Obrazy na stronie
PDF
ePub

per significationem. Hic est lapis quem de corporali. Bibebant autem de spirireprobaverunt, etc. tuali, etc. sicut prius. Appetendus cibus et potus, quia sufficiens. Unde dicit: Omnes manducaverunt. Indeficiens, quia eundem. Utilis, quia potus et cibus spiritualis : quod notatur in ipso nomine spiritualis, etc.

Alio modo legitur de bonis breviter sic: Nolo vos ignorare fratres, quoniam patres nostri institutores fidei nostræ omnes boni spiritualiter. Unde dicit patres nostri non illorum, Sub nube fuerunt, sicut prius, Et omnes eamdem escam manducaverunt spiritalem, id est, corpus Christi in signo spiritualiter intellecto. Unde eamdem escam spiritalem manducaverunt, idem sc. quod nos: sed aliam escam corporalem quam nos: et hoc quantum ad majores in Christum credentes. Manducabant Christum spiritualiter, secundum illud: Crede et manducasti. Et omnes eumdem potum biberunt, sc. Christi sanguinem, in signo. Sic loquitur de signo et potu spirituali per fidem, non

Deinde cum dicit: Sed non in pluribus, etc. Post beneficia tangit flagella. Et primo offensam. Secundo pœnam, ibi: Nam prostrati sunt. Dicit ergo: Sed non in pluribus, etc. q. d. his omnibus beneficiis usi sunt Judæi: Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: in illis sc. qui Deum offenderunt, sed tantum in duobus, sc. Caleph et Josue, quibus solis concessum est terram promissionis obtinere. (Num. 14.) (Malac. 1.) Non est mihi

voluntas in vobis.

LECTIO 2.

Ostendit omnia ad correptionem nostram scripta esse, idcirco easdem culpas minime perpetrandas hortatur, ne eadem pœna plectamur.

6. Hæc autem in figura facta sunt nos-
tri, ut non simus concupiscentes ma-
lorum sicut et illi concupierunt.
7. Neque idololatræ efficiamini, sicut
quidam ex ipsis: quemadmodum
scriptum est: Sedit populus mandu-
care et bibere, et surrexerunt ludere.
8. Neque fornicemur, sicut quidam ex
ipsis fornicati sunt, et ceciderunt
una die viginti tria millia.

9. Neque tentemus Christum, sicut qui-
dam eorum tentaverunt, et a serpen-
tibus perierunt.

Superius ostendit quid antiquis Judæis contigit, hic ostendit, quod non propter se tantum, sed propter nos corrigendos ita evenit. Ubi primo ostendit, quod propter nos corrigendos a peccato prædicta facta sunt. Secundo quod propter hoc etiam scripta sunt, ibi: Hæc autem omnia in figura, etc. In prima ostendit, quod ideo facta sunt, ut cohibeamur a peccato et primo a peccato cordis. Secundo a peccato operis, ibi: neque idololatræ efficiamini, etc. Tertio a peccato oris, ibi:

10. Neque murmuraveritis, sicut qui- Neque murmuraveritis sicut quidam,

dam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

11. Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines seculorum devenerunt.

etc. In prima, primo deterret per pœnam. Secundo ex hoc dehortatur culpam, ibi: Ut non simus concupiscentes, etc. Tertio malos reducit ad memoriam, ibi: Sicut et illi concupierunt, etc. Dicit ergo: Hæc autem in figura facta

sunt nostri, non ficta, sed vere facta. In figura, inquam, ideo sc. nos considerantes illorum supplicia, Non simus Concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt, de quibus (Ps. 105.) Concupierunt concupiscentiam in deserto. (Num. 11.) dicitur, quod vulgus promiscuum flagravit desiderio carnium. Et notandum quod sicut in bonis longe melius est quod figuratur, quam ipsa figura, ut regnum cœlorum, quam terra promissionis: ita in malis longe pejus est quod figuratur, quam figura significans: secundum autem Augustin. illa supplicia quæ sustinuerunt, figura gehennæ fuerunt, quæ omni pœna major est. Hæc autem pertinent ad sapientes inter Corinthios, qui desiderio carnes comedebant in idolio, et scandalizabant infirmos. Unde similes erant Judæis carnes desiderantibus in deserto, unde digni erant etiam simili pœna.

Deinde cum dicit: Neque idololatræ, etc. dehortatur peccatum operis, ubi tangit tria peccata. Primo idololatriæ. Secundo fornicationis, ibi: Neque fornicemur, etc. Tertio divinæ tentationis, ibi: Neque tentemus, etc. In prima, primo dissuadet idololatriæ vitium. Secundo deterret per exemplum, ibi: Sicut quidam ex ipsis, etc. Tertio explicat exemplum implicitum, ibi: Quemadmodum scriptum est, etc. Dicit ergo Neque idololatræ efficiamini idolotitis vescendo in venerationem idoli, vel scandalum infirmorum. Sicut quidam illorum, supple idololatræ fuerunt. (Exod. 32. et Psal. 405.) Et fecerunt vitulum in Oreb, et adoraverunt sculptile. Quemadmodum scriptum est (Exod. 32.) Sedit populus, id est, quidam de populo, Manducare et bibere, coram idolo, quibus similes sunt, qui comedunt idolotita, idola venerando. Et surrexerunt ludere, id

est, ludos facere, sicut choreas et hujusmodi in venerationem idoli. Vel surrexerunt ludere, id est, idolum adorare, quod est simile ludo puerorum, qui faciunt imagines luteas.

Deinde cum dicit: Neque fornicemur, etc. tangit peccatum fornicationis, ubi primo dissuadet tale peccatum, secundo deterret per exemplum culpæ, ibi: Sicut quidam, etc. Tertio pœnæ, ibi: Et ceciderunt una die. Dicit ergo: Neque fornicemur, ut quidam ex vobis. (Supra 5.) Omnino auditur fornicatio inter vos. Sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, cum Madianitis, sc. (Num. 25.) Et ideo ceciderunt una die 23, immo 24 millia: sed major numerus non excludit minorem, unde non dicitur hic cum præcisione. Vel forte vitium scriptorum est.

Deinde cum dicit: Neque tentemus Christum, etc. tangit peccatum divinæ tentationis, quod dissuadet. Primo, verbo, secundo, exemplo, ibi: Sicut quidam, etc. Tertio, supplicio, ibi: Et a serpentibus, etc. Dicit ergo: Neque tentemus Christum, diffidendo de ejus potentia, sicut illi qui in vobis desperant de resurrectione, sicut quidam. eorum tentaverunt Deum vel Christum in Moyse dicentes: Numquid poterit parare mensam in deserto? et ideo a serpentibus perierunt, donec, sc. serpens æneus erectus est, ad cujus aspectum sanabantur. De hoc habetur (Num. 21. et Deut. 6.) Non tentabis Dominum Deum tuum.

Deinde cum dicit: Neque murmuraverilis, etc. post peccatum cordis et operis, dehortatur peccatum oris. Ubi primo dissuadet murmurationis vitium. Secundo adducit quosdam in exemplum, et primo, culpæ, ibi: Sieut quidam, etc. Secundo pœnæ, ibi: Et perierunt a serpentibus. Dicit ergo, neque murmuraveritis, contra me vel

minores contra majores. (Sap. 1.) Custodite vos a murmuratione. - Sicut quidam eorum murmuraverunt, contra Moysen. (Num. 16.) Murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen, et ideo perierunt ab exterminatore, ab Angelo, sc. qui extra terminos terræ eos percussit. (Baruch 3.) Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt. Notandum super illud: in Moyse baptizati sunt, quod Dam. lib. 4. cap. de baptismo, distinguit novem genera baptismatum accipiendo baptismata large. Primum est aqua diluvii, de quo habetur (Gen. 6.) Secundum mare rubrum, de quo (Exod. 14.) Tertium aqua expiationis, de qua (Num. 19.) Quartum, Baptismus Joannis, de quo (Matth. 3.) Quintum, Baptismus de quo Christus baptizatus fuit. (Luc. 3.) Sextum, Baptismus Spiritus Sancti super discipulos. (Act. .) Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto. Septimum, baptismus pœnitentiæ et contritionis, de quo (Eccl. 34.) Qui baptizatur a mortuo, etc. Octavum, baptismus sanguinis, de quo (Luc. 12.) Baptismo habeo baptizari, et quomodo coarctor usque dum perficiatur.Nonum, baptismus aquæ et spiritus, de quo (Joan. 3.) Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto. (Matth. ult.) Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Deinde cum dicit: Hæc autem omnia in figura, etc. Habito quod propter nos prædicta facta sunt, hic ostendit, quod propter nos etiam scripta sunt. Et primo quod in significatione. Secundo quod in correctione, ibi: Scripta sunt

autem, etc. Dicit ergo: Hæc autem, etc. quasi dicat: Ista contigerunt illis, et hoc non tantum propter sua peccata, non autem pro se, sed omnia in figura nostri, sc. contingebant illis: erat enim tunc tempus figurarum.

Deinde cum dicit: Scripta sunt autem ad correctionem, tangit quod scripta sunt ad correctionem nostram. Ubi implicantur tria incitantia ad correctionem nostram. Primo antiquorum exempla, quæ notantur in scripturis. Secundo exemplorum causa, quæ est correctio nostra. Tertio, ætas novissima, quæ est finis sæculorum. Dicit ergo: Scripta sunt autem ad correct onem nostram, quia quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. (Rom. 15.) Nos dico, In quos fines seculorum devenerunt, id est, sexta ætas, quæ est ultima ætas laborantium. ( Joan. 2.) Filioli mei, novissima hora est. Quia ergo in ultima sæculi ætate sumus, tot exemplis priorum corrigi debemus. Vel in quos fines sæculorum devenerunt, id est, in quibus per fidem et amorem Christi finita est secularitas: quia (Phil. 3.) dicitur: Conversatio nostra in cœlis est. Unde temporalia non promittuntur tempore gratiæ sicut tempore legis. Unde nec in pactum deducuntur, sed adjiciuntur. (Matth. 6.) Primum quærite regnum Dei, etc. Sed antiquitus erant in pactum. (Is. 1.) Si volueritis, et audieritis, etc. Ecce ergo exempla certa, quia scripta sunt: utilia, quia ad correctionem nostram durabilia, quia. in quos fines, et cætera..

LECTIO 3.

A casu cavere docet, cujus modus est, a tentatione non apprehendi, polliceturque auxilium firmum a Deo.

12. Itaque qui se existimat stare, vi- fugiendam. Secundo aliquam sustideat ne cadat.

13. Tentatio vos non apprehendat, nisi humana. Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis: sed faciet etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.

Habita primo Judæorum punitione. Secundo punitionis ratione. Hic tertio concludit, quod exemplo eorum debent a malo cavere, ubi primo monet, ut caveant casum. Secundo cavendi docet modum, ibi: Vos non apprehendat, etc. Tertio promittit firmum adjutorium, ibi: Fidelis autem Deus est, etc. In primo implicat quatuor sollicitantia sapientem, sc. multitudinem cadentium, cum dicit: Itaque; incertitudinem stantium cum subdit: Qui se existimat stare, etc. Necessitatem cautelæ, cum addit: Videat; facilitatem ruinæ, cum dicit, ne cadat. Dicit ergo: Itaque,etc. Quasi dicat, illi et si beneficiis Dei usi sunt, nihilominus propter peccata perierunt. Itaque ex eorum considera→ tione, Qui existimat, aliqua conjecturatione, Se stare, sc. quod sit in gratia et charitate, Videat, diligenti attentione, ne cadat, peccando, vel alios faciendo peccare. (Is. 14.) Quomodo cecidisti Lucifer. (Ps. 90.) Cadent a latere tuo mille, etc. Ideo (Ephes. 5.) Videte quomodo caute ambuletis.

Deinde cum dicit: Tentatio vos non apprehendat, etc. docet modum cavendi causam, sc. cavendo tentationem. Ubi primo docet aliquam tentationem

nendam, ibi: nisi humana. Primo notificat, quia pulsat ut introeat: Unde dicitur: Tentatio. Secundo quia impugnat, ut prævaleat. Unde subditur: non vos apprehendat. Dicit ergo: Tentatio, etc. Quasi diceret, ne cadatis, Tentatio, sc. peccati, Non vos apprehendat, trahendo in consensum peccati, nisi humana; hoc dupliciter exponitur. Uno modo de tentatione interiori mala, et tunc est permissio, quasi dicat, nulla peccati dilectio vos apprehendat, nisi forte de malis, sine qua vita humana non ducitur. Non enim est homo, qui semper faciat bonum et non peccet. (3. Reg. 8. et 2. Paral. 6.) Alio modo exponitur de tentatione exterioris boni. Et tunc est exhortatio, sic: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana, sc. tribulationum præsentium propter Christum tolerantia. August. Propter Christum pati humana tentatio est. (Tob. 12.) Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te.

Deinde cum dicit: Fidelis Deus, ostendit paratum adjutorium in tentatione. Ubi commendat Deum adjutorem, quia dat nobis resistendi potentiam, quod notatur, ibi: Sed faciet cum tentatione, etc. Perseverantiam, quod notatur, ibi: Ut possitis sustinere. Vere fidelis Deus, qui dat potentiam, ne vincamur, gratiam ut mereamur, constantiam ut vincamus. Dicit ergo: Fidelis, etc. quasi diceret, vos ad hoc hortor et moneo, quod potestis: fidelis Dominus in omnibus verbis suis, qui non patietur vos tentari supra id,

quod potestis: quod utique posset diabolus, si permitteretur, quia non est potestas super terram, quæ ei comparetur. (Job. 44. et Is. 40.) Dat lasso virtutem. Ideo (Jac. 1.) Omne gaudium existimate fratres cum in varias tentationes incideritis. August. Qui dat diabolo tentandi licentiam, ipse dat tentatis misericordiam, proventum, inquam, ita ut possitis sustinere, ne deficiatis in lucta, sed vincatis: quod fit per humilitatem, ut dicit August. Illi enim non crepant in fornace, qui non habent ventum superbiæ.

Notandum est super illud: Qui se existimat stare, etc. quod ad casum impellunt nos primo debilitas virium, sicut cadunt pueri, decrepiti, infirmi. (Is. 40.) In infirmitate cadent, quod contingit per tepiditatem bene operandi et instabilitatem. Secundo onus peccatorum, sicut cadunt asini sub onere nimio. (Ps. 35.) Ceciderunt qui operantur iniquitatem, quod contingit per negligentiam pœnitendi : quia peccatum, quod per pœnitentiam, etc. Tertio multitudo trahentium, sicut arbor vel domus multis trahentibus deorsum cadit. Supra eodem. Neque

[ocr errors]

fornicemur, etc. quod contingit per impulsum hostium. Quarto lubricitas viarum sicut incauti cadunt in lubrico. (Eccl. 28.) Attende ne forte labaris in lingua et cadas, et in conspectu, etc. Quod contingit per incautam custodiam sensuum. Quinto varietas offendiculorum, sicut avis capta in medio laqueorum. (Ps. 19.) Hi in curribus, etc. (Prov. 24.) Septies in die cadit justus, quod contingit per corruptionem creaturarum. Sexto ignorantia agendorum, sicut cæci cadunt de facili. (Matth. 15.) Si cœcus cœco ducatum præstet, etc. quod contingit per negligentiam addiscendi necessaria. Septimo exempla cadentium, sicut Angeli ad exemplum Luciferi. (Ps.90.) Cadent a latere tuo mille, etc.(Prov. 25.) Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio, quia contingit per imitationem malorum. Octavo ponderositas corporum, corpus enim, quod corrumpitur aggravat animam, sicut lapis in collo natantis. (Job. 44.) Mons cadens defluit, quod contingit per carnis fomentum superfluum.

LECTIO 4.

Ex sancta altaris communione, ab idolotitorum esu, et ex pœna patrum, ab

idolorum cultu abstinere monet.

14. Propter quod, charissimi mei, fugite ab idolorum cultura.

15. Ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

16, Calix benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?

17. Quoniam unus panis et unum cor

pus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno calice participamus.

Superius ex consideratione Judæorum pœnæ monuit abstinere a perpetratione peccatorum similium, hic specialiter monet cavere a comestione idolis immolatorum. Ubi primo ponit commonitionem cavendi ab idolotitis. Secundo subdit causam com

« PoprzedniaDalej »