Obrazy na stronie
PDF
ePub

de petra, et oleum de saxo durissimo) argumenta proferatis, quibus a Gallorum sedibus pellantur hæreses, refloreat veritas, inanesque, et nullius momenti contentiones evanescant. Accipite igitur, optimi patres, has nostras lucubrationes rei ecclesiasticæ, imo et toti orbi mea sententia profuturas, unde docti pariter et indocti in promptu habeant quo delectentur; quo se item adversus pestilentes, nescio quorum hominum rabies, juvent, protegant, tueantur; quo item cessent pariter et amputentur singula errorum seminaria, cedant bella paci, unioni schismata, veritati error: et luceat veritatis lumen in Sion, et agnoscatur verus zeli caminus in Hierusalem, Christus scilicet, qui ventis procellisque, rursus atque iterum utinam imperet.

ORIGO CONCILIORUM GENERALIUM.

Quo tempore concilia celebrari cœperunt, et de quatuor conciliis.

tri et Filio eumdem Paraclitum demonstravit, dans latius symboli formam, quam tota Græcia et Latinitas in Ecclesiis prædicat. Tertia synodus est Ephesina prima ducentorum episcoporum, sub juniore Theodosio Augusto edita, quæ Nestorium duas personas in Christo asserentem justo anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini nostri Jesu Christi personam. Quarta synodus est Chalcedonensis sexcentorum triginta sacerdotum, sub Martiano principe habita, in qua Eutychem Constantinopolitanum abbatem Verbi Domini et carnis unam naturam pronuntiantem, et ejus defensorem Dioscorum quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum Nestorium cum reliquis hæreticis una Patrum sententia prædamnavit, prædicans eadem synodus Christum Dominum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam et divinæ et humanæ confiteamur naturæ. Hæ sunt, ut prædiximus, quatuor principales, et venerabiles synodi fidem catholicam complectentes. Sed et si qua sint concilia B quæ sancti Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quatuor auctoritatem omni manent stabilita vigore. Quorum etiam gesta in hoc corpore condita continentur.

Canones generalium conciliorum a temporibus Con- A stantini cœperunt. In præcedentibus namque annis, persecutione sæviente, docendarum plebium minime dabatur facultas; deinde Christianitas in diversas hæreses scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum convenire nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari. Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicæno de omni orbe terrarum convenientes juxta fidem evangelicam et apostolicam secundum post apostolos Symbolum tradiderunt. Quatuor autem principalia esse concilia ex quibus plenissimam fidei doctrinam tenent Ecclesiæ tam de Patris, et Filii, et Spiritus sancti divinitate, quam prædicti Filii et Salvatoris nostri incarnatione. Prior harum Nicæna synodus est trecentorum decem et octo episcoporum, sub Constantino Augusto imperante peracta, in qua Arianæ perfidiæ blasphemia condemnata, qua inæqualitatem sanctæ Trinitatis idem Arius asserebat, consubstantialem Deo Patri Dei Filium eadem sancta synodus per symbolum definivit. Secunda synodus est centum quinquaginta Patrum, sub Theodosio seniore Constantinopoli congregata, quæ Macedonium, Spiritum sanctum Deum esse negantem, condemnans, consubstantialem Pa

Item de synodis principalibus, quibus in locis, quibus pro causis, quibus temporibus, quibus auctoribus celebratæ sint.

Prima synodus in Nicæa trecentorum decem et octo Patrum contra Arium, Alexandrinum presbyterum, qui tres gradus in Trinitate asserebat, Patrem scilicet majorem, Filium minorem, Spiritum sanctum creaturam, temporibus Constantini principis, Sylvestri papæ Romani, Macharii Hierosolymitani, Alexandri Constantinopolitani, qui condemnata hæresi statuerunt canones viginti. Quorum auctor maxime præfatus sanctus Alexander episcopus fuit. Secunda in Constantinopoli centum quinquaginta Patrum contra Macedonium Constantinopolitanum episcopum, qui negabat Spiritum sanctum Deum esse, temporibns Gratiani et Theodosii principum, Damasi papæ Romani, Cyrilli Hierosolymitani, Nectarii Constantinopolitani, qui, condemnata hæresi, statuerunt canones tres. Quorum maxime auctor Nectarius Constantinopolitanus fuit. Tertia in Epheso ducentorum Patrum contra Nestorium Constantino

politanum episcopum, qui dicebat beatam virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo genitricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret divinitatis, temporibus Theodosii Magni principis, Colestini papæ Romani, Juvenalis Constantinopolitani, Cyrilli Alexandrini. Qui duodecim capitula contra Nestorii blasphemias, totidem capitula, auctore eodem sancto Cyrillo, anathematizando conscripse

C

runt. Quarta in Chalcedone sexcentorum triginta Patrum, contra Eutychem Constantinopolitanum abbatem qui asserebat Christum post humanam assumptionem non ex duabus naturis exsistere, sed solam in eo divinam naturam permanere, temporibus Martiani principis, Leonis papæ Romani, Juvenalis Hierosolymitani, Anatolii Constantinopolitani. Qui condemnata hæresi statuerunt canones viginti septem, quorum auctor maxime idem sanctus Anatolius Constantinopolitanus episcopus fuit. Quinta Constantinopoli contra Theodorum Mopsuestenum, et omnes hæreticos. Qui Theodorus dicebat alium Deum esse Verbum, et alium Christum, et sacram Virginem Mariam negabat Dei genitricem fuisse, temporibus Justiniani principis, Vigilii papæ, Domini Antiocheni, Eutychii Constantinopolitani, qui quatuordecim capitula anathematizando scripserunt contra Theodori et sociorum ejus blasphemias. Sexta in Constantinopoli, centum quinquaginta Patrum contra Macharium Antiochenum episcopum et socios ejus, qui unam voluntatem et operationem in Christo falsa suspicione astruebant, temporibus Constantini principis, Agathonis papæ Romani, Georgii Constantinopolitani. Qui condemnata hæresi anathematizando scripserunt octo capitula.

Item adnotatio synodorum quarum gesta in hoc codice continentur. Prima adnotatio Aquitanæ synodi, qui ante Nicænam fertur fuisse, sed propter auctoritatem ma

jorem postponitur in qua Patres octodecim statuerunt cañones viginti quatuor. Quorum auctor

maxime Vitalis Antiochenus episcopus exstitit. Se-Anæ provincia, temporibus Aurelii Carthaginensis cunda Neocæsariensis, quæ post Aquitanam et Nicænam legitur fuisse, in qua Patres sedecim statuerunt canones quatuordecim, quorum auctor maxime Vitalis Salaminus exstitit. Tertia Gangrensis, quæ post Nicænam legitur fuisse, in qua Patres sedecim statuerunt canones viginti unum propter quasdam necessitates ecclesiasticas, maxime contra Eustachium, qui dicebat quod nullus in conjugali ordine positus, nec ullus fidelis qui non omnibus renuntiaret quæ possideret, spem apud Dominum haberet, et multa alia venenosa, quæ enumerare longum est. Quarta Sardicensis, in qua Patres quadraginta statuerunt canones viginti unum, quorum auctor maxime Osius Cordubensis episcopus, et Vincentius Capuanus episcopus, et sanctæ Romanæ Ecclesiæ legatus exstiterunt. Quinta Antiochena, in qua Patres triginta statuerunt canones viginti quinque, quorum auctor maxime Eusebius Palæstinensis epiScopus exstitit. Sexta Laodicensis, in qua Patres viginti duo statuerunt canones quadraginta novem, quorum auctor maxime Theodosius episcopus exstitit. Septima Carthaginensis, in qua Patres ducenti decem et septem, statuerunt canones triginta tres, quorum auctor maxime Aurelius Carthaginensis episcopus exstitit. Etiam sanctus Augustinus Hipponensis episcopus in eadem synodo legitur fuisse temporibus Honorii Augusti. Octava Africana sub Theodosio minore Augusto, in qua Patres ducenti quatuordecim recitaverunt et firmaverunt canones centum et quinque qui per diversa concilia Africa

episcopi, leguntur esse conscripti. Nona Arelatensis, in qua Patres statuernnt canones, etc., quorum auctores maxime Silvester urbis Romæ episcopus, et sanctus Marinus Arelatensis episcopus exstiterunt, temporibus Constantini Augusti, sicut quidam asserunt. Decima item Arelatensis, in qua Patres novemdecim statuerunt canones, quorum auctor maxime sanctus Cæsarius Arelatensis episcopus exstitit. Undecima item Arelatensis, in qua Patres sedecim statuerunt canones. Duodecima item Arelatensis, in vico Ortinsico, in qua Patres undecim statuerunt canones, quorum maxime auctor sanctus Cæsarius Arelatensis episcopus exstitit. Tertia decima item Arelatensis, in qua Patres novemdecim statuerunt canones, quorum auctor maxime Sapardus Arelatensis episcopus exstitit. Quarta decima Arausicensis, in qua Patres sedecim statuerunt canones, quorum auctor maxime Hilarius episcopus exstitit. Sexta decima Agathensis, in qua Pâtres triginta quaB tuor statuerunt canones, quorum auctor maxime Cæsarius episcopus exstitit. Septima decima Aurelianensis, in qua Patres septuaginta duos statuerunt canones, quorum auctor maxime Aurelius Arelatensis episcopus exstitit temporibus Clodovici regis. Octava decima item Aurelianensis, in qua Patres triginta unum statuerunt canones, quorum auctor maxime Melanius Redensis episcopus exstitit. Nona decima item Aurelianensis, in qua Patres viginti tres statuerunt canones, quorum auctor maxime sanctus Albinus Andegavensis episcopus exstitit.

INCIPIT EPISTOLA AURELII CARTHAGINENSIS EPISCOPI

AD DAMASUM PAPAM.

Reverendissimo papæ DAMASO AURELIUS Carthaginensis episcopus.

Gloriam apostolicæ sedis et vestræ sublimitatis gratiam nostra humilitas exorat ut statuta quæ reperire poteritis post finem beati principis apostolorum Petri usque ad vestræ sanctitatis principium, juxta apostolicæ sedis auctoritatem, quam cognovimus per vestræ sapientiæ sanctitatem gubernari,

nobis scripta mittere dignemini. Quatenus per vestræ sanctitatis nobilitatem atque prudentiam nosse valeamus quæ in præfata sancta sede supradictis temporibus sunt decreta, et qui adversus canonum apostolorum instituta gesserunt cognoscantur. Bene valete, sanctissime papa, et orate pro nobis, amantissime pater. Data vii Kalend. Martii, et lecta Romæ Nonas Maii.

RESCRIPTUM DAMASI AD AURELIUM CARTHAGINENSEM EPISCOPUM.

Beatissimo fratri et coepiscopo AURELIO DAMASUS. Scripta sanctitatis tuæ debita veneratione suscepimus, in quibus sitire venerationem ac prudentiam tuam apostolica instituta(ut dignum erat)cognovimus. Qua de re quædam ex his quæ petisti misimus, et quædam adhuc cum iterum miseris, mittere cupimus. Nullum tamen a beati Petri principis apostolorum fine prædecessorum nostrorum prætermisimus, de quorum statutis aliquid tibi per Ammonium presbyterum et Felicem diaconum sub certis signaculis non mitteremus. Quae te et custodire optamus, et aliis prædicanda ac publicanda mandamus, ut ab omnibus inviolate debita veneratione custodiantur, et inviolate serventur, atque ab omnibus futuris temporibus diligenter venerentur, quia violatores voluntarie canonum graviter a sanctis Patribus judicantur, et a Spiritu sancto (cujus instinctu ac dono dictati sunt) damnantur, quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi,

Cctum, quoniam, ut jam prælibatum est, contra eum agit cujus impulsu et gratia iidem sancti editi sunt canones. Diabolica vero nequitia plerosque subtiliter fallere solet, et ita quorumdam imprudentiam per similitudinem pietatis sæpissime illudit, ut pro salutaribus nocitura persuadeat. Idcirco norma sanctorum canonum qui sunt Spiritu Dei conditi, et totius reverentia consecrati, fideliter a nobis est scienda, et diligenter tractanda, ne quovis modo sanctorum Patrum statuta absque inevitabili necessitate (quod absit) transgrediamur, sed fidelissime per ea gradientes, cum eis qui eos instinctu condiderunt divino mercedis gloriam, et laboris cumulum eorum meritis auxiliante Domino habere mereamur. His itaque rite deliberatis, et ad ecclesiarum vestrarum notitiam nostra deliberatione perlatis, parere vos eorumdem sanctorum canonum regulis summopere convenit, ne in aliquo eis obviare quorumdam ignavia faciat, sed vestra sapiens et sana doctrina quæ cupit vos per omnia placere Deo illis cohæredes et comparticipes

sed libenter, ut præfixum est, aliquid proterve D cælestis regni in sedibus fideles cooperatores osten

agunt, aut loqui præsumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim præsumptio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum san

dat. Data xvi Kalend. Junii, Gratiano et Ciritio IV consulibus.

PRÆFATIO ISIDORI IN SEQUENS OPUS.

ISIDORUS Servus Christi lectori conservo suo et pa- A sive quæ antea, seu quæ postmodum facta sunt, renti in Domino fideli salutem.

Compellor a multis tam episcopis quam reliquis servis Christi canonum sententias colligere, et in uno volumine redigere, et de multis unum facere. Sed hoc oppido conturbat, quod diversæ interpretationes varias sententias faciunt, et licet unus sit sensus, diversæ tamen sunt sententiæ, et aliæ longiores, aliæ breviores. Ea vero concilia quæ Græco sunt edita stylo, amplius quam tripliciter aut quadrupliciter interpretata atque conscripta reperimus. Quod si veritas est quærenda e pluribus, Græcorum sequamur stylum, eorumque imitemur dictiones atque exemplaria; sin minus, ipsi dicant atque exponant quibus tot sunt exemplaria quot codices. Nobis tamen videtur, cum in nostro discrepaverint B sermone, ut unitas, et veritas ab ipsis quærenda sit, quorum lingua edita esse noscuntur. Quod et nos fecimus, et sicut a veris eorum reperimus magistris, in volumine cui hæc præponitur præfatiuncula inserere curavimus. Canon autem Græce, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam vel quod regat, vel quod normam vivendi præbeat, sive quod distortum pravumque quid corrigat. Synodum autem ex Græco interpretari comitatum vel cætum. Concilium vero nomen tractum ex communi intentione, eo quod in unum omnes dirigant mentis obtutum. Cilia enim oculorum sunt. Unde et qui sibimet dissentiunt, non agunt concilium, quia non sentiunt unum. Cœtus vero conventus est, vel congregatio a coeundo, id est conveniendo in unum, unde et conventus est nuncupatus, quod omnes ibi conveniunt, sicut conventus, cœtus vel concilium a societate multorum in unum.

sub ordine numerorum ac temporum capitulis suis distincta sub hujus voluminis aspectu locamus, subjicientes etiam reliqua decreta præsulum Romanorum usque ad sanctum Gregorium, et quasdam epistolas ipsius in quibus pro culmine sedis apostolicæ non impar conciliorum exstat auctoritas, quatenus ecclesiastici ordinis disciplina in unum a nobis coacta atque digesta et sancti præsules paternis instituantur regulis, et obedientes Ecclesiæ ministri vel populi spiritualibus imbuantur exemplis, et non malorum hominum pravitatibus decipiantur. Multi enim, pravitate et cupiditate depressi, accusantes sacerdotes oppresserunt. Ideo sancti Patres leges constituerunt quas sanctos canones appellaverunt. Multi ergo idcirco alios accusant, ut se per illos excusent, aut eorum bonis ditentur. Plerique vero boni Christiani propterea tacent, et portant aliorum peccata quæ noverunt, quia documentis sæpe deseruntur quibus ea quæ ipsi sciunt judicibus ecclesiasticis probare non possunt, quoniam licet vera sint quædam, non tamen judicibus credenda sunt, nisi quæ certis indiciis demonstrantur, nisi quæ manifesto judicio convincuntur, nisi quæ judiciario ordine publicantur. Nullus enim qui suis rebus est spoliatus, aut a sede propria vi aut terrore pulsus, antequam omnia sibi ablata ei legibus restituantur, et ipse pacifice diu suis fruatur honoribus, sedique proprie regulariter restitutus ejus multo tempore libere potiatur honore, juxta C canonicam accusari, vocari, judicari aut damnari institutionem non potest. Unde et ecclesiastica Historia, ab Eusebio Cæsariensi episcopo confecta, de muliere quadam quæ pro castitate a marito accusabatur ait : « Præceptum, vel interdictum est ab imperatore lege lata, ut primo permitteretur ei rem familiarem libere diutius ordinare, tum deinde responderet objectis. » Hæ omnes leges tam ecclesiasticæ quam et vulgares publicæque præcipiunt.

In principio vero voluminis hujus qualiter concilium apud nos celebratur posuimus, ut qui nostrum ordinem sequi voluerint, sciant qualiter hoc agere debeant. Qui autem hoc agere melius elegerint, faciant quod justo canonicoque atque sapientissimo consilio judicaverint. Denique propter eorum auctoritatem cæteris conciliis præposuimus canones qui dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apocryphi dicantur, quoniam plures eos recipiunt, et sancti Patres eorum sententias syno- D dali auctoritate roboraverunt, et inter canonicas posuerunt constitutiones. Deinde quarumdam epistolarum decreta virorum apostolicorum interseruimus, id est Clementis, Anacleti, Evaristi et cæterorum apostolicorum, quas potuimus hactenus reperire epistolas usque ad Silvestrum papam. Postmodum vero Nicænam synodum constituimus propter auctoritatem ejusdem magni concilii. Deinceps diversorum conciliorum Græcorum et Latinorum,

Horum vero concinnantia si omnia ponerentur,ante deficerent dies, et nimis prolixa fieret epistola. Ex pluribus tamen aliqua hic ad provocationem aliorum inserere judicavimus. Ait namque sanctus Leo Romanæ Ecclesiæ antistes in epistola Chalcedonensi concilio missa, cujus initium est: « Leo episcopus synodo Chalcedonensi. Optaveram quidem, dilectissimi, » et cætera. In qua inter cætera sic testatur dicens : « Quia vero non ignoramus per pravas æmulationes multarum Ecclesiarum statum fuisse turbatum, plurimosque fratres injuste sedibus suis pulsos et in exsilia deportatos atque in locum superstitum alios substitutos; his primitus vulneribus adhibeatur medicina justitiæ. Ne quisquam

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem Aa xii Kalend. Aprilis usque in xvi Kalend. Maii

ita errorem omnes relinquant, ut nemini quidem
perire honor debeat, sed prioribus episcopis cum
omni privilegio suo jus proprium reformetur. »>
Eadem et antiqui apostolici qui fuerunt ante sy-
nodum Nicænam sanxerunt. Eadem synodus quæ
habita est in Larissa sub Valeriano loquitur. Ea-
dem plurimæ Romanæ synodi testantur, eadem
papa Symmachus et cæteri sancti Patres sanxerunt.
Quorum statuta proxilitatem vitantes hic inserere
distulimus. Si quis autem hæc plenius scire et
legere voluerit, suis in auctoribus invenire et legere
pleniter poterit. Nobis vero hac in præfatiuncula
ista sufficiant. Et sicut militi ex multis armis illa
sufficiunt quæ ferre congruenter super se poterit,
sic nobis de multis sententiis una, aut duæ, vel B
quantum tunc necesse fuerit, sufficiunt, quoniam
sicut cum uno telo aut duobus inimicum vincimus,
sic cum una aut duabus sententiis auctoritate plenis
æmulum superamus. Si enim de mulieribus et sæ-
cularibus hominibus hæc constituta sunt, multo
magis ecclesiasticis viris et sacerdotibus sunt con-
cessa. Hæc eadem vero ecclesiastica jura jubent
et sæculi leges præcipiunt. Similiter accusatores et
accusationes, quas sæculi leges prohibent, canonica
funditus repellit auctoritas. Synodorum vero con-
gregandarum auctoritas apostolicæ sedi privata
commissa est potestate, nec ullam synodum ratam
esse legimus, quæ ejus non fuerit auctoritate con-
gregata vel fulta. Hæc canonica testatur auctoritas,
hæc historia ecclesiastica roborat, hæc sancti Patres
confirmant.

C

solerter inquiri, et si die Sabbatorum inciderit, consequenti die Dominico, id est luna xv, Pascha celebrare conscripsit, et si die Dominico luna xin ejusdem mensis, id est primi mensis, evenerit ipsa hebdomada transmissa in alterum diem Dominicum, Pascha sine dubio celebrare conscripsit. His et aliis quamplurimis exemplis patet plura esse quam viginti Nicæni concilii capitula, et veram esse prædictam Julii papæ epistolam. Nobis autem quidam e consortio fratrum nostrorum Orientales testati sunt se vidisse concilium Nicænum habens potiorem quatuor Evangeliorum magnitudinem, continens in se sessiones episcoporum, et introductiones, judiciaque querimoniarum, atque definitiones et constitutiones, necnon et subscriptiones eorum. Ad cujus similitudinem magnum Chalcedonense concilium conscriptum esse confirmaverunt, et demum alia Constantinopoli condita, unum videlicet sub Justiniano imperatore, contra Dei impugnatores Origenem, Didymum, et Evagrium, et aliud temporibus Agathonis papæ et Constantini imperatoris contra Macharium episcopum, et Stephanum ejus discipulum, ac reliquos episcopos, qui pro frumento zizania Ecclesiis seminaverunt, vinum miscuerunt aquæ, et proximo potum dederunt eversione turbida, et tanquam lupi agni simulabant mendacium, et veritas ut mendacium refutabatur.

Nosse etiam oportet (licet certa non infirmentur, quatuor esse principalia concilia ex quibus plenissimam fidei doctrinam tenent Ecclesiæ, tam de Patris, et Filii, et Spiritus sancti divinitate, quam de præIdicti Filii et Salvatoris nostri incarnatione. Prior harum Nicæna synodus est trecentorum decem et octo episcoporum sub Constantino Augusto peracta, in qua Arianæ perfidiæ blasphemia condemnata, qua inæqualitatem sanctæ Trinitatis idem Arius asserebat, consubstantialem Deo Patri Deum Filium eadem sancta synodus per Symbolum definivit. Secunda synodus centum quinquaginta Patrum, sub Theodosio seniore Constantinopoli congregata, quæ Macedonium, sanctum Spiritum Dominum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio eumdem Paracletum demonstravit, dans latius

Scire autem vos volo, octoginta episcopos, qui hoc opus me incipere, et perficere coegistis, et cunctos reliquos Domini sacerdotes oportet, quod plura quam illa viginti capitula quæ apud nos habentur Nicænæ synodi reperimus, et in decretis Julii papæ septuaginta capitula ejusdem synodi esse debere legimus. Quam epistolam in suo ordine inter cætera decreta apostolicorum posuimus, hæc scrutantibus et cunctis nosse volentibus rimandam. Nam quod plura quam viginti capitula sint Nicæni concilii, in multis invenitur locis. Legitur enim in Constantinopolitano concilio ita: «< Manifestum est quod illa quæ sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciæ D Symboli formam, quam tota Græcia et Latinitas in synodus dispenset, sicut Nicæno constat decretum esse concilio. >> Legitur et in epistola Innocentii papæ Victricio Rothomagensi episcopo directa, ita : « Si quæ causæ vel contentiones inter clericos et laicos, vel inter clericos tam majoris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortæ, placuit ut secundum synodum Nicænam congregatis omnibus ejusdem provinciæ episcopis judicium terminetur, » et reliqua. Sanctæ etiam memoriæ Theophilus Alexandrinus episcopus suis in epistolis meminit in concilio Nicæno statutum esse ut ab vIII Idus Martii usque in idem Nonas Aprilis, diebus scilicet 28, qualiscunque luna nata fuerit in quolibet medio spatio, perhibet facere initium primi mensis, quartam decimam vero

Ecclesiis prædicant. Tertia synodus est Ephesina prima ducentorum episcoporum, sub minore Theodosio Augusto edita, quæ Nestorium duas personas in Christo asserentem justo anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini nostri Jesu Christi personam. Quarta est synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta sacerdotum, sub Martiano principe habita, in qua Eutychem Constantinopolitanum abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et ejus defensorem Dioscorum quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis hæreticis una Patrum sententia prædamnavit, prædicans eadem synodus Christum Dominum sic natum de

Virgine, ut in una substantia divina et humana A vigore. Primo quidem ordo, ut prædictum est, de contineantur naturæ. Hæ sunt, ut prædiximus, quatuor principales et venerabiles synodi, fidem catholicam complectentes. Sed si qua sint concilia quæ sancti Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt, post ipso rum quatuor auctoritatem omni manent stabilita

celebrando concilio insertus habetur, et postmodum canonum apostolorum, ac primorum apostolicorum, id est a sancto Clemente usque ad sanctum Silvestrum sequens ordinem suum.

INCIPIUNT CANONES

ID EST

REGULÆ ECCLESIASTICA

A sanctis Patribus constitutæ, et ab ISIDORO in unius codicis corpus collectæ.

1 ORDO DE CELEBRANDO CONCILIO.

inflectat, non acceptio muneris vel personæ corrumpat, sed junge nos tibi efficaciter solius tuæ gratiæ dono, ut simus in te unum, et in nullo deviemus a vero, qualiter in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis justitiam, ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur præmia sempi

terna.

Hora diei prima, ante solis ortum, ejiciantur B ut in sinistrum nos non ignorantia trahat, non favor omnes ab ecclesia, obseratisque foribus cunctis ad unam januam per quam sacerdotes ingredi oportet, ostiarii stabunt. Et convenientes omnes episcopi pariter introibunt, et secundum ordinationis suæ tempus residebunt. Post ingressum episcoporum omnium atque consessum, vocentur deinde presbyteri, quos causa probaverit introire, nullusque se inter eos ingerat diaconorum. Post hos ingrediantur diacones probabiles, quos ordo poposcerit interesse. Et corona facta de sedibus episcoporum, presbyteri a tergo eorum resideant, quos tamen sessuros secum metropolitanus elegerit, qui utique et cum eo judicare aliquid, et definire possunt. Diaconi in conspectu episcoporum stent, deinde ingrediantur laici, qui electione concilii interesse C meruerunt. Ingrediantur quoque notarii, quos ad recitandum vel excipiendum ordo requirit. Obseratisque januis, et sedentibus in diuturno silentio sacerdotibus, atque cor totum habentibus ad Dominum, dicturus est archidiaconus, Orate, statimque in terram omnes prosternentur, tam episcopi quam presbyteri, et orantes diutius, tacite cum fletibus atque gemitibus, unus ex episcopis senioribus surgens, orationem palam fundat ad Dominum, cunctis adhuc in terra jacentibus, dicens hanc orationem :

Oratio.

Adsumus, domine sancte Spiritus, adsumus peccati quidem immanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter aggregati; veni ad nos, et esto nobiscum, dignare illabi cordibus nostris, doce nos quid agamus, quo gradiamur, et ostende quid efficere debeamus, ut, te auxiliante, tibi in omnibus placere valeamus. Esto salus, et suggestor; et effector judiciorum nostrorum, qui solus cum Deo Patre, et ejus Filio nomen possides gloriosum. Non nos patiaris perturbatores esse justitiæ, qui summam diligis æquitatem,

In qua oratione Pater noster non dicatur, nec benedictio, sed ipsa solummodo oratio confirmetur. Finita autem oratione, et responso ab omnibus Amen, rursus dicat archidiaconus: Erigite vos. Confestim omnes surgant et cum omni timore Dei et disciplina tam episcopi quam presbyteri sedeant; sicque omnibus in suis locis, in silentio consedentibus, diaconus alba indutus, codicem canonum in medio proferens, capitula de conciliis agendis pronuntiet, id est, de concilio Toletano tertio, æra XVIII. Item, ex concilio Toletano quarto, æra 11. Item, ex capitulis Orientalium partium, quæ Martinus episcopus de Græco in Latinum vertit, æra XVIII, de Synodo facienda. Item, ex concilio Chalcedonensi, æra XVIII. Item, ex concilio Agathensi, æra xxv, vel XXVI, vel aliud de canonibus, quod metropolitano aptius visum fuerit, ut legatur. Finitisque titulis, metropolitanus episcopus, concilium alloquatur exhortatione, ita dicens: Ecce, sanctissimi sacerdotes, præmissis Deo precibus, fraternitatem vestram cum pia exhortatione convenio, et D per divinum nomen obtestor ut ea, quæ a nobis de Deo, et de sacris ordinibus, vel sanctis moribus vobis fuerint dicta, cum omni pietate suscipiatis et cum summa reverentia perficere intendatis. Quod si forsitan aliquis vestrum aliter quam dicta fuerint senserit, sine aliquo scrupulo contentionis in nostrorum omnium copulatione, ea ipsa, de quibus dubitaverit, conferenda reducat, qualiter, Deo auxi

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »