Obrazy na stronie
PDF
ePub

etiam spe derelictis, conflatam improborum manum.) 'Hic tu qua laetitia perfruere? quibus gaudiis exsultabis? quana in voluptate bacchabere, cum in tanto numero tuorum neque audies virum bonum quemquam, neque videbis? Ad hujus vitae studium meditati illi sunt, qui feruntur, labores tui: jacere humi, non modo 3ad obsidendum stuprum, verum etiam ad facinus obeundum; vigilare, non solum insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis occisorum. Habes ubi ostentes illam praeclaram tuam patientiam famis, frigoris, inopiae rerum omnium; quibus te brevi tempore confectum esse senties. Tantum profeci tum, cum te a consulatu repuli, ut 'exul potius tentare, quam consul vexare rempublicam posses: atque ut id, quod esset a te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum nominaretur.

XI. NUNC, ut a me, patres conscripti, quandam prope justam patriae quaerimoniam detester ac deprecer: percipite, quaeso, diligenter, quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis respublica sic loquatur: 10M. Tulli, quid agis? tune eum, quem esse hostem comperisti: quem ducem belli futurum vides: quem exspectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem conjurationis, 11evocatorem servorum et civium perditorum, exire patieris, ut abs te 12non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur? Nonne hunc in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio 13mactari imperabis? Quid tandem impedit te? 14Mosne majorum? At persaepe etiam privati in hac republica perniciosos cives morte multarunt. 15 An leges, quae de civium Romanorum supplicio 16rogatae sunt? At numquam in hac urbe ii, qui a republica defecerunt, civium jura 17tenuerunt. An invidiam posteritatis times? 18Praeclaram vero populo Romano refers gratiam, qui te, hominem per te cognitum, nulla commendatione majorum, 19tam mature ad summum imperium per omnes honorum gradus extulit, si propter

invidiam, aut alicujus periculi metum, salutem civium tuorum negligis. Sed, si quis est invidiae metus, num est vehementius severitatis ac fortitudinis invidia, quam inertiae ac nequitiae pertimescenda? An, cum bello vastabitur Italia, vexabuntur urbes, tecta ardebunt: 2tum te non existimas invidiae incendio conflagraturum?

XII. His ego sanctissimis reipublicae vocibus, et eorum hominum, qui idem sentiunt, mentibus, pauca respondebo. Ego, si hoc optimum factu judicárem, patres conscripti, Catilinam morte multari; unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum non dedissem. Etenim, si summi viri, et clarissimi cives, Saturnini, et Gracchorum, et Flacci, et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt; certe mihi verendum non erat, ne quid, hoc 'parricida civium interfecto, invidiae mihi in posteritatem redundaret. Quodsi ea mihi maxime impenderet: tamen hoc animo semper fui, ut invidiam virtute partam, gloriam, non invidiam putarem. Quamquam nonnulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae imminent, non videant; aut ea, quae vident, dissimulent: qui spem Catilinae mollibus sententifs aluerunt, conjurationemque nascentem non credendo corroboraverunt. Quorum auctoritatem secuti multi, non solum improbi, verum etiam imperiti, 9si in hunc animadvertissem, crudeliter et 10regie factum esse dicerent. Nunc intelligo, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem tam stultum fore, qui non videat conjurationem esse factam; neminem tam improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto, intelligo hanc reipublicae pestem 11paullisper reprimi, non in perpetuum -comprimi posse. Quodsi 12se ejecerit, secumque suos eduxerit, et eodem ceteros undique collectos naufragos aggregaverit; exstinguetur, atque delebitur non modo 13haec tam adulta reipublicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum omnium.

XIII. ETENIM 14jamdiu, patres conscripti, in his periculis conjurationis insidiisque versamur: sed nescio 15quo

pacto omnium scelerum, ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus erupit. Quodsi 1ex tanto latrocinio iste unus tolletur; videbimur fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati: periculum autem residebit, et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus reipublicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu febrique jactantur, si aquam gelidam biberint, primo relevari videntur; deinde multo gravius vehementiusque afflictantur: sic hic morbus, qui est in republica, relevatus istius poena, vehementius vivis reliquis ingravescet. Quare, patres conscripti, secedant improbi, secernant se a bonis, unum in locum congregentur, muro denique, id quod saepe jam dixi, secernantur a nobis, desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, 7malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare. Sit denique incriptum in fronte uniuscujusque civis, quid de republica sentiat. Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, illustrata, oppressa, vindicata esse videatis. Hisce ominibus, Catilina, 1ocum summa reipublicae salute, et cum tua peste ac pernicie, cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque junxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefa rium. Tum tu, Jupiter, qui iisdem, quibus haec urbs 11auspiciis a Romulo es constitutus; quem Statorem hujus urbis atque imperii vere nominamus: hunc, et hujus socios a tuis aris ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita fortunisque civium omnium arcebis: et omnes inimicos bonorum, hostes patriae, latrones Italiae, 12scelerum foedere inter se ac nefaria societate conjunc tos, aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

I. TANDEM aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferrum flammamque 5minitantem, ex urbe vel ejecimus, vel emisimus, vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. 8 Abiit, excessit, evasit, erupit. Nulla jam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum, hujus belli domestici ducem, sine controversia vicimus. Non enim jam inter latera nostra 1osica illa versabitur: 11non in campo, 12non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. 13Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam jam cum hoste, nullo impediente, 14bellum justum geremus. Sine dubio perdidimus hominem, magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium conjecimus. 15 Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum de manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit quanto tandem illum moerore afflictum esse et profligatum putatis? Jacet ille nunc prostratus, Quirites, et se 16perculsum atque abjectum esse sentit, et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem; quam ex suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem laetari

mihi videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque projecerit.

II. Ar si quis est talis, 1quales esse omnes oportebat, qui in hoc ipso, in quo exultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius, quam emiserim: non est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interemtum esse L. Catilinam, et gravissimo supplicio affectum, jampridem oportebat: idque a me et mos majorum, et hujus imperii severitas, et respublica postulabat. Sed quam multos fuisse putatis, qui, quae ego deferrem, non crederent? quam multos, qui propter stultitiam non putarent? quam multos, qui etiam defenderent? quam multos, qui propter improbitatem faverent? Ac si, sublato illo, depelli a vobis omne periculum judicarem; jampridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae, verum etiam vitae periculo sustulissem. Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus re etiam tum probata, si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore, ut ejus socios invidia oppressus persequi non possem: rem huc deduxi, ut tum palam pugnare possetis, cum hostem aperte videretis. Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intelligatis, quod illud etiam moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exierit. Utinam ille omnes secum suas copias eduxisset! "Tongilium mihi eduxit, quem amare in praetexta coeperat: 10 Publicium et Munacium, quorum aes alienum contractum in popina nullum reipublicae motum afferre poterat: reliquit quos viros? quanto alieno aere, quam valentes, quam nobiles?

III. ITAQUE ego illum exercitum, 12prae Gallicanis legionibus, et hoc delectu, quem in agro Piceno et Gallico Q. Metellus habuit, et his copiis, quae a nobis quo tidie comparantur, magnopere contemno; 13collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex rusticis decoctoribus, ex iis, qui 14vadimonia deserere, quam illum exercitum, maluerunt: quibus ego non modo si 15aciem

« PoprzedniaDalej »