensu communi atque totius populi, sententiam praedecessorum canonum se incurrere omnino cognoscat: sic tamen, ut tam metropolitanus suis comprovincialibus quam comprovinciales metropolitano suo, si resistere aut contemnere episcopum clerici sui praesumpserint, dent omnino solatium. Et quia dixit sancta scriptura: Frater fratrem adjuvans exaltabitur 3), quicumque pro causa dei fratri suo solatium commonitus dare distulerit, usque ad synodum removeatur; nam si episcopus se contemni sentiens, fratres suos in solatium suum non commonuerit, ipse sciat qualiter reddat domino rationem.

XII. Ut episcopus conjugem habeat ut sororem et nullam de se suspicionem praebeat.

Episcopus conjugem ut sororem habeat, et ita sancta conversatione gubernet domum omnem tam ecclesiasticam quam propriam, ut nulla de eo suspicio quaqua ratione consurgat.

1) cogn. esse remotum quia (absque verbis interjectis) Reg. D, a. 2) faciendae vestis add. Reg. D, a.

[ocr errors]

3) Prov. 18, 19.

Et licet deo propitio clericorum suorum testimonio castus vivat, quia cum illo tam in cella quam ubicumque fuerit sui habitent, eumque presbyteri et diaconi vel deinceps clericorum turba juniorum deo auctore conservent 1): sic tamen propter zelotem deum nostrum tam longe absint mansionis propinquitate divisi, ut nec hi qui ad spem recuperandam clericorum servitute nutriuntur, famularum propinqua contagione polluantur.

XIII. Ut episcopus qui conjugem non habet extraneas mulieres domi non habeat.

Episcopum episcopam non habentem nulla sequatur turba mulierum, licet salvetur vir per mulierem fidelem sicut et mulier per virum fidelem, ut apostolus ait 2); nam ubi talis custodia necessaria non est, quid necesse est ut miseria prosequatur unde fama consurgat? Habeant ministri ecclesiae utique clerici qui episcopo serviunt et eum custodire debent, licentiam extraneas mulieres de frequentia cohabitationis ejicere. XIV. Ne duo clerici aut monachi in uno stratu recumbant,

et ut monachi omnes in communi schola jaceant.

Et ne occasio famam laceret honestatis, quia aliqui laici dum diversa perpetrant adulteria hoc quod de se sciunt in aliis suspicantur, sicut ait Seneca pessimum in eo vitium esse, qui in id quo insanit ceteros putat furere: ut ergo ipse sinistrae existimationis aditus amputetur, nullus sacerdotum ac monachorum colligere alium in lecto suo praesumat; nec liceat monachis cellulas habere communes, ubi aut bini maneant aut peculiares reponi possint, sed schola labore communi construatur, ubi omnes jaceant aut abbate aut praeposito gubernante, ut dum duo vel tres vicissim legunt et excubant alii consolentur: ut non solum sit custodia corporum sed et surgat prolectione assidua profectus animarum.

XV. De monachis qui conjugia ineunt excommunicandis et auxilio judicis separandis.

Si qui in monasterio conversi sunt aut converti voluerint, nullatenus exinde habeant licentiam evagandi, nec, quod absit, ullus eorum conjugem ducere aut extranearum mulierum familiaritatem habere. Nam si, ut supra dictum est, uxorem duxerit, excommunicetur, et de uxoris male sociatae consortio etiam judicis auxilio separetur: quod si judex ad hoc solatium dare noluerit, excommunicetur. Qui infelix monachus tali conjunctione foedatus, si per cujuscumque patrocinium se conatus fuerit defensare, et is qui in hac pertinacitate perdurat et illi qui eum exceperint ad defensandum ab ecclesia segregentur, donec revertatur ad septa monasterii, et indictam ab abbate quamdiu ei praeceptum fuerit agat poenitentiam, et post satisfactionem revertatur ad gratiam.

1) Melius forte Reg. D, a, et antiqua collectio regia Paris.: quia cum illo..`sui habitant eumque prosequuntur et presbyteri et diaconi vel deinceps clericorum turba deo auctore conversantur. 2) 1 Cor. 7, 14.

« PoprzedniaDalej »