Obrazy na stronie
PDF
ePub

ITEM EPISTOLA SIXTI PAPÆ.

SIXTUS universalis apostolicæ Ecclesiæ episcopus A bus possit. Ab hac enim sancta Sede, a sanctis omnibus episcopis in Domino salutem.

Cognoscat vestra sapientia, charissimi fratres, quia in hac sancta sede apostolica a nobis et reliquis episcopis cæterisque Domini sacerdotibus statutum est, ut sacra vasa non ab aliis quam a sacratis Dominoque dicatis contrectentur hominibus. Indignum valde est ut sacra Domini vasa quæcunque sint humanis usibus serviant, aut ab aliis quam a Domino famulantibus eique dicatis tractentur viris. Ne pro talibus præsumptionibus iratus Dominus plagam imponat populo suo, et hi etiam qui non peccaverunt mala patiantur aut pereant, quia perit justus sæpissime pro impio. Attendite, fratres, ne talia viris in Ecclesiis permittatis deinceps fieri, ne grex pretioso sanguine Christi redemptus in præcipitium (quod absit) ruat; propter quod assumite armaturam Dei, ut possitis resistere his qui contradicunt veritati, et induite vos lorica justitiæ, calceati pedes in præparatione Evangelii pacis. Si quis vero vestrum pulsatus fuerit in aliqua adversitate licenter hanc sanctam et apostolicam appellet Sedem, et ad eam quasi ad caput suffugium habeat, ne innocens damnetur, aut Ecclesia sua detrimentum patiatur. Si autem ei necesse fuerit eamque appellare minime ausus fuerit, et vocatus tamen ab hac sancta Sede fuerit, non renuat venire, sed confestim, ut ei nuntiatum fuerit, venire festinet, et causas pro quibus vocatus est prudenter disponat, atque si necesse aliquid corrigere fuerit, cum his quos hic primos invenerit, corrigat; ad Ecclesiam tamen suam non prius revertatur quam litteris apostolicis vel formatis pleniter instructus atque purgatus, si fuerit unde. Et postquam domum reversus fuerit, cognoscant vicini sui qualiter hic sua aliorumque causa discussa fuerit, quatenus eam absque aliqua ambiguitate nuntiare et prædicare omni

apostolis tueri, defendi et liberari episcopi jussi sunt, ut sicut eorum dispositione ordinante Domino primitus sunt constituti, sic hujus sanctæ Sedis, cujus dispositioni eorum causas et judicia servaverunt, protectione, futuris temporibus sint ab omnibus perversitatibus semper liberi. Unde culpantur hi qui aliter circa fratres egerint, quam hujus sedis rectoribus placere cognoverint. His taliter consideratis atque cum reliquis episcopis decretis tanqnam omnium. curam gerentes, propter sedis propriæ apicem decernimus, ut nemo pontificum aliquem suis rebus exspoliatum episcopum aut a sede pulsum excommunicare, aut judicare præsumat, quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudatus. Si quis B autem aliter agere præsumpserit, sciat censuram hujus Sedis cum omnibus membris suis sibi venturam, et sicut egerit, ita recipiet. Si bene bene, grave grave. Si pessime pessime, quoniam dignus est operarius mercede sua. Nos, fratres, nullum perdere volumus, sed ipse perdit se qui pie considerata avertit, et qui Apostolorum et hujus sanctæ Sedis decreta libenter violat. Sed nunc, fratres, commendamus vos omnes Domino, et verbo gratiæ ejus, qui potest perficere et dare hæreditatem cum omnibus sanctis; ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, ut vobis invicem succurratis, et non sitis divisi, ut unanimes, uno ore et uno corde honorificemus eum in concordia et consolatione fratrum, qui potens est confirmare nos C secundum Evangelium ejus, juxta revelationem mysterii æterni, temporibus scilicet perpetuis, quibus vobis munera futurorum gaudiorum largienda sunt. Data nono Kalen. Aprilis, Adriano et Vero cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA TELESPHORI PAPE.

De jejunio septem hebdomadarum ante Pascha, et de missarum celebratione in nocte sancta Natalis Domini, et quo tempore alii diebus missæ celebrentur, et de episcoporum defensione. (Anno Domini 131, Antonino Pio imperatore.)

Charissimis fratribus et dilectissimis episcopis TELESPHORUS Romanæ urbis archiepiscopus salutem D

in Domino.

Credimus sanctam fidem vestram in apostolorum eruditione fundatam, hanc tenere et hanc populis universis exponere, quæ videlicet a constitutis apostolorum, eorumque successorum nulla ratione dissentit, per quos justum est cæteros erudiri. Quapropter cognoscite a nobis et a cunctis episcopis in hanc sanctam et apostolicam Sedem congregatis statutum esse, ut septem hebdomadas plenas ante san

ctum Pascha omnes clerici in sortem Domini vocati a carne jejunent; quia sicut discreta debet esse vita clericorum a laicorum conversatione, ita et in jejunio debet fieri discretio, et sicut laici et sæculares homines nolunt eos recipere in accusationibus et infamationibus suis, ita nec clerici debent eos recipere in impulsationibus suis; quoniam in omnibus discreta debet semper esse, et segregata vita, et conversatio clericorum ac sæcularium laicorum. Et, sicut hi amplius sunt applicati divinis cultibus, et familiares Domini dicun

Ipsi enim qui proprio ore corpus Domini conficiunt, ab omnibus sunt obediendi atque timendi, et non dilacerandi aut detrahendi, quia a quibus se Domini populus benedici, salvari et instrui cupit, nullatenus debet eos arguere, nec vulgus in eorum accusatione suscipi. Populus enim ab eis docendus est, et corripiendus non ipsi ab eo, quia non est discipulus super magistrum. Nullomodo igitur Domini pontifices et reliqui sacerdotes quibus Domini commissa est plebs, rite populum possunt corrigere, si deceptionis se cognoverint laqueo infestari. Unde justum est omnes in universo orbe doctores legis, ea quæ legis sunt sapere et non sacerdotes Domini labiis suis, aut quibuslibet machinationibus maculare, dum ipsos disponunt aut cupiunt macu

ergo accusat ordinationem qui eos qui ab eo constituuntur, sacerdotes accusat, et damnari cupit, a quibus se omnes fideles cavere debent, quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus rei sunt.

tur Salvatoris, ita moribus et conversatione atque A sanctitate debent esse distincti. Has ergo septem hebdomadas omnes clerici a carne et deliciis jejunent, et hymnis, et vigiliis, atque orationibus, Domino inhærere die noctuque studeant. Nocte vero sancta nativitatis Domini Salvatoris missas celebrent, et hymnum angelicum in eis solemniter decantent, quoniam et in eadem nocte ab angelo pastoribus nuntiatus est, sicut ipsa Veritas testatur, dicens : « Pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos et timuerunt timore magno, et dixit illis angelus : Nolite timere, ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis B lare, potius seipsos maculant et vulnerant. Dei signum Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio; et subito facta est cum angelis multitudo militiæ cœlestis, laudantium Dominum et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. n, 8-14). » Cæterum considerat impius justum, et quærit ut occidat 24 eum. Dominus non derelinquet eum in manus ejus, et non condemnabit eum cum judicabitur illi. Exspecta Dominum et custodi viam ejus, et exaltabit te ut possideas terram, cum interibunt impii, videbis. Vidi impium robustum, et fortissimum, sicut indigenam virentem, et transivi et ecce non erat, et quæsivi eum, et non est inventus. Custodi simplicitatem et vide rectum, quia erit in extremum viro pax; prævaricatores autem inter-C ibunt pariter, et novissimum impiorum peribit. Salus autem justorum a Domino, fortitudo eorum in tempore tribulationis, et auxiliabitur eis Dominus, et salvabit eos et eripiet eos ab impiis et salvabit eos, quia speraverunt in eum; et alibi : « Quid gloriaris in malitia potens? Misericordia Dei tota die. Insidias cogitavit lingua tua quasi novacula acuta faciens dolum. Dilexisti malitiam magis quam bonum, mendacium magis quam loqui justitiam. Dilexisti omnia verba ad devorandum, lingua dolosa, sed Deus destruet te in sempiternum, terrebit et evellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra viventium, et videbunt justi et timebunt et super eum ridebunt. Ecce vir qui non posuit fortitudinem suam Deum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, confortatus est in insidiis suis. Ego autem sicut oliva virens in domo Dei, speravi in misericordia Dei, in sæculum et in æternum. Confitebor tibi in sæculum, quoniam fecisti et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu misericordiarum tuarum. » Reliquis enim temporibus missarum celebrationes ante horam diei tertiam minime sunt celebrandæ, quia et eadem hora Dominus crucifixus est, et super apostolos Spiritus sanctus descendisse legitur. Ab episcopis autem idem angelicus hymnus pro tempore et loco in missarum solemniis celebrandus est atque solemniter recitandus.

Christus enim Dei Filius Dominus noster, humano generi salutem condonans plenam, de nobis ait : << Qui vos recipit, me recipit, et qui vos spernit, me spernit (Matth. x, 40; Luc. x, 16). » Si ergo Dominus in eis recipitur, et rejicitur, proculdubio ipsius sunt qui in eis rejicitur, vel suscipitur. Et tu quis es, qui judicas servum alienum? Proculdubio transgressores legis Dei et apostolorum, atque prophetarum, et non solum harum, sed etiam legum humanarum. Omnes enim leges tam divinæ quam humanæ alienum servum judicare prohibent. Quid putas erit de te, cum transgressores et conculcatores legis Dei damnabuntur? Profecto et tu damnaberis, quia postposuisti mandatum Dei, et tuam adimplesti voluntatem, quoniam sicut digni sunt vita qui mandatum Dei adimplent atque custodiunt, ita rei et perdigni sunt morte, qui ea postponunt et in vanum ducunt. Est enim in apostolicis scriptum institutis, alterius vitam nemo laceret, et de malo alieno os suum non coinquinet. Accusatores vero et accusationes, quas leges sæculi non admittunt, et nos submovemus, et accusatori omnino non credi decernimus, qui absente adversario causam suggerit ante utriusque partis justam discussionem. Nec hi qui D non sunt idonei suscipiantur ad accusationem, et omnes qui adversus patres armantur, infames esse censemus. Patres enim omnes venerandi sunt, non respuendi, aut insidiandi. Hi vero qui cum inimicis morantur, aut qui suspecti habentur, minime recipiantur, quia eorum æmulatio lacerat etiam innocentes. Hunc murum firmissimum statuerunt patres nostri, et nos cum eis contra persecutores nostros, ut hoc remedio eorum pellantur machinamenta, et vos securiores et sanctiores famulari mereamini vestro Salvatori. De talibus enim insidiatoribus et accusatoribus servorum suorum loquitur Dominus per prophetam dicens: «Os tuum misisti ad malitiam, et lingua tua concinnabat dolum,

sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et in filium matris tuæ fabricabas opprobrium. Hæc fecisti et tacui, existimasti similem tui me futurum? arguam te, et proponam ante oculos tuos. Intelligite hæc qui obliviscimini Dominum ne forte rapiat et non sit qui liberet. »

Languentes autem in isto conamine notandi sunt, et a talibus repellendi. Tales enim membra sunt diaboli, qui sursum atque deorsum pervolans quærit quod possit occidere, quos possit separare, quos possit devorare. Propter quam rem vigilandum est, et armis cœlestibus sumus muniendi, ne in ejus compedes incidamus aut ejus foveis illaqueemur. Decet enim in talibus causis hoc maxime provideri, ut sine strepitu concertationum et charitas custodiatur et veritas defendatur, atque innocentes et Domini ministri illæsi liberentur. De bonis ergo et legem Domini custodientibus fratribusque adjuvan

A

B

tibus et non nocentibus, sed supportantibus ait per Prophetam Dominus: «Non sedi cum viris vanitatis, et cum superbis non ingrediar. Odivi ecclesiam pessimorum et cum impiis non sedebo. Lavabo in innocentia palmas meas, et circuibo altare tuum, Domine, ut clara voce prædicem laudem tuam, et enarrem omnia mirabilia tua. Domine, dilexi habitaculum domus tuæ, et locum tabernaculi gloriæ tuæ; ne ponas cum peccatoribus animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. In quorum manibus scelus, et dextera eorum repleta est muneribus, ego autem in simplicitate mea gradiar, redime me, et miserere mei; pes meus stetit in via, in Ecclesiis benedicam Domino. » Concordent igitur cum omnibus Dei sacerdotibus hæ charitatis sententiæ, in quibus vos fixos et firmos exstitere judicamus. Deus vos incolumes custodiat, filii charissimi. Data xv Kalend. Martii, Antonio et Marco IV cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA IGINII PAPÆ DE FIDE ET RELIQUIS

CAUSIS.

De fide et reliquis causis.

(Anno Domini 143, tempore Antonini Pii imperatoris.) ̧

IGINIUS in Christi nomine almæ urbis Romæ epi-C scopus, cunctis in apostolica fide et doctrina degentibus, salutem.

Charissimi, Deus Filium suum misit in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, ut justitia legis impleretur. Filius non secundum deitatem solam a Patre missus est, sed secundum carnem, quam clementer et pie pro nobis assumere non dedignatus est. Nam quod semetipsum, exinanita majestatis suæ potentia, idem Filius miserit, Apostolus contestatur et dicit : « Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. 11, 7, 8). » Et Isaias : « Non legatus, neque angelus, sed Deus ipse veniet, et salvabit nos; » item ibi : « Palam apparui non quæren-D tibus me. » Et Jeremias : « Dereliqui domum meam, dimisi hæreditatem meam, veni et factus sum illis in opprobrium. » Et in Michæa : « Ecce Dominus veniet, et commovebuntur sub eo montes; » et in Zacharia: «Gaude et exsulta filia Sion, quia ecce ego venio, et commorabor in medio tui, dicit Dominus; » et Apostolus ad Timotheum : « Humanus sermo et omni acceptione dignus, quoniam Jesus Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere; et Malachias: « Ecce subito veniet in templo suo Dominus quem vos quæritis, et angelus Testamenti quem vos vultis; » in Evangelio: «< Non veni vocare justos, sed peccatores in pœnitentiam. » Item ibi: «Quid nobis, et quid tibi Jesu, Filii Dei, ve

nisti ante tempus perdere nos? venit Filius hominis salvare et quærere quod perierat. » Item ibi : « Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant; item ibi: «Nemo ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis qui est in cœlo. »> Nunquid in his tantis ac talibus testimoniis quibus se Filius Dei a semetipso venisse testatus est, poterit quis dicere ab alio et non a semetipso venisse? dum manifestum est, quod qui carnem nostram dignanter assumpsit, voluntarie et non ab alio missus advenerit; nam qui in Patre manens, ubique potentia sua consistit, ubi quo a Patre mitteretur omni modo non habuit, quoniam nulla pars cœlorum ac terræ a conspectu Patris excipitur, ubi secundum vos a Patre Filius mitteretur? et Paulus : « Renovamini, inquit, spiritu mentis vestræ, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. » Et ad Hebræos : « In eo enim in quo passus est ipse et tentatus est, potens est eis qui tentantur auxiliari, » unde sanctæ vocationis semper cœlestis participes. Considerate Apostolum confessionis nostræ, et pontificem Jesum fidelem existentem qui vocavit eum. Et ad Colossenses: « Nunc autem deponite et vos universa, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpiaque verba ex ore vestro non procedant. Nolite mentiri invicem. Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, induite novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum. Nunquid is qui universam

>>

creaturam, visibilia et invisibilia propriæ virtute A potestatis procreavit ac fecit, seipsum ante, aut postmodum (quod dicere nefas est) creavit vel facere potuit? Et Dominus in Evangelio ait: « Ego et Pater unum sumus; » et iterum : « Qui me videt, videt et Patrem ; » et iterum : « Qui me odit, et Patrem meum odit; » et iterum : « Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; » et iterum : « Ut sint in nobis unum, sicut et nos unum sumus. Tu in me, et ego in eis; » et iterum : « Omnia mea tua sunt; » et iterum : « Ego in Patre, et Pater in me; » et iterum : « Pater in me manens facit opera hæc. » Et Joannes evangelista ait : « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan, 1, 1); » et iterum ipse ad Parthos: << Tres sunt, inquit, qui testimonium perhibent in terra aqua, sanguis et caro, tres in nobis sunt; et tres sunt qui testimonium perhibent in cœlo: Pater, Verbum, et Spiritus, et hi tres unum sunt. >> Nos itaque in natura divinitatis, quia unum sunt, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nec Patrem aliquo tempore credimus præcessisse, ut major sit Filio, nec Filium postea natum esse ut divinitate Patris minoretur.

Cæterum, fratres, salvo in omnibus Romanæ Ecclesiæ privilegio, nullus metropolitanus absque cœterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irritæ erunt aliter actæ quam in conspectu eorum omnium ventilatæ, et ipse, si fecerit, coerceatur a fratribus.

B

Criminationes majorum natu per alios non fiant, nisi per ipsos qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis publicis docuerint omni se suspicione carere et inimicitia 25, atque irreprehensibilem fidem ac conversationem ducere: necnon et peregrina negotia et judicia prohibemus, quia indignum est ut ab externis judicentur qui provinciales et a se electos debent habere judices. Nos quidem ex omni parte carpendo occasiones abscidimus. Nos supernæ memores disciplinæ, quibuscumque cadentibus dexteram porrigimus, et a ruinæ præcipitio quos possumus relevamus et defensionis adminiculum totis viribus præbere cupimus. Certe si vel mens sit recti conscia, vindicta dignus est qui aliis existit causa periculi ; qui vero innocentem vel fratrem quocunque ingenio persequitur, ipse in se jugulum mortis impingit, ut ait divinus et beatus præco : Noli detrahere, ne eradiceris, noli accusare, ne accuseris, noli judicare, ne judiceris, quia in quo judicio judicaveris, judicabitur de te. Nemo creditur nos odisse quorum relatione non læditur, dicit enim Dominus : Omne regnum in se divisum non stabit, et omnis scientia aut regula adversum se divisa non stabit. Ideoque necesse est, ut concorditer salubres suscipiatis, hortans, nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes, divinis et apostolicis constitutionibus pareatis. Data XVII Kalend. Octobris. Magno et Camerino consu-. libus.

EPISTOLA IGINII PAPÆ AD ATHENIENSES.

Papa IGINIUS Atheniensibus salutem.

C qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem judicii cruciandos reser-. vare, magis autem eos qui post carnem in concupiscentiam immunditiæ ambulant, damnationemque contemnunt, audaces, sibi placentes sectas non metuunt facere, blasphemantes. Unde alieni erroris socium a sui propositi tramite non recedentem, aut apostolicæ sedis jussionibus inobedientem suscipere non possumus, quia inter fideles credentes vel sanctorum Patrum jussionibus obtemperantes permittimus, quia inter fideles magna debet esse discretio et infideles. Si Deus, fratres, justis non pepercit, quid de nobis peccatoribus fieri putatis? Custodite vos ab omni inquinamento carnis et corporis, ut salvi sitis in die adventus Domini, unum autem hoc non lateat vos, ut ait Apostolus: Charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni, sicut unus dies. Non tardat Dominus promissis, sed patienter exspectat propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua cœli magno impetu transient, elementa vero calore solventur. Cum hæc ergo omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et

Multa mihi fiducia est apud vos, fratres, et multa gloriatio pro vobis. Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Tribulor enim quando de vobis audio quod non oportet. Consolor vero quoties ea inter vos fieri cognovero quæ bonos christianos decet implere. « Nolite, fratres, jugum ducere cum infidelibus,» unde doctor gentium loquitur dicens : « Quæ participatio justitiæ cum iniquitate? quis autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus. Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (II Cor. vi, 14, 16). » Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit, in judicio cruciandos D reservari, et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens, et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens, quid putatis iniquis et impiis perseverantibus in nequitia eorum erit? Justum vero Lot oppressum a nefandorum injuria conversatione eruit, aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos

properantes in adventum diei Dei, per quem cœli ardentes solventur, et elementa ignis calore tabescent. Nos vero cœlos novos et terram novam et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia inhabitat. Deus autem omnis gratiæ qui vocavit vos in æter

A nam suam gloriam, in Christo Jesu modicum passos ipse perficiet, confirmabit, et consolidabit. Ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum, Amen. Data x Kalend. Martii, Magno et Camerino consulibus.

INCIPIUNT DECRETA PII PAPÆ.

Ut die Dominico Pascha celebretur.

(Anno 147, imperante Ant. Vero.)

Omnibus Ecclesiis in eadem qua sumus fide et B consensum præstat erranti. Oves enim pastorem doctrina manentibus, Pius apostolicæ sedis archi

episcopus.

Gratias agimus, fratres, Deo, quoniam crescit fides vestra et abundat charitas uniuscujusque omnium vestrum invicem, ita ut nos ipsi in vobis gloriemur in Ecclesiis Dei. Videte, fratres, videte ut nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, quæ non vidit; ambulans frustra, inflatus sensu carnis suæ, et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et conjunctiones ministratum et constructum crescit in augmentum Domini; sed induite vos sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem et donantes vobismetipsis si quis habet querelam. Et sicut Christus donavit vobis, ita et vos.

Cæterum nosse vos volumus quod Pascha Domini, die Dominica annuis solemnitatibus sit celebrandum. Istis ergo temporibus Hermes doctor fidei et Scripturarum effulsit inter nos. Et licet nos idem Pascha prædicta die celebremus, et quidam inde dubitarent, ad corroborandas tamen animas eorum eidem Hermæ angelus Domini in habitu pastoris apparuit et præcepit ei, ut Pascha die Dominico ab omnibus celebraretur tempore suo; unde et vos apostolica auctoritate instruimus omnes eadem servare debere, quia et nos eadem servamus, nec debetis a capite quoquomodo dissidere.

Cavete diligenter omnes, ne quis vos decipiat per aliquam astrologiam vel philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum et traditionem rectam. « In Christo enim habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter ut sitis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis,>> qui sine dubio qui contra mandata Dei agit peccat, et qui consensum præstat erranti. Hanc sanctam sedem apostolicam omnium Ecclesiarum caput esse præcepit, ipso dicente principi apostolorum Petro: « Tu es Petrus et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam,et portæ inferi non prævalebunt adversus eam, et tibi dado claves regni cœlorum. Et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in cœlo, et quodcunque erit solutum super terram erit solutum et in cœlo (Matth. XVI, 18). » Quid enim prodest illi suo errore non pollui qui

C

suum non reprehendant, plebs vero episcopum non accuset, nec vulgus eum arguat, quoniam non est discipulus super magistrum, neque servus supra Dominum. Episcopi autem a Deo sunt judicandi, qui eos sibi oculos elegit; nam a subditis aut pravæ vitæ hominibus non sunt arguendi vel accusandi, aut lacerandi, ipso Domino exemplum dante, quando per scipsum, et non per alium vendentes sacerdotes, et ementes ejecit de templo, et mensas mummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo; et sicut alibi per prophetam loquitur dicens: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. Si quis vero a suo proposito retrorsum exorbitaverit, et jussum apostolicæ sedis libenter transgressus fuerit, infamis efficitur. Reprobari ergo oportet eorum redargutiones qui in recta fide suspecti sunt. Fides autem et conversatio primum scrutanda est, et denuo qui irreprehensibiles apparuerint sunt recipiendi, et non prius, quia « bonus homo, »testante Veritatis voce, « ex bono thesauro cordis sui profert bona, malus homo ex malo thesauro cordis sui profert mala. Ex abundatia enim cordis os loquitur, »ideo persona et opinio ac vita uniuscujusque in initio rimanda est, quia boni semper infestantur a malis. Boni enim cum malis, licet misti sint in Ecclesia, vix concordare inveniuntur, quoniam dissimilis est eorum cogitatio, voluntas et actus. Nihil enim prodest homini jejunare et orare, et alia religionis bona agere, nisi mens ab iniquitate revocetur, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur, D unde ait propheta : « Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum, diverte a malo et fac bonum. » Nemo enim bonum faciens alteri verbo aut facto nocere vult, quanto minus in suspicionem debet venire fidelis homo ut dicat aut faciat ea quæ pati non vult! Quia omnis suspicio potius repellenda est quam approbanda vel recipienda. « Charitas enim non quærit quæ sua sunt,» sed quæ aliorum, quia unius causa multorum non est præferenda. «< Sectamini charitatem, æmulamini spiritualia. Charitas enim patiens est, benigna est. Charitas enim non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate; congaudet autem veritati, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »