Obrazy na stronie
PDF
ePub

carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere : ut agnosceretur in eo proprietas divinæ humanæque naturæ individua permanere; et ita sciremus Verbum non hoc esse quod carnem, ut unum Dei Filium et Verbum confiteremur et carnem. Quo fidei sacramento Eutyches iste nimium æstimandus est vacuus, qui naturam nostram in Unigenito Dei, nec per humilitatem mortalitatis, nec per gloriam resurrectionis agnovit. Nec sententiam beati Apostoli et Evangelistæ Joannis expavit dicentis, Omnis spiritus, qui confitetur JESUM CHRISTUM in carne venisse, ex Deo est : et omnis spiritus qui solvit JESUM, ex Deo non est, et hic est Antichristus. Quid autem est solvere JESUM, nisi humanam ab eo separare naturam, et sacramentum, per quod unum salvati sumus, impudentissimis evacuare figmentis ? Caligans vero circa naturam corporis Christi, necesse est ut etiam in passione ejus eadem obcæcatione desipiat. Nam si crucem Domini non putat falsam, et susceptum pro mundi salute supplicium verum fuisse non dubitat. cujus credit mortem, agnoscat et carnem : nec diffiteatur nostri corporis hominem, quem cognoscit fuisse passibilem : quoniam negatio veræ carnis, negatio est etiam corporeæ passionis. Si ergo christianam suscipit fidem, et a prædicatione Evangelii suum non avertit auditum, videat quæ natura transfixa clavis pependerit in crucis ligno, et aperto per militis lanceam latere crucifixi, intelligat unde sanguis et aqua fluxerit, ut Ecclesia Dei et lavacro rigaretur et poculo. Audiat et beatum Petrum Apostolum prædicantem, quod sanctificatio Spiritus per aspersionem fiat sanguinis Christi. Nec transitorie legat ejusdem Apostoli verba dicentis, Scientes, quod non corruptibilibus, argento et auro, redempti estis de

[ocr errors][ocr errors]

cana cestra conrersatione paterna traditionis, sed pretioso
sanguine, quasi agni incontaminati et immaculati, JESU
CARISTI. Beati quoque Joannis Apostoli testimonio /
non resistat, dicentis, Et sanguis Jesu, Filii Dei, emun-
dat nos ab omni peccato. Et iterum, Hæc est victoria,
qua vincit mundum, fides nostra. Et, Quis est qui
vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est filius
Dei? Hic est qui venit per aquam et sanguinem, JESUS
Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine.
Et spiritus est, qui testificatur, quoniam spiritus est veri-
tas. Quia tres sunt, qui testimonium dant, spiritus, aqua,
et sanguis, et tres unum sunt. Spiritus utique sanctifi-
cationis, et sanguis redemptionis, et aqua baptismatis :
quæ tria unum sunt, et individua manent, nihilque
eorum a sui connexione sejungitur: quia catholica
Ecclesia hac fide vivit, hac proficit, ut in Christo Jesu
nec sine vera Divinitate humanitas, nec sine vera cre-
datur humanitate Divinitas.

Cap. VI.--Eutychis prava et subdola confessio. Qua ratione,

si resipiscit, communioni sit restituendus. Legati mittuntur in Orientem.

Cum autem ad interlocutionem examinis vestri Eutyches responderit, dicens, Confiteor ex duabus naturis fuisse Dominum nostrum ante adunationem ; post adunationem vero, unam naturam confiteor, miror tam absurdam, tamque perversam ejus professionem, nulla judicantium increpatione reprehensam, et sermonem, nimis insipientem nimisque blasphemum, ita omissum, quasi nihil quod offenderet esset auditum; cum tam impie duarum naturarum ante incarnationem unigenitus Dei Filius fuisse

dicatur, quam nefarie postquam Verbum caro factum est, natura in eo singularis asseritur. Quod ne Eutyches ideo vel recte vel tolerabiliter æstimet dictum, quia nulla vestra est sententia confutatum, sollicitudinis tuæ diligentiam commonemus, frater carissime, ut si per inspirationem misericordiæ Dei ad satisfactionem caussa perducitur, imprudentia hominis imperiti etiam ab hac sensus sui peste purgetur. Qui quidem, sicut gestorum ordo patefecit, bene coeperat a sua persuasione discedere, cum vestra sententia coarctatus, profiteretur se dicere, quod ante non dixerat, et ei fidei acquiescere, cujus prius fuisset alienus. Sed cum anathematizando impio dogmati noluisset præbere consensum, intellexit eum fraternitas vestra in sua manere perfidia, dignumque esse, qui judicium condemnationis exciperet. De quo, si fideliter atque utiliter dolet, et quam recte mota sit episcopalis auctoritas vel sero cognoscit, vel si ad satisfactionis plenitudinem, omnia quæ ab eo male sunt sensa, viva voce et præsenti subscriptione damnaverit, non erit reprehensibilis erga correctum quantacumque miseratio: quia Dominus noster, verus et bonus pastor, qui animam suam posuit pro ovibus suis, et qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos suæ vult esse pietatis ; ut peccantes quidem justitia coerceat, conversos autem misericordia non repellat. Tunc enim demum fructuosissime fides vera defenditur, quando etiam a sectatoribus suis opinio falsa damnatur. Ad omnem vero caussam pie ac fideliter exequendam, fratres nostros, Julium Episcopum, et RENATUM Presbyterum Tituli sancti Clementis, sed et filium meum HILARUM Diaconum, vice nostra, direximus. Quibus DULCITIUM Notarium nostrum, cujus fides nobis est

186

8. LEONIS, PAPÆ, AD FLAVIANUM EPISTOLA.

probata, sociavimus: confidentes adfuturum Divinitatis auxilium, ut is, qui erraverat, damnata sensus sui pravitate, salvetur. Deus te incolumem custodiat, frater carissime. Data Idibus Junii, ASTURIO ET PROTOGENE viris clarissimis Consulibus.

OXONII: EXCUDEBANT JACOBUS PARKER ET SOC.

By the Editor.

HARMONIA SYMBOLICA: A Collection of Creeds belonging

to the Ancient Western Church and to the Mediæval English Church, arranged in Chronological order, and after the Manner of a Harmony. 8vo., cloth, price 6s. 6d.

OXFORD, AT THE CLARENDON PRESS.

THE FORM OF SOUND WORDS : Seven Sermons preached

before the University of Oxford: Hindrances to success in Preaching; The Form of Sound Words ; The Inspiration of Scripture; The Connection between Baptism and Sanctification; Confession and Absolution; The Doctrine of the Atonement; The Lord's Day. 8vo., cloth, price 7s. 6d.

THE UNION BETWEEN CHRIST AND HIS PEOPLE: Four Sermons preached before the University of Oxford. Second Edition. 8vo., cloth, price 5s. 6d.

JUSTIFICATION : Eight Sermons preached before the Uni

versity of Oxford, being the BAMPTON LECTURE for 1845. Second Edition. 8vo., cloth, price 9s.

AN INQUIRY INTO THE SCRIPTURAL WARRANT FOR ADDRESSING PRAYER TO CHRIST. Price ls.

THE DOCTRINE OF THE EUCHARIST: Christ Present

by Spirit and Grace: A Sermon preached before the University of Oxford. Second Edition. Price 1s.

OXFORD AND LONDON: JAMES PARKER AND Co.

« PoprzedniaDalej »