Obrazy na stronie
PDF
ePub

A

lumen ejus. Hanc ergo David propheta lucem desi-
derans anxius proclamat, dicens : « Emitte lucem
tuam et veritatem tuam (Psal. XLII, 3), » et ite-
rum : «< In lumine tuo videbimus lumen (Psal. xxxv,
10). » In hujus igitur luminis claritate Filius se-
ipsum in monte tribus discipulis præostendit, qui
metu mortis perterriti, prostratique in faciem, sibi
vitæ finem adesse senserunt: hanc, inquam, lucem in
se fuisse demonstrans Filius proclamabat, et ut in
eadem incederent, discipulos præmonebat : « Dum
lucem habetis (inquit), ambulate in lucem (Joan. XII,
35); » et iterum : « Ego sum lux mundi. Qui sequi-
tur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen
vitæ æternæ (Joan. vIII, 12); » et evangelista : <«< Erat
lux vera, ait, quæ illuminat omnem hominem ve-
nientiem in hunc mundum (Joan. 1, 9). » Si hæc B
lux, quæ credentibus promittitur, in Filio esse
probatur, et cum æterno æterna esse dicitur, quo-
modo a vobis inaccessibili luce Patris Filius sepa-
ratur. Si enim Filius Deus verus et vita æterna est,
sine dubio in hac luce simul cum Patre habitare
credendus est, quam nullus modo nostrum in hoc
mortali corpore constitutus potest aliquatenus con-
tueri. Sed dum apparuerit, tunc vere illum videbit
sicuti est, qui ejus conspectibus fuerit dignus coap-
tari, et non sicut Moyses cæterique prophetæ per
ænigmata et figuram, sed ipsam veraciter in Filio,
secundum Apostolum, contuebitur deitatis imagi-
nem. Nam si hunc eumdemque, prophetæ sub
testimonio, subsequente sereno mentis intuitu, in-
vestigare volueris, invenies Filium non posse ab hac
luce Patris penitus separari, quoniam cum solum Fi-
lium dixerit in terra cum hominibus conversatum,
Patrem ab illo non est credendum fieri alienum,

C

<«< Si testimonium enim hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei quod majus est, quia testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se; qui non credit in Filium mendacem facit eum, quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. Et hoc testimonium est, quoniam vitam æternam dedit nobis, et hæc vita est in Filio ejus : qui habet Filium, habet vitam æternam, qui non habet Filium Dei, non habet vitam. Hæc scribo vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. Et hæc est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcunque petierimus secundum voluntatem ejus audit nos, et scimus quia audit nos quidquid petierimus, scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur et vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis : Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum ad mortem. Scimus quia omnis qui natus est ex Deo non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Scimus quoniam ex Deo sumus et mundus totus in maligno positus est. Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus et vita æterna (IJoan, v, 9-20).» Hæc vero, fratres, prædicate, hæc omnibus nuntiate; vos vero invicem exhortamini, perfecti estote, semperque gaudete, pacem autem sectamini in omnes, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum; Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.

ITEM EPISTOLA EVARISTI PAPÆ.

Quod Christus sit caput et sponsus Ecclesiæ, et qualiter sacerdotes suas ecclesias et ecclesiæ eorum eos debeant diligere.

EVARISTUS urbis Romæ episcopus omnibus per Ægyptum conglutinatis fratribus in Domino salutem.

Unum nos, fratres, sentire oportet et agere, ut (sicut legimus) in nobis unum cor et una anima esse probetur. Scimus namque, sicut a Patribus accepimus, Christum esse caput, cujus et membra sumus. Ipse enim est sponsus, et Ecclesia sponsa, cujus filii nos sumus. Et ideo unum Patrem habemus in cœlis Dominum. Sacerdotes vero vice Christi legatione funguntur in Ecclesia. Et sicut ei sua conjuncta est sponsa, id est Ecclesia, sic episcopis junguntur Ecclesiæ unicuique pro portione sua. Et sicut vir non debet negligere uxorem suam, sed diligere et caste custodire, sic episcopus et multo magis custodire, et amare, atque prudenter regere debet Ecclesiam. Et, velut uxor quæ sub manu est viri, obedire debet viro suo, eumque diligere et amare, ita potius Ecclesia etiam episcopo suo in omnibus

D

obedire eumque diligere et amare, ut animam suam debet, quia illud fit carnaliter, istud spiritualiter; et, sicut vir non debet adulterare uxorem suam, ita nec episcopus Ecclesiam suam, id est, ut illam dimittat ad quam sacratus est, absque inevitabili necessitate, aut apostolica, vel regulari mutatione, et alteri se, ambitus causa, conjungat. Et sicut uxori non licet 19 dimittere virum suum, ut alteri se (vivente eo) matrimonio societ, aut eum adulteret, licet fornicatus sit vir ejus, sed juxta Apostolum, aut viro suo reconciliari debet, aut manere innupta: ita Ecclesiæ non licet dimittere aut ab ea segregare episcopum suum, ut alterum (vivente eo) accipiat, sed aut ipsum habeat, aut innupta maneat, id est, ne alterum episcopum, suo vivente, accipiat, ne fornicationis aut adulterii sui crimen incurrat. Nam, si adulterata fuerit, id est, si se alteri episcopo junxerit, aut super se alterum episcopum adduxerit, aut esse fecerit vel desideraverit, per acerrimam

>>

B

pœnitentiam, aut suo reconcilietur episcopo, aut A Non est itaque a plebe aut vulgaribus hominibus innupta permaneat. Unde et Dominus loquitur in Evangelio, dicens « Si quis viderit mulierem ad concupiscendum, jam mochatus est eam in corde suo (Matth. v, 28). Episcopum vero oportet opportune atque sine intermissione Ecclesiam suam docere, eamque prudenter regere et amare, ut-a vitiis se abstineat et salutem consequi possit æternam.. Et illa cum tanta reverentia ejus doctrinam debet suscipere, eumque amare et diligere, ut legatum Dei et præconem veritatis, quia, testante Veritate : «Quæcunque ligaverit super terram, erunt ligata et in cœlo, et quæcunque solverit super terram, erunt soluta et in cœlo (Matth. xvi, 19). » Nimis timenda est, fratres, hæc sententia, et prævidendum est vobis ne offendatis eos qui tantam a Domino habent potestatem. Et ideo potius obediendi, diligendi, et summopere venerandi sunt, non detrahendi vel lacerandi aut ejiciendi, sed portandi et amandi, ipso dicente Domino : « Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit (Luc. x, 16). » Ideo hæc vobis et omnibus fidelibus scribimus, fratres, ut ab his vos caveatis, et posteris vestris non malum, sed bonum exemplum relinquatis, quoniam injuria episcoporum ad Christum pertinet, cujus vice funguntur. Audivimus enim quosdam a vobis infamatos et dilaceratos episcopos, ac e civitatibus propriis pulsos, quia alibi episcopi constitui non possunt, nisi in civitatibus non minimis, et alios in eis ipsis viventibus constitutos. Ideo hæc vobis scribimus, ut sciatis hoc fieri non licere, sed proprios revocari et integerrime restitui debere, illos vero qui adulterina feditate sponsas suas quas et uxores eorum præfixo tenore esse intelligimus, tenent, ejici ut adulteros atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus arceri jubemus. Si autem adversus eos aliquam querelam habueritis, his peractis, inquirendum erit et auctoritate hujus sanctæ Sedis terminandum. Et, ne omnia nunc sigillatim dicam, omne bonum (si ipsa per se in vobis fuerit) charitas facere vos docebit, sicut e contrario eos qui a salute alieni sunt, omne malum facere, odium docet. Unde ut vos qui veri Dei estis discipuli, abjicite a cordibus vestris ante omnia discordias et aliorum dissensiones, ex quibus omne opus malum, procedit, et benignitatem D ac simplicitatem tota mente servate. Verumtamen scitote cuncti quod supra omnes vos laboret episcopus, quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum. Et ideo sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes summopere laborare pro eo debetis, intantum ut si etiam necesse fuerit, animas vestras pro eo ponatis, sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit, ponere debet, ipso dicente Salvatore : « Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis (Joan. x, 11), >> vos vero obedite eis, et vigilate pro eis, quia ipsi pro vobis vigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes.

[ocr errors]

arguendus, vel accusandus episcopus, licet sit inordinatus, quia pro meritis subditorum disponitur a Deo vita rectorum, exemplo David peccantis ad comparationem principum qui ex merito plebis prævaricantur. Sacerdotes enim exquirere debent peccata populorum, et sagaci sollicitudine unumquemque probare, juxta testimonium Domini ad Jeremiam loquentis : « Probatorem (inquit) dedi te populo meo robustum, et scies et probabis viam eorum (Jer. vi, 27). » Ideo ista dico, quia insidiator bona sæpissime solet convertere in malum, et in electis ponit maculam. Unde si qui sunt vituperatores aut accusatores episcoporum, vel reliquorum sacerdotum, non oportet eos a judicibus Ecclesiæ audiri, antequam eorum discutiatur æstimationis suspicio vel opinio, qua intentione, qua fide, qua veritate, qua vita, qua conscientia, quove merito, si pro Deo, aut pro vana gloria, aut inimicitia, vel odio, aut cupiditate ista sumpserint necne. Hæc omnia fideliter sunt perscrutanda et diligenter pertractanda. Nam sunt nonnulli qui præpositos suos perverse reprehendunt, si vel parum ipsis molesti exstiterint. Idcirco recto oculo primatibus Ecclesiarum providendum est, ne quisquam eorum innocens vexetur aut scandalizetur, intendentibus sententiæ Domini qua ait : « Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6), et reliqua. Deus autem omnipotens, ut nos a præcipitatæ sententiæ probatione compesceret (cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus), mala tamen Sodomæ noluit audita judicare priusquam manifeste agnosceret quæ dicebantur, unde ipse ait : « Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita ut sciam (Gen. XVIII, 21.) » Deus omnipotens, cui nihil absconditum est, sed omnia ei manifesta sunt, etiam antequam fiant, non ob aliud hæc et alia multa (quæ hic prolixitatem vitantes non inseruimus) per se inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret ne præcipites in discutiendis et judicandis negotiis essemus, et ne mala quorumdam prius quisquam præsumat credere quam probare. Cujus exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam unquam præcipites simus, aut temere, indiligenterque indiscussa quæque quoquomodo judicemus, dicente Veritatis voce: «Nolite judicare ut non judicemini, in quo enim judicio judicaveritis judicabimini (Matth. VII, 1), » et reliqua. Nam mala audita nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam unquam credat ; sed ante audita diligenter inquirat, ne præcipitando quidquam aliquis agat. Si enim Dominus omnium Sodomorum mala, quorum clamor ad cœlum usque pervenerat, omnia sciens, prius credere nec judicare voluit quam ipse ea cum fidelibus testibus diligenter investigans, quæ audierat et opere veraciter cognosceret : multo magis nos, humani et peccatores homines, quibus incognita

sunt occulta judicia Dei, et hæc præcavere, et nul- A dine plenum est, veloces pedes eorum ad effunden

lum ante veram justamque probationem judicare,
aut damnare debemus, manifeste Apostolo dicente
Paulo qui ait : « Tu quis es qui judicas servum alie-
num? suo enim Domino stabit aut cadet (Rom. xiv,
4); » unde et per prophetam David Dominus loqui-
tur dicens : « Nolite exaltare in excelsum cornu
vestrum (Psal. LXXIV, 6) » loquentes in cervice ve-
teri, quia neque ab oriente, neque occidente, neque
a solitudine montium, sed Dominus judex hunc humi-
liabit et exaltabit, quia calix iu manu Domini ex
vino meraco ad plenum mistus, et propinabit ex eo,
verumtamen fæces ejus potabunt bibentes omnes
impii terræ. Ego autem annuntiabo in sempiternum,
psallam Deo Jacob. Et alibi idem ait Propheta :
« Ab increpatione tua Deus Jacob (Psal. LXXV, 7), » B
consopitus est et currus et equus. Tu terribilis es,
et quis stabit adversum te? Ex tunc ira tua, de cœlo
autem facisti judicium, terra timens, et tacebit cum
surrexerit, ad judicandum Deus, ut salvos faceret
omnes mites terræ. Et Apostolus ait : « Mihi vin-
dictam, ego retribuam (Rom. xi, 19). » Et alibi in-
quit idem apostolus: «Sufficit unicuique objurgatio
quæ fit a plurimis, ita ut magis donetis et console-
mini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur is
qui in angustia est. Propter quod obsecro vos ut
confirmetis in illo charitatem (II Cor. 11, 6.)
» Et
Dominus in Evangelio ait : « Diliges Dominum Deum
tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et
ex omnibus viribus tuis, et proximum tuum sicut
teipsum (Luc x, 27). » Dilectio enim proximi malum
non operatur. Propter quod juxta Apostolum inex-
cusabilis es, o homo omnis qui judicas; in quo enim
judicas alterum teipsum condemnas, eadem agens
quæ judicas. Scimus enim quoniam judicium Dei est
secundum veritatem in eos qui talia agunt. Existi-
mas autem hoc, o homo omnis qui judicas eos qui
talia agunt et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?
An divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longani-
mitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei
ad pœnitentiam te adduxit. Secundum autem duri-
tiam tuam, et impœnitens cor thesaurizas tibi iram
in die iræ et revelationis justi judicii Dei qui reddet
unicuique secundum opera ejus. His quidem qui
secundum patientiam boni operis gloriam et hono-D
rem et incorruptionem, quærentibus vitam æternam.
His autem qui ex contentione, et qui non acquiescunt
veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio,
tribulatio et angustia in omnem animam hominis
operantis malum, Judæi primum et Græci. Gloria
autem et honor et pax omni operanti bonum, et
alibi idem apostolus: «< Causati enim sumus omnes
sub peccato esse, sicut scriptum est, quia non est
justus quisquam, non est intelligens, non est requi-
rens Deum, omnes declinaverunt, simul inutiles
facti sunt, non est qui faciat bonum non est usque
ad unum. Sepulcrum patens est guttur eorum, lin-
guis suis dolose agebant, venenum aspidum sub
labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritu-

dum sanguinem, contritio et infelicitas in viis eorum et viam pacis non cognoverunt, non est timor Domini ante oculos eorum. Scimus autem quoniam quæcunque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo, quoniam ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo; per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est et testificata a lege et prophetis. Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt. Non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ in Christo Jesu, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ, propter remissionem præcedentium delictorum, in sustentationem Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore, ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi (Rom. III, 3). » Item idem: « Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat. Quis est qui condemnet? Christus Jesus qui mortuus est, imo et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. Quis ergo nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, æstimati sumus sicut oves occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum C enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, poterit nos separare a charitate Dei quæ est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. vIII, 33). » Debemus autem nos, ut ait idem apostolus, firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere, unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad ædificationem. Etenim Christus non sibi placuit, sed, sicut scriptum est: « Improperia improperantium tibi ceciderunt super me (Rom. xv, 1). » « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem qua exhortamur ipsi a Deo, quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra, sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive exhortamur pro vestra exhortatione quæ operatur 20 in vobis tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur: et spes nostra firma est pro vobis, scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis (II Cor. 1, 3). » « Fidelis autem Deus qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere (I Cor. x, 13). » Propter quod, charissimi, sectamini charitatem invicem, et

æmulamini meliora et spiritualia, et adjuvate vos ▲ Amen. Data Kalend. Novembris, Gallio et Brainvicem, ut Deo semper in omnibus placere va- dua CC. leatis. Deus autem pacis sit cum omnibus vobis.

INCIPIUNT DECRETA ALEXANDRI PRIMI PAPÆ.

De sacerdotibus, non vexandis. nec scriptis ab eis per metum aut aliquam fraudem exigendis: et de passione Domini in consecratione corporis ejus miscenda; et de aqua cum sale populis benedicenda; et de fide sanctæ Trinitatis.

(Anno Domini, 119, sub Bello Adriano imperatore.)

ALEXANDER episcopus omnibus orthodoxis per di- B apostolicæ sedis apicem, cui summarum dispositioversas provincias Christo Domino famulantibus.

[ocr errors]

nes causarum et omnium negotia Ecclesiarum ab ipso Domino tradita sunt, quasi ad caput, ipsodicente principi apostolorum Petro : « Tu es Petrus, et super hanc petram Ecclesiam meam ædificabo (Matth. xvi, 18). » Quod quidam æmuli Christi, ejusquc sanctæ Ecclesiæ insidiatores, sacerdotes Dei ad judices publicos accusare præsumant, cum magis apostolus Christianorum causas ad Ecclesias deferri et ibidem terminari præcipiat. Taliter prævaricantes prævaricati sunt in Dominum suum, et non obediunt præceptis ejus, de quibus Dominus per prophetam Osee loquitur, dicens : « Quasi vaccæ lascivientes declinaverunt (Osee iv, 16), » et dilexerunt afferre ignominiam protectoribus suis. Et idem : C« Væ eis quoniam recesserunt a me, vastabuntur quia prævaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis, super triticum et vinum ruminabant, et recesserunt a me. Ego erudivi et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam. Reversi sunt ut essent absque jugo, facti sunt quasi arcus dolosus (Osee vii, 13). » <«< Abjiciet eos Dominus (ait idem propheta), quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus (Osee ix, 17). » De his enim clericis vel laicis qui episcopos vel reliquos sacerdotes prius tam ad primates eorum quam ad reliquos accusant judices, quam auribus eorum a quibus se læsos æstimant, inculcent, ut ab eis aut jus suum aut justam recipiant apologiam. Item per eumdem ait Dominus prophetam : « Audi, domus Israel, et domus regis, ausculta; et attendite, sacerdotes, quia vobiscum judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor, victimasque declinastis in profundum (Osee v, 1). » Et ego eruditor omnium vestrum. Et alibi : « Omnes calefacti estis quasi clibanus, quia devoratis judices vestros (Osee VII, 7). » Ipsi autem declinant victimas Domini in profundum, qui eos devorant vel injuste lacerant, quia oculi Domini dicuntur. Nam si modo quisquam principis sæcularis oculos laceraret. aut amoveret, esset reus majestatis an non? Profecto aut morti traderetur aut perpetua notaretur infamia. Si pro sæculi potestatibus talia ab homini

Cogitantibus nobis metum divini judicii, fratres charissimi, et post vitam hanc unumquemque prout gesserit recepturum, quid veniat in querelam, tacere non licuit, sed nobis vobis loqui necessitas imperavit, dicente propheta : « Exalta ut tuba vocem tuam (Isa. LVIII, 1), » et cui omnium Ecclesiarum commissa est cura, si dissimulem, audiam, Domino dicente, rejecistis mandatum Dei, ut statuatis traditiones vestras. Quid enim aliud est rejicere mandatum Dei, quam privato consilio, judicio humano novis rebus constituendis liberius delectari? Unde et alibi scriptum est: « Ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Terminos indubitanter transgreditur qui statuta patrum postponit atque confundit. Pervenit namque ad conscientiam apostolicæ Sedis, quod nonnulli sunt tam stolidi qui Dominica præcepta et apostolorum eorumque successorum statuta minime observant, et eos de quibus Dominus ait : « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei (Zach. 11, 8), » non solum tangere minime dubitant, sed etiam persequi non formidant. Et licet nos persequantur, quia nec nos sine illis, nec illos sine nobis persequi possunt, quoniam illius sumus discipuli qui animas pro fratribus præcepit ponere, tamen eis pericula et perditiones eorum non sumus ausi celare, ne prophetica (quod absit) damnemur sententia, quæ ait : « Si annuntiaveris iniquo iniquitatem suam (Ezech. 111, D 19), » animam tuam liberasti. Si autem non annuntiaveris ei, sanguinem ejus de manu tua requiram. Est etiam et hoc ad hanc sanctam Sedem perlatum (quod pudet dicere) et non solum sacerdotali, sed etiam omni Christiano nomini est inimicum, id est, quod nonnullos episcopos vel sacerdotes aut metu compellunt, aut vi extorquent, aut fraude decipiunt, aliquas confessionis suæ in alteram partem quam debeant, aut pro suarum non requisitione rerum, aut, quod deterius est, pro alieni erroris secta scripturas facere et propriis manibus roborare, et coram populis recitare atque confiteri. Aliquos dicunt carceribus et ergastulis recludi, ut saltem his territi insidiis, devient Domini sacerdotes, et suis faveant voluntatibus. Relatum insuper est ad hujus sanctæ et

A

bus fiunt, quid pro his fieri putatis, de quibus Do- nem fieri, quia sic odit Deus eos qui adversus patres minus ait : « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi armantur ut patrum invasores vel destructores. Qui mei (Zach. II, 8). » Proculdubio hi qui eos perse- ideo infames efficiuntur, quia patres persequuntur. quuntur et amovere nituntur injuste contra aposto- Quod si nec loqui eis licet, quibus doctores summi licam auctoritatem si a morte prohibentur, dicente (quos episcopos vocamus) propter eorum scelera Domino: «Nolo mortem peccatoris, sed ut conver- adversantur, quanto magis eis qui eos infestant, nec tatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11); » perpetua tamen consentiendum est, nec loquendum, ne participes notantur infamia, et exsilio digni judicantur finitimo, eorum inveniantur sceleribus; quia non solum qui de quibus a temporibus apostolorum et infra ista tene- faciunt, sed qui consentiunt facientibus rei sunt. mus atque decreta habemus quibus eorum accusandi Unde et beatus princeps apostolorum Petrus, in orepiscopos vel testificandi in eos vocem obstruimus, dinatione sancti prædecessoris nostri Clementis, inquos non humanis, sed divinis actibus mortuos esse struens clerum et populum ait: Si inimicus fuerit scimus; de quibus Dominus loquitur per eumdem pro- Clemens alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare phetam «< Calumniam patiens Ephraim fractus est ut ipse vobis dicat: Cum illo nolite amici esse, sed judicio, quoniam coepit abire post sordem, et ego prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda. B communicatione obsecundare, et avertere vos ab eo Et vidit Ephraim languorem suum et Juda vincu- cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quilum suum, et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad bus ipse non loquitur, ut unusquisque qui in culpa regem ultorem, et ipse non poterit sanare vos nec est, dum omnium vestrum cupit amicitias ferre, solvere poterit a vobis vinculum (Osee v, 11). » festinet citius reconciliari ei qui omnibus præest, ut Qui enim sacrilega persequuntur persuasione et la- per hoc redeat ad salutem, cum obedire cœperit cerare nituntur episcopos, vel eos qui Domino recte monitis præsidentis. Si vero quis amicus fuerit his sacrificant, indubitanter eum persequuntur et dila- quibus amicus non est, et locutus fuerit his quibus niant cujus vice funguntur, unde ait Dominus per ipse non loquitur, unus est et ipse ex illis qui exterJoel prophetam : « Nunquid ultionem reddidistis minare Ecclesiam Dei volunt; et cum corpore vobismihi? Et si ulciscimini vos contra me, cito, velociter cum esse videatur, mente et animo contra vos est, reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum et est multo nequior hostis hic, quam illi qui foris (Joel 111, 4). » Et per Oseam prophetam Dominus sunt, et evidenter inimici sunt. Hic enim per amiciinquit: « Quis sapiens, et intelliget ista, intelligens tiarum speciem quæ inimica sunt gerit, et Ecclesiam et sciet ea? Quia rectæ viæ Domini, et justi ambula- dispergit ac vastat. Similiter si hujusmodi personis bunt in eis (Osee XIV, 10), C prævaricatores vero quædam scripturæ quoquomodo per metum, aut corruent in eis. Et ipsa per se Veritas ait : « Qui vos fraudem, aut per vim extortæ fuerint, vel ut se libeaudit me audit, et qui vos spernit me spernit (Luc. rare possint, quocunque modo ab eis conscriptæ vel x, 16). » His et aliis fulti quamplurimis Dominicis roboratæ fuerint ingenio, ad nullum eis præjudicium præceptis, vitantes hominum perditiones, cum omni- aut nocumentum pervenire censemus, neque ullam bus hujus sanctæ Sedis, quam Dominus caput totius ejus infamiam vel calumniam, aut a suis sequestraEcclesiæ constituit, membris, talia fieri prohibemus, tionem bonis unquarn, auctore Domino, et sanctis ne confundatur populus Domini in æternum. Nam apostolis eorumque successoribus sustinere permitet a prædecessoribus nostris inhibitum legimus, ut timus. Confessio vero in talibus non compulsa, sed nemo contristet doctores, neque accusationem ad- spontanea fieri debet, ipso attestante, qui ait : « Ex versus eos suscipiat. Ipse namque apostolorum prin- corde enim procedunt homicidia, adulteria, fornicaceps in ordinatione beati Clementis populum in- tiones, blasphemiæ (Matth. xv, 19) » et cætera quæ struens, ait: Quicunque contristaverit doctorem ve- sunt ad hæc pertinentia. Nec tantum attendenda ritatis peccat in Christum, et Patrem omnium sunt quæ fiunt quantum quo animo fiant, quorum exacerbat Deum, propter quod vita carebit; et doctor D exempla, si omnia scribere cœperimus, ante dies gentium inquit : « Si præoccupatus fuerit homo in quam exempla deficient. Unde et illud est quod Doaliquo delicto, vos qui spirituales estis, sustentate minus ad munera Abel respexit et non ad Cain, illum in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et quia magis intendit ad offerentis animum quam ad tu tenteris, alter alterius onera portate, et sic ad- ea quæ offeruntur. Inde et Dominus per Prophetam implebitis legem Christi (Gal. vi, 1). » inquit : « Dominus scit cogitationes hominum (Psal. XCIII, 11). » Et per Osee ait : « In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini (Osee, vIII, 1), » et reliqua. Et Dominus inquit in Evangelio: « Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum (Matth. vi, 6). » Omnis enim confessio quæ fit ex necessitate fides non est. Et Apostolus ait : « Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 10.)» Amplius autem respicit Deus ad cogitationes

>>

Has considerantes pietates, et pericula vitantes animarum, una cum omnibus Domini sacerdotibus qui nobiscum in hanc sacram convenerunt urbem, et cum omnibus hujus capitis membris, sicut a beatis apostolis, et a reliquis sanctis Patribus, et a successoribus eorum accepimus, statuentes decernimus omnes qui sanctos Patres persequuntur, aut amovere, vel dilacerare manifeste nituntur, infames esse et alienos a liminibus Ecclesiæ usque ad satisfactio

« PoprzedniaDalej »