Obrazy na stronie
PDF
ePub

7. FIDES SANCTI ATHANASII".

Circ. A.D. 430.

NOTHING certain is known of the history of this Creed. The name of Athanasius points rather to its subject-matter than to its author. Its date can only be approximately arrived at. Venantius Fortunatus, about the year 570, wrote the Commentary upon it which is given below. This is the earliest external testimony. Internal notes make it probable that it was drawn up subsequently to the Council of Constantinople, A.D. 381, and previously to the Council of Ephesus, A.D. 431. And there can be little doubt that the country to which it owes its birth is Gaul, and still less that its original language was Latin.

This is the sum of what is known, or has with probability been conjectured, on the subject. As to the name of the author, it seems idle to guess. Waterland is disposed to ascribe it to Hilary, Bishop of Arles. For particulars the reader is referred to Waterland's exhaustive Dissertation, Works, vol. iii. Oxford, 1843.

QUICUMQUE Vult salvus esse, ante omnia opus est ut teneat Catholicam Fidem.

Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in æternum peribit.

1, 2, 8. FIDES autem Catholica hæc est, ut unum

d Apud Waterland, tom. iii., Oxon. 1843.

e See the notices prefixed to the Creed of Epiphanius and to the Definitio Fidei apud Concil. Chalced.

D

Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate vene

remur:

Neque confundentes Personas, neque Substantiam separantes.

Alia est enim Persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti.

Sed Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, una est Divinitas, æqualis Gloria, coæterna Majestas.

Qualis Pater, talis Filius, talis et Spiritus Sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus et Spiritus Sanctus.

Immensus Pater, immensus Filius, immensus et Spiritus Sanctus.

Eternus Pater, æternus Filius, æternus et Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres æterni, sed unus æternus.

Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus.

Similiter, Omnipotens Pater, Omnipotens Filius, Omnipotens et Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres Omnipotentes, sed unus Omnipotens.

Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus et Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres Dii, sed unus est Deus.

Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus et Spiritus Sanctus.

Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus. Quia sicut singillatim unamquamque Personam et Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur; ita tres Deos aut Dominos dicere Catholica religione prohibemur.

Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus.

Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus est, sed procedens.

Unus ergo Pater, non tres Patres; unus Filius, non tres Filii; unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.

Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut minus, sed totæ tres Personæ coæternæ sibi sunt, et coæquales.

Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est, et Unitas in Trinitate, et Trinitas in Unitate veneranda sit.

Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

3. Sed necessarium est ad æternam salutem, ut Incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.

Est ergo Fides recta, ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, Deus pariter et Homo est.

Deus est ex substantia Patris ante sæcula genitus : Homo ex substantia Matris in sæculo natus.

Perfectus Deus, perfectus Homo ex anima rationali et humana carne subsistens.

Equalis Patri secundum Divinitatem: minor Patre secundum Humanitatem.

Qui licet Deus sit et Homo, non duo tamen, sed unus est Christus.

Unus autem, non conversione Divinitatis in carnem, sed adsumptione Humanitatis in Deum.

Unus omnino, non confusione Substantiæ, sed unitate Personæ.

Nam sicut anima rationalis et caro unus est Homo, ita Deus et Homo unus est Christus.

4. Qui passus est pro salute nostra ;

5. Descendit ad inferos;

Tertia die resurrexit a mortuis.

6. Adscendit ad cœlos;

Sedet ad dexteram Patris ;

7. Inde venturus judicare vivos et mortuos. 11. Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem :

12. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam æternam ; qui vero mala, in ignem æternum.

HÆC est Fides Catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

TRACTATUS.

« PoprzedniaDalej »