Obrazy na stronie
PDF
ePub

abrogatam fuisse (125), ut quidam sentiunt (126), minime concedimus. Episcopis Chalcedonense concilium
(127) ad primatem aut patriarcham ante latam sententiam appellandi potestatem fecerat; quanto magis ad
summum Ecclesiæ pontificem. Quemadmodum Gregorius IV (128) et Leo II (129), ita et Nicolaus I, et quidem
ea qua concilium mente, ad papam in causis episcopalibus esse appellandum decrevit. Quam, ut ipse notat, e
Leonis Magni ad Anastasium Thessalonicensem (130) epistola doctrinam hausit, ubi de negotiis gravioribus
et difficilioribus litibus (131) ad causas majores speciatim spectantibus agitur. Qua in re, sicut Leo et
quivis alius post illum romanus pontifex, si res postulasset, ita et Nicolaus pro suo jure statuit. Et qui
antea in suo ad Hincmarum Rhemensem rescripto monuerat, etiamsi nunquam Rothadus appellasset (132),
ejus nihilominus a Roma præstolandum fuisse judicium, is nunc ad Francorum episcopos, inter episcoporum
causas et causas metropolitanorum, quas solas majores affirmabant, distinguentes, his verbis optime respon-
dit: « Sed dicitur, » etc. Vide Nicolai epistolam 73.

Hæc igitur cum statueret, datam sibi a Deo potestatem pro temporum necessitate (133) exercuit, nedum opus
fuerit ut Decretalium ab antecessoribus editarum aut œcumenici cujusdam concilii auctoritate niteretur. --
Cum itaque eadem, et quidem similibus verbis, quæ laudatus pontifex principia statuat, in nullam, minime
vero in talem incidisse novitatis notam dicendus est, quæ ecclesiasticæ disciplinæ periculo fuisset.

Interea tenuere nonnulli Nicolaum I sua a Pseudo-Isidoro dicta mutuatum esse (134); imo ex his ipsius
dictis contenderunt spurias decretales Romæ non viguisse modo, sed et editas fuisse. Ast hoc Nicolai I cum
Pseudo-Isidoro consortium (135) nullis fulcitur argumentis (136). Jam demonstravimus papam alio prorsus
innixum fundamento atque aliis adhibitis fontibus elocutum. Quos enim ad episcoporum judicia spectantes
protulit sententias, has juris pontificalis vi astruit, dum e contra, Pseudo-Isidorus nonnisi episcoporum
commoda respicit. Ad statuendas leges opera Pseudo-Isidori nulla ratione indigebat, sicut nec alii summi pon-
tifices, siquidem non illi sed Francorum episcopi ad spurias decretales recurrebant, imprimis Hincmarus Rhe-
mensis a quo cum propriæ ipsius sententiæ favent, adducuntur, qui vero secus earum nisi authenticitatem at
certe auctoritatem impugnat (137). Præterea, e prolato a summi pontificis legato, in cœtu Gerstungensi,
(1083) assentientibus Saxonum episcopis, de spuriis decretalibus testimonio elucet, earum collectionem exi-
gua admodum eo tempore auctoritate polluisse. Tandem, cum labente jam sæculo undecimo, decretales
illæ, simul ac tum authentica tum apocrypha additamenta non pauca, in diffusas ubique juris canonici
collectiones irrepsissent, a summis pontificibus citatas habes. Quod fecit inprimis Nicolaus II, quem
propterea ab ejusdem nominis antecessore sedulo distinguas.

Ex quo colligitur Ecclesiæ institutum atque disciplinam, nulla Pseudo-Isidori ope (138), sed divino an-
nixa fundamento in dies coaluisse, ac Pseudo-Isidoricam collectionem ingenuis ecclesiastici juris fontibus
indebite annumerari. Accedit quod spuriæ decretales nonnisi in occidentali Francorum regni parte circum-
ferebantur,nam perrara tantum et hæc quidem a Francorum regione manifeste oriunda,apud Germanos et Ita-
los exemplaria manuscripta reperire fuit. Ad Hispanos Pseudo-Isidori nullos omnino codices prius pervenisse
dicitur quam cum jam prelo in lucem prodiissent (139). De cætero, decretalium collectionem sancto Isidoro

(125) Verbi gratia Gfroerer (loc. cit., pag. 5).

(125) Cf. Rettberg, Kircheng. Deutschlands, II, 596.
(127) Conc. Chalc. can. 9. Conf. Walter loc.
cit., § 93, pag. 204, not. q.

[ocr errors]

-

(138) Conf. Kunstmann. De syn. Gerstungensi.
(Freiburger Zeitschrift Bd. IV, pag. 116); fragmente
neber Pseudo-Isidor. pag. 234. Dixerat nimirum
prout in edito a Kunstmann manuscripto Sanet. -
Emerentiano: « Sperabant autem illud factum eo-
rum ideo ad præsens non posse deprehendi, quod
illa Isidori dicta non de excellentioribus illis auctori-
tatibus sint,ac proinde minus agitata et magis ignota.»>
In fine legitur: « Novit prudentia vestra quod illa
scripturarum sententiæ, quarum nos testimonio usi
sumus, notæ in Ecclesia reverentiæ semper fuerint, el
auctoris nequaquam obscuri vel incerti nominis sint.>>

(139) Conf. de la Serna Santander loc. cit., § 6,

no 145, pag. 90 et seqq. Quid sentiendum de

codd. Matrill. A. 151. (Pertz Archiv. Bd. 8, pag.

771), et Tolet., 15 n. 16 (ibid. 822) ubi, in textu

Isidorus episcopus, et in indice Mercator, appella-

tur, et de codd. Abrincat 109 (pag. 381) et Bo-

non. 109 (pag. 406) ubi ambo confunduntur?

[ocr errors]

per plura sæcula tribui solitam,neminique curæ fuisse utrum ea,quibus constabat,acta certi auctoris essent nec ne, nemo nescit. Huic ætati utpote artis diplomaticæ prorsus experti, ignorantia illa si vitio verti nequeat, quid refert utrum Anacletus an Leo, Evaristus an Gregorius, Telesphorus an Nicolaus singula prior elocutus sit? III.

Summa censuræ.

Ad sæculum usque quintum decimum Pseudo-Isidorianæ decretales pro veris habebantur. Spurias quidem esse suspectare visus est Joannes Wiclefius (140); nihil tamen aliud nisi odium quo leges pontificias omnes prosequebatur ex ejus argumentis rite colligitur. Primo omnium Nicolao de Cusa (141) († 1464) et, post eum, Joanni de Turrecremata (142) († 1468) ut verisimile est, de veterrimorum pontificum decretalium interpolatione suspicio subiit. Collectionem cum semel typis in lucem prodiisset, censura accuratior apprehendit, primo Erasmi, deinde Centuriatorum Magdeburgensium, necnon aliquorum Gallorum, quos inter Dumoulin (143) atque Lecomte, quorum studio de Decretalium adulteratione nulli jam dubio locus est (144). Sed propter Historiæ atque Ecclesiæ jurium inscitiam, quanto magis propter exortas, tunc temporis, apud Germanos de fide controversias, simul ac serpentes jam apud Francos Gallicanas opiniones, detectam nuper adulterationem hostili modo interpretati sunt. Collatorem mendacii reum, atque Ecclesiæ institutum, inprimis pontificis primatum nulli nisi Pseudo-Isidori scriptis, fundamento niti voluere. Quo factum est ut, ad impugnanda divina Ecclesiæ fundamenta, perversis simul ac dolosis viris ipse inscius arma subministraverit. Quod si revera Ecclesiæ astruendæ causa laborem subiit, de illius inutili opere ad hanc usque diem merito dolet Ecclesia (145).

Ineunte sæculo decimo septimo interpolatio jam negari nequibat. Valuit quidem Jesuita Franciscus Torrea Pseudo-Isidorum ab hæreseos criminatione liberare (146), minime vero Decretalium authenticitatem astruere. Imo ansam præbuit Calvinista Blondello (147), qui, docta admodum et acerba confutatione, adulteratas esse Decretales invictis argumentis demonstravit, et e quibus hauserit Pseudo-Isidor, fontes patefecit. Multo igitur inaniori conatu Bonaventura Malvasia (148), ordinis S. Francisci, in comprobanda Decretalium authenticitate iterum desudavit, quam doctiores catholici scriptores adhuc diligentiori quam Blondellus critice labefactabant (149). Quos inter, nullo repugnante, principes exstitere fratres Ballerini, presbyteri Veronenses, quibus, inter recentiores, se Walterus haud imparem exhibuit (150). His et similibus doctorum investigationibus præsentem materiam penitus exploratam, aliasque permultas de Pseudo-Isidori fontibus, ætate, patria, magni momenti quæstiones definitas habes. Quandiu vero deerit nova e manuscriptis accurate desumpta editio, nonnullorum quæsitorum enodatio desiderabitur, si tamen enodari ullo modo valeant.

Præcipua a recentioribus criticis detecta documenta spectant ad fontes, unde hausit Pseudo-Isidorus (151), et ad modum quo adulteratio successit. Permultorum spuriorum actuum, qui, ante Pseudo-Isidori tempora, in omnium oculis versabantur (152), V. G. Constantinianæ donationis, eum auctorem haud esse per se patet. Inde probabiliter tenetur spurias decretales non simul sed progressu temporis in lucem editas (153), aliasque nonnullas ignoti auctoris Pseudo-Isidorum ætate pariter præcessisse. Accedit quod ejusmodi decretalium et Græca manuscripta circumferebantur (154).

Attamen, quia ex suppositis Decretalibus non pauca Pseudo-Isidoro tribui nequeunt, non ideo ab omni interpolationis labe eximitur, tantummodo magis a culpa distat. Sed adsunt et alia quædam non minoris ponderis argumenta, queis probatur Pseudo-Isidoro odii vel fraudis notam, inde a sæculo sextodecimo, immerito a pluribus fuisse illatam. Rem enim aliter se habere luce clarius est, si concedatur, quod negari nequit, ipsam Decretalium summam a vero non abesse (155). Permultis siquidem, quas posterioris ætatis pontificis reipsa edidere, nonnisi antiquiorem diem collector addixit, aliaque prioribus sæculis edita et traditione accepta documenta ad Decretalium formam docte redegit. Non igitur districtiori collector appeten

(140) Dicebat: « Decretales epistolæ sunt apocrypha et seducunt a Christi fide, et clerici sunt stulti qui student eis. » — Confer Blasco, loc. cit., cap. 5, p. 30.-Ballerini, loc cit., p. iv, c. 6, § 1, n. 2. (141) De concord. cathol. lib. III, cap 3: Illo fortasse prior fuit Dominicanus Katteisen. Vid. Blasco, loc. cit., p. 32. De epist. Clement. jam Petro Comestori dubium subierat.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

fuisse Ecclesiæ disciplinam.

(146) Blasco, loc. cit., pag. 33.

(147) Vid. sup. ill. Haas, in Freiburger Kirchenlexicon Bd. 2, pag. 47 et seqq.

et

(148) Scripto titulus erat: Nuntius veritatis David Blondello missus. Rom. 1635. 8. Eo sensu cardinalis d'Aquirre scripsit (Conc. Hisp. tom. I). (149) Conf. Zaccaria, loc. cit., pag. 298 (150) Hac de re et Knust docte disputavit; quem optime recensuit Rosshirt. loc. cit., pag. 9. (151) Conf. Blondell. loc. cit. proleg. cap. 12. Knust. 1. c. p. 16. Walter. 1. c., § 98, in notis. (152) Vide testim. secundum Ballerini, apud Walter. 1. c., § 95, p. 185, not. o. - Richter 1. c., §69, n. 1. (153) Conf. Zaccaria in den Kritischen Jahrbüchern für deutsche Rechtowinens. Jahrg. 1846, p. 822. (154) Conf. Rosshirt loc, cit., p. 8 et 44, 47, 48, (155) Rosshirt loc. cit., p. 56,

dus et sententia quam ii, quorum opera apostolorum canones et constitutiones nobis innotuere. Præcipuam conscribendo libro materiem ministrarunt historica per totam Ecclesiam tunc temporis diffusa Rufini et Cassiodori opera, necnon vitæ summorum pontificum, de quibus disserebat Liber pontificalis (156), cujus non semel ipsa et nonnisi ipsa verba apud Pseudo-Isidorum leguntur (157). Præter hæc fontes illi fuere Scriptura sacra, opera Patrum, conciliorum dicta, et, quo utebantur Visigothi, Romani juris breviarium.

Patet ergo Pseudo-Isidorum multa tum apocrypha quæ in promptu erant documenta, tum incertorum auctorum Decretales adhibuisse. Nullam videtur ex propriis, sed tantum ex aliunde ascitis Decretalem conscripsisse (158). Fraus, si qua latet, non ideo tibi probetur; sed, ut de ea æque statuas, ad tempus quo irrepsit attendas oportet. Quam multa ex apocryphis fontibus, non tam ad decipiendos animos quam ad stabiliendam aliquam veritatem documenta tunc prodiere (159)!

Wisigotho idiomate edita Romani juris interpretatio, quam sequitur Pseudo-Isidorus, totam collectionem ex Hispania vel Gallia oriundam non obscure indicat. Quæ opinio nullis a Pontificali, quo tum Angli, tum Galli utebantur (160), Libro desumptis argumentis infirmatur (161). Hispani scriptores, qui de divo Isidoro tanquam suo gloriantur, iis vehementer adversantur qui impudentissimum deceptorem, quem non puduit sancti viri nomen usurpare, in Hispaniis natales habuisse contendunt (162). Sed ad quid tam operosus labor? Manuscriptorum Gallicæ originis manifesta vestigia (163), idiotismi, allatæ nonnisi a Gallicis auctoribus spuriæ decretales, nonne palam faciunt Francorum regnum Pseudo-Isidoro natale solum exstitisse (164)? Qui fit igitur ut novissimis adhuc temporibus fautores habuerit (165) absurda illa in odium sanctæ Sedis a Febronio (166) prolata hypothesis, juxta quam collectio septimo jam sæculo integra viguisset? (167.) Attamen concilium Parisiense (an. 829) collectori nostro obviam fuisse nemo non videt. Et nonne ex eo quod prima solemnis Pseudo-Isidori in synodo Chiersensi (168) (an. 857) mentio facta sit, illius modo quodam generali ætatem colligis? Utrum collector ex Aquisgranensi concilio, aut concilium ex auctore quid desumpserit controvertitur (169). Primum a vero eo minus distat (170) quod studium, quorum de singulis quibusque ad primates spectantibus disputat, vix aliter quam restituta, anno 844, primatiali Metensi sede (171) explicari queat. Cum alias non minus probabile sit Pseudo-Isidorum tractatus de chorepiscopis (172) a Rabano Mauro (173), intra annos 845 et 849, editi non inscium fuisse, laudatusque abbas et archiepiscopus spurias decretales penitus ignoraverit, collectio nonnisi mediante sæculo nono absoluta fuisse merito creditur.

Voluere nonnulli collectionem Moguntiæ conflatam (174-75). Sed hæc opinio inde refellitur quod Rabano Mauro, qui defuncti Otgarii in sede Moguntina successor fuit, Pseudo-Isidorus ignotus fuerit. Non quidem negatur Moguntinum levitam Benedictum in sua, intra annos 840 et 847, edita Capitularium collectione Pseudo-Isidoricis non absimiles senteutias protulisse, imo affirmasse sua dicta e conscriptis a Riculpho super jus canonicum schedulis desumpta ; quæ schedule in Moguntiacensis Ecclesia scrinio olim reconditæ, postea ab Otgario inventa sunt. Sed levitæ Benedicti et Pseudo-Isidori sententiæ non adeo concordant ut alias ab aliis dignosci nequeant (176), cum ambo, licet principiis discrepent, ex eodem potuerint fonte haurire. Cæteroquin non defuere nostro tempore qui, renovata oblitterata dudum hypothesi (177), dicerent archiepiscopum Otgarium ipsum esse auctorem, Benedictum vero nonnisi curatorem operis; quibus repugnant non levis ponderis argumenta (178).

Si quis vero ad ea respicere velit quæ supra diximus et e quibus eruitur Pseudo-Isodoum fuisse Franco

(156) Editus a Bianchini, Rom. 1718, 4 vol. in-fol. Muratori Rerum Ital. Script. tom. III, p. 1, Mediol. 1723. Joann. Vignoli 3 vol. Romæ, 1724.- Conf. Ciampini Examen lib. Pont. Romæ, 1688. Devoti Jus can. univ. Prol., cap. 18, § 23, not. 5. (Tom. I, p. 370.)-Les origines de l'Eglise romaine, chap. 9, p. 320, chap. 10, p. 338.

-

(157) V. g. Anastas. I ep. ad episc. Burg. Vid. Walter loc. cit., § 97, p. 196, not. a.

(158) Hefele loc. cit., p. 592.

(159) Rosshirt. loc. cit., p. x, n. 2.

p. 8.

(160) Conf.Bunsen. Beschreib.derstadt Rom. p.208. (161) Sicut fecit Eichhorn, cui contradicit Walter loc. cit., § 192, not. r. Confer. Knust. loc. cit., Kuntsmann, Remedius von chur. (462) De la Serna loc. cit., § 6, no 140 sqq. (163) Invicti argumenti loco esset si probaretur, quod insinuat Richter, Pseudo-Isidorum vulgata ediditione, quam recognovit Alcuinus, usum esse. (164) Conf. Ballerini p. 1, cap. 6, no 14, pag. 541 et seqq. Walter §97, p. 191, 192. Richter § 70, P. 126. Wasserschleben p. 42 et seqq. Hefele pag. 607. Item Mohler p. 371 et seqq.

-

[ocr errors]
[ocr errors]

(165) Vide Theiner et Eichhorn, quorum verba supra citata; contra quos Walter loc. cit., § 97, p. 192, not. r et s, pag. 194, not. x. Richter loc.

cit, § 70, not. 9.
Hefele pag. 609.
(166) De quo scripsit Zaccaria, p. 288: « Ma qua-
le impostura più nera, più maligna di tutte le Isido-
riane e quella di Febronio, il quale ha l'impudenza di
affermare che quella Raccolta fosse uscita in Roma. »
(167) Vide contra Wasserschleben, pag. 55.
(168) Apud Pertz, Mon. Germ. hist., t. III,
452, et Hardouin Conc. t. V, col 118.

Wasserschleben pag. 44 et seqq.

pag.

(169) Sicut sentit Wasserschleben, et longe ante sensit Daude, Hist. univers., réflex. 10 in c. 2 lib. 11, (170) Vide Knuts p. 38-40. Kuntsmann Fragmente p. 250 Remedius von chur. p. 11.

[ocr errors]

(171) Cf. Walterl. c. §97, p. 194; §98, p. 198, not.m. (172) Chorepiscopis Pseudo-Isidorus vehementer adversatur. Vide Kuntsmann, Fragmente p. 258. Bonner Kirchenlexikon Bd. 4. p. 691.

(173) Vid. sup. ill. Kuntsmann: Rabanus Maurus. Historische Monographie. Maiuz, 1841.

(174-75) Kuntsmann, Fragmente p. 234. (176) Vide præfationem Benedicti Levitæ. (177) Quam jam Blasco defendit cap. 6, p. 44, et inter recentiores, Wasserschleben docte et acute.. Conf. Gfrorer pag. 42. Vide notam sequentem.

(178) Collata apud Hefele, p. 628, qui tamen hypothesi aliquo modo favet, p. 635.

ortum genere, duo occurrunt quæ fidem faciunt memoratum librum in occidentali Caroli Calvi (179) regni parte primum in lucem prodiisse; videlicet quod veterrima manuscripta Franco idiomate edita sint, et quod illic Pseudo-Isidorus primo citatus reperiatur. Imo si concederetur, quod tamen in sensu quo communiter res accipitur concedi nequit, — auctorem eo concilio scripsisse ut metropolitanam impugnaret potestatem, certe Rothadum Suessionensem (180) Pseudo-Isidoro ope adfuisse vix ullus non libenter admitteret (181). Qua in re quisque in suo sensu abundet. Id autem notatu dignum videtur quod hypothesis quæ collectionis Pseudo-Isidorianæ auctorem Otgarium fingit, nullis nitatur argumentis, nisi forte quod Moguntinus episcopus hierarchicæ faverit potestati (182). In hoc vero nullius quidem momenti negotio maxime desudarunt critici, quodnam nempe fuerit Pseudo-Isidori in conscribendo opere genuinum propositum. Qui de industria decipere voluisset, is et a qualibuscunque mediis etsi pessimis non abhorruisset papalia promovere jura, conciliorum impugnare auctoritatem, favere primatibus. Metropolitas deprimere, oppresso a laicis consulere clero (183), illi vicissim scopo fuisset. Quidquid a Pseudo-Isidoro quilibet criticus eruere intenderet, hoc et eruebat, unde patet quam recte de se ipso auctor prædicarit, «<se episcopis et clero et laicis perutile, et universam complectens Ecclesiæ disciplinam, opus scribere velle. » Quod et revera habita de Ecclesiæ tunc temporis in Francorum regno statu ratione, pro suo modo perfecerat, cum ea quæ in ecclesiasticarum legum codicibus deficiebant, e recentioribus fontibus, quos tamen non penitus perspectos habuit (184,, supplenda esse existimaret. In quo labore, prout notatum est, Libri Pontificalis eloquia ipsi et fundamento et regulæ fuere (185).

Denique non defuerunt docti qui nauseabile de Joanna papissa (186) commentum inter et Pseudo-Isidorianam collectionem, quamdam affinitatem latuisse suspicarentur. Sincerum esse mere figmentum rati, spuriarum decretalium collectionem papissæ fictæ spurii filii typo allegorice designari opinantur (187). Quisque in suo sensu abundet (188).

AUCTORES DE PSEUDO-ISIDORIANA COLLECTIONE CONSULENDI.

Ecclesiastica historia Centuriatorum Magdeburgensium, tom. II, cap. 7; tom. III, cap. 7.

FR. TURRIANUS, Adversus Magdeburgenses Centuriatores pro canonibus apostolorum et epistolis decretalibus Pontificum apostolicorum Libr. v. FLORENT., 1572; Colon., 1573, in-4.

BLONDELLUS, Pseudo-Isidorus et Turrianus vapulantes. Genev., 1628, 1635, in-t.

VAN ESPEN, De collectione Isidori vulgo Mercatoris (Comment. in canones et decreta juris veteris. Opp. tom. III.

BALLERINI, De antiquis collectionibus, p. m, cap. 6. (Gallandi), Sylloge, tom. I, p. 558 sqq.
BLASCUS, De collectione canonum Isidori Mercatoris. (Gallandi, loco citato, tom. II, p. 4 sqq.)

ZACCARIA, Antifebronio, tom. I, dissert. III, cap. 3-5. (Edit. Pesar., p. 283 sqq.)

SPITTTER, Geschichte des kanonischen Rechtsbis ouf die Zeiten des falschen Isidor. Halle, 1778, S. 243 u. ff. MARCHETTI, Saggio critico sopra la storia di C. Fleury. Roma, 1781.

Anton. THEINER, De Pseudo-Isidoriana canonum collectione. Vratisl., 1827. BIENER, in der Krit. Zeitschr. fur Rechtswissenschaft, Bd. 3, Heft 1.

KNUST, De fontibus et consilio Pseudo-Isidor. Collect. Gott., 1832. in-4.

MOHLER, Fragm. aus und über Pseud-Isid. (Tüb. Quartalsc., 1829, 32.-Vermischte Schrif. Bd. 1, S. 283.) EICHHORN, Die Spanische Sammlung.

WASSERSCHLEBEN, De patria decretalium Pseudo-Isidor. Vratisl., 1845. Beitrage zur Geschichte des falschen Decretalem, Breslau, 1844.

KUNSTMANN, Fragmente über Pseudo-Isidor. (Neue Sion, Jarhg. 1845 N. 52 u. ff.) Sammlung im Bonner Kirchenlexikon, Bd. 4, S. 689 u. ff.

Pseudo-Isidorische

HEFELE, Ueber den gegenwartigen Stand der Pseudo-Isidor. Frage. (Tüb. Quartalschr., 1847, S. 583 u. ff. GFRORER, Untersuchung über Alter, Ursprung, Zweck der Decretalen des falschen Isidorus. Freib., 1848. Geschichte der ostund westfrankischen Carolinger, Bd. 1, S. 71 u. ff; S. 210.) S―r in der Hall. Allg. Zeit., Jahrg. 1849, N. 277 u. ff.

ROSSHIRT, Zu den kirchenrechtlichen Quellen des ersten Jahrtausends, und zu den Pseudo-Isidorischen Decretalen. Mit besonderer Rucksicht auf noch nicht bekannte Handschriften. Heidelb., 1849. (Vergl. Gengler, Deutsche Rechtsgeschichte im Grundrisse. Erlang., 1850, S. 422 u. ff.)

[ocr errors]

WALTER, Kirchenrecht, § 95-98. RICHTER, Kirchenrecht, §§ 24, 69, 70.

(179) Cf. Kuntsmann p. 254. Hefele p. 631-636. (180) Nonnisi casu evenit, ut de Rothado supersit documentum, in quo se peccatorem dicit.

(181) Sed et Gfrorer, etsi spurias Decretales Moguntiæ ortas tenuerit, Pseudo-Isidoricam Collectionem a Rothado absolutam fuisse sentit.

182 Conf. Walter § 97, p. 195, not. y.

(183 Walter adnotat p. 197, not. f, merito adjungi posse : « Pietatem augere, perficere Christianos mores, divinum ordinare cultum, res Ecclesiæ in tuto ponere. De his enim omnibus multo et gravi sermone agitur ex spuriis Decretalibus. » Hefele

[blocks in formation]

ISIDORI MERCATORIS

COLLECTIO DECRETALIUM.

(Apud Merlinum, Collect. Concil., Coloniæ 1530.)

JACOBI MERLINI DOCTORIS EPISTOLA NUNCUPATORIA.

Reverendissimis in Christo Patribus et dominis meis præstantissimis STEPHANO et FRANCISCO PONCHERIIS, Senonensis et Parisiensis Ecclesiæ præsulibus circumspectissimis, JACOBUS MERLINUS doctor theologus, S. P. D.

Sacrosanctorum conciliorum orthodoxorumque pontificum instituta, quæ partim dudum beatus Isidorus in unum comportaverat, partim tu, reverendissime Pater, plumbo obfirmata publicanda dedisti, in unum referre volumen non dissimulavi, conducibilius reipublicæ nihil fore existimans, quippe cum tam copiose tamque catholice singula quæ aut ad atterendos mortalium errores, aut ad instaurandum jam prope collapsum orbem præseferant, ut facile nunc quisque ad manum habeat unde hæreses et hæreticos jugulet, elatos deprimat, voluptuosos defatiget, excitet torpentes, exinaniat ambitiosos, vulpes capiat parvulas vineam ecclesiasticam demolientes. Si igitur posthac monstra a republica arcere pellereque quispiam contendat, quid præstantius lapidibus David, quos hic Jordanis copiosissime subministrat? Si item votis esurientium satisfacere tentet, quid copiosius suaviusque opibus quas hæc de remotissimis oris veniens navis attulit? Si vero semitam et veritatis splendorem concupiscat, ex quibus optimo jure pellantur errorum tenebræ, et procul abeant cum suis auctoribus, quid apertius Patrum parentumque sententiis, quas impellente sancto Spiritu in hunc acervum comportarunt? Hic nempe, velut ex prato floribus universis pleno, facile colliguntur quæcunque ad rem conferunt ecclesiasticam, quæcunque ad comprimenda vitia extinguendosque concupiscentiæ ardores conducunt. Hic præstantissima margarita mox, si paululum effoderis, occurret. Hic quoscunque dæmon suscitavit hæreticos, jugulatos, confossos, prostratosque intueberis. Hic rituum atque orthodoxæ Ecclesiæ sacramentorum osores, plagis impositis, semimortuos agnosces. Hic quo Sponsí Ecclesiæ jura tuearis, hic sponsæ libertates, et quæcunque reliqua quæ ad pacificum convictum hominum conspirant, facile depromes. Hic velut ad petram parvuli Novatus Helchesaite, Sabellius, Cerinthus, Nepotianus cum Paulo Samosateno eliduntur. Hic scintilla Arianæ perfidiæ, ne magnum tandem præberet incendium, Photinus, Eunomius, Hebion, Montanus prisca emoriuntur. Hic velut condensissima silva latitant orthodoxi, qui, instar ursorum, Pelagium, Apollinarem, Priscillianum, Nestorium et Cataphrygas, cum filiis Hierico laniant lacerantque. Hic Eutyches Manichæus, Acephali, Dioscorus et Theodorus prosternuntur. Hic Severus Aquilegiensis gladio Phinees jugulatur. Hic Monothelitæ mandibula asini dejiciuntur. Hic Sergius, Pyrrhus, Macharius, velut vulpes parvulæ tenentur. Hic Hussitæ perfidi, Wiclefistæ insani, et Bohemi apostatæ atque schismatici, cum sua tota posteritate, ut singularis fetus, perpetuo feriuntur anathemate. Hic regum et imperatorum tyrannis velut chamo et freno reprimitur. Hic præsulum et pontificum luxus coarguitur. Si dissentiant principes, hic sincera pax latitat. Si de primatu disceptent præsules, hic magni consilii angelus præficiendum cæteris patefacit. Si pestilens zizania agrum Dominicum labefactare incipiat, mox pater excitatur evangelicus, qui in fasciculos, incendio dandam, colligere præcipiat, quorum vim atque conditionem si semel degustaverint auctoritates illæ supremæ, principum scilicet et pontificum, ecclesiasticam mox excitabunt potestatem, quæ dudum a Basiliensi concilio toties commonita, vires resumere non valuit, excitata tandem brachium vibravit, nec prius ab instituto manus revocabit, donec olim perditam drachmam (veritatem dico vitæ doctrinæ, et justitiæ) invenerit. Cum itaque ex hujusmodi argumentis tam copiosum utileque reipublicæ antidotum exspectetur, vobis reverendissimis Patribus, qui verissimam cicatricem Christi tenetis, supremisque studiis sanctam Hierusalem, sponsam Christi electissimam, restituere illustrareque, pulsis omnibus errorum fucis, contenditis, hunc nostrum tantillum laborem per vos reipublicæ offerendum, dignum duxi: non parum mercedis me assecuturum existimans, modo ex alumno vestro (cujus animum vix humeri sufferunt) qualibuscunque studiis (velut mel PATROL. CXXX.

1

« PoprzedniaDalej »