Obrazy na stronie
PDF
ePub

veritati, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem dei in evangelio dicentis: Sine me nihil potestis facere 1), et illud apostoli: Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex deo est 2).

VIII. Quod per liberum arbitrium ad gratiam baptismi pervenire nullus possit.

Si quis alios misericordia, alios vero per liberum arbitrium, quod in omnibus qui de praevaricatione primi hominis nati sunt constat esse vitiatum, ad gratiam baptismi posse venire contendit, a recta fide probatur alienus. Is enim non 3) omnium liberum arbitrium per peccatum primi hominis asserit infirmatum, aut certe ita laesum putat, ut tamen quidam valeant sine revelatione dei mysterium salutis aeternae per semetipsos posse conquirere. Quod quam sit contrarium ipse dominus probat, qui non aliquos, sed neminem ad se posse venire testatur nisi quem pater attraxerit *), sicut et Petro dicit: Beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus qui in coelis est 5); et apostolus: Nemo potest dicere dominum Jesum ) nisi in spiritu sancto.

IX. De adjutorio dei per quod bona operamur.

Divini est muneris cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia continemus; quoties enim bona agimus, deus in nobis atque nobiscum ut operemur operatur. X. De adjutorio dei omnibus semper implorando.

Adjutorium dei etiam renatis ac sanctis 7) semper est implorandum, ut ad finem bonum ) pervenire vel in bono possint opere perdurare.

XI. De obligatione votorum.

Nemo quidquam domino recte voverit, nisi ab ipso acceperit quod voveret), sicut legitur: Quae de manu tua accepimus dámuş tibi 10).

XII. Quales nos diligat deus.

Tales nos amat deus quales futuri sumus ipsius dono, non quales sumus nostro merito.

XIII. De reparatione liberi arbitrii.

Arbitrium voluntatis 11) in primo homine infirmatum nisi per gratiam baptismi non potest reparari: quod amissum, nisi a quo potuit dari, non potest reddi, unde veritas ipsa dicit: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 12).

1) Joh. 15, 5.
Labbeo (et Mansi)
5) Matth. 16, 17.

3) Ita

2) 2 Cor. 3, 5.
excidit particula non.
6) Christum add. Vatican.
7) ac sanatis Reg. D, Jes. A, B, et Vatican.
8) bonorum Reg. B, Jes. A.
10) 1 Chron. 30,
12) Joh. 8, 36.

Reg. B.

est in Vatican.
et Jes. C.

-

14.

[blocks in formation]

XIV. Quod ut liberemur a miseria misericordia dei praevenimur.

Nullus miser de quacumque 1) miseria liberatur, nisi qui dei misericordia praevenitur, sicut dicit psalmista: Cito anticipent 2) nos misericordiae tuae ), domine; et illud: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me *).

XV. Quod per gratiam dei in melius mutetur fidelis.

Ab eo quod formavit deus mutatus est Adam, sed in pejus per 5) iniquitatem suam: ab eo quod operata est iniquitas mutatur fidelis, sed in melius per gratiam dei. Illa ergo mutatio fuit praevaricatoris primi, haec secundum psalmistam Mutatio est dexterae ercelsi o).

XVI. Quod ex eo quod habemus non sit gloriandum cum

ex deo sit.

Nemo ex eo quod videtur habere glorietur tanquam non acceperit, aut ideo se putet accepisse quia litera extrinsecus vel ut legeretur apparuit, vel ut audiretur sonuit. Nam sicut apostolus dicit: Si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est "). Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus ). Inde habet quicumque habet; quisquis autem se inde habere negat, aut vere non habet, aut id quod habet aufertur o) ab eo.

XVII. De fortitudine Christiana.

Fortitudinem gentilium mundana cupiditas, fortitudinem autem Christianorum dei caritas facit quae diffusa est in cordibus nostris, non per voluntatis arbitrium quod est a nobis, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis.

XVIII. Nullis meritis gratiam praeveniri.

Nullis meritis gratiam praevenientibus, debetur merces bonis operibus si fiant: sed gratia quae non debetur praecedit ut fiant.

XIX. Neminem nisi deo miserante salvari.

Natura humana, etiamsi in illa integritate in qua est condita permaneret 10), nullo modo seipsam creatore suo non adjuvante servaret: unde cum sine dei gratia salutem non possit custodire quam accepit, quomodo sine dei gratia poterit reparare quod perdidit ?

XX. Nihil boni hominem posse sine deo.

Multa deus facit in homine bona quae non facit homo, nulla vero, facit homo bona quae non deus praestat ut faciat homo.

1) quantacumque plures mss. Pariss. et Vatican.

Vatican.

3) Ita Reg. A cum Vulgata. Labbeus: anticipet nos

[ocr errors][merged small]

2) cite antecepit

[blocks in formation]

4) Ps. 59, 11.

Ps. 79, 8.
6) Ps. 77, 11.

misericordia tua. Reg. A et Jes. C. 8) Epb. 4, 8 (Ps. 68, 19). manserit Reg. D.

-

9) auferetur Vatican.

[ocr errors]

10) per

XXI. De natura et gratia.

Sicut iis qui volentes in lege justificari et a gratia exciderunt verissime dicit apostolus: Si ex lege 1) justitia 1) est, ergo Christus gratis mortuus est; sic iis qui gratiam, quam commendat et percipit fides Christi, putant esse naturam verissime dicitur: Si per naturam justitia est, ergo Christus gratis mortuus est. Jam hic enim erat lex, et non justificabat: jam hic 3) erat et natura, et non justificabat. Ideo Christus non gratis mortuus est, ut et lex per illum impleretur qui dixit: Non veni legem solvere sed adimplere 4); et natura per Adam perdita per illum repararetur, qui dixit venisse se quaerere et salvare quod perierat.

XXII. De his quae hominum propria sunt.

Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum; si quid autem habet homo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati non deficiamus in via.

XXIII. De voluntate dei et hominis.

Suam voluntatem homines faciunt, non dei, quando id agunt quod deo displicet; quando autem id 5) faciunt quod volunt ut divinae serviant voluntati, quamvis volentes agant quod agunt, illius tamen voluntas est a quo et praeparatur et jubetur quod volunt.

XXIV. De palmitibus vitis.

Ita sunt in vite palmites, ut viti nihil conferant, sed inde accipiant unde vivant: sic quippe vitis est in palmitibus, ut vitale alimentum subministret iis, non sumat ab iis. Ac per hoc et manentem in se habere Christum et manere in Christo ), discipulis prodest utrumque ), non Christo. Nam praeciso palmite potest de viva radice alius pullulare; qui autem praecisus est sine radice non potest vivere.

XXV. De dilectione qua diligimus deum.

Prorsus donum dei est diligere deum. Ipse ut diligeretur dedit, qui non dilectus diligit. Displicentes amati sumus, ut fieret in nobis unde placeremus. Diffundit ) enim caritatem in cordibus nostris spiritus patris et filii, quem cum patre amamus et filio.

Ac sic secundum suprascriptas sanctarum scripturarum sententias vel antiquorum patrum definitiones hoc deo propitiante et praedicare debemus et credere, quod per 'peccatum primi hominis ita inclinatum et attenuatum fuerit liberum arbitrium, ut nullus postea aut diligere deum sicut oportuit, aut credere in deum, aut operari propter deum quod bonum est possit, nisi

[ocr errors]

-

1) Ita Reg. D et Jes. A, editiones cum aliis mss. in lege.' 2) gratia Reg. B. Gal. 2, 21. 3) Desunt haec verba: jam hic — Justificabat in Vatican. 4) Matth. 5, 17. 5) ita Vatican. et plures mss. Pariss. 6) nam praeciso palmite add. hoc loco Vatican, *) Ita mss., Labbeus: utcumque. 8) diffudit Reg. B.

[ocr errors]

eum gratia misericordiae divinae 1) praevenerit. Unde et Abel justo et Noe et Abrahae et Isaac et Jacob et omni antiquorum patrum 2) multitudini illam praeclaram fidem, quam in ipsorum laude) praedicat apostolus Paulus, non per bonum naturae quod prius in Adam datum fuerat, sed per gratiam dei cre dimus fuisse collatam. Quam gratiam etiam post adventum domini omnibus qui baptizari desiderant, non in libero arbitrio haberi, sed Christi novimus simul et credimus largitate conferri, secundum illud quod saepe jam dictum est et quod praedicat Paulus apostolus: Vobis donatum est prò Christo non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini 4); et illud: Deus qui coepit in vobis bonum opus, perficiet usque in diem domini nostri Jesu Christi 5); et illud: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, dei enim donum est ); et quod de se ipso ait apostolus: Misericordiam consecutus sum ut fidelis essem "); non dixit quia eram, sed ut essem; et illud: Quid habes quod non accepisti )? et illud: Omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum '); et illud: Nemo habet quidquam 1o) nisi illi datum fuerit desuper. Innumerabilia sunt sanctarum scripturarum testimonia quae possunt ad probandam gratiam proferri, sed brevitatis studio praetermissa sunt, quia et revera cui pauca non sufficiunt plura non proderunt.

Hoc etiam secundum fidem catholicam credimus, quod accepta per baptismum gratia 11) omnes baptizati, Christo auxiliante et cooperante, quae ad salutem animae pertinent possint et debeant si fideliter laborare voluerint adimplere. Aliquos vero ad malum divina potestate praedestinatos esse non solum non credimus, sed etiam si sunt qui tantum malum 12) credere velint, cum omni detestatione illis anathema dicimus.

Hoc etiam, salubriter profitemur et credimus, quod in omni opere bono non nos incipimus et postea per dei misericordiam adjuvamur, sed ipse nobis nullis praecedentibus bonis meritis et fidem et amorem sui prius inspirat, ut et baptismi sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius adjutorio ea quae sibi sunt placita implere possimus. Unde manifestissime credendum est, quod et illius latronis quem dominus ad paradisi patriam revocavit, et Cornelii centurionis ad quem angelus domini missus est, et Zacchaei qui ipsum dominum suscipere meruit, illa tam admirabilis fides non fuit de natura sed divinae largitatis donum 18).

1) gratia et misericordia divina Reg. D. Desunt hae voces in Reg. B et Jes. A.

Phil. 1, 29.

7) 1 Cor. 7. 25.

add. Reg. D.

5) Phil. 1, 6. 8) 1 Cor. 4, 7. Joh. 3, 27.

-

[ocr errors]

2) antiq. sanctorum Reg. B.
3) laudem Reg. D.
6) Ephes. 2, 8.

9) Jac. 1, 17.

10) boni 11) quod post acceptam baptismi

gratiam Reg. B, Jes. A. 12) mali Reg. B, et Jes. A. 13) divi

nae gratiae largitate donata Reg. B.

Et quia definitionem antiquorum patrum nostramque, quae suprascripta est, non solum religiosis sed etiam laicis medicamentum esse et desideramus et cupimus, placuit ut eam et illustres ac magnifici viri, qui nobiscum ad praefatam festivitatem convenerunt, propria manu subscriberent.

CONCILIUM VASENSE SECUNDUM1).

Cum secundum statuta canonum in Vasensi vico sanctorum pontificum fuisset concilium congregatum, juxta consuetudinem antiquorum patrum regulas relegentes propitiante domino nullum de praesentibus domini sacerdotibus aliquid contra decreta spiritualia aut praeteriisse aut praesumpsisse cognovimus: de qua re uberes deo gratias egimus, quia servis suis secundum pietatis suae consuetudinem praestare dignatus est, ut pro solo perfectae caritatis affectu et tantum pro desiderio se videndi ad synodum convenirent. Et quamvis omnia quae a sanctis sacerdotibus vel clericis observari debeant et antiqui et novelli canones continere probentur, tamen ne congregatio sancta sine aliqua definitione discederet, vel parum aliquid quod ad aedificationem ecclesiarum pertinere possit inspirante domino decreverunt 2).

I. Ut presbyteri per parochias juniores lectores domi nutriant et erudiant 3).

Hoc enim 4) placuit, ut omnes presbyteri qui sunt in parochiis constituti, secundum consuetudinem quam per totam Italiam satis salubriter teneri cognovimus, juniores lectores quantoscumque sine uxore ) habuerint, secum in domo ) ubi ipsi habitare videntur recipiant, et eos quomodo boni patres spiritualiter nutrientes psalmos parare, divinis lectionibus insistere ) et in lege domini erudire contendant, ut et sibi dignos successores provideant et a domino praemia aeterna recipiant. Cum vero ad aetatem perfectam pervenerint 3), si aliquis eorum pro carnis fragilitate uxorem habere voluerit, potestas ei ducendi conjugium) non negetur.

1) Collatum ad codices mss. Reg. B, D, F, a, Corbej., Jesuit. A, B. decem et septem episcoporum add. solus Reg. F; viginti quinque episcoporum habitum era 544. [543. Æ.] Codd. Hisp. Tituli canonum desunt in Reg. B, D, F et Jes. A. 2) Deest haec praefatio in C. Hisp. 3) De presbyterorum observatione C. Hisp. 5) si nec uxores Reg. B.

[ocr errors]

4) enim

6) in domum

7) instruere U.

[ocr errors][merged small][merged small]

deest in C. Hisp.
C. Hisp.
jugem Reg. F.

« PoprzedniaDalej »