Obrazy na stronie
PDF
ePub

ήγουν αυθεντίαν ή δυναστείαν, και ουχί δή μάλλον συνόδω τη καθ' ένωσιν φυσικήν, ανάθεμα έστω.

δ. Εί τις προσώποις δυσίν, ήγουν υποστάσεσι, τάς τε εν τοϊς ευαγγελικούς και αποστολικούς συγγράμμασι διανέμει φωνάς, ή επί Χριστω παρά των αγίων λεγομένας, η παρ' αυτού περί εαυτού, και τας μεν ως ανθρώπω παρά τον εκ θεού Λόγον ιδικώς νοουμένο προσάπτει, τας δε ως θεοπρεπείς μόνο τω εκ θεού Πατρός Λόγω, ανάθεμα έστω.

ε'. Εί τις τολμά λέγειν, θεοφόρον άνθρωπον τον Χριστόν, και ουχί δή μάλλον θεόν είναι κατά αλήθειαν, ως Υιον ένα και φύσει, καθό γέγονε σαρξ ο Λόγος, και κεκοινώνηκε παραπλησίως ημίν αίματος και σαρκός, ανάθεμα έστω.

5. Εί τις τολμά λέγειν, Θεόν ή δεσπότης είναι του Χριστού τον εκ θεού Πατρός Λόγον, και ουχί δή μάλλον τον αυτόν ομολογεί θεών ομού τε και άνθρωπον, ως γεγονότος σαρκός του Λόγου κατά τας γραφάς, ανάθεμα έστω.

ζ'. Εί τις φησίν, ως άνθρωπον ενηργησθαι παρά του θεού Λόγου τον Ιησούν, και την του μονογενούς ευδοξίαν περιήφθαι, ως έτέρω παρ' αυτόν υπάρχοντα, ανάθεμα έστω.

η'. Εί τις τολμά λέγειν, τον αναληφθέντα άνθρωπον συμπροσκυνείσθαι δείν τω θεώ Λόγω, και συνδοξάζεσθαι, και συγχρηματίζειν Θεόν, ώς έτερον εν ετέρω, (και γάρ, συν

, αεί προστιθέμενον, τούτο νοείν αναγκάζει,) και ουχί δή μάλλον μια προσκυνήσει τιμά τον Εμμανουήλ, και μίαν αυτή την δοξολογίαν αναπέμπει, καθό γέγονε σαρξ ο Λόγος, ανάθεμα έστω.

8. Εί τις φησί, τον ένα Κύριον, Ιησούν Χριστόν, δεδοξάσθαι παρά του Πνεύματος, ώς αλλοτρία δυνάμει τη δι' αυτού χρώμενον, και παρ' αυτού λαβόντα το ενεργείν δύνασθαι κατά πνευμάτων ακαθάρτων, και το πληρούν εις ανθρώπους τάς θεοσημείας, και ουχί δή μάλλον ίδιον αυτού το Πνευμά φησι, δι' ου και ενήργηκε τάς θεοσημείας, ανάθεμα έστω.

ι. «'Αρχιερέα και απόστολον της ομολογίας ημών" γεγενησθαι Χριστόν η θεία λέγει γραφή, προσκεκομικέναι τε υπέρ ημών εαυτόν εις οσμήν ευωδίας τω θεώ και Πατρί.” Εί τις τοίνυν αρχιερέα και απόστολον ημών γεγενησθαί φησιν ουκ αυτόν τον εκ θεού Λόγον, ότε γέγονε σαρξ και καθ' ημάς άνθρωπος, αλλ' ώς έτερον παρ' αυτόν ιδικώς άνθρωπον εκ γυναικός» ή εί τις λέγει, και υπέρ εαυτού προσενεγκεϊν αυτόν την προσφορών, και ουχί δή μάλλον υπέρ μόνων ημών ου γάρ αν έδεήθη προσφοράς και μη ειδώς αμαρτίαν, ανάθεμα έστω.

ια'. Εί τις ουχ ομολογεί την του Κυρίου σάρκα ζωοποιόν είναι, και ιδίαν αυτού του εκ θεού Πατρός Λόγου, αλλ' ώς ετέρου τινός παρ' αυτόν, συνημμένου μεν αυτώ κατά την αξίαν, ήγουν ως μόνην θείαν ενοίκησιν εσχηκότος, και ουχί δή μάλλον ζωοποιόν, ως έφημεν, ότι γέγονεν ιδία του Λόγου του τα πάντα ζωογονεϊν ισχύοντος, ανάθεμα έστω.

ιβ'. Εί τις ουχ ομολογεί τον του Θεού Λόγον παθόντα σαρκί, και εσταυρωμένον σαρκί, και θανάτου γευσάμενον σαρκί, γεγονότα τε πρωτότοκον εκ των νεκρών, καθό ζωή τε έστι και ζωοποιός ως Θεός, ανάθεμα έστω.

S. LEONIS, PAPÆ, AD FLAVIANUM EPISTOLA.

CAP. I.-Præsumptio et imperitia Eutychen in errorem

impulerunt. LECTIS dilectionis tuæ litteris, quas miramur fuisse tam seras, et gestorum Episcopalium ordine recensito, tandem quid apud vos scandali contra integritatem fidei exortum fuisset, agnovimus: et quæ prius videbantur occulta, nunc nobis reserata patuerunt: quibus Eutyches, qui Presbyterii nomine honorabilis videbatur, multum imprudens, et nimis imperitus ostenditur, ut etiam de ipso dictum sit a Propheta, Noluit intelligere, ut bene ageret; iniquitatem meditatus est in cubili suo.

Quid autem iniquius, quam impia sapere, et sapientioribus doctioribusque non cedere ? Sed in hanc insipientiam cadunt, qui, cum ad cognoscendam veritatem aliquo impediuntur obscuro, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras, nec ad evangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt: et ideo magistri erroris existunt, quia veritatis discipuli non fuere. Quam enim eruditionem de sacris novi et veteris testamenti paginis acquisivit, qui ne ipsius quidem Symboli initia comprehendit? Et quod per totum mundum omnium regenerandorum voce depromitur, istius adhuc senis corde non capitur.

CAP. II.-De duplici Christi nativitate et natura. NESCIENS igitur quid deberet de Verbi Dei Incarnatione sentire, nec volens ad promerendum intelligentiæ

lumen, in sanctarum Scripturarum latitudine laborare, illam saltem communem et indiscretam confessionem sollicito recepisset auditu, qua fidelium universitas profitetur, CREDERE SE IN DEUM PATREM OMNIPOTENTEM, ET IN JESUM CHRISTUM, FILIUM EJUS UNICUM,

DOMINUM NOSTRUM, QUI NATUS EST DE SPIRITU SANCTO ET MARIA VIRGINE. Quibus tribus sententiis omnium fere hæreticorum machinæ destruuntur. Cum enim Deus et omnipotens et Pater creditur, consempiternus Eidem Filius demonstratur, in nullo a Patre differens, quia de Deo Deus, de omnipotente omnipotens, de æterno natus est coæternus; non posterior tempore, non inferior potestate, non dissimilis gloria, non divisus essentia : Idem vero sempiterni Genitoris unigenitus sempiternus natus est de Spiritu sancto et Maria virgine. Quæ nativitas temporalis illi nativitati divinæ et sempiternæ nihil minuit, nihil contulit, sed totam se reparando homini, qui erat deceptus, impendit: ut et mortem vinceret, et diabolum, qui mortis habebat imperium, sua virtute destrueret. Non enim superare possemus peccati et mortis auctorem, nisi naturam nostram Ille susciperet, et suam faceret, quem nec peccatum contaminare, nec mors potuit detinere. Conceptus quippe est de Spiritu Sancto intra uterum matris virginis, quæ Illum ita salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit.

Sed si de hoc christianæ fidei fonte purissimo since rum intellectum haurire non poterat, quia splendorem perspicuæ veritatis obcæcatione sibi propria tenebrarat, doctrinæ se evangelicæ subdidisset. Et dicente Matthæo, Liber generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham, apostolicæ quoque prædicationis expetisset instructum. Et legens in epistola ad Romanos, Paulus servus JESU CHRISTI, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Félio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, ad propheticas paginas piam sollicitudinem contulisset. Et inveniens promissionem Dei ad Abraham dicentis, In semine tuo benedicentur omnes gentes, ne de hujus seminis proprietate dubitaret, secutus fuisset Apostolum dicentem, Abraha dicta sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, quod est Christus. Isaiæ quoque prædicationem interiore apprehendisset auditu dicentis, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus. Ejusdemque Prophetæ fideliter verba legisset, Puer natus est nobis, filius datus est nobis, cujus potestas super humerum ejus, et vocabunt nomen ejus, Magni consilii Angelus, Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Princeps pacis, Pater futuri sæculi. Nec frustratorie loquens, ita Verbum diceret carnem factum, ut editus utero virginis Christus haberet formam hominis, et non haberet materni corporis veritatem. An forte ideo putavit Dominum nostrum JESUM CHRISTUM non nostræ esse naturæ, quia missus ad Beatam Mariam semper virginem Angelus ait, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi : ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei? ut quia conceptus Virginis divini fuit operis, non de natura concipientis fuerit caro concepti. Sed non ita intelligenda est illa generatio singulariter mirabilis, et mirabiliter singularis, ut per novitatem creationis proprietas remota sit generis.

N

« PoprzedniaDalej »